|Quia theologia est scientia in qua est sermo de Deo et de rebus A 2ra divinis, ut dicit AUGUSTINUS VIIIo D e c i v i t a t e D e i — dicitur B' 1ra enim theologia quasi ‘deologia’ a ‘Theos’ Graece, quod est ‘Deus’ I' 1ra Latine, et ‘logos’, ‘sermo’ vel ‘ratio’, quasi sermo vel ratio de K' 1ra P' 1ra 5 Deo et de rebus divinis —, ideo quaeritur hic primo quomodo theologia T' 1ra de Deo et de rebus divinis sit scientia; secundo quomodo in ea de Deo W' 1ra Bad. 1r et de rebus divinis locutio sit habenda; tertio quae et qualia in ea de Deo Scarp. 1 et de rebus divinis sint cognoscenda. Ut autem iuxta processum AUGUSTINI et eius intentionem in libris D e A c a d e m i c i s «argumenta 10 eorum quae multis ingerunt veri inveniendi desperationem», dicentium scilicet «omnia esse incerta» et «nihil posse sciri», «quantis possumus rationibus amoveantur», paulo altius ordiendo quaerendum est hic primo de scientia et scibili communiter et in generali; secundo de scientia et scibili propriis theologiae in speciali.| Et quia sacra scriptura solummodo ad hominis Scarp. 2 15 instructionem tradita est secundum APOSTOLUM dicentem: «quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt», ideo omnia hic dubitanda ad scientiam humanae instructionis sunt referenda. Quantum igitur pertinet ad possibilitatem humanae cognitionis, circa primum praedictorum quaerenda sunt hic quinque: primum de 20 possibilitate sciendi; secundum de modo sciendi; tertium de qualitate scibilium; quartum de appetitu sciendi; quintum de studio sciendi. ARTICULUS I DE POSSIBILITATE SCIENDI Circa possibilitatem sciendi quantum ad hominem pertinet, quaerenda sunt hic duodecim: primum, si contingat hominem aliquid 5 scire; secundum, si contingat hominem aliquid scire sine divina illustratione; tertium, si homo cognoscat lucem divinam qua cognoscit alia; quartum, si contingat hominem scire a natura an ab acquisitione; quintum, si contingat hominem acquirere scientiam per se ipsum; ARTICULUS I sextum, si contingat hominem acquirere scientiam alio homine docente; septimum, si homo acquirat scientiam Deo in quolibet actu discendi 10 docente; octavum, si contingat hominem acquirere scientiam angelo docente; nonum, si acquirens per se scientiam potest dici se ipsum docere; decimum, si contingat hominem acquirere scientiam nihil K' 1rb praesciendo; undecimum, si notitia praecedens | omnem scientiam acquisitam sit homini innata; duodecimum, si contingat hominem aeque 15 Bad. 1rA primo sine discursu cuiuslibet rei scientiam acquirere.| Scarp. 2a QUAESTIO 1 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ALIQUID SCIRE Circa primum istorum arguitur quod non contingit hominem scire quidquid. Primo ex parte modi sciendi sic. Quidquid scit homo scit ex priori 5 et notiori sibi, Io P o s t e r i o r u m et Io P h y s i c o r u m . Sic autem non contingit eum scire aliquid nisi sciendo illud per prius et notius eo, et eadem ratione illud per aliud prius et notius illo, et sic in infinitum. Sic autem procedendo ad scientiam nihil contingit scire omnino, Scarp. 2b secundum | PHILOSOPHUM IIo M e t a p h y s i c a e . Ergo etc. 10 Secundo ex parte medii quo scitur sic. Omnis humana cognitio intellectiva ortum habet a sensu, Io M e t a p h y s i c a e et IIo P o s t e r i o r u m . Sed «a sensibus corporis sincera veritas non est expetenda» secundum AUGUSTINUM 8 3 Q u a e s t i o n u m q.e 9a. Ergo I' 1rb cognitione intellectiva non potest homo scire sinceram | veritatem. Sed 15 non contingit hominem scire nisi sciendo sinceram veritatem, quia nihil scitur nisi verum, Io P o s t e r i o r u m , et non est veritas nisi sit sincera, id est, pura a falsitate secundum AUGUSTINUM 8 3 Q u a e s t i o n u m P' 1rb| q.e 1a. Ergo etc.| Scarp. 3a Tertio ex eodem medio arguebant negantes | scientiam, sicut 20 habetur IVo M e t a p h y s i c a e , sic. Sensus nihil certi apprehendit de re, quia si aliquid apparet uni de re aliqua, contrarium eius apparet alteri de eadem, et quod apparet uni in uno tempore et in una dispositione, T' 1rb contrarium eius apparet eidem in alio | tempore et in alia dispositione. Quare cum intellectus nihil apprehendit nisi a sensu, intellectus nihil 25 certi potest apprehendere de re quacumque. Non potest autem esse scientia nisi apprehendendo aliquid certum et determinatum secundum PHILOSOPHUM VIo M e t a p h y s i c a e . Ergo etc. Quarto ex parte scibilis, et est similiter argumentum eorum IVo 30 M e t a p h y s i c a e , sic. Scientia non est nisi de fixo et permanenti secundum BOETHIUM Io | A r i t h m e t i c a e . In rebus autem | W' 1rb Bad. 1vA sensibilibus, ex quibus habetur omnis humana cognitio mediante sensu, non est aliquid fixum aut permanens secundum AUGUSTINUM, qui dicit 8 3 Q u a e s t i o n u m q.e 9a,| «Quod sensibile dicitur sine ulla intermissione A 2rb 35 temporis commutatur». Ergo etc. Quinto ex parte scientis, et est argumentum MENONIS quo negabat scientiam in principio P o s t e r i o r u m , ut dicit COMMENTATOR super IXum M e t a p h y s i c a e , sic. «Nemo addiscit nisi qui aliquid novit», secundum AUGUSTINUM IIIo D e A c a d e m i c i s et 40 PHILOSOPHUM IXo M e t a p h y s i c a e . Qui autem aliquid novit non addiscit, quia | «discere est motus ad sciendum». Nemo ergo est qui aliquid K' 1va addiscit. «Nemo autem potest habere disciplinam qui nihil didicit», secundum AUGUSTINUM ibidem. Ergo etc. Sexto arguitur ex eodem medio aliter formando argumentum sic. 45 «Nihil addiscit qui nihil novit. Non potest autem habere disciplinam qui nihil addiscit». Ergo «non potest habere disciplinam qui nihil novit». Homo quilibet ab initio nihil novit, quia intellectus humanus, antequam recipiat species, est «sicut tabula nuda in qua nihil depictum est», ut dicitur in IIIo D e a n i m a . Ergo etc. 50 Septimo ex parte obiecti sic. Ille non potest scire rem qui non percipit essentiam et quidditatem rei, sed solum idolum eius, quia non novit Herculem qui solum vidit picturam eius. Homo autem nihil percipit de re nisi solum idolum eius ut speciem receptam per sensus, quae idolum rei est, non ipsa res. «Lapis enim non est in anima, sed species 55 lapidis». Ergo etc. In contrarium arguitur primo argumento COMMENTATORIS super principium IIi M e t a p h y s i c a e sic. «Desiderium naturale non est frustra». «Homo», secundum PHILOSOPHUM in principio M e t a p h y s i c a e , «natura scire desiderat». Ergo desiderium hominis ad 60 scire non est frustra. Esset autem frustra, nisi contingeret eum scire. Ergo etc. Secundo ex eodem medio aliter formando argumentum sic. Quod homo naturaliter desiderat possibile est ei contingere. Secundum enim quod | dicit AUGUSTINUS IVo C o n t r a I u l i a n u m , «Neque omnes Scarp. 3b 65 homines naturali instinctu beati esse vellemus nisi esse possemus». «Homo naturaliter scire desiderat». Ergo etc. Tertio adhuc quasi ex eodem medio sic. Unumquodque potest attingere suam perfectionem ad quam naturaliter ordinatur, quia aliter esset frustra. Scire est hominis perfectio ad quam naturaliter ordinatur, quia «in scientia speculativa consistit eius felicitas», secundum 70 PHILOSOPHUM Xo E t h i c o r u m . Ergo etc. Quarto sic. PHILOSOPHUS dicit IIIo et IVo M e t a p h y s i c a e et IIo C a e l i e t m u n d i : Q uod non potest compleri impossibile est ut incipiat fieri ab agente per naturam vel per rationem, quia omnis motus habet finem et complementum propter quem est. Sed secundum 75 eundum Io M e t a p h y s i c a e «homines philosophati sunt et prudentiam primo inceperunt investigare propter id quod est scire et intelligere et fugere ignorantiam». Possibile est ergo hominem scire et intelligere. Quinto sic. Secundum AUGUSTINUM D e v e r a r e l i g i o n e , K' 1vb «qui dubitat an contingat aliquid scire se dubitare non dubitat,| sed certus 80 est». Non est autem certus nisi de vero quod scit. Ergo illum qui dubitat se scire necesse est concedere se aliquid scire. Hoc autem non esset, nisi I' 1va contingeret eum aliquid scire | cum contingit eum dubitare. Ergo etc. Sexto quasi eadem via arguunt PHILOSOPHUS et eius P' 1va COMMENTATOR IVo M e t a p h y s i c a e sic. Qui | negat scientiam esse 85 dicit in hoc quia certus est quod non est scientia; et non est certus nisi de aliquo quod scit; ergo qui negat scientiam esse et quod hominem non contingit scire necesse habet concedere scientiam esse et quia contingit T' 1va hominem aliquid scire.| Et est haec ratio consimilis rationi illi qua PHILOSOPHUS concludit in IVo M e t a p h y s i c a e quod illum «qui negat 90 Bad. 1vB loquelam esse necesse est concedere loquelam esse».| Dicendum quod scire large accepto ad omnem notitiam certam B' 1rb qua cognoscitur res sicut est absque omni fallacia et deceptione, et sic | intellecta et proposita quaestione contra negantes scientiam et omnem 95 veritatis perceptionem, manifestum est et clarum quia contingit hominem scire aliquid, et hoc secundum omnem modum sciendi et cognoscendi. Scire enim potest aliquis rem aliquam dupliciter: vel testimonio alieno et exteriori vel testimonio proprio et interiori. Quod primo modo contingit aliquid scire, dicit AUGUSTINUS 100 contra ACADEMICOS XVo D e T r i n i t a t e cap.o 12o. «Absit», inquit, «ut scire nos negemus quae testimonio didicimus aliorum. Alioquin nescimus oceanum nec scimus esse terras atque urbes, quas celeberrima fama commendat; nescimus fuisse homines et opera eorum, quae historica lectione didicimus; postremo nescimus in quibus locis vel ex quibus hominibus fuerimus exorti, quia haec omnia 105 Scarp. 4a testimoniis | didicimus | aliorum». |A 2va Quod autem secundo modo contingit aliquid scire et rem percipere sicuti est, manifestum est ex eis quae experimur in nobis et circa nos, et hoc tam in cognitione sensitiva quam intellectiva. In 110 cognitione enim sensitiva sensus ille vere rem percipit,| sicuti est sine W' 1va omni deceptione et fallacia, cui in actione propria sentiendi suum proprium obiectum non contradicit aliquis sensus verior vel intellectus acceptus ab alio sensu veriori, sive in eodem sive in alio. Nec de eo quod sic percipimus dubitandum est quin percipiamus ipsum sicuti est. 115 Nec oportet in hoc aliquam aliam ulteriorem causam certitudinis quaerere, quia, ut dicit PHILOSOPHUS, «quaerere rationem cuius habemus sensum, | infirmitas intellectus est; cuius enim dignius habemus aliquid quam Bad. 2rB rationem, non est quaerenda ratio». Experimentum enim sermonum verorum est ut conveniant rebus sensatis. Hinc est | quod dicit K' 2ra 120 AUGUSTINUS ubi supra: «Absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus vera esse dubitemus. Per eos enim didicimus caelum et terram et ea quae in eis nobis nota sunt». Hinc etiam TULLIUS in libro suo D e A c a d e m i c i s , volens probare contra Academicos quia contingit aliquid certitudinaliter scire, dicit sic: «Ordiamur a sensibus, quorum ita clara iudicia et certa sunt ut si 125 optio naturae detur, non videam quid quaeratur amplius. Meo iudicio maxima est in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et impediunt. Aspectus ipse fidem facit sui iudicii». De fide vero in cognitione intellectiva, quia contingit per eam aliquid vere scire sicuti est, statim subiungit ibidem dicens: «At qualia 130 sunt haec quae de sensibus percipi dicimus, talia sequuntur ea quae non sensibus percipi dicuntur, ut haec ‘ille est albus, ille est canus’. Deinde sequuntur maiora, ut ‘si homo est, animal est’. Quo ex genere notitia rerum nobis imprimitur». Cognitione igitur intellectiva, sicut iam dictum est de cognitione sensitiva, intellectus ille vere rem percipit, sicuti est sine omni 135 deceptione et fallacia, cui in actione propria intelligendi non contradicit intellectus verior vel acceptus a sensu veriori. Nec de tali intellectu plus dubitandum est quam de sensu. Unde AUGUSTINUS ubi supra: «Cum duo sunt genera rerum quae sciuntur, unum eorum quae per sensus corporis percipit animus, alterum eorum quae per se ipsum, multa illi philosophi (loquitur de 140 ACADEMICIS) garriunt contra | corporis sensus, cum tamen quasdam P' 1vb firmissimas per se ipsas | perceptiones rerum verarum nequaquam in dubium vocare I' 1vb potuerunt, quale est illud, ‘scio | me vivere’ ». «In quo non metuimus ne aliqua veri T' 1vb similitudine fallamur, quoniam certum est eum qui fallitur vivere». «Ubi nec Academicus dicere potest: ‘fortassis dormis et nescis et in somniis vides,’ quia nec in 145 ea scientia per somnia falli potest, quia et dormire et in somniis videre viventis est. Nec illud Academicus dicere potest: ‘furis fortassis et nescis,’ quia sanorum visis similia sunt etiam | visa furentium. Sed qui furit vivit, nec contradicit Academicus. Scarp. 4b Non ergo fallitur nec mentiri potest qui dixerit scire se vivere». Nec de hoc alia probatio requirenda est quam illa quae habetur ex exercitio intellectus et Bad. 2rC per signa evidentia a posteriori, qualia inferius ponentur.| 150 K' 2rb Contra hoc tamen antiquitus vigebant septem errores, tam | ex parte sensus, tam ex parte intellectus, quorum quinque reprobat PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e , illorum scilicet errorem qui negabant scientiam negando illud principium scientiale «de quolibet affirmatio vel negatio, et non simul de eodem». Sextum vero, qui erat MENONIS 155 negantis hominem posse addiscere, reprobat in principio P o s t e r i o r u m . Septimum autem, qui erat Academicorum negantium veri perceptionem, reprobant AUGUSTINUS et TULLIUS in libris suis D e Academicis. Eorum autem contra quorum errores disputat PHILOSOPHUS in 160 IVo M e t a p h y s i c a e , quidam dicebant quod omnia essent falsa, quidam vero quod omnia essent vera, alii vero quod omnia essent vera et falsa simul. Eorum vero qui dicebant quod omnia essent falsa, quidam rationem opinionis suae acceperunt ex parte rei, ut ANAXAGORAS et 165 A 2vb XENOPHANES, qui dicebant quod «omne esset | admixtum cum omni», quia videbant omne fieri ex omni, «et illud mixtum dicebant esse neque ens neque non ens, et quasi neutrum extremorum, sed medium per abnegationem inter ipsa», et ideo impossibile esse ut aliquid aestimetur vere, sed quod omnes aestimationes essent falsae, et quod sic non esset scientia de 170 aliquo, quia scientia solum verorum est, ut dicitur Io P o s t e r i o r u m . Isti errabant non distinguendo ens in potentia ab ente in actu. «In potentia enim contraria et contradictoria sunt simul, non autem in actu». Circa entia enim in actu solummodo est distinctio contrariorum et contradictoriorum, quod scilicet aliquid sit determinate hoc et non illud, 175 per quod est determinata veritas et scientia de aliquo, quod sit ipsum et non aliud. Alii vero dicebant quod omnia essent falsa, sumentes rationem suam ex parte sensus, ut DEMOCRITUS et LEUCIPPUS, qui dixerunt quod «idem sentitur a quibusdam quidem dulce et a quibusdam amarum», et quod «isti 180 non differunt nisi secundum multitudinem et paucitatem, quia scilicet illi quibus videtur dulce sunt plures et sani, quibus vero amarum, sunt pauci et W' 1vb infirmi». Nihil ergo,| ut dicebant, est in rei veritate determinate tale vel tale, immo quodlibet nec tale est nec tale, et sic nihil est verum, sed omnia sunt falsa, et non est omnino scientia. «Causa erroris istorum erat 185 quia aestimabant quod intellectus et sensus idem essent et scientia a sensu comprehenderetur. Unde cum eis visum fuit quod sensibilia diversam habent K' 2va dispositionem apud sensum nec | aliquid certi sentiretur, crediderunt quod nec Scarp. 5a aliquid certe sciretur». | 190 Horum opinioni annexa fuit opinio ACADEMICORUM, de qua dicit AUGUSTINUS quod «affirmabant ab homine nihil veri aut certi percipi posse», non tamen hominem debere cessare a veritatis inquisitione, veritatem autem dicebant aut solum Deum nosse aut fortasse animam | hominis exutam T' 2ra corpore, et quod hoc intendebant de rebus tantum quae pertinent | ad P' 2ra 195 philosophiam,| de aliis autem non curabant. I' 2ra Ratio eorum, secundum quod recitat AUGUSTINUS, fuit quia dicebant «solum his signis verum posse cognosci quae non possent habere rationem falsi», ita quod verum a falso dissimilibus notis discerneretur nec haberet cum falso signa communia, et sic id quod verum est falsum 200 apparere non posset; talia autem signa inverniri posse, impossibile esse credebant;| et ideo concludebant quod veritas propter quasdam naturae B' 1va tenebras vel non esset vel obruta et confusa nobis lateret. Unde et dixit DEMOCRITUS, ut habetur IVo M e t a p h y s i c a e : «aut nihil omnino est verum, aut quod non monstratur nobis». 205 Alii autem, ut AMFRATHAGORAS et eius sequaces, dicebant omnia esse vera et falsa simul, dicendo quod «non | esset veritas extra animam» et Bad. 2vC quod illud quod apparet extra non est aliquid quod est in ipsa re in tempore quo apparet, sed est in ipso apprehendente. Unde omnino negabant res habere esse extra animam, et ideo oportebat illos dicere 210 quod duo contraria essent simul vera, non tantum secundum diversos apprehendentes secundum eundem sensum, sed etiam secundum eundem secundum diversos sensus et secundum eundem sensum diversimode dispositum, quia quod apparet uni mel secundum gustum, alteri apparet secundum gustum non mel, et quod «uni apparet mel 215 secundum visum, apparet eidem non mel secundum gustum, et quod alicui apparet per oculos unum, mutato situ oculorum apparet ei duo». Ex quo concludebant quod nihil determinatum appareret nec esset aliquid verum determinatum, et quod ideo omnino non esset scientia. Alii vero, ut HERACLITUS et sui sequaces, dixerunt quod omnia 220 sunt simul vera et falsa, «quia aestimabant quod tantum sensibilia essent entia et quod ipsa non essent determinata in esse suo, sed continue transmutata, et quod sic nihil | in eis maneret idem in rei veritate», sed | essent in eis simul K' 2vb A 3ra ens et non ens, et de eodem, quia motus componitur ex esse et non esse, et omnis transmutatio media est inter ens et non ens. Propter quod 225 ulterius dixerunt quod «non oporteret respondere ad quaestionem ‘sic’ aut ‘non’». Unde et «Heraclitus in fine vitae suae opinabatur quod non oporteret aliquid dicere, sed tantum movebat digitum». Ex quo movebantur ad dicendum quod de nullo scientia acquiri posset ab homine. Opinio MENONIS et quorundam PLATONICORUM erat quod 230 nemo posset aliquid addiscere et quod ideo nemo posset aliquid scire, ut supra dictum est in quinto et sexto argumento. Scarp. 5b Defectus | rationum istarum opinionum patebit statim in Bad. 2vD dissolvendo argumenta.| Sed contra positionem omnium eorum principalem, quia negans scientiam destruit omnem fidem et totam philosophiam, ut dicit 235 PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e , impossibile est disputare demonstrando scientiam esse et aliquid posse sciri, quia negant omnia sciendi principia, sed tantum utendum est in defensione scientiae contra ipsos sermonibus veris et valde probablilibus quos non possunt negare. Ex talibus igitur sermonibus per tria aperta inconvenientia sequentia ex 240 dicto ipsorum convincit eos TULLIUS in libro suo D e A c a d e m i c i s , quorum primum sumitur ex scientiis artificialibus, secundum ex actibus virtutum, tertium ex operibus humanae conversationis. Primum inducit sic. «Ars omnis ex multis perceptionibus sit. Quas si T' 2rb substraxeris, quomodo distingues artificem ab inscio? Quid enim est | quod arte 245 effici potest, nisi is qui artem tractabit multa perceperit?» Unde dicit AUGUSTINUS D e v e r a r e l i g i o n e : «nihil aliud esse artem vulgarem nisi P' 2rb rerum expertarum memoriam».| Secundum inducit sic. «Quaero: vir ille bonus qui statuit omnem cruciatum perferri potius quam officium perdat aut fidem, quomodo fieri potest ut 250 nullum supplicium recuset, nisi his rebus assensus sit quae falsae esse non possunt?» Tertium inducit sic. «Quomodo suscipere aliquam rem aut agere fideliter I' 2rb audebit cui certum nihil erit quid sequatur, ultimum | bonorum ignorans quo omnia referantur?» De hoc ponit bonum exemplum PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e . Ambulans enim, ut dicit, «ambulat et non stat, quia 255 K' 3ra opinatur | quod ambulandum est, et non vadit per viam ad puteum stantem in via, sed evitat ipsum. Scit enim quia casus in puteum est malus». Rationes igitur probantes quod contingit aliquid scire concedendae sunt. Ad rationes vero in oppositum respondendum per 260 Bad. 2vE ordinem.| Ad primum, quod «omnis scientia est ex priori et notiori», etc., dicendum quod ille modus acquirendi scientiam intelligendus est solummodo de scientiis conclusionum. Principia enim per se primo et immediate cognoscuntur, non per alia, quia non habent alia notiora se. 265 W' 2ra Non distinguentibus igitur notum per se ab illo quod est | notum per aliud, illis solummodo contingit ille processus in infinitum et nihil scire, Bad. 2vF et non aliis.| Ad secundum, quod «a sensibus corporis non est expetenda sincera 270 veritas», dicendum quod verum est ubique et in omnibus sequendo iudicium sensus, et hoc propter duo ex quibus AUGUSTINUS arguit quod «iudicium certum non est constitutum in sensibus», quorum primum est rerum sensibilium mutabilitas, secundum est ipsius sensus fallibilitas. Apprehensione autem facta per sensus, avertendo a sensibus, ut 275 iudicium fiat in ratione, quod summe monet fieri AUGUSTINUS in inquisitione veritatis, «bene a sensibus sincera veritas | expetenda est», et hoc Scarp. 6a quantum ex puris naturalibus iudicio rationis in lumine puro naturali potest conspici vel simpliciter iudicio intellectus in claritate lucis aeternae. De qua | sinceritate in iudicio rationis sequentis sensum A 3rb 280 loquitur AUGUSTINUS ad litteram, secundum quod de utroque modo conspiciendi veritatem videbitur inferius. Ex sensu ergo originaliter bene est expetenda sincera veritas quodammodo, quoniam «sensus proprii est certissima cognitio circa suum proprium obiectum», nisi impediatur vel ex se vel ex medio vel ab aliquo alio, nec contingit 285 cessante omni impedimento ipsum errare sive aliter apprehendere suum proprium obiectum quam sit, licet talis apprehensio non sit mansiva vel propter rei vel ipsius sensus mutabilitatem ut certa veritas diu capi non possit stando omnino in iudicio sensus. Id tamen quod apprehensum est per sensum non deceptum abstrahendo et iudicium formando penes 290 intellectum, ubi manet quasi sine transmutatione quod apprehensum est nec verisimilibus speciebus phantasmatum obumbrari potest, certissima veritas a tali sensu capitur, et nobis certissima scientia est illa rerum sensibilium quae ad sensus experientiam potest reduci. Unde | sensum K' 3rb dimittentes et eius iudicium penitus abnegantes frequenter | in Bad. 3rF 295 absurdissimos errores apud intellectum sophisticis rationibus decepti inciderunt, sicut ZENO, qui dixit quod «nihil contingit moveri», et quicumque dixit quod «moto uno moventur omnia». Unde semper oportet credere sensui particulari non impedito, nisi alius sensus dignior in eodem alio tempore vel in alio eodem tempore contradicat vel virtus 300 aliqua superior percipiens sensus impedimentum.| Non enim sensus T' 2va aeque bene dispositi sunt in omnibus vel in eodem diversis temporibus, et ideo non aequaliter iudicio eorum credendum est, ut patet in sano et aegro. Magis enim credendum est gustui sani quam aegri, et ei qui videt aliquid de prope quam qui videt a longe, et ei qui videt aliquid per 305 medium uniforme quam | ei qui videt per medium non uniforme, et sic P' 2va de ceteris huiusmodi dispositionibus.| Bad. 3rG Ad tertium, quod idem saepius apparet diversimode eidem vel diversis, dicendum quod non sequitur ex hoc quod nulli sensui credendum est, quia, ut dictum est, in quo unus fallitur alter frequenter verum dicit, vel in quo idem fallitur in una dispositione verum dicit in 310 alia. Et sic patet quomodo deficiebat ratio DEMOCRITI. Licet enim sensibilia habent diversam dispositionem apud sensum, aliquid tamen B' 1vb determinate percipitur per sensum | non deceptum in hora in qua non decipitur. Et non solum differunt sensationes penes paucitatem et multitudinem sentientium, sed secundum dignitatem maiorem et 315 I'2va minorem | sensuum in sentiendo.| Scarp. 6b Similiter patet defectus rationis ACADEMICORUM. Non enim verum est dictum eorum quod nihil percipitur determinate per signa et quod non verificant de re, immo signa quae sunt propria sensibilia alicuius sensus, id quod sunt ostendunt sensui proprio non decepto nec 320 impedito et in determinatam notitiam veritatis rei possunt intellectum inducere. Unde et ipsimet solliciti erant in inquirendo veritatem per huiusmodi signa magis quam alii, licet aestimatio eorum erat quod veritatem numquam possent invenire. Et erat aestimatio eorum similis in hoc ei quod currere aliquem ad apprehendendum aliquid quod 325 numquam apprehendet, sicut improperat eis PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e . Cetera vero pertinentia ad eorum opinionem K' 3va amplius declarabuntur | in quaestione proxima sequenti. Per idem patet falsum esse quod assumpsit AMFRATHAGORAS, quod res sequuntur sensuum apparentias, quoniam sensus, sive verus 330 sive deceptus, non potest sumi nisi a re, quia «sensus est virtus passiva». Unde et quamvis idem diversimode apparet eidem vel diversis, hoc non est nisi propter deceptionem vel impedimentum alicuius sensus cui non oportet credere in hoc, nec tamen propter hoc dicendum est quod nulli sensui credendum est. Sensui enim non decepto omnino oportet credere 335 et quis sit talis maxime habet iudicare intellectus ex pluribus A 3va experimentationibus praehabitis |circa illa in quibus sensus potest decipi Bad. 3rH vel impediri.| Ad quartum, quod omnia sensibilia sunt in continua transmutatione, dicendum quod HERACLITIANI, quorum illa fuit ratio, 340 «solum sensibilia credebant esse entia», et erat error omnium philosophantium usque ad tempora Italicorum, qui unanimiter negabant scientiam esse propter mutabilitatem rerum sensibilium naturalium. Quorum errorem percipientes posteriores philosophi ponebant scientiam esse et aliquid posse sciri in rebus sensibilibus naturalibus. Sed 345 in modo sciendi et acquirendi scientiam diversificati sunt. PYTHAGORAS enim, primus Italicorum, credens cum praecedentibus quod de rebus naturalibus propter earum transmutationem ex eis ipsis non posset W' 2rb haberi scientia, ut tamen salvaret | aliquo modo scientiam rerum naturalium, mathematica induxit in naturalibus, ponendo ipsa principia 350 et causas rerum naturalium tam in esse quam in cognitione, eo quod per abstractionem suam a materia sensibili et transmutabili quodammodo sunt intransmutabilia. PLATO autem posterior | PYTHAGORA, videns T' 2vb mathematica secundum rem inesse naturalibus et ideo realiter mutari 355 cum naturalibus quantumcumque abstrahantur ab eis, nec per mathematica de naturalibus fixam posse haberi scientiam, posuit formas ideales causas et principia rerum naturalium tam in esse quam in cognitione, et omnino | separatas ab eis et absque omni transmutatione, Scarp. 7a ut sic per illas de transmutabilibus intransmutabilis possit esse 360 scientia.omni transmutatione, ut sic per illas de transmutabilibus intransmutabilis possit esse scientia.| Bad. 3rI ARISTOTELES autem, videns quod res nec habet esse nec cognosci nisi per id quod est in re, et quod singularium propter eorum transmutationem non posset esse scientia ex se ipsis, posuit | K' 3vb 365 universalia, genera scilicet | et species, abstrahi per intellectum a P' 2vb singularibus in quibus habent esse secundum veritatem. Universale enim est unum in multis et de multis, quae, licet ut in singularibus sunt, sunt transmutabilia, ut tamen sunt in intellectu, sunt intransmutabilia. Et secundum hoc de rebus naturalibus, sensibilibus, particularibus, 370 transmutabilibus per eorum universalia existentia apud intellectum posuit fixam haberi scientiam. AUGUSTINUS autem philosophia Platonis imbutus, si qua invenit in ea fidei accommoda, in scriptis suis assumpsit. Quae vero invenit fidei adversa, quantum potuit, in melius interpretatus est. Et ideo cum, ut dicit in libro 375 8 3 Q u a e s t i o n u m , q.e 44a, «sacrilegium videbatur esse opinari ideas rerum poni extra divinam mentem, quas ipsa intueretur ad constituendum quae constituebat», quod tamen ARISTOTELES PLATONI imposuit, dixit PLATONEM eas posuisse in divina intelligentia et ibi subsistere, secundum quod dicit VIIIo D e c i v i t a t e D e i cap.o 4o: «Quid in his 380 | Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium I' 2vb naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognoverit vel crediderit, temere affirmandum esse non arbitror. Fortassis enim qui prae ceteris Platonem fama celebriore laudant, aliquid tale de Deo sentiunt ut in illo inveniatur et causa subsistendi et ratio intelligendi et ordo vivendi». Unde AUGUSTINUS sanius 385 interpretans dicta PLATONIS quam ARISTOTELES, ponit principia certae scientiae et cognitionis veritatis consistere in regulis sive rationibus aeternis incommutabilibus existentibus in Deo, quarum participatione per intellectualem cognitionem | cognoscitur quidquid sincerae veritatis Bad. 3vI in creaturis cognoscitur, ut, sicut sua entitate est causa omnium existendi 390 in quantum sunt, sic et sua veritate est causa omnium cognoscendi in quantum vera sunt. Et per hoc de rebus transmutabilibus, quantumcumque transmutabiles sunt, certa potest esse et fixa scientia, secundum quod dicit AUGUSTINUS, XIIo D e T r i n i t a t e cap.o 14o: «Non solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intelligibiles incorporalesque rationes, verum etiam motionum in temporibus 395 transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae intelligibiles non sensibiles rationes. Ad quas mentis acie pervenire paucorum est. At cum pervenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, et fit rei non transitoriae transitoria K' 4ra cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per | disciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur, ut sit qua redire possit quae cogitur inde transire, quamvis 400 A 3vb si ad | memoriam cogitatio non rediret atque ibi quod commendaverat | inveniret, Scarp. 7b velut rudis ad hoc sicut ducta fuit duceretur, idque inveniret ubi primum invenerat in illa incorporea veritate, unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur». Sed de Bad. 3vK hoc amplior sermo erit in quaestione proxima inferius.| Ad quintum et ad sextum, quod non contingit scire, quia non 405 contingit addiscere, dicendum quod assumptum falsum est. Bene enim T' 3ra contingit addiscere, ut patebit inferius. Sed | intelligendum quod addiscere dupliciter potest accipi: uno modo communiter ad omnem acquisitionem scientiae de novo — sic non oportet quod omnis addiscens aliquid novit, quia addiscens notitiam primorum principiorum 410 ex nulla notitia praecedente eam acquirit—; alio modo proprie ad cognitionem conclusionum solum, quam acquirit secundum actum ex notitia principiorum praecedente, in qua latet secundum potentiam, ut Bad. 3vL infra patebit; et sic addiscens aliquid novit.| Ad septimum, quod «homo nihil percipit de re cognoscibili nisi 415 idolum solum», dicendum quod percipere idolum rei contingit P' 3ra dupliciter:|uno modo tamquam obiectum cognitionis, — hoc modo verum est quod percipiens solum idolum rei non cognoscit rem, sicut B' 2ra videns | imaginem Herculis depictam in pariete (ex hoc non videt neque cognosicit Herculem)—; alio modo tamquam rationem cognoscendi; sic 420 non est verum. Per solam enim speciem perceptam de re cognoscitur vere res, ut lapis vere videtur per solam speciem suam sensibilem receptam in oculo, et vere intelligitur per solam speciem suam intelligibilem receptam in intellectu. Sed dices forte quod illa species est sensibilis recepta a sensu, ergo 425 cum sit accidens et similitudo solius accidentis, non inducit in cognitionem eius quod quid est et substantiae rei. Ad quod dicendum quod, etsi intellectus recipit primo species intelligibiles rerum sensibilium et corporearum, ut sunt sensibiles, quas primo per illas species intelligit, secundario tamen sub illis speciebus 430 sensibilium naturalis rationis investigatione concipit per se ipsam notitias rerum non sensibilium, ut sunt quidditates substantiarum et alia eiusdem modi,| quae proprias species non habent in intellectu. Et hoc I' 3ra est quod dicit AUGUSTINUS IXo D e T r i n i t a t e cap.o 3o: «Ipsam vim 435 qua per oculos cernimus, sive sint | radii, sive aliquid aliud, oculis cernere non K' 4rb valemus, sed mente quaerimus, et si fieri potest, etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa, sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit,| sic W' 2va incorporearum per se ipsam». Et appellat res corporeas ut sensibiles sunt, res autem incorporeas quaecumque id quod sunt sensibilia non sunt, ut sunt 440 mathematica et quidditates substantiarum, materia et | forma et Scarp. 8a huiusmodi quorum notitiam mens sub speciebus sensibilium ex naturali colligantia sensibilium ad insensibilia naturalis rationis industria colligit quasi fodiendo sub ipsa specie a sensibili re ei praesentata, ad modum quo ovis | naturali instinctu per species sensatas aestimat insensatas, ut Scarp. 8b 445 imaginando vel videndo per speciem lupi sensibilem aestimat ipsum nocivum et inimicum, et ideo dicitur intelligere quasi ab «intus legere».| Bad. 3vA Scarp. 8a QUAESTIO 2 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ALIQUID SCIRE SINE DIVINA ILLUSTRATIONE Circa secundum arguitur quod non contingit hominem aliquid scire ex sola naturali industria sine speciali illustratione divina. 5 Primo sic. IIa C o r i n t h i o s IIIo dicit APOSTOLUS: «Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est». Non est autem perceptio veritatis nisi ex cognitione. Ergo sufficientia ad percipiendum veritatem non est nobis nisi ex Deo. Sed hoc non nisi illustratione speciali alicuius luminis divini, quia omne quod 10 percipitur in lumine percipitur. Ergo etc. Secundo sic. Super illud Iae C o r i n t h i o s XIIo «Nemo potest dicere ‘Dominus Iesus’ nisi in Spiritu Sancto», dicit AMBROSIUS: «Verum a quocumque dicatur a Spiritu Sancto est». Sed quicumque scit verum aliquod illud verbo mentis suae dicit. Ergo a Spiritu Sancto scit illud et dicit. 15 Hoc autem non est sine speciali illustratione. Ergo etc. Tertio sic. Io S o l i l o q u i o r u m dicit AUGUSTINUS: «Intelligibilis est Deus, intelligibilia sunt et | ista disciplinarum spectamina, tamen plurimum T' 3rb differunt. Nam terra visibilis est et lux, sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest. Ergo illa quae in disciplinis traduntur, quae quisque verissima esse nulla | A 4ra 20 dubitatione concedit, credendum est non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur».| Ille autem «alius quasi sol» non est nisi lux divina, Scarp. 8b secundum quod dicit ibidem: «Quomodo in hoc sole tria quaedam licet ARTICULUS I advertere, quod est, quod fulgeat, quod illuminet, ita et in illo secretissimo Deo talia Bad. 4rA | quaedam sunt, quod est, quod intelligit, quod cetera facit intelligi». Ergo etc. Quarto sic. Dicit AUGUSTINUS libro IIo D e s e r m o n e 25 K' 4va D o m i n i i n m o n t e : «Omnis | anima rationalis etiam cupiditate caecata, P' 3rb cum cogitat et ratiocinatur,| quidquid in ea ratione verum est non est tribuendum ei, sed ipsi luci veritatis, a qua vel tenuiter tangitur». Illa autem lux non est nisi specialis illustrationis divinae. Ergo etc. Quinto sic. AUGUSTINUS dicit XIIo C o n f e s s i o n u m : «Si ambo 30 videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico, ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili veritate». Sed in illa nihil videmus nisi speciali divina illustratione, quia ipsa excedit limites naturae nostrae. Ergo etc. In contrarium arguitur primo sic. AUGUSTINUS dicit Io D e 35 A c a d e m i c i s : «Quae ducit ad veritatem nulla via melius intelligitur quam diligens inquisitio veritatis». Frustra autem esset inquisitio, nisi homo per ipsam sine speciali divina illustratione ad eam posset attingere. Ergo etc. Secundo sic. PHILOSOPHUS dicit in principio M e t a p h y s i c a e : «Omnes homines natura scire desiderant». Sed non desiderant natura, nisi 40 Scarp. 9a quod per naturam scire possunt.| Ergo homines per naturam aliquid possunt scire. Ad tale autem non requiritur specialis illustratio divina. Bad. 4rB Ergo etc.| I' 3rb Dicendum ad hoc quod omnium cognoscibilium se habentium | 45 per ordinem, ita quod semper postremum natum est cognosci per praecedens, si cognitio primi illorum poterit attingi per intellectum ex puris naturalibus sine omni speciali illustratione divina, similiter et omnium posteriorum cognitio eodem modo poterit attingi. Si enim homo ex puris naturalibus sine omni speciali illustratione divina poterit 50 attingere ad cognitionem primorum principiorum speculabilium, similiter et ex puris naturalibus sine omni speciali illustratione divina poterit attingere ad cognitionem omnium conclusionum sequentium post principia. Licet enim cognitio principiorum sit quaedam illustratio ad cognitionem conclusionum, si tamen ex puris naturalibus poterit 55 homo ad illam attingere, non dicitur illustratio specialis divina in cognoscendo per ipsa conclusiones. Si autem in aliquibus cognoscibilibus ordinatis ad invicem primum illorum non poterit attingi ab homine ex puris naturalibus, sed solum ex speciali illustratione divina, neque similiter aliquid eorum quae sunt post, quia posteriora non 60 QUAESTIO 2 cognoscuntur | nisi in ratione primi. Nunc autem proculdubio verum K' 4vb est quod in aliquibus cognoscibilibus primum illorum non potest cognosci aut sciri ex puris naturalibus, sed solum ex speciali illustratione divina, ut in illis quae per se et simpliciter sunt credibilia, et ideo in 65 talibus simpliciter et absolute concedendum est quod non contingit hominem scire aliquid ex puris naturalibus, sed solum ex speciali illustratione divina, secundum quod hoc inferius determinabitur. Quidam autem hunc modum sciendi volunt extendere | ad omne W' 2vb scibile, dicendo quod nullum verum contingit sciri ab homine ex puris 70 naturalibus sine speciali illustratione divina lumine aliquo supernaturali infuso. Et credunt hoc esse de mente | AUGUSTINI in omnibus libris T' 3va suis, ubicumque tractat, quod quicumque verum videt in prima veritate sive in regulis aeternis sive in luce aeterna illud videt, secundum quod dicit XIo D e c i v i t a t e D e i cap.o 10o: «Non inconvenienter dicatur sic 75 illuminari animam incorporea luce simplicis sapientiae Dei, sicut illuminatur aeris corpus luce corporea». Sic dicentes multum derogant dignitati et perfectioni intellectus creati. Cum enim cuilibet rei naturali perfectae in forma sua debetur aliqua actio sive | operatio propria naturalis et ex puris A 4rb naturalibus per quam potest attingere bonum sibi naturale, ut patet in 80 omnibus aliis rebus naturalibus, secundum quod dicit DAMASCENUS IIo S e n t e n t i a r u m : «Quorum naturae sunt differentes, horum et operationes differentes;| impossibile enim est substantiam expertam esse naturali operatione» et Scarp. 9b libro D e d u p l i c i n a t u r a e t v o l u n t a t e C h r i s t i , cap.o 4o: «Impossibile | est naturam constitui extra eas quae secundum ipsam P' 3va 85 naturales proprietates veluti vitale rationale voluntarium. Qui enim non ratiocinatur non est homo, non factus est enim homo non ratiocinans sive bene sive male»; cum ergo «scire et intelligere maxime sit propria operatio intellectus», ut dicitur in Io D e a n i m a , si scire non | posset ei contingere ex puris B' 2rb naturalibus, neque ulla operatio omnino; et sic quoad hoc esset inferior 90 omnibus creaturis, quod est inconveniens; secundum enim quod dicit PHILOSOPHUS IIo C a e l i e t m u n d i : «res bona completa integra bonitate non indiget operatione aliqua qua sit bona», et est causa prima omnium, a qua omnis res alia recipit suam bonitatem; et ideo eget propria operatione per quam moveatur in ipsam, ut divino esse illius participet secundum | K' 5ra 95 quod potest. Omnia enim illud appetunt, et causa illius agunt quaecumque agunt secundum naturam. Forte dicetur hic pro opinione praedicta: «Bene verum est quod intelligere verum et scire est propria et naturalis operatio intellectus et animae humanae per quam bonitatem suam acquirit, sed ad illam eget 100 speciali illustratione propter actus illius eminentiam et dignitatem, cum tamen cetera agant actiones suas ex puris naturalibus. Hoc enim est ARTICULUS I I' 3va propter illarum actionum imperfectionem,| et non est inconveniens quod res una indigeat pluribus ad agendum actionem perfectiorem, cum res alia indigeat paucioribus ad agendum actionem imperfectiorem». Hoc dicere omnino est inconveniens et multum derogat dignitati 105 animae rationalis. Si enim aliae res inferiores ex puris naturalibus possint in aliquam operationem naturae suae correspondentem et proportionalem, inconveniens est hoc denegare animae rationali, ut licet non possit ex puris naturalibus in eminentem operationem naturam suam excedentem, quin possit in aliquam operationem naturae suae 110 congruentem et proportionalem. Multum enim est inconveniens ut Deus animam humanam fecerit inter naturales res et sibi non praeparaverit instrumenta naturalia quibus poterit in operationem aliquam naturalem sibi debitam, cum illa praeparaverit aliis rebus inferioribus. Multo enim minus Deus quam natura aliquid operatur 115 frustra aut deficit alicui rei in sibi necessariis. Operatio autem animae humanae propria naturalis non est alia quam scire aut cognoscere. T' 3vb Absolute | ergo concedere oportet quod homo per suam animam absque omni speciali divina illustratione potest aliqua scire aut cognoscere, et hoc ex puris naturalibus. Contrarium enim dicere 120 multum derogat dignitati animae et humanae naturae. Dico autem ‘ex Scarp. 10a puris naturalibus’ non excludendo | generalem influentiam primi intelligentis, quod est primum agens in omni actione intellectuali et cognitiva, sicut primum movens movet in omni motu cuiuslibet rei naturalis. Nec impedit illa influentia generalis adiuvans ad 125 cognoscendum quin cognitio illa dicatur fieri ex puris naturalibus. Quia enim homo in cognoscendo quaecumque cognoscit naturaliter habet sibi assistentem illam influentiam, idcirco dicendum est quod ad cognoscendum omnia alia posteriora, ad quae per illam attingit, ex puris naturalibus attingit. 130 K' 5rb Si ergo large accipiamus scire | ad omnem certam notitiam rei, ut comprehendat etiam cognitionem sensitivam, sicut dictum est in quaestione praecedenti, quantum est ex parte sensus et cognitionis sensitivae, patet quod simpliciter et absolute dicendum est quod contingit aliquid scire et cognoscere certa cognitione sensitiva, ut 135 ostensum est in quaestione praecedenti, et hoc ex puris naturalibus, quod pertinet ad istam quaestionem, et hoc ideo, quoniam sensibilia sensuum prima quadam necessitate naturali immutant sensus et per illa etiam naturali necessitate immutant sensus, tam exteriores quam Bad. 4vC interiores, omnia sensibilia posteriora.| 140 P' 3vb Quantum | autem est ex parte intellectus et cognitionis intellectivae, cuius cognoscere proprie dicitur scire, distinguendum est. QUAESTIO 2 Quamquam enim secundum AUGUSTINUM 8 3 Q u a e s t i o n i b u s «nihil scitur nisi verum», aliud tamen est scire de creatura id quod verum 145 est in ea, et aliud est scire eius veritatem, ut alia sit cognitio qua cognoscitur res, alia qua cognoscitur veritas eius. Omnis enim virtus cognoscitiva per suam notitiam apprehendens rem,| sicut habet esse in A 4va se extra cognoscentem, apprehendit quod verum est in ea, sed non per hoc apprehendit eius veritatem. Sensus enim etiam in brutis bene 150 apprehendit | de re quod verum est in ea, ut verum hominem, verum W' 3ra lignum, verum lapidem, et maxime proprium obiectum, «circa quod de necessitate est verus», sed tamen nullius rei veritatem apprehendit sive cognoscit; propter quod de nullo potest iudicare quid sit in rei veritate, ut de homine quod sit verus homo, vel de colore quod sit verus color. 155 Cognitione igitur intellectiva de re creata duplex potest haberi cognitio: una qua praecise scitur sive cognoscitur simplici intelligentia id quod res est; alia qua scitur et cognoscitur intelligentia componente et dividente veritas ipsius rei. In prima cognitione intellectus noster omnino sequitur sensum, 160 nec est aliquid conceptum in intellectu quod non erat prius in sensu. Et ideo talis intellectus in quantum huiusmodi bene potest esse verus concipiendo sive cognoscendo rem sicuti est, quemadmodum et sensus quem sequitur, licet non concipiat vel intelligat ipsam veritatem rei certo iudicio percipiendo | de ipsa quid sit,| ut quod sit verus homo vel verus Scarp. 10b 165 color. I' 3vb Cuius duplex est ratio, una ex parte ipsius intellectus, alia vero ex parte intelligibilis. Ex parte intellectus ratio est quia intellectus veritatem non concipit simplici intelligentia, sed solum «compositione et divisione»,| ut T' 4ra | vult PHILOSOPHUS VIo M e t a p h y s i c a e et ut inferius habebit K' 5va 170 declarari. Unde sicut sensus dicitur verus comprehendendo rem sicuti est, non autem comprehendendo eius veritatem, sic et simplex intelligentia sequens sensum verum vera dicitur, comprehendendo rem sicuti est, non autem comprehendendo eius veritatem. Ex parte autem intelligibilis ratio est quod alia est intentio rei qua 175 est id quod est et alia qua dicitur vera, licet simul sunt in quacumque re et convertuntur sibi invicem, quia omne ens est verum et e converso. Ut enim dicit prima propositio D e C a u s i s , «prima rerum creaturarum est esse». Et ideo prima intentio comprehensibilis per intellectum est ratio entis, quam contingit intelligere absque eo quod ulla alia intentio circa 180 ens intelligatur, quia nullam aliarum includit in se et ipsa in omnibus aliis includitur. Quamquam enim intentio entis non intelligitur nisi sub ratione veri, quod est per se obiectum intellectus, non tamen verum in eo quod est ratio intelligendi ens est obiectum intellectus, sicut est ens. ARTICULUS I Ratio enim veri est ratio intelligibilitatis in quocumque, obiectum tamen Bad. 4vD est verum ens vel verum bonum, et sic de aliis rerum intentionibus.| 185 Unde quia intentio entis in omnibus aliis rerum intentionibus includitur, tam universalibus quam particularibus — quod enim non est ens nihil est —, ideo vult COMMENTATOR super primam propositionem D e c a u s i s «quod esse vehementioris est adhaerentiae cum re quam» aliae intentiones quae sunt in ea. 190 Post intentionem autem entis proximiores sunt in re illae intentiones universales quae sunt unum, verum, bonum, et hoc Bad. 5rD diversimode et secundum ordinem, quoniam quaelibet | res sub intentione entis existens tripliciter potest considerari. Primo in quantum habet esse determinatum in natura sua, quo per formam suam est in se 195 indivisa et a quolibet alio divisa. Sic convenit ei intentio unius: in eo enim quaelibet res est una quo in se est indivisa formaliter et a quolibet alio divisa. «Unum enim», ut dicit PHILOSOPHUS IIIo M e t a p h y s i c a e , P' 4ra «est aliquid per se existens solitarium». Secundo in quantum in esse suo | habet quod de ea exemplar ad quod est repraesentat. Sic convenit 200 B' 2va intentio veri: in tantum enim vera est | quaecumque res, in quantum in se continet quod exemplar eius repraesentat. Tertio autem in quantum congruit suo fini ad quem est. Sic convenit ei intentio boni: in tantum enim quaelibet res est bona, in quantum respicit finem, qui bonus est. Quia igitur verum dicit intentionem rei in respectu ad suum exemplar, 205 Scarp. 11a quae non est | prima, sed secundaria, ens autem dicit intentionem rei K' 5vb primam et | absolutam, id quod est ens et verum in re bene potest apprehendi ab intellectu absque hoc quod intentio veritatis eius ab ipso A 4vb apprehendatur. Intentio | enim veritatis in re apprehendi non potest nisi apprehendendo conformitatem eius ad suum exemplar; intentio vero 210 entis apprehenditur in re absoluta sine omni tali respectu. In cognitione autem secunda, qua scitur sive cognoscitur veritas ipsius rei, sine qua non est hominis cognitio perfecta de re, cognitio et iudicium intellectus omnino excedunt cognitionem et iudicium sensus, quia, ut dictum est, intellectus veritatem rei non cognoscit nisi 215 componendo et dividendo, quod non potest facere sensus, et ideo talis intellectus potest cognoscere de re quod non potest cognoscere sensus, T' 4rb neque etiam intellectus qui est simplicium intelligentia,| quod est certo iudicio apprehendere de re quod in rei veritate sit tale vel tale, ut verus homo vel verus color et huiusmodi. 220 De isto ergo modo sciendi et cognoscendi aliquid per intellectum quo scitur veritas rei, quod est proprie scire, utrum ex puris naturalibus I' 4ra possit homo scire aliquid sine omni speciali illustratione | divina, adhuc Bad. 5rE restat dubitatio.| QUAESTIO 2 225 Et est dicendum quod, cum, ut dictum est iam, veritas rei non potest cognosci nisi ex cognitione conformitatis rei cognitae ad suum exemplar, quia, secundum quod dicit AUGUSTINUS D e v e r a r e l i g i o n e : «vera in tantum vera sunt in quantum principalis unius similia sunt», et ANSELMUS D e v e r i t a t e : «veritas est rei conformitas ad 230 suum exemplar | verissimum», et ibidem «quod est vere est, in quantum est, W' 3rb quod ibi est», secundum quod duplex est exemplar rei, dupliciter ad duplex exemplar veritas rei habet ab homine cognosci. Est enim, secundum quod vult PLATO in Io T i m a e i , duplex exemplar: «quoddam factum atque elaboratum, quoddam perpetuum atque immutabile». 235 Primum exemplar rei est species eius existens apud animam universalis, per quam acquirit notitiam omnium suppositorum eius, et est causata a re. Secundum exemplar est ars divina continens omnium rerum ideales rationes, ad quod PLATO dicit «Deum mundum instituisse», sicut artifex ad exemplar artis in mente sua facit domum, non autem ad primum. 240 Aspiciendo igitur ad exemplar primum, sciendum quod homo potest dupliciter aspicere: uno modo ut ad obiectum cognitum descriptum extra cognoscentem, ut aspiciendo imaginem hominis depictam in pariete ad cognoscendum hominem; alio modo ut ad rationem cognoscendi descriptam | in cognoscente, secundum quod K' 6ra 245 species sensibilium describuntur in sensu et species intelligibilium in intellectu. Primo modo impossibile est cognoscere veritatem | rei Scarp. 11b aspiciendo ad suum exemplar, sed solum contingit de ea habere imaginariam apprehensionem, qualem sibi potuit formasse fortuito ipsa imaginativa virtus. Unde miraretur homo, si homo cuius est illa imago, 250 quem numquam viderat, sibi occurreret, ut dicit AUGUSTINUS VIIIo D e T r i n i t a t e cap.o 5o. Per illam etiam imaginariam apprehensionem acceptam de imagine depicta, si nominaretur ei ille cuius erat imago, posset devenire ad iudicandum aestimative de illo cuius esset imago, si ei occurreret, et tunc primo ex ipsa re visa in propria forma eius veritatem 255 cognoscere et per ipsam de eius imagine, si esset vera imago ei correspondens, iudicare. Et per hunc modum | legitur regina Candacis P' 4rb habuisse imaginem Alexandri regis depictam apud se priusquam eum umquam viderat, et eum cognovisse statim cum eum vidit, licet se alium fuisse simulasset. 260 Secundo igitur modo, scilicet aspiciendo ad exemplar acceptum ab ipsa re ut ad rationem cognoscendi in ipso cognoscente, bene potest aliquo modo veritas ipsius rei cognosci formando conceptum mentis de re conformem illi exemplari. Et per hunc modum posuit ARISTOTELES scientiam rerum et veritatis cognitionem acquiri ab homine ex puris 265 naturalibus et de rebus naturalibus transmutabilibus, et tale exemplar ARTICULUS I acquiri ex rebus per sensum tamquam primum principium artis et scientiae, secundum quod dicit in principio M e t a p h y s i c a e : «Fit autem ars, cum ex multis experimento intellectis una fit universalis de similibus A 5ra acceptio», et in IIo P o s t e r i o r u m : «Ex sensu | quidem fit memoria, ex memoria autem multotiens facta experimentum, ex experimento autem universali 270 T' 4va existente in anima | uno praeter multa, illud est artis principium et scientiae». Cui concordat illud quod dicit AUGUSTINUS XIo D e T r i n i t a t e cap.o 4o: «Detracta specie corporis quae corporaliter sentitur, remanet in memoria similitudo eius, qua rursus voluntas convertit aciem mentis ut inde formetur intrinsecus sicut ex corpore obiecto sensibili extrinsecus formabatur». Inde, ut dicit 275 Bad. 5vE libro VIIIo cap.o 5o, «Secundum generales aut speciales | rerum notitias» vel K' 6rb natura insitas vel experientia collectas | de eis quae non vidimus «cogitamus». Unde per universalem notitiam quam in nobis habemus I' 4rb acquisitam de diversis speciebus animalis | cognoscimus de qualibet re quae nobis occurrit an sit animal an non, et per specialem notitiam asini 280 cognoscimus de quolibet quod nobis occurrit an sit asinus an non. Sed quod per tale exemplar acquisitum in nobis habeatur a nobis certa omnino et infallibilis notitia veritatis, hoc omnino est impossibile triplici ratione, quarum prima sumitur ex parte rei de qua exemplar huiusmodi abstractum est, secunda ex parte animae in qua huiusmodi 285 exemplar susceptum est, tertia ex parte ipsius exemplaris quod a re in anima susceptum est. Scarp. 12a Prima | ratio est quod exemplar tale, eo quod abstractum est a re transmutabili, necesse habet aliquam rationem transmutabilis. Unde quia res naturales magis sunt mutabiles quam mathematicae, ideo posuit 290 PHILOSOPHUS maiorem haberi certitudinem scientiae de rebus mathematicis quam de naturalibus per species earum universales, et hoc non nisi propter specierum ipsarum existentium apud animam transmutabilitatem. Unde hanc causam incertitudinis scientiae rerum naturalium ex sensibilibus acceptam AUGUSTINUS, pertractans 8 3 295 Q u a e s t i o n u m q.e 9a, dicit quod «a sensibilibus corporis non est expetenda sincera veritas», et quod «saluberrime admonemur averti ab hoc mundo ad Deum, id est veritatem quae intelligitur et in interiori mente capitur, quae semper manet et eiusdem naturae est, tota alacritate converti». Secunda ratio est quod anima humana, quia mutabilis est et erroris 300 passiva, per nihil quod mutabilitatis aequalis vel maioris est cum ipsa, potest rectificari ne obliquetur per errorem et in rectitudine veritatis persistat. Ibi exemplar omne quod recipit a rebus naturalibus, cum sit inferioris gradus naturae quam ipsa, necessario aequalis vel maioris mutabilitatis est cum ipsa. Non ergo potest eam rectificare ut persistat in 305 infallibili veritate. Et est ratio AUGUSTINI D e v e r a r e l i g i o n e QUAESTIO 2 probantis per hoc immutabilem veritatem per quam anima habet certam scientiam esse super animam, dicens: «Lex omnium artium cum sit omnino | W' 3va immutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem 310 pati possit erroris, satis apparet super mentem nostram esse legem quae veritas dicitur», quae sola | sufficit | ad rectificandum mentem commutabilem P' 4va et obliquabilem in infallibili cognitione, de qua non habet mens iudicare, K' 6va sed per illam de omni alio. De omni enim eo quod est inferius mente, habet mens potius iudicare quam per illud iudicare de alio, secundum 315 quod determinat | ibidem. T'2 213ra Tertia ratio est quod huiusmodi exemplar, cum sit intentio et species sensibilis rei abstracta a phantasmate, similitudinem habet cum falso sicut cum | vero, ita quod, quantum est ex parte sua internosci B' 2vb non potest; per easdem enim imagines sensibilium in somno et in furore 320 iudicamus imagines esse res ipsas, et in vigilia sani iudicamus de ipsis rebus. Veritas autem sincera non percipitur nisi discernendo eam a falso. Igitur | per tale exemplar impossibile est certam haberi scientiam et A 5rb certam notitiam veritatis. Et ideo si debeat certa scientia haberi veritatis, oportet mentem avertere a sensibus | et sensibilibus et ab omni T' 4vb 325 intentione quantumcumque universali et abstracta a sensibilibus ad incommutabilem veritatem supra mentem existentem, «quae non habet imaginem falsi a qua discerni non possit», ut dicit AUGUSTINUS 8 3 Q u a e s t i o n u m q.e 9a, ubi pertractat istam rationem.| Bad. 5vF Sic ergo patet quod duplex est veritas et duplex modus sciendi Scarp. 12b 330 veritatem, quos innuit AUGUSTINUS retractans illud quod dixit Io S o l i l o q u i o r u m : «Deus qui nisi mundos, verum scire voluisti», dicens: «Potest responderi multos etiam immundos multa scire vera, neque enim definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire possunt et quid sit scire». Patet etiam quod certam scientiam et infallibilem veritatem, si contingat hominem 335 cognoscere, hoc non contingit ei aspiciendo ad exemplar abstractum a re per sensus quantumcumque sit depuratum et universale factum.| I' 4va Propter quod primi ACADEMICI sententiam PLATONIS imitantes — «idem quippe sunt Academici qui Platonici», ut dicit AUGUSTINUS in E p i s t o l a a d D i o s c o r u m — negabant aliquid sciri omnino 340 contra STOICOS, qui solum ponebant sensibilia in mundo, et hoc intelligendo de notitia veritatis sincerae, ponendo omnem notitiam veritatis sincerae de quacumque re haberi non posse nisi aspiciendo ad exemplar secundum.| Bad. 5vG Qui tamen bene discernebant quod aliqualis notitia veritatis posset 345 percipi per sensus et mediantibus sensibus per intellectum, quam tamen putabant | non mereri dici scientiam, secundum quod dicit K' 6vb AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s : «Sunt qui omnia ista quae corporis ARTICULUS I sensus attingit opinionem posse gignere confitentur, scientiam vero negant, quam volunt intelligentia contineri remotamque a sensibus in mente vivere». «Cum enim», ut dicit in libro IIo, «eis nihil turpius visum est quam opinari et nihil percipi 350 posse concluserunt, ut nihil sapiens umquam approbaret», sed id quod probabile et verisimile appareret sequeretur. Unde non distinxerunt de certa notitia qua percipitur id quod verum est in re, sive per sensum sive per intellectum, a notitia qua scitur veritas ipsius rei, neque etiam de hac distinxerunt quod quaedam est veritatis notitia liquida et sincera, alia 355 vero phantastica per phantasmata et imagines rerum obumbrata, sed, ut videbatur ex eorum verbis, simpliciter aliquid sciri posse negabant. Et ideo posteriores ACADEMICI verba positionis illorum tenentes, sed mentem ipsorum ignorantes, omnem scientiam et veritatis perceptionem penitus negabant, non solum quoad perceptionem 360 intellectus de notitia quae pertinet ad sapientiam et de rebus Bad. 6rG pertinentibus ad philosophiam, sed etiam quoad perceptionem | sensus, ut expositum est in quaestione praecedenti. Negabant autem illi primi ACADEMICI omnem scientiam et notitiam veritatis simpliciter quantum ad verba sua, ut veram sententiam 365 PLATONIS de sincerae veritatis notitia ad tempus opportune T'2 213rb occultarent,| quam demum tempore congruo ad hoc | tertium genus Bad. 6rH ACADEMICORUM propalaret, secundum quod dicit AUGUSTINUS IIo D e A c a d e m i c i s : «Hoc mihi videntur egisse et ad occultandum tardioribus et ad P' 4vb significandum vigilantioribus sententiam suam». «Certam enim habuerunt | 370 Scarp. 13a Academici | de veritate scientiam et eam temere ignotis vel non purgatis animis prodere noluerunt». «Quid igitur», ut dicit libro IIIo, «placuit tantis viris agere ne A 5va in quemquam cadere veri scientia | videretur? Audite», inquit, «iam paululum attentius, non quid sciam, sed quid aestimem. Plato vir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum fuit, quem certum est duos sensisse mundos esse: 375 unum intelligibilem, in quo veritas ipsa habitat, alterum autem istum sensibilem ad T' 5ra illius imaginem factum;| et de illo in eam quae se cognosceret animam velut exspoliri et quasi serenari veritatem, de isto autem instructorum animis non scientiam, sed opinionem, posse generari». «Haec et alia huiusmodi videntur inter eius successores K' 7ra quantum | potuerunt esse servata et pro mysteriis custodita. Non enim facile ista 380 W' 3vb percipiuntur nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes et in | aliam quandam plus quam humanam consuetudinem vendicant, graviterque peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Quam ob rem cum Zeno, princeps Stoicorum, nec quidquam esse praeter hunc sensibilem mundum nihilque agi nisi corpore, nam Deum et ipse ignem putabat, prudentissime atque utilissime mihi videtur Archesilas, 385 cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam et quasi aurum inveniendum posteris obruisse. Quare cum in falsas opiniones ruere sit turba I' 4vb paratior et consuetudine | corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie, QUAESTIO 2 credantur, instituit vir acutissimus dedocere potius quos patiebatur male doctos, 390 quam docere quos dociles non arbitrabatur». «Cum enim», ut dicit in E p i s t o l a a d D i o s c o r u m , «Epicurei numquam falli corporis sensus dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent, quis istis contradicentibus audiret Platonicos, si ab eis diceretur non solum esse aliquid quod neque tactu corporis neque 395 olfactu neque gustu vel auribus aut oculis percipi possit, neque aliqua imaginatione cogitari, sed id solum vere esse atque id solum percipi posse quod incommutabile et sempiternum est, percipi autem sola intelligentia, qua veritas, quomodo attingi potest, attingatur? Cum ergo talia sentirent Platonici quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos ut credenda persuaderent donec 400 ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere qui verum se invenisse iactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent». «Inde», ut ait IIIo D e A c a d e m i c i s cap.o 29o, «omnia illa nata sunt quae novae Academiae attribuuntur». Novi enim ACADEMICI illud 405 mysterium non scientes dixerunt ACADEMICOS veteres penitus negasse scientiam, et sic eos crudeliter infamarunt quibus posteriores fortiter restiterunt. «Nam Carnaides primo illam calumniandi impudentiam qua videbat Archesilam non mediocriter diffamatum deposuit, et ob hoc dicitur | Carnaides | T'2 213va tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse. Deinde ultimo | Antiochus, Philonis K' 7rb b Scarp. 13 410 auditor, iam velut aperire cedentibus hostibus portas coeperat, et ad Platonis auctoritatem legesque Academiam revocare, quamquam et Metrodorus id antea facere temptaverat, qui primus dicitur esse confessus non directo placuisse Academicis nihil posse comprehendi, sed necessario contra Stoicos huiusmodi arma eos sumpsisse. Post illa autem tempora omni pervicacia pertinaciaque demortua os illud Platonis, quod 415 in philosophia | purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus | erroris A 5vb emicuit maxime in Plotino, ut in hoc revixisse putandus sit». P' 5ra Sincera igitur veritas, ut dictum est, non nisi ad exemplar aeternum conspici potest.| Sed est advertendum quod sincera veritas Bad. 6rI sciri | potest aspiciendo ad hoc | exemplar dupliciter: uno modo T' 5rb 420 aspiciendo ad ipsum tamquam obiectum cognitum, in ipso scilicet B' 3ra videndo exemplatum, «quia bene probat imaginem qui intuetur exemplar», ut dicit AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s cap.o 30o; alio modo aspiciendo ad exemplar illud tamquam ad rationem cognoscendi tantum. 425 Primo modo cognoscimus de imagine Herculis quod sit vera imago eius, videndo Herculem, et in hoc advertendo correspondentiam imaginis ad exemplar scimus quod sit vera imago eius. Hoc modo veritas cuiuslibet rei factae ad exemplar perfectissime cognoscitur viso suo exemplari. Et ideo cum omnis creatura sit imago quaedam divini ARTICULUS I exemplaris, verissime et perfectissime cognoscitur veritas cuiuslibet 430 creaturae in eo quidquid est, videndo nudam divinam essentiam, secundum quod dicit AUGUSTINUS XIo D e c i v i t a t e D e i , «Ipsi sancti angeli per ipsam praesentiam incommutabilis veritatis ipsam creaturam melius ibi tamquam in arte qua facta est quam in ea ipsa sciunt». Unde quia non solum imago nata est cognosci per exemplar a priori, sed etiam e 435 I' 5ra converso exemplar per imaginem a posteriori, ideo | AUGUSTINUS per creaturas docet cognoscere qualis sit ars divini exemplaris, cum dicit in sermone Io S u p e r I o a n n e m : «Attendunt homines mirabilem fabricam et Bad. 6vI mirantur consilium fabricantis. Stupent quod vident,| et amant quod non vident. Si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur hominum consilium, vis videre quale 440 consilium Dei est, id est Verbum Dei? Attende istam fabricam mundi. Vide quae sunt facta per verbum et cognosce quale sit». Unde per hunc modum ex K' 7va aggregata notitia omnium creaturarum | tamquam una imagine perfecta W' 4ra divinae artis, quantum perfectior | poterit esse in creaturis, posuerunt philosophi perfectam haberi cognitionem Dei, quanta ex puris 445 naturalibus haberi poterit, ut infra videbitur. Ad talem autem cognitionem divini exemplaris homo non potest attingere ex puris naturalibus sine speciali illustratione, nec etiam in vita ista lumine communis gratiae, secundum quod dicit AUGUSTINUS in libro D e f i d e c a t h o l i c a , loquens ad Deum: «Tua», inquit, 450 Scarp. 14a «essentia et species potest dici et forma, et est id quod est, reliqua autem | non sunt id quod sunt. Haec verissime potest dicere ‘Ego sum qui sum’. Haec tanta et talis est ut de eius visione ‘nil in hac vita sibi usurpare mens humana audeat, quod solis electis tuis praemium in subsequenti remuneratione reservas’», secundum quod dicitur super illud: «Habitat lucem inaccessibilem quam nullus hominum vidit, 455 sed nec videre potest», scilicet «in hac vita, post autem videbitur». Et quod in hac vita videri non potest, verum est nisi per donum gratiae specialis, qua homo per raptum a sensibus abstrahitur, quomodo Moyses et Paulus Deum viderunt in hac vita per essentiam, ut dicit AUGUSTINUS de videndo Deum A d P a u l i n a m , et quomodo beatus «Benedictus sub 460 uno radio vidit totum mundum», ut dicit GREGORIUS in IVo D i a l o g i , quia, cum ad ipsius divinae naturae exemplar videndum non potest attingere homo ex puris naturalibus sine speciali divina illustratione, neque ad sciendum aliquam veritatem in creaturis aspiciendo ad ipsam. Si vero sciatur sincera veritas aspiciendo ad divinum exemplar ut 465 ad rationem cognoscendi, hoc modo posuit PLATO omnem veritatem cognosci aspiciendo ad exemplar aeternum, secundum quod dicit AUGUSTINUS inducens ad hoc auctoritatem TULLII in E p i s t o l a a d A 6ra D i o s c o r u m : «Illud», inquit, «attende quoniam Plato a Cicerone | multis T' 5va modis | apertissime ostenditur in sapientia non humana, sed plane divina, unde 470 QUAESTIO 2 humana quodammodo attenditur, in illa utique sapientia prorsus immutabili atque eodem modo semper se habente veritatem constituisse | et finem boni et causas rerum P' 5rb et ratiocinandi fiduciam. Oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni et causas 475 rerum et ratiocinandi fiduciam. Durasse tamen errores, sive de moribus sive de natura rerum sive de ratione investigandae veritatis, usque ad tempora | Christiana, K' 7vb quos iam obmutuisse conspicimus. Ex quo intelligitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae Christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, qui iussit et creditum est quod illi vel 480 proferre metuebant». Hanc igitur sententiam PLATONIS insecutus est AUGUSTINUS, secundum quod dicit in fine D e A c a d e m i c i s :| «Nulli dubium est Bad. 6vK gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque | rationis. Mihi igitur I' 5rb certum est numquam prorsus a Christi auctoritate discedere. Non enim reperio 485 valentiorem. Quod autem subtilissima ratione persequendum est — ita enim iam sum affectus, ut quod sit verum non credendo solum, sed etiam intelligendo apprehendere desiderem —, apud Platonem me interim quod sacris nostris non repugnat me reperturum esse confido». Et est sententia quam in omnibus libris suis tenet, quam et cum 490 ipso teneamus, dicendo quod nulla certa et infallibilis notitia veritatis sincera a quoquam potest haberi nisi aspiciendo | ad exemplar lucis et Scarp. 14b veritatis increatae. Unde illi soli certam veritatem valent agnoscere qui eam in illo exemplari valent inspicere, quod «non omnes valent», ut dicit VIIIo D e T r i n i t a t e , sed «pauci acie ingenii» transmutabilia omnia 495 valentes transcendere et regulis immutabilibus de mutabilibus iudicare, «de quibus nullus iudicat, et sine quibus nullus certe iudicat», ut dicit in IIo D e l i b e r o a r b i t r i o , cap.o 6o. Hinc dicit VIIIo D e T r i n i t a t e : «Formas rerum corporalium per sensus haustas et quodammodo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non sunt visa ficto phantasmate cogitantur, sive aliter quam 500 sunt sive fortuito quomodo sunt, aliis omnino regulis super mentem nostram immutabiliter manentibus vel approbare apud nosmet ipsos vel improbare convincimur cum recte aliquid approbamus aut improbamus». Et ibidem: «Cum arcum pulchrum et aequaliter intortum quem vidi Carthagini animo revolvo, res quaedam menti nuntiata per oculos memoriaeque transfusa imaginum aspectum facit, 505 sed aliud mente conspicio, secundum quod mihi opus illud placet. Unde etsi displiceret, corrigerem. Itaque de istis secundum illud iudicamus et cernimus rationalis mentis intuitu. Ista autem praesentia corporis tangimus, aut imagines absentium fixas in memoria | recordamur aut eorum similium talia fingimus, aliter K' 8ra figurantes | animo imagines corporum aut per corpus corporalia videntes, aliter W' 4rb 510 autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intelligentia capientes. In illa ergo arte in qua temporalia facta sunt ARTICULUS I omnia, formam secundum quam sumus, et secundum quam vel in nobis vel in Bad. 7rK corporibus vera et recta ratione aliquid operatur,| visu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam tamquam verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignimus». Et hoc non solum de huiusmodi rebus corporalibus, sed 515 etiam de incorporalibus, secundum quod dicit in E p i s t o l a quadam T' 5vb a d N e b r i d i u m : «Veniat | in mentem illud quod ‘intelligere’ appellamus duobus modis in nobis fieri, aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, aut admonitione a sensibus. In quibus duobus illud primum, id est de eo quod apud nos P' 5va est, Deum consulendum; hoc autem secundum, de eo quod a | corpore sensuque 520 B 3rb nuntiatur, nihilominus Deum consulendum | intelligimus».| Et sic de universis A 6rb quae intelligimus «intus praesentem ipsi menti consulimus veritatem», ut dicit in libro D e m a g i s t r o . «De qua micat omne quod rationabili menti lucet», ut dicit ANSELMUS, P r o s l o g i o n 14o cap.o Quomodo autem hoc fiat, Bad. 7rL in quaestione proxima sequenti declarabitur.| 525 Responsio autem huius ad praesens, quae magis ibi declarabitur, est quia, ad hoc quod aliqua conceptio in nobis de veritate rei extra vera sit sincera veritate, oportet quod anima, in quantum per eam est informata, sit similis veritati rei extra, cum «veritas sit quaedam adaequatio rei et intellectus». Quare cum, ut dicit AUGUSTINUS IIo D e l i b e r o 530 Scarp. 15a a r b i t r i o , «anima de se | sit mutabilis a veritate in falsitatem, et ita I' 5va quantum est de se non sit veritate | cuiusquam rei informata, sed informabilis, nulla autem res se ipsam formare potest, quia nulla res potest dare quod non habet», oportet ergo quod aliquo alio, sincera veritate, de re informetur. Hoc autem non potest fieri per exemplar aliquod acceptum 535 a re ipsa, ut prius ostensum est. Necesse est ergo quod ab exemplari incommutabilis veritatis formetur, ut vult AUGUSTINUS ibidem. Et ideo dicit libro D e v e r a r e l i g i o n e : «Sicut eius veritate vera sunt quaecumque vera sunt, ita et eius similitudine similia sunt». Necesse est ergo quod illa veritas increata in conceptu nostro se imprimat, et ad 540 characterem suum conceptum nostrum transformet, et sic mentem K' 8rb nostram expressa veritate de re informet similitudine illa | quam res ipsa habet apud primam veritatem, secundum quod dicit XIo D e T r i n i t a t e : «Ea quippe de illa prorsus exprimitur, inter quam et ipsam nulla natura interiecta est». 545 Et quomodo sit ista expressio, declarat per simile, cum dicit XIVo D e T r i n i t a t e : «Ubi sunt illae regulae scriptae quibus quid sit iustum, quid iniustum agnoscitur, nisi in libro lucis illius quae veritas dicitur, unde lex omnis iusta describitur et in cor hominis non migrando, sed tamquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo et in ceram transit et anulum non relinquit?» Et 550 haec est lucis illius informatio qua, in quantum lucet, homo verax fit in intellectu; in quantum vero contingit, iustus fit in affectu. Secundum QUAESTIO 2 quod de primo dicit AUGUSTINUS S u p e r I o a n n e m , sermone 39o: «Factus est oculus tuus particeps huius lucis. Clausus est? Hanc lucem non 555 minuisti. Apertus est? Hanc lucem non auxisti, sed est verax anima, est veritas apud Deum, cuius est particeps anima. Cuius particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax est». De secundo vero dicit in S e r m o n e quodam de expositione Sacrae Scripturae: «In Deo», inquit, «omne quod dicitur id ipsum est; neque enim in Deo aliud est potestas, aliud prudentia, aliud fortitudo, aliud 560 iustitia, aliud castitas, quia haec animarum sunt, quas illa lux perfundit quodammodo et suis qualitatibus afficit, quomodo cum oritur ista lux visibilis, si auferatur, unus est corporibus omnibus color, qui potius dicendus est nullus color; cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diverso ea nitore aspergit; ergo animarum sunt illae 565 affectiones | quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur et formatae ab illa T' 6ra quae non formatur». Perfecta igitur, ut dictum est, informatio veritatis non habetur nisi ex similitudine veritatis menti impressae de re cognoscibili ab ipsa prima et exemplari veritate. Omnis enim alia impressa, a quocumque exemplari abstracto a re ipsa, imperfecta obscura et 570 nebulosa est, ut per ipsam certum iudicium de veritate rei haberi non possit. Propter quod AUGUSTINUS comparat primam et iudicium per eam sereno aeri super nubem, secundam vero et iudicium per eam aeri nebuloso vel obscuro sub | nube, cum dicit IXo D e T r i n i t a t e cap.o Scarp. 15b 6o: «Claret desuper iudicium veritatis ac sui iuris incorruptissimis regulis | firmum K' 8va 575 | est, etsi corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur. Sed interest P' 5vb utrum ego sub illa vel in illa caligine tamquam a caelo perspicuo secludar an sicut in altissimis montium accidere solet, et inter utrumque aere libero fruens et serenissimam | lucem | supra et densissimas nebulas subtus aspiciam». W' 4va Et est sciendum quod dictus modus cognoscendi veritatem A 6va 580 communis est et ad notitiam principiorum, ut supra in argumento tertio huius quaestionis, et ad notitiam conclusionum, ut patet in omnibus iam inductis. Et ita per hunc modum acquirendi notitiam veritatis verarum artium habitus in nobis generantur, qui in memoria reconduntur, ut ex eis iterato conceptus similes formemus, et quoad habitus, tam 585 principiorum quam conclusionum, ut secundum hoc intelligamus illud AUGUSTINI IXo D e T r i n i t a t e : «In illa | aeterna veritate visa mentis Bad. 7vL conspicimus, atque inde conceptam veracem notitiam rerum tamquam verbum | apud I' 5vb nos habemus», quod in habitu memoriae concipitur, ut ad illam intelligentia revertens iterato verbum formet, et hoc per certam 590 scientiam habeat etiam de rebus transmutabilibus, secundum quod dicit AUGUSTINUS XIIo D e T r i n i t a t e cap.o 14o: «Non solum rerum sensibilium in loco positarum», et cetera, ut supra in quaestione praecedenti in solutione quarti argumenti, ubi de hoc. ARTICULUS I Iste ergo est verior modus acquirendi scientiam et notitiam veritatis quam ille quem ponit ARISTOTELES ex sola sensuum 595 experientia, si tamen sic intellexit ARISTOTELES et in idem cum PLATONE non consensit. Immo, quod verius creditur, etsi PLATONI in modo dicendi obviavit, occultando divinam doctrinam magistri sui, sicut et alii priores ACADEMICI, eandem tamen cum PLATONE de notitia veritatis habuit sententiam, secundum quod hoc videtur insinuasse cum 600 loquens de veritatis cognitione dicit in IIo M e t a p h y s i c a e quod «illud quod est maxime verum sit causa veritatis eorum quae sunt post, et quod ideo dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate». Propter quod dicit AUGUSTINUS in fine D e A c a d e m i c i s : «Quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet et mores quibus consulitur animae, non defuerunt 605 acutissimi ac solertissimi viri qui docerent disputationibus suis Aristotelem et Platonem ita sibi concinere ut imperitis minusque attentis dissentire videantur multis contentionibus. Sed tamen eliquata est, ut opinor, vera verissimae philosophiae K' 8vb disciplina. Non enim est ista huius mundi philosophia quam sacra detestantur,| sed alterius intelligibilis, cui animas multiformis erroris tenebris caecatas numquam ista 610 ratio subtilissima revocaret, nisi summus Deus populari quadam clementia divini intellectus auctorem usque ad ipsum corpus humanum declinaret, cuius non solum praeceptis, sed etiam factis excaecatae animae redire in semet ipsas etiam sine T' 6rb disputationum | concertatione | potuissent», «cum iam», ut dicit in E p i s t o l a Scarp. 16a a d D i o s c o r u m , «Christianae aetatis exordio rerum invisibilium atque 615 aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant». Hoc ergo modo, qui mente excedente aliquid veritatis sincerae intelligit, in rationibus primae veritatis intelligit. «Sed», ut dicit AUGUSTINUS D e v i d e n d o D e u m , «forte hoc difficile est. Irruit enim 620 de consuetudine carnalis vitae in interiores oculos nostros turba phantasmatum». «Quae», ut dicit IIIo D e A c a d e m i c i s cap.o 9o, «consuetudine rerum corporalium nos etiam cum veritas tenetur et quasi in manibus habetur, decipere atque illudere moliuntur». Igitur, ut dicit D e v i d e n d o D e u m , «qui hoc non potest oret et agat ut posse mereatur, nec ad hominem disputatorem pulset ut 625 P' 6ra quod non legit legat, sed ad Deum Salvatorem | ut quod non valet valeat».| Bad. 7vM Ex puris igitur naturalibus exclusa omni divina illustratione nullo modo contingit hominem scire liquidam veritatem. Sed tamen adhuc restat quaestio utrum ex puris naturalibus possit scire eam. Si enim B' 3va homo ex puris naturalibus | potest attingere ad illam lucis divinae 630 illustrationem et per illam scire sinceram veritatem ex puris naturalibus, debet dici posse scire sinceram veritatem, licet sine illa illustratione eam scire non possit, sicut si ex puris naturalibus potest attingere ad prima principia disciplinarum et per illa scire alia ex puris naturalibus, dicitur QUAESTIO 2 635 scire illa, licet ea non possit scire sine primis principiis.| Quod si ex A 6vb puris naturalibus non possit attingere ad illam illustrationem, nec per illam ex puris naturalibus dicendus est scire liquidam veritatem, ut dictum est in principio solutionis huius. Nunc autem ita est quod homo ex | puris naturalibus attingere I' 6ra 640 non potest ad regulas lucis aeternae, ut in eis videat rerum sinceram veritatem. Licet enim pura naturalia attingunt ad illas, quod bene verum est — sic enim anima rationalis creata est, ut immediate a prima veritate informetur, ut iam prius | dictum est —, non tamen ipsa naturalia ex se K' 9ra agere possunt ut attingant illas, sed illas offert Deus quibus vult et 645 quibus vult subtrahit. Non enim quadam necessitate naturali se offerunt, ut in illis homo veritatem videat, sicut lux corporalis, ut in ea videat colores, sicut nec ipsa nuda divina essentia. Secundum enim quod determinat AUGUSTINUS | D e v i d e n d o D e u m , «si vult, videtur; si W' 4rb non vult, non videtur». Unde et regulas aeternas Deus aliquando offert 650 malis, ut in eis videant multas veritates quas boni videre non possunt, quia praescientia regularum aeternarum non offertur eis, secundum quod dicit AUGUSTINUS IVo D e T r i n i t a t e cap.o 16o: «Sunt nonnulli qui potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque parte contingere, quod Christianos | ex Scarp. 16b 655 fide sola viventes nondum potuisse derident». Easdem etiam regulas aliquando eis subtrahit et eos in errorem cadere permittit, secundum quod super illud I o b XXXVIIIo, «Immanibus abscondit lucem», dicit GREGORIUS XXVIIo M o r a l i u m : | «Immanes sunt qui se elatis cogitationibus extollunt. Bad. 8rM Sed his lux absconditur, quia nimis in cogitationibus suis superbientibus 660 cognitio veritatis denegatur». Aliis autem omnibus «pro sua sanitate» aspiciendum conceditur, ut dicit AUGUSTINUS Io S o l i l o q u i o r u m . Absolute ergo dicendum quod homo sinceram veritatem | de T' 6va nulla re habere potest ex puris naturalibus eius notitiam acquirendo, sed solum illustratione luminis divini, ita quod licet in puris naturalibus 665 constitutus illud attingat, tamen ex puris naturalibus naturaliter attingere illud non potest, sed libera voluntate quibus vult se ipsum offert.| Bad. 8rN Ad singula argumenta aliquid respondendum est. Quod ergo arguitur quod «sufficientia nostra in cognoscendo ex 670 Deo est», dicendum quod verum est tamquam specialiter illustrante in cognitione sincerae veritatis; in omni autem alia cognitione cogitationis non nisi sicut ex universali movente, ut dictum est iam. Et hoc sufficit ARTICULUS I ad intentionem APOSTOLI contra illos qui dicebant quod initium fidei esset ex nobis, contra quos ibi arguit. Si enim initium cognitionis non est ex nobis, sed ex Deo, ut ex primo motore in omni actione, et naturali et 675 cognitiva, multo fortius nec initium fidei. Nec est intentio APOSTOLI contra hoc quin initium cognitionis magis sit ex nobis quam initium fidei, quia fidei initium requirit specialem illustrationem, non sic autem Bad. 8rO initium cognitionis, nisi sit de veritate sincera, ut dictum est.| K' 9rb Ad secundum, quod «nemo | potest dicere ‘Dominus Iesus’», 680 P' 6rb etc.,| dicendum quod verum est verbo perfecto, ad quod requiritur consessus voluntatis. Perfectum enim verbum tunc est cum in eo quod mens novit voluntas delectata conquiescit. Unde dicit AUGUSTINUS IXo D e T r i n i t a t e quod «verbum perfectum est cum amore notitia». Unde sicut voluntas ex propria facultate naturali non potest assurgere in 685 bonum sine specialis gratiae adiutorio, sic nec addicere tale verbum. Nec tamen sequitur quin simplex verbum veritatis non sincerae poterit dicere sine omni speciali illustratione Spiritus Sancti. Unde dicit G l o s s a quod APOSTOLUS «proprie» posuit ibi hoc verbum ‘dicere’, significans «voluntatem et intellectum dicentis», et tale dicere circa ea quae sunt fidei 690 purae non potest aliquis nisi ex fide. Unde de alio simplici dicere dicitur Bad. 8rP M a t t h a e i VIo: «Non omnis qui dicit ‘Domine, Domine’ », etc.| Ad tertium, quod «scientiarum spectamina non possunt intelligi nisi alio quodam quasi suo sole illustrentur», dicendum quod verum est I' 6rb sincera veritate et omnino infallibili notitia.| Alio | tamen modo 695 Scarp. 17a possunt intelligi in lumine lucis naturalis, ut dictum est supra. Propter quod dicit AUGUSTINUS XIIo D e T r i n i t a t e : «Credendum est mentis A 7ra intelligibilis | ita conditam esse naturam ut rebus intelligibilibus naturali ordine disponente conditore subiecta sic videat ista in quadam luce sui generis incorporea, quemadmodum oculus carnis videt quae in hac luce corporea circumiacent, cuius lucis 700 Bad. 8rQ capax eique congruus est creatus».| Ad quartum, quod «quidquid anima cogitat aut ratiocinatur ei luci tribuendum est a qua tangitur», dicendum quod verum est de eis quae cogitat aut ratiocinatur cognoscendo liquidam veritatem. Alias autem Bad. 8rR non oportet, ut dictum est.| 705 Eodem modo dicendum est ad quintum. Vel dicendum quod videre verum in prima veritate potest esse aut sicut in eo quod est obiectum primo visum aut sicut in eo quod est ratio videndi tantum, ut in sequenti quaestione declarabitur. Primo modo omnis veritas videtur in prima veritate, sicut omne bonum in primo bono, quia quicumque 710 videt verum hoc aut verum illud videt verum simpliciter in universali, quod Deus est, sicut qui videt bonum hoc vel bonum illud videt in universali bonum simpliciter, quod Deus est, ut dicit AUGUSTINUS VIIIo QUAESTIO 2 D e T r i n i t a t e et inferius determinabitur; secundo autem modo non 715 nisi veritas sincere visa, ut dictum est. Et sunt isti duo modi cognoscendi verum, pulchrum, bonum, etc., quae nobilitatis sunt in Deo et conveniunt creaturis, notandi, quia de eis loquitur | AUGUSTINUS in T' 6vb diversis locis, quandoque secundum unum modum dicens non cognosci bonum,| pulchrum, verum, et huiusmodi in creaturis nisi per verum, K' 9va 720 pulchrum, bonum in creatore, quandoque vero loquitur secundum alium; sed omnis sua determinatio circa hanc materiam vergit in unum illorum modorum.| Bad. 8rS Argumenta duo in oppositum bene probant quod veritas aliqua sine speciali illustratione divina ab homine possit sciri et cognosci, non 725 tamen probant quod sincera. Vel si velimus, possumus dicere, et forte melius, quod homo ex puris naturalibus suis sine omni supernaturali illustratione divini exemplaris assistentis potest per intellectum solum cognoscere id quod verum est de re sequendo sensum, ut dictum est | supra, clarius tamen W' 5ra 730 cernendo quod verum est quam sensus cernat, quia «intellectus subtilius apprehendit et plus infunditur in substantiam receptibilis quam sensus, qui solum percipit exteriora secundum superficiem», ut dicit AVICENNA in IXo M e t a p h y s i c a e suae; quodque | veritatem ipsam rei Scarp. 17b nequaquam, sive in modico sive in multo, sine illustratione divini 735 exemplaris possit percipere; et quod exemplar abstractum a re ad hoc non sufficiat per se, sed oportet conceptum de re ad exemplar acceptum a re determinari per divinum exemplar, ut si in illo | conceptu debeat P' 6va videre veritatem sinceram et liquidam, clarius illustretur intellectus exemplari divino, et si aliquo modo, quantumcumque tenui, etiam 740 tenuiter | ipso illustretur, et si nullo modo eo illustretur, nullo modo Bad. 8vS videat ipsam veritatem, ut dicamus quod huius exemplaris praesentatio secundum communem cursum vitae huius, quamquam gratuito concedatur nec naturalia animae sic sunt ordinata ut sua naturali operatione ad ipsum possint | attingere, omnibus tamen quantum est ex B' 3vb 745 parte Dei aequaliter praesentatur, ut unusquisque secundum dispositionem et capacitatem suam eo illustretur, nisi exigente eminente malitia aliquis mereatur ut ei omnino subtrahatur, ne ullam veritatem omnino videat, sed totaliter infatuetur in omni cognoscibili, ut in alio determinato ne videat veritatem in eo, sed dilabatur in errorem quem 750 meretur — et sic secundum determinationem AUGUSTINI nulla veritas videtur omnino nisi in prima veritate —, et quod hoc est naturale creaturae rationali, quod solum possit ex puris naturalibus in cognitionem eius quod verum est de re, et non ultra in cognitionem ipsius | veritatis nisi per illustrationem divini exemplaris, et hoc propter K' 9vb ARTICULUS I eminentiam actus intelligendi ipsam veritatem, ut dictum est supra. 755 Et secundum hanc viam ad primum argumentum in oppositum, quod «nisi homo ex puris naturalibus posset in cognitionem veritatis, I' 6va frustra | eam investigaret», dicendum quod sine illa illustratione nec valeret homo eam investigare in tantum ut ad veritatis notitiam ex puris naturalibus investigando pervenire posset. Sed hic solum valet cum 760 adiutorio illius illustrationis, sic existente anima rationali in naturalibus Bad. 8vT creata.| Ad secundum, quod «homo naturaliter scire desiderat, ergo potest scire ex puris naturalibus», dicendum quod verum est, non tamen sic ut ipsam veritatem ex puris naturalibus videat, sicut dictum est. Naturali 765 enim appetitu bene desiderat homo scire etiam illa quae sunt supernaturaliter cognoscenda, quae tamen secundum communem illustrationem a divino exemplari sine illustratione specialiori non posset Bad. 8vA attingere, ut infra videtur.| Scarp. 18a QUAESTIO 3 UTRUM HOMO COGNOSCAT LUCEM DIVINAM QUA COGNOSCIT ALIA Circa tertium arguitur quod cognoscendo aliqua speciali illustratione divina homo cognoscit illam lucem qua illustratur. 5 Primo sic. AUGUSTINUS dicit IXo D e T r i n i t a t e cap.o 7o: «In illa arte qua temporalia facta sunt omnia formam secundum quam sumus visu Scarp. 18b mentis conspicimus». Illa autem est lux | praedicta, quia, ut dicit AUGUSTINUS principio S o l i l o q u i o r u m , «Deus intelligibilis lux est, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent quae intelligibiliter lucent omnia». 10 Ergo etc. Secundo sic. AUGUSTINUS dicit D e v e r a r e l i g i o n e : «Lux omnium artium cum sit omnino immutabilis, mens vero, cui talem artem videre concessum est, mutabilitatem pati potest». Si videre, ergo cognoscere. Tertio sic. AUGUSTINUS dicit super Ioannem S e r m o n e 35a: 15 Scarp. 19a «Lumen | et alia demonstrat et se ipsum», «quia sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstrandum alia quae non sunt lumina, numquid in se defecit? Numquid se non aperit, sine quo aliud patere non potest?» Quasi dicat: «utique», ergo etc. Quarto sic. Io Soliloquiorum cap.o 12o dicit AUGUSTINUS: «Lux 20 quaedam est intelligibilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat, quantum potest, quomodo illa se habet». Sed lux vulgaris non potest QUAESTIO 3 esse ratio videndi alia, quin ipsa simul videatur, quia est primum visibile, et ut dicitur Io P e r s p e c t i v a e , «lux | non videtur nisi admixta | colori». K' 10ra 25 Ergo etc. T' 7ra Quinto sic. IXo D e T r i n i t a t e dicit AUGUSTINUS: «De illis secundum illam iudicamus et illam cernimus rationalis mentis intuitu secundum aciem mentis simplici intelligentia capiendo». Sexto sic. AUGUSTINUS dicit in E p i s t o l a ad 30 C o n s e n t i u m : «Invisibili simplici mentis ac | rationis intentione conspicimus P' 6vb ipsum quoque lumen quo cuncta ista cernimus, quod tam nobis certum est quam nobis efficit certa quae secundum ipsum conspicimus». In contrarium est illud quod dicit in E p i s t o l a a d I t a l i c a m exponens illud APOSTOLI: «Cum venerit Dominus et illuminabit abscondita 35 tenebrarum»: «Erit ergo tunc mens idonea, quae lucem illam videat, quod nunc nondum est».| Bad. 8vA Dicendum ad hoc quod sic est in omni nostra cognitione, tam sensitiva quam intellectiva, quod nihil cognoscitur a nobis, neque 40 cognitione | simplicis notitiae neque cognitione discretiva, quin se W' 5rb habeat | in ratione obiecti respectu virtutis cognitivae, ita quod illud A 7rb quod est ratio cognoscendi respectu alterius tantum, quod habet rationem obiecti, nullo modo potest dici esse per se et in se cognitum a nobis, ut puta species sensibilis in oculo, quia ponitur supra 45 sensum nullum potest facere sensum, neque species intelligibilis informans intellectum. Lux autem divina illustrans mentem in notitiam veritatis sincerae vel etiam cuiuscumque solum se habet ut ratio intelligendi, non ut obiectum visum et intellectum. Idcirco absolute dicendum est quod sic alia facit videri, ut in se non videatur, nec simpliciter nec distinctive. 50 Cuius duplex est | ratio: una quae sumitur ex natura ipsius lucis; alia I' 6vb quae sumitur ex modo illustrationis eius. Ratio igitur ex parte ipsius lucis est quod ipsa non est ratio cognoscendi sinceram veritatem in aliis sub ratione alicuius generalis attributi Dei, quale a nobis cognoscibile est in hac vita, ut infra 55 videbitur, sed ut est ipsa divina substantia et ars increata in suo esse particulari, quae ut obiectum sine lumine gloriae in vita futura vel specialis gratiae in praesenti a mente humana videri non potest, ut dictum est supra. Hac autem luce in hac vita non solum | a bonis, sed Bad. 9rA etiam a | malis multae veritates sincerae vel etiam omnes veritates Scarp. 19b 60 qualescumque videntur, secundum quod dicit AUGUSTINUS IXo D e ARTICULUS I T r i n i t a t e : «Impii cogitant aeternitatem, et multa recte reprehendunt, recteque laudant in hominum moribus. Quibus tandem regulis ea iudicant nisi in quibus K' 10rb vident quemadmodum quisque | vivere debeat, etiamsi non ipsi eo modo vivant? Ubi scriptae sunt nisi in libro lucis aeternae?» etc. Frequenter etiam veritatem vident in ea mali quam non possunt videre boni, ut dictum est supra in 65 quaestione proxima. Ipse etiam diabolus, si quid veritatis sincerae vel etiam qualiscumque videt, in ipsa videt, secundum quod dicit AUGUSTINUS D e s e r m o n e D o m i n i i n m o n t e : «Voce Dei», inquit, «audivit quod voce veritatis scriptae intus in mente sua verum Bad. 9rB aliquid cogitavit».| 70 Ut autem ex modo illustrationis videamus quomodo ars divina, quae est ipsa Dei essentia, in suo esse particulari possit esse ratio cognoscendi et videndi alia, et tamen ipsa nec cognoscatur nec videatur, considerandum est in simili de visione oculi corporalis. In ipso enim ad completionem actus videndi, quo lux illustrat ad videndum aliud a se, ut 75 coloratum, tria requiruntur ex parte obiecti quod in nobis operatur actum videndi, quibus in actu nostro sinceram veritatem sive veritatem simpliciter intelligendi ex parte Dei operantis ipsum in nobis respondent T' 7rb alia tria. Similitudinem enim et proportionem habent ad invicem | haec tria: videns, visibile, et quo videmus, in sensu et in intellectu, secundum 80 quod dicit AUGUSTINUS Io S o l i l o q u i o r u m : «Disciplinarum quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut videri possint, veluti est terra et terrena omnia. Deus autem ipse est qui illustrat. Ego autem ratio sum in mentibus, ut in oculis est aspectus». Primum illorum quae requiruntur in visu corporali est lux illuminans organum ad acuendum. Secundum est 85 species coloris immutans eum ad intuendum. Tertium configuratio determinans eum ad discernendum. Primum operatur lux, quia in P' 7ra organo tenebroso virtus visiva iacet | quasi obtusa, et nisi iste actus lucis B' 4ra in oculo praecederet, numquam color suo actu speciem | suam immittendo oculo ipsum immutaret, nec vis visiva aliquid conciperet, 90 etiamsi sine luce species coloris in organum se diffunderet, ut secundum hoc intelligamus quod dicit PHILOSOPHUS IIo D e a n i m a : «Color est Bad. 9rC motivum visus secundum actum lucidi».| Sed hic est intelligendum quod lux potest se diffundere in oculo a corpore luminoso dupliciter: uno modo aspectu directo — sic non 95 K' 10va solum illuminat ad videndum alia a se, sed ad | se ipsum videndum et A 7va discernendum etiam immutat—; alio modo potest | se diffundere aspectu obliquo — primo directo aspectu super visibilem colorem, secundo cum colore ad visum. Sic autem solum ad videndum et manifestandum alia a se illuminat. Si enim esset medium illuminatum et 100 I' 7ra nullum in directo aspectu | ad oculum esset | obstaculum quod visum Scarp. 20a QUAESTIO 3 in se terminaret et sua luce aut colore immutaret, ut si medium illuminatum esset infinitum, visus quasi sese erigendo circumquaque se diverteret, quaerendo circumquaque si forte occurreret aliquid quod 105 intueri posset. Sicut modo species coloris diffusa per totum medium a corpore colorato a quolibet puncto medii facit se in visum, et tamen non immutat ad intuendum se, nisi ut procedit directo aspectu a superficie corporis colorati in quo color habet esse terminatum quo est per se visibile, non autem in aliquo puncto medii. Hoc ergo est 110 secundum quod requiritur ad perfectum actum videndi species secundum rectum aspectum diffusa a per se visibili, immutans ad intuendum. Quia tamen per se et primo visibile, sicut lux aut color ratione qua lux aut color est, non determinat dispositionem rei visae qua distinguitur 115 et distincte | cognoscitur unum coloratum esse differens et diversum ab W' 10va alio, sed hoc facit solum character figurae corporis colorati quem secum defert color tamquam similitudinem et imaginem rei visae — similitudinem ratione coloris, imaginem ratione characteris — et characterizat visum perfecta similitudine et imagine rei visae. Hoc ergo 120 est tertium quod requiritur ad perfectum actum videndi, transfiguratio determinans ad discernendum.| Bad. 9rD His tribus respondent tria in visione intellectuali ex parte Dei, qui est ratio operans actum intelligendi. Primo enim est lux spiritualis oculum mentis illuminans ad visum eius acuendum, I o a n n i s Io: 125 «Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum». Secundo est forma sive species immutans eum ad intuendum, propter quod dicitur D e s p i r i t u e t a n i m a | cap.o 8o: «Anima, nulla T' 7va interposita natura, ab ipsa veritate formatur». Tertio est figura sive character configurans eum ad discernendum. «Est enim ars quaedam 130 omnipotentis Dei plena omnium | rationum viventium», ut dicit AUGUSTINUS K' 10vb VIo D e T r i n i t a t e cap.o ultimo. Et ideo dicitur I o a n n i s Io: «Quod factum est in ipso vita erat». Sunt enim illae rationes tamquam omnium figurationum in naturis rerum characteres et exemplaria perfectissima et configurationes expressissimae. Et est ipsa divina essentia respectu 135 intelligibilis visionis in oculo mentis, sicut illa tria respectu corporalis visionis in oculo corporis, praeter hoc quod ipsa divina natura quam intima est omni rei. Haec omnia facit non menti ut dispositio eius inhaerendo, sicut inhaerent species lucis, species coloris, species figurae oculo corporis, sed ipsi intime illabendo, secundum quod dicitur D e 140 E c c l e s i a s t i c i s D o g m a t i b u s : «Illabi illi soli possibile est qui creavit». Et facit ibi intima eius praesentia ad visum intellectus ei assistendo quae faciunt species visibilium in oculo corporis vel species ARTICULUS I intelligibilis oculo mentis ei inhaerendo. Unde dicit AUGUSTINUS IIo P' 7rb D e l i b e r o a r b i t r i o : «Transcende animum ut numerum sempiternum | Scarp. 20b T'2 214ra videas; iam tibi de ipsa interiori sede | fulgebit et de ipso secretario veritatis». Et 145 propter ista tria dicitur Deus a sanctis aliquando ratio intelligendi ut lux, aliquando ut species sive forma, aliquando vero ut exemplar sive idea vel regula. Sed tamen in qualibet intellectuali cognitione perfecta est A 7vb ratio intelligendi secundum haec tria, et secundum illa tria quae | ponit Bad. 9vD AUGUSTINUS Io S o l i l o q u i o r u m cum dicit: «Non est habere | oculos 150 sanos quod aspicere, aut idem hoc est aspicere quod videre. Ergo anima tribus quibusdam rebus opus est ut oculos sanos habeat quibus iam uti possit, ut aspiciat, ut videat», quae quidem tria ratio videndi quae Deus est, faciat in oculo mentis diversimode secundum illa tria. Est enim primo ratio cognitionis ut lux, mentem solummodo 155 illustrando, ut ad intuendam sinceram veritatem vel etiam simpliciter veritatem rei acuatur, non ut eam intueatur et iam videat. Deus enim ut I' 7rb lux in mente non facit illuminando nisi quod oculum mentis | a nebulis pravarum affectionum et fumo phantasmatum purget, et quasi spiritualem sanitatem ei tribuat contra languorem caecitationis a dictis 160 affectionibus et phantasmatibus, quae passus fuerat, ad modum quo lux materialis tenebras purgat in aere vel oculo corporis, in quibus etiam oculus diu persistens languorem contrahit cuiusdam caecitationis. Hinc AUGUSTINUS dicit XIo D e c i v i t a t e D e i cap.o 10o: «Non K' 11ra inconvenienter dicitur sic illuminari anima luce incorporea | simplicis sapientiae Dei, 165 sicut illuminatur aeris corpus luce corporea, et sicut tenebrescit aer iste desertus luce, ita tenebrescere animam luce sapientiae privatam». Unde super illud T h r e n o r u m , ultimo, «Converte nos et convertemur», dicit G l o s s a : «Est quoddam velamen sensibus nostris obiectum quod nisi illuminatione Dei fuerit remotum, converti non valemus». Et eius remotio est cuiusdam sanitatis 170 restitutio, secundum quod dicit Io S o l i l o q u i o r u m , «Oculi sani mens Bad. 9vE est ab omni labe corporis pura».| «Nihil» enim, ut dicit consequenter, «plus novi quam ista sensibilia esse fugienda, cavendumque magno opere est, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum visco pennae nostrae impediantur, quibus integris T' 7vb perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris | evolemus». Interim 175 autem, ut dicitur ibidem, «pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare et verum lumen», et hoc differenter, secundum quod determinat. Quorundam enim oculi mentis ita sani et rigidi sunt, ut ad illud lumen immediate se convertant; qui per se vera in illa luce vident, et non doctrina, sed sola fortasse admonitione indigent. Aliorum autem sunt qui 180 non ad illud lumen immediate se convertere possunt, sed ad lumen in specie aliqua; qui debent paulatim manuduci et serenari, ut in illud lumen aspicere valeant, sicut declarat in luce corporali quod QUAESTIO 3 «quorundam oculi sunt ita sani et rigidi, ut eos sine ulla trepidatione in ipsum 185 solem convertant, quem alii videre | non possunt, sed vehementer fulgore Scarp. 21a feriuntur, et eo non viso in tenebras cum delectatione redeant. Et ideo prius exercendi sunt, primo | videndo non lucentia per se, sed luce | illustrata, ut W' 5vb lapides et ligna, deinde fulgentia,| ut aurum et argentum, deinde ignem, deinde rb B'24214rb T' lunam, deinde fulgur aurorae». 190 Unde PLATO, qui secundum AUGUSTINUM XIIIo D e T r i n i t a t e «posuit animas vixisse ante corpora» et liberam idearum lucem percepisse, posuit quod animae nube corporis obumbratae primo nullam habuerunt sincerae veritatis cognitionem in idearum luce, sed solum phantasticam in luce creaturae, sed quod abstractione a sensibus 195 corporis semper magis ac magis depurarentur et veritate sincera in idearum luce illustrarentur quasi reminiscendo sub nube corporis oblita, ita quod in nuda luce idearum, quae est divina essentia, veritates rerum videre non poterint nisi totaliter a corpore et | sensibus corporis vel per P' 7va mortem vel per raptum fuerint | abstractae. Unde dicit AUGUSTINUS Io K' 11rb 200 S o l i l o q u i o r u m quod «illa lux se ostendere dedignatur in hac cavea inclusis, ut ista vel effracta vel dissoluta possint in aures suas evadere». Et est advertendum quod lux ista, quando illuminat mentem directo aspectu, tunc illuminat ad videndum | tamquam obiectum ipsam A 8ra divinam essentiam, quae ipsa est. Quod modo in vita ista facere non 205 potest, quia infirma mens non valet in directum huius lucis fulgorem aciem mentis figere, secundum quod dicit AUGUSTINUS Io D e T r i n i t a t e cap.o 2o: «Est acies mentis nostrae invalida, nec in tam excellenti luce figitur nisi per virtutem fidei nutrita vegetetur», «ut ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem observata pietas sanet». Sed haec 210 sanitas, nisi vinculo corporis solutae fuerint, eis advenire non poterit, secundum quod dicit in E p i s t o l a a d I t a l i c a m , unde sumptum erat | argumentum ultimum: «Cum venerit Dominus et illuminabit abscondita I' 7va tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis», «lux ipsa qua illuminabuntur haec omnia, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat? Quis saltem infirma mente 215 contingat? Profecto lux Deus est. Erit ergo tunc mens idonea, quae illam lucem videat, quod nunc nondum est».| Bad. 9vF Quando vero lux ista illuminat quasi obliquo aspectu a suo fonte, tunc illuminat ad videndum alia a se, sicut lux obliquata a sole in medio illuminat ad videndum alia a sole, non ipsum solem. Et ideo sicut lux 220 ista solis materialis non illuminat oculum | ad videndum se nisi in recto T' 8ra aspectu, sed alia tantum, sic divina lux, cum quasi obliquo aspectu illuminat, solum illuminat ad videndum alia a se, se ipsam autem nequaquam. Sic autem illuminat secundum communem huius vitae statum ad cognoscendum sinceram veritatem vel etiam quamcumque ARTICULUS I rerum primo diffundendo se super species rerum et ab illis in mentem 225 ad formandum in ipso perfectum conceptum de re ipsa ad modum quo Scarp. 21b lux corporalis | primo diffundit se super colorem | ad informandum K' 11va visum perfectum oculi. Et ita sicut «color est motivum visus secundum actum lucidi corporalis», sic res quaelibet intelligibilis per suam speciem est motivum visus mentis ad sincerae veritatis vel etiam qualiscumque 230 cognitionem secundum actum lucidi spiritualis. Debet autem ad propositum ista similitudo sufficere, quia, ut dicit AUGUSTINUS Io T'2 214va S o l i l o q u i o r u m cap.o 21o, «Lux | quaedam est invisibilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista vulgaris nos doceat quomodo illa se habeat». Sic ergo, in quantum Deus est ratio videndi et intelligendi sub ratione 235 lucis illuminantis solum ad videndum alia a se, nullo modo hic a nobis Bad. 10rF cognoscitur | aut videtur, quia solum est ratio videndi, nullo autem modo obiectum visus. Secundo modo Deus est ratio cognitionis ut forma et species mentem immutans ad intuendum, secundum quod dicit AUGUSTINUS 240 IIo D e l i b e r o a r b i t r i o : «Anima quadam forma incommutabili desuper praesidente et interius manente formatur». Quae, ut forma est, imprimit per modum indistinctae cognitionis ad modum quo species coloris apud visum, quae imprimit formam sine figurae determinatione; unde nullam distinctam cognitionem facit de re. Et quia in tali notitia 245 adhuc est ut ratio solum disponens et formans indistinctos conceptus mentis ad cognoscendum rerum veritates, non ut obiectum cognitum, ideo adhuc non solum non cognoscitur cognitione distinctiva, sed nec simplici notitia. Tertio modo est ratio cognitionis ut exemplar atque character 250 transfigurans mentem ad distincte intelligendum, et hoc ratione P' 7vb aeternarum regularum in divina arte contentarum, quae conditiones | rerum omnes et circumstantias exemplant tamquam figurae exemplares omnes angulos et sinus earum indicantes in quibus expressa rei veritas continetur, quam res ipsa in se continet habendo quidquid de ipsa suum 255 exemplar repraesentat; quae in tantum falsa esset in quantum ab illa deficeret, sicut imago dicitur falsa in quantum deficit ab imitatione sui W' 6ra exemplaris. Et propter hoc proxima | et perfecta ratio cognoscendi sinceram veritatem vel simpliciter veritatem de re quacumque, perfecta, distincta atque determinata cognitione, est divina essentia in quantum 260 A 8rb est ars | sive exemplar rerum imprimens ipsi menti verbum simillimum veritati rei extra per hoc quod ipsa continens est in se ideas et regulas K' 11vb aeternas,| expressissimas omnium rerum similitudines, quas imprimit conceptibus mentis; per quod etiam sigillat et characterizat ipsam mentem imagine sua et expressissima, sicut anulus ceram; quae «non 265 QUAESTIO 3 migrando, sed | tamquam imprimendo, transfertur», ut dictum est. Si enim I' 7vb verbum veritatis in mente de re quacumque est «formata cogitatio ab ea re quam scimus», ut dicitur XVo D e T r i n i t a t e cap.o 9o, et «veritas est adaequatio rei et intellectus», verbum perfectum veritatis debet esse formata 270 cogitatio | secundum summam et perfectam similitudinem ad ipsam rem, Scarp. 22a quae non potest esse nisi exemplar illud aeternum, quod perfectam et expressissimam similitudinem rei in se continet,| [in] «nulla ex parte T' 8rb dissimilem», ut dicit AUGUSTINUS in fine D e v e r a r e l i g i o n e , quia «plena est omnium rationum viventium» et ideo expressissima omnium 275 similitudo, ad quam omne quod est tamquam simile a simili productum est, et ad cuius imaginem et imitationem habet quidquid in eo veritatis est. Propter quod dicit AUGUSTINUS IXo D e T r i n i t a t e cap.o 7o: «In illa aeterna veritate visu mentis conspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam tamquam verbum apud nos habemus quod dicendo intus gignimus nec a 280 nobis nascendo discedit». Et nota quod licet talem conceptum perfectae similitudinis in mente format solummodo divinum exemplar, quod est causa rei, cum hoc tamen ad conceptus formationem necessarium est exemplar acceptum a re, ut est species et forma rei a phantasmate | accepta in T'2 214vb 285 mente. Sine illa enim nihil de re quacumque concipere potest intellectus noster in tali statu vitae in quali sumus. Sine forma enim et specie generali habita de re non potest habere generalem de ea notitiam, sine forma speciali non potest habere notitiam specialem, et sine forma particulari vel speciali particularibus conditionibus determinata non 290 potest habere notitiam particularem. Quam exemplar aeternum debet illustrare et cum ea in conceptu mentis ad veritatem sinceram vel etiam veritatem simpliciter percipiendam impressionem | facere, sicut lux B' 4va corporalis illustrando colores cum eis facit impressionem ad informandum visum, ut sic verbum quod non est simillimum neque 295 sincerae veritatis seu etiam veritatis simpliciter expressivum, formatum a sola specie et exemplari accepto a re, si tamen ad illud exemplar sine adiutorio et impressione exemplaris aeterni verbum aliquod poterit informari, fiat simillimum et sincerae veritatis vel etiam veritatis | K' 12ra simpliciter expressivum solum ab exemplari aeterno. Unde de Moyse, 300 cuius nullam habemus notitiam particularem per speciem ab ipso abstractam, nullum veritatis verbum ad ipsum cognoscendum potest in nobis formari, et cum Petrus vidit eum in transfiguratione ex sola specie recepta ab ipso, nescivisset quia Moyses fuisset, nisi specialem revelationem de eo habuisset.| Bad. 10rG 305 Ad videndum ergo formationem talis verbi in nobis et mentis informationem ad cognitionem sincerae veritatis vel cuiuscumque, ARTICULUS I sciendum quod duplex species et exemplar rei debet interius lucere in mente tamquam ratio et principium cognoscendi rem: una scilicet P' 8ra species accepta a re, quae disponit mentem | ad cognitionem ipsi inhaerendo; altera vero est quae est causa rei, quae non disponit mentem 310 ad cognitionem ei inhaerendo, sed ei illabendo et praesentia maiori quam inhaerendo, in ea lucendo. Istis siquidem duabus speciebus Scarp. 22b exemplaribus in mente concurrentibus,| ut ex duabus confecta una ratione ad intelligendum rem cuius sunt exemplar, mens concipiat verbum veritatis perfecte informatae ad perfectam assimilationem 315 veritatis quae est in re, in nullo disconvenientis, ut ad modum quo prima veritas sigillavit rem veritate quam habet in essendo, sigillet etiam mentem ipsam veritate quam habet in eam cognoscendo, ut eadem idea I' 8ra veritatis qua habet res suam veritatem in se, habeat de | ea veritatem A 8va ipsa anima, ut sic sit expressa similitudo verbi ad rem ipsam et | 320 utriusque ad eius exemplar primum, sicut est expressa similitudo duarum imaginum in diversis ceris ab eodem sigillo et inter se et utriusque ad exemplar commune in ipso sigillo. Et sunt in conceptu huius verbi duo consideranda, ut perfecte Bad. 10vG discernamus | quid agat in ea exemplar temporale, et quid exemplar 325 aeternum. Est enim in eo considerare aliquid materiale et incompletum, et aliquid formale et completum, ut illud incompletum fiat perfectum et T' 8va completum. Ex exemplari | enim accepto a re habet quod materiale est in ipso, et incompletam similitudinem ad veritatem rei, sicut ipsum est similitudo rei incompleta, per quam ex puris naturalibus mens nata est 330 concipere veritatem rei incompletam, si tamen ad hoc possit ex se sine exemplari aeterno, ut dictum est supra in quaestione proxima, quia forte, sicut in fine illius quaestionis dictum est, illud exemplar acceptum a re, quod dicitur similitudo rei incompleta, non sufficit ad hoc, ut mens ex solis naturalibus veritatem rei, etiam quantumcumque incompletam, 335 concipiat sine illustratione et informatione divini exemplaris. Ex exemplari autem aeterno recipit complementum et informationem K' 12rb perfectam, ut sit verbum expressae similitudinis ad rem extra,| sicut ipsa species aeterni exemplaris per illius ideam propriam est perfectissima similitudo, ad quam res ipsa est producta, et per quam solummodo 340 habetur de re in mente vel simpliciter vel sincera veritas et infallibilis W' 6rb scientia.| Et cum tale verbum perfectae veritatis formatum fuerit in anima, est ibi considerare tres veritates sibi correspondentes: primo veritatem exemplaris divini; secundo veritatem rei productae ab illa; tertio 345 veritatem in conceptu mentis ab utraque expressam, quae est tamquam conformitas utriusque et ex utriusque ratione concepta et menti QUAESTIO 3 impressa, qua mens formaliter vera nominatur. Quantum enim est ex parte rei extra, ratio conceptus illius est species eius apud animam; 350 quantum vero ex parte Dei, ratio eius est exemplar aeternum lucens in eius intelligentia. Et quia ista species accepta a re est imperfecta ratio conceptus dicti verbi, lux vero Dei est perfecta ratio eius, ut dictum est, ideo dicit AUGUSTINUS Io libro D e l i b e r o a r b i t r i o quod in cognitione veritatis rerum veritas aeterna exterius «admonet, interius docet, 355 de illa nullus iudicat, sine illa nullus recte iudicat». Admonet quidem per speciem acceptam a re, quam ad suam similitudinem produxit, secundum quod dicit ibidem libro IIo: «O suavissima lux purgatae mentis sapientia! Non cessas innuere nobis quae et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum genus». Docet autem | per illam similitudinem eandem qua Scarp. 23a 360 rem ipsam produxit, «ut dispositio cuiusque rei in esse sit sua dispositio in veritate et cognitione». Unde patet quod peccant qui ponunt quod prima principia et regulae speculabilium sunt impressiones quaedam a regulis veritatis aeternae, et cum hoc non ponunt aliquam aliam impressionem fieri aut 365 informationem in nostris conceptibus a luce aeterna quam illam solam quae fit a specie | a re accepta adiutorio lucis naturalis ingenitae. Nisi P' 8rb enim conceptus nostri a luce aeterna assistente nobis formarentur, informes manerent nec veritatem sinceram vel etiam veritatem simpliciter continerent, ut dictum est. Nec potens est lumen naturalis 370 rationis ut ad ipsam concipiendam illuminare sufficiat, nisi lumen aeternum ipsum accendat. Et ideo AUGUSTINUS docens inquirere notitiam sincerae veritatis dicit D e v e r a r e l i g i o n e : «Noli foras ire, in te ipsum redi, ratiocinantem animam transcende. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur». Unde nec bene dicunt quod AUGUSTINUS 375 intendit videri | in regulis aeternis illa quae | videntur in illis principiis, K' 12va ut a luce tamen aeterna speciali illustratione non impressis.| Bad. 10vH I' 8rb Ad primum in oppositum, quod «in illa arte qua temporalia facta sunt formam secundum quam sumus mente conspicimus», dicendum quod in illa arte 380 tamquam in ratione conspiciendi illam formam conspicimus, non in se, sed in imagine sua quam verbo mentis nostrae imprimit, quod nos conspicimus. Et hoc est quod dicit IXo D e T r i n i t a t e cap.o 9o: «Cum deum novimus, fit aliqua Dei similitudo in nobis, inferior tamen quia in inferiori natura». 385 Per idem dicendum ad | secundum quod menti concessum est T' 8vb ARTICULUS I illam artem videre in eo quod ab illa impressum est, sicut sigillum Bad. 10vI videtur in imagine sua impressa in cera.| Ad tertium quod lumen materiale monstrat se, tam ex recto Scarp. 23b aspectu a corpore luminoso quam aspectu reflexo ab illo,| directo tamen ab obstaculo obiecto utroque modo, per quandam necessitatem 390 A 8vb naturae,| et ideo monstrando alia, in eo quod est ratio videndi ea, non potest se occultare quin etiam monstret se in ratione obiecti. Sed lux divina non monstrat se nisi voluntarie, quando vult et quibus vult, et ideo bene potest esse ratio videndi alia, licet non monstret se. Et quod non monstrat se non est ex defectu suo quin possit se summe 395 monstrare. Sed non vult se monstrare nisi dispositis. Per idem patet ad quartum quod non est omnino simile de ista Bad. 10vK duplici luce.| Ad quintum quod «illam lucem cernimus simplici mentis intuitu», dicendum, ut dictum est, quod cernimus non in se, sed in impresso ab 400 ipsa, vel dicendum ad hoc et ad omnia alia consimilia quod cernere sumit hic large pro intellectu attingere quocumque modo, sive ut obiectum cognitum sive ut rationem cognoscendi. Et verum est secundum dicta quod videndo alia per istam lucem ipsam attingimus ut rationem cognoscendi, quod appellatur hic cernere simplici mentis intuitu et 405 Bad. 10vL conspici et cognosci extendendo huiusmodi nomina.| Ad sextum quod «lumen hoc tam certum nobis est, quam reliqua certa facit», dicendum quod verum est, sed alio et alio modo, quia alia facit B' 4vb nobis certa cognoscendo | ea in propria natura, se ipsum facit nobis certum cognoscendo ipsum in verbo cognito impresso ab ipso. Quod 410 innuit per hoc quod adiungit in eadem auctoritate quasi exponendo quomodo se facit certum, cum subdit: «Si autem aliquis splendor in nobis est qui vera sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum Bad. 11rL similitudinibus segregemus».| Illa autem eius certitudo in verbo impresso 415 K' 12vb ab ipsa revera | est «speculum et aenigma», et ita cognitio in ipso est Bad. 11rA cognitio in speculo et in aenigmate.| Scarp. 24a QUAESTIO 4 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE A NATURA AN AB ACQUISITIONE Circa quartum arguitur quod scire contingit homini a natura. Primo sic. Potentia naturalis naturaliter potest in suam 5 QUAESTIO 4 operationem, quia qualis | est potentia, talis debet esse actus W' 6va respondens ei, cum «potentiae determinentur per actus», IIo D e a n i m a . Potentia cognitiva in homine est potentia naturalis cuius operatio est scire et intelligere. Ergo etc. 10 Secundo sic. «Natura non deficit in necessariis», IIo D e g e n e r a t i o n e . Scientia homini necessaria est | ad regimen vitae et ad P' 8va finem eius, qui est beatitudo, secundum PHILOSOPHUM Xo E t h i c o r u m . Ergo natura non deficit homini ad actum sciendi. Sed homo potest naturaliter id in quo natura ei non deficit. Ergo etc. 15 Tertio sic. Quanto virtus superior est et perfectior, tanto perfectius potest in suam operationem. Vis cognitiva intellectiva perfectior est et superior quam sensitiva. Sensitiva autem potest per se sine omni acquisitione naturaliter in suam operationem sentiendi. Ergo multo fortius intellectiva in suam operationem sciendi et intelligendi, 20 cum perfectius sit scire et intelligere statim sine inquisitione quam per inquisitionem.| I' 8va Quarto sic. Quanto aliquid est superius in natura, tanto paucioribus acquirit suam perfectionem, secundum quod orbis primus bonitatem perfectam suam acquirit unico motu simplici, quam orbes 25 inferiores acquirunt pluribus motibus, secundum PHILOSOPHUM IIo C a e l i e t m u n d i . Cognitiva intellectiva superior est sensitiva, et illa uno actu simplicis intuitionis perficitur in suo actu sentiendi,| ergo et T' 9ra intellectiva multo fortius in suo actu sciendi et intelligendi. Sed hoc non est nisi sciendo et intelligendo naturaliter sine inquisitione. Ergo etc.| Scarp. 24b 30 Quinto sic. «Puer gradatim et artificiose interrogatus tamquam peritissimus disciplinae respondet ad omnia interrogata geometrae», ut dicit AUGUSTINUS auctoritate PLATONIS XIIo D e T r i n i t a t e . Hoc autem non posset facere nisi naturaliter habendo illius artis peritiam. Ergo etc. Sexto sic. In animali perfectiori perfectior debet esse natura, quia 35 in perfectione sibi naturalium consistit perfectio rei naturalis. Sed homo est animal perfectius ceteris, quia habet quod habet omne animal aliud, et amplius. Et omne animal aliud ex perfectione suae naturae habet scientiam naturalem necessariam sibi in regimine | vitae, ut apes, A 9ra formicae, et araneae, et cetera huiusmodi. Ergo et homo ex perfectione 40 suae naturae debet habere naturaliter scientiam sibi necessariam ad regimen vitae suae. Talis est omnis scientia sibi debita. Ergo omnem huiusmodi scientiam debet habere a natura sine acquisitione. Septimo sic. Illud agit homo naturaliter quod agit solo duce natura. Scire et | intelligere agit homo solo ductu naturae, id est K' 13ra 45 naturalis rationis. Ergo homo naturaliter scit et intelligit. Octavo sic. Qui naturaliter transit per viam aliquam naturaliter ARTICULUS I pervenit ad terminum viae. Via autem deducens ad sciendum syllogismus est. Maxime via syllogismi homo vadit naturaliter in omnibus suis operationibus, secundum quod probatur in P e r s p e c t i v a quod puer naturaliter habet artem syllogizandi, eo quod 50 demonstrato ei pomo pulchriori et minus pulchro intelligit naturaliter quod pulchrius in quantum huiusmodi melius est et magis eligendum, et videns de duobus pomis quod alterum est pulchrius, quasi concludendo accipit pulchrius et dimittit minus pulchrum. Ergo homo naturaliter venit in actum sciendi. Hoc autem est scire a natura, non ab acquisitione. Ergo 55 etc. Scarp. 25a Oppositum arguitur primo sic. Ad illud quod | contingit homini a natura, non indigemus studio et tempore, quia natura non deliberat ad habendum scientiam. Et ad scire indigemus studio et tempore, secundum quod dicitur IIo E t h i c o r u m de virtute intellectuali quod 60 «plurimum ex doctrina habet generationem et augmentum, ideoque experimento indiget et tempore»; quo scilicet studio insistentes habitum acquirimus quo scimus et intelligimus, secundum quod dicit PHILOSOPHUS VIIo E t h i c o r u m : «Primum discentes complectuntur quidem sermones, sciunt autem nequaquam. Oportet enim connasci», id est «velut naturam fieri habitum, et sic 65 intelligere», secundum COMMENTATOREM. «Hoc autem tempore indiget». Ergo etc. Secundo sic. Quod alicui speciei contingit a natura, aequaliter invenitur in omnibus individuis eius, ut in hominibus esse risibile. Sed Bad. 11rB scire non invenitur aequaliter in omnibus hominibus. Ergo etc.| 70 P' 8vb Difficultas contingens | in hac quaestione circa scientiam, qualiter contingat hominibus, contingit in omnibus formis existentibus in subiecto, quarum actus quandoque nobis manifestantur et quandoque non, cuiusmodi sunt formae materiales, perfectiones materiae et formae 75 omnes quae sunt habitus et perfectiones potentiarum animae, ut sunt scientiae et virtutes. In esse enim et fieri istarum formarum in materia et subiecto ab antiquo triplex solebat esse opinio. I' 8vb Prima opinio erat ponentium omnes huiusmodi formas | advenire 80 proprio subiecto perfectibili totaliter ab extrinseco, ut ab alicuius substantiae separatae influentia quam vocabant datorem formarum quantum T' 9rb ad habitus scientiarum | et virtutum. Et isti erant bipertiti. Antiquiores, ut PLATONICI, ponebant animas prius separatas quam corporibus QUAESTIO 4 85 unitas, et ibi ex impressione idearum habere habitus scientiarum et virtutum, et secum illos deferre in unione sua cum corpore, sed ex corporis umbratione impediri ab usu eorum | et eum tradere oblivioni K' 13rb quoad usum et actum sciendi in particulari, retinendo | tamen habitus Bad. 11vB omnes sciendi in particulari, sed usum et actum sciendi solum in 90 universali, secundum quod dicit BOETHIUS | in suo metro in persona W' 6vb animae dicentis: «Cum mentem cernerem altam, singula novi. Nunc membrorum condita nube summam retinui, singula perdidi». Et tunc postmodum ponebant animam per usum et exercitium eius in corpore amovere illud impedimentum, sicut faciunt in recordativis positi volentes rememorari 95 eorum quorum erant obliti. Et per hunc modum posuit PLATO in M e n o n e quod scire vel addiscere nihil aliud erat quam reminisci, secundum quod recitat PHILOSOPHUS in principio P o s t e r i o r u m , disputans in hoc contra PLATONEM, sicut etiam facit AUGUSTINUS XIIo D e T r i n i t a t e cap.o ultimo, ubi dicit sic: «Plato ille philosophus | nobilis Scarp. 25b 100 persuadere conatus est | vixisse animas hominum antequam corpora generarentur A 9rb et hinc esse quod ea quae discuntur reminiscuntur potius cognita quam cognoscantur nova».| Bad. 11vC Posteriores autem multo, ut AVICENNA et ARABES, non ponentes intellectum hominis non fuisse umquam nisi coniunctum corpori et in 105 corpore existentem,| posuerunt ipsum ex participatione influentiae B' 5ra intelligentiae separatae sibi de proximo in ordine naturae coniunctae recipere habitus scientiarum et virtutum, et quod impedimento huic receptioni non erat nisi obnubilatio quaedam in anima a corpore, et quod tale impedimentum oportebat amoveri studio et exercitio nostro. 110 Unde dicebant quod omnis actio nostra ad acquisitionem scientiarum et virtutum in nobis non est nisi praeparatio quaedam in susceptibili ad formae susceptionem et amotio contrarii impedientis eius impressionem, ut omnino praeparato susceptibili et amoto impedimento actio intelligentiae sit influere in animas nostras habitus scientiales et 115 morales. Et tam isti quam praecedentes communiter sentiebant circa formas naturales quod agens naturale non agit nisi praeparando materiam ad formae susceptionem ad modum quo agricola parat agrum ad susceptionem seminis et procreationem fructus, et quod materia 120 praeparata actio imprimendi scientiam et intellectum erat ideae secundum PLATONEM, intelligentiae secundum AVICENNAM, et similiter quoad impressionem virtutum in anima et formarum naturalium in materia, sicut si sigillum in cera mollificata suam imprimat figuram, quod facere non potuit priusquam fuisset mollificata. 125 Alii vero, ut ANAXAGORAS et ANAXIMANDROS et | sequaces K' 13va ARTICULUS I eorum, contrario modo praedictis ponebant dicendo quod omnes huiusmodi formae rebus essent inditae a natura nec aliquo modo acciperent eas ab actu aliquo exteriori vel interiori, sed quod quandoque P' 9ra latitarent, eo quod actus | earum non possent exterius manifestari I' 9ra propter aliquam materiae et subiecti indispositionem, et | quod per 130 T' 9va agens exterius nihil fieret nisi amotio illius dispositionis impedientis, et tunc illico formae intus latentes in suis actionibus se manifestarent ibi esse et prius fuisse quando latebant, sicut per limationem aufertur rubigo ab auro, ut fulgeat et se esse aurum manifestet, vel sicut per aliquod adminiculum sciens in habitu inducitur in recordationem vel considerationem 135 actualem eius quod prius novit. Et in hoc dicunt isti ad modum PLATONICORUM quod addiscere nihil aliud est quam reminisci. Et ita omnes istae opiniones negabant scientiam a nobis haberi per acquisitionem, sed dicebant eam solum a natura esse inditam vel ab exteriori naturaliter impressam, sicut speculum unum formam quam 140 Scarp. 26a habet naturaliter imprimit in | speculum sibi oppositum et Bad. 11vD praeparatum.| Utraque dictarum opinionum inconveniens est multum, quia ponit omne agens inferius et exterius ad esse istarum formarum esse agens solummodo per accidens ut «removens prohibens», quod secundum 145 PHILOSOPHUM VIIIo P h y s i c o r u m non est nisi agens «per accidens». Maxime autem derogat utraque istarum opinionum ordini universi, in quo Deus disposuit inferiora regi a superioribus per media. Removet enim omnes causas proximas omnem actionem per se attribuendo causis primis. 150 Circa positionem autem PLATONIS, quia non usquequaque errabat, ut dictum est supra, sciendum quod positio sua plures habebat A 9va articulos. Primus erat quod | in luce idearum divinarum homo videbat sinceram veritatem, et quod non scientiam certam, sed opinionem solam, posset acquirere per sensus, in quo verissime locutus est, ut 155 visum est supra. Secundo posuit quod lucem idearum semper sibi habuit anima praesentem, quod similiter optime dixit. Secundum enim quod dicit AUGUSTINUS IIo D e l i b e r o a r b i t r i o , «illa veritas et sapientiae K' 13vb pulchritudo semper adest omnibus, proxima est omnibus sempiterna, in nullo | loco est, nusquam deest, foris admonet, intus docet, nullus de illa iudicat, nullus sine 160 illa recte iudicat». Tertio dixit quod praesens animam notitia perfecta veritatis de necessitate illuminat, et quod hoc non facit modo in nobis. Hoc contingit quia illustrationem illam non potest anima recipere secundum statum praesentis vitae, quem habet in corpore. Propter quod W' 7ra posuit animas praecessisse corpora, et tunc illam | perfectam 165 illustrationem suscepisse et in corpus eam secum detulisse, sed nube QUAESTIO 4 corporis tectam oblivioni totam tradidisse, ita quod per depurationem quandam, ut dictum est supra, rememorata per species acceptas a sensibus ad lumen idearum se convertit, et quasi reminiscendo in 170 pristinam notitiam venit. Et per hunc modum posuit discere esse reminisci. In hoc tertio articulo erravit, et per hoc in alia inconvenientia cecidit. Lux enim divina nulla necessitate, sed sola voluntate unumquemque secundum gradum sanitatis suae illustrat, unum plus, 175 alterum minus, quosdam perfecte, quosdam nihil. «In quibus est lux in tenebris lucens, et tenebrae eam non comprehenderunt».| Propter quod dicit in Io Bad. 12rD S o l i l o q u i o r u m : «Novit ista pulchritudo quando se ostendat. Illa enim etiam medici | fungitur munere, meliusque intelligit qui sunt sani quam idem ipsi T' 9vb qui sanantur». Quantum enim est in se, | omnes aequaliter illustrat. Quod I' 9rb 180 videns PLATO, et cum hoc videns quod anima quantum est de se, nisi esset corpore obumbrata, perfecte nata est illustrari, bene vidit quod status iste quem modo habet in corpore, quodam modo est ei praeternaturalis. Et ideo posuit animam habere alium statum | praeter Scarp. 26b istum quem modo habet in corpore,| sibi magis naturalem, et somniavit P' 9rb 185 statum innocentiae, ubi anima erat in corpore non subdito peccatis, quod non corrumpitur nec aggravat animam et ideo non impedit a perfecta illustratione lucis divinae, quam omnes in illo statu percepissent et perfectam veritatem scibilium facillime percepissent. Sed cum istum statum percipere non potuit, in alium sibi visum possibilem, quantum 190 erat ex natura animae, incidit, et posuit animas ante corpora vixisse separatas et unione corporum obumbratas. Revera ex coniunctione corporis animae nostrae sunt obnubilatae, non obnubilatione occultante aliquam notitiam latentem in eis, ut posuit PLATO, sed impediente receptionem | illustrationis divinae et notitiae veritatis sincerae, quam K' 14ra 195 ab initio impedit omnino et per purgationem oculi mentis incipit quodam modo illucescere. Et ideo HUGO S e n t e n t i a r u m suarum parte Xa, libro Io, cap.o 2o, loquens ibi de anima pro utroque statu in corpore distinguit triplicem oculum eius, dicens: «Postquam tenebrae peccati in illam intraverunt, oculus quidem contemplationis exstinctus est, ut nihil videat 200 oculus vero rationis lippus effectus est, ut dubie videat; solus carnis oculus in sua claritate permansit». Et loquitur de toto humano | genere quasi de uno A 9vb homine. Revera oculus contemplationis, quo pura intelligentia videre debet sinceram veritatem in luce aeterna, sicut | vidit in statu B' 5rb innocentiae, modo caecus est, quia, nisi purgetur aliquantulum, in illa 205 nihil videre omnino potest. Oculus autem rationis, quo mens cuncta rationis deductione per sensus in statu innocentiae intellecta percepisset, nunc lippus factus est, ut ex sensibus nullam certam notitiam accipiat, ut ARTICULUS I dictum est supra. Et dicit AUGUSTINUS Io S o l i l o q u i o r u m : «Dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime videat, hoc est intelligat, tamen quia corporis sensus utuntur opere proprio, si nihil quidem valeant ad fallendum, tamen 210 nonnihil valent ad ambigendum». Non ergo vera erat sententia dictorum virorum quod scientia inest homini a natura, sive ab extra proveniendo sive interius latendo. Et concordant omnes huiusmodi sententiae quod scientia homini non acquiritur nisi per accidens, et quod secundum primam et tertiam 215 sententiam aut nihil contingat addiscere hominem, neque per se neque ab alio, aut quod scire sit reminisci, cuius contrarium in sequentibus Bad. 12rE quaestionibus declarabitur et demonstrabitur.| Ideo est opinio media Aristotelis et PERIPATETICORUM, quae ponit omnes formas huiusmodi esse suum in materia et subiecto habere, partim 220 ab intra a natura, partim ab extrinseca actione. Partim ab intra ponebat ARISTOTELES omnes huiusmodi formas praeexistere in subiecto, scilicet in Scarp. 27a potentia, et partim ab extra, scilicet per agens | subiectum transmutans, ut T' 10ra forma quae in ipso erat prius in potentia fiat in actu, non quod | id quod prius fuit in actu et latebat appareat quod sit in actu, ut dixit 225 ultimorum opinio; et quod non sola impressione agentis in eo fiat, acsi cera figuraretur ad praesentiam sigilli, sed quod fiat in eo immissione K' 14rb virtutis producentis ab intra in actu quod prius | fuit in eo in potentia, acsi cera figuraretur ad praesentiam activi alicuius quod cerae virtutem I' 9va suam | immittit, qua in figurationem transit ab intra, sicut etiam 230 figurantur membra animalium in generatione eorum naturali, non autem ut per agens extra in disposita materia imprimatur forma, acsi cerae molli apponatur sigillum, per quem modum praedicti ponebant formas ab extra. Ponebat igitur ARISTOTELES quod forma quaelibet de potentia in 235 P' 9va actum deducitur per agens extrinsecum proximum, non solum | per agens extrinsecum primum, et quod huiusmodi potentia sit quaedam habilitas W' 7rb in subiecto et naturalis inclinatio, imperfecta tamen, ad perfectionem | illam quam nata est habere res potentia illa deducta in actum per agens, secundum quod in rebus naturalibus generans calidum non ponit 240 calidum in materia, ut dicit prima opinio, neque detegit occultum, ut dicit secunda opinio, sed vere generat faciendo, ut illud quod prius erat in potentia calidum idem, non aliud, fiat postmodum in actu calidum, secundum quod dicit PHILOSOPHUS VIIIo M e t a p h y s i c a e : «Illud quod est in potentia in actu fit ab agente in omnibus in quibus est generatio. Non 245 enim est aliud causatum, sed erit illud quod est in potentia in actu». Ubi dicit COMMENTATOR: «Et causa unitatis est quia transmutatur illud quod est in potentia donec in actu fiat sub agente, scilicet sub extrahente ipsum ex potentia in QUAESTIO 4 actum. Est igitur hic aliquod unum quod prius est in potentia et post transfertur de 250 potentia in actum, et translatio non largitur ei multitudinem, sed perfectionem in esse». Similiter omnino contingit in generatione habitus moralis et scientialis. Agens enim extra nec ipsum in subiecto ponit, ut dicit prima opinio, nec ipsum detegit, ut dicit secunda opinio; sed ipsum quod est in 255 potentia tale, puta temperatum vel sciens, facit esse actu | tale, A 10ra secundum quod virtutes intellectuales ad generationem suam et augmentum studio indigent et experientia, morales vero exercitio, ut determinat PHILOSOPHUS IIo E t h i c o r u m , ubi ex determinatione idem concludit dicens: «Neque igitur natura neque praeter naturam insunt 260 virtutes, sed innatis quidem nobis suscipere eas, perfectis autem per assuetudinem,» et hoc in moralibus, et per studium | in intellectualibus. Ubi dicit Bad. 12vE COMMENTATOR: «hic nunc naturam esse dicit cuius perfectio ex natura advenit». «Non sic autem insunt nobis virtutes natura nec tamen praeter naturam», quia aptis natis nobis eas suscipere adveniunt | nobis nostra actione qua Scarp. 27b 265 indigent ad perfectionem. Quomodo autem hoc fiat, videbitur in quaestione proxima sequenti. Et est hic advertendum ad cognoscendum | perfectum modum K' 14va generationis perfectae scientiae in nobis et cognitionem sincerae veritatis, quod non sufficit conceptus mentis informatus a specie et 270 exemplari accepto a re, sed requiritur species et exemplar aeternum, quod erat causa rei; et quod etiam non agit ad generandum scientiam et notitiam veritatis in nobis secundum communem cursum acquirendi scientiam et notitiam veritatis in nobis exemplar aeternum nisi mediante exemplari temporali, sicut dictum est in quaestione praecedenti. Ex quo 275 patet, ut dictum est, quod modus ARISTOTELIS, si non sensit id quod dixit PLATO, erat diminutus,| quia nimium attribuebat, immo totum T' 10rb causis particularibus non attribuendo causae universali nisi mediatam actionem et universalem impressionem quam determinant agentia particularia. Patet etiam quod modus PLATONIS,| si non sensit quod I' 9vb 280 ARISTOTELES, similiter erat diminutus, quia nimis parum attribuebat causis particularibus nihil eis attribuendo in principali actione generationis verbi scientialis et informationis veritatis, sed solum eis attribuendo actionem in disponendo per modum amotionis eius quod prohibet, non per modum agentis quod promovet, et quod totum id agit 285 universale agens. Et sicut haec et talia isti duo viri dixerunt in generatione habitus scientialis et veritatis, sic et in generatione habituum omnium virtutum et formarum naturalium. Dictum ergo utriusque et ARISTOTELIS et PLATONIS coniungendum est in omnibus istis generationibus istarum formarum, et ARTICULUS I sic erit ex utrisque «eliquata una verissimae philosophiae disciplina», ut dicit 290 AUGUSTINUS in fine D e A c a d e m i c i s , ut dicamus quod omnes formae scientiales et morales ab intra sunt quantum ad potentiam susceptibilis, et etiam ab extra non solum quantum ad impressionem agentis particularis secundum modum ARISTOTELIS, sed etiam quantum ad impressionem agentis universalis secundum modum PLATONIS, ita 295 P' 9vb quod | sicut perfectum verbum veritatis imprimere non possit res extra in animam per suam speciem sine impressione ab exemplari veritatis aeternae, ut dictum est supra, sic nec perfectum habitum cuiuscumque virtutis nec perfectam formam naturalem alicuius speciei possit agere ex materia illud quod ei imprimit agens particulare creatum quodcumque, 300 K' 14vb nisi per se ipsum immediate | imprimat agens universale et exemplar aeternum, ut ipsum sic agat, et tamquam agens universale imprimendo in omni quod sit, mediantibus agentibus particularibus quibus nihil effici potest nisi quod imperfectum est in natura rei, et etiam tamquam agens Scarp. 28a particulare immediate imprimendo in natura rei productae | quod 305 perfectum est et complementum eius, ut idea asini quae Deus est sit causa generationis asini, non solum ad quam natura particularis in agendo aspicit, ut ARISTOTELES imposuit PLATONI, sed causa quae agendo imprimit. Et similiter est causa generationis notitiae veritatis et scientiae de asino ut sic in omnibus quae fiunt a nobis et a natura Deus 310 et mediantibus agentibus aliis operetur quod imperfectum est, et B' 5va immediate | quod perfectum est, ut per hunc modum «sine Deo nulla A 10rb natura subsistat,| nulla doctrina instruat, nullus usus expediat», ut dicit AUGUSTINUS IVo D e c i v i t a t e D e i . Et sic «res quas primo condidit W' 7va administrare non cessat», ut secundum hoc | verificetur quod dixit Filius in 315 Evangelio: «Pater meus usque modo operatur et Ego operor». Positiones omnium aliorum circa hanc materiam falsae erant omnino. Non enim aliquod agens potest imprimere perfectam scientiam rei, nisi habeat in se perfectam veritatem eius et per illam agat. Unde quia lapis non agit verbum veritatis suae in intellectu per se ipsum, sed 320 per speciem, quae non est veritas sua, quam agit in intellectu, ideo non potest formare verbum perfectae veritatis de se in mente, ut dictum est supra. Similiter quia asinus non agit per suam formam immediate, sed per suam virtutem immissam in materia, ideo non potest formare perfectam veritatem formae suae in materia. Nihil enim agit perfectam 325 veritatem sibi similem in alio, nisi quod agit immediate per id quod est ipsa sua veritas, sicut sigillum per ipsam suam formam immediate imprimit ceram, et vera figura, qua ipsum informatur, informat eam. Unde cum intelligentiae creatae non habent in se rerum veritates, sed solum eas habet in se prima intelligentia, quae Deus est, sed illae solum 330 QUAESTIO 4 habent in se rerum similitudines, ideo nulla illarum veritate perfecta potest informare immediate, neque mentem neque materiam, aliqua forma perfecta. In hoc ergo errabat AVICENNA et sui similes. Errabant autem et ponentes formas latere in actu. Tunc enim 335 contraria essent simul in eodem actu in materia, quod est impossibile, et tunc non contingeret aliquid addiscere, sed in rei veritate scire esset reminisci apud | intellectum et essent habitus naturaliter in anima, quod K' 15ra non est verum, ut infra videbitur. Hoc autem dico de habitibus acquirendis modo humano, 340 praeservando ad praesens ab habitibus infusis.| Bad. 12vF Breviter ergo dico | ad quaestionem quod scire in potentia nobis I' 10ra contingit a natura, in actu autem et perfectione a studio nostro et acquisitione. Et quomodo hoc, patet ex praedictis, et etiam patebit ex quaestionibus sequentibus. 345 Quod ergo perfecte non contingit nobis scire nisi acquisitione, hoc bene concludunt duo | ultima argumenta, sed quia priora Bad. 13rF argumenta | nituntur concludere quod perfectione contingit nobis scire Scarp. 28b a natura, respondendum est ad singula per ordinem.| Bad. 13rG 350 Quod ergo dicitur primo, quod «potentia cognitiva est potentia naturalis, ergo naturaliter potest in suam operationem», dicendum quod potentia naturalis dupliciter dicitur secundum duos modos naturae quos ponit BOETHIUS D e d u a b u s n a t u r i s : uno modo proprie vis insita rebus «principium movens per se, non per accidens» — hoc modo 355 potentia valet ad unum tantum, ut ignis calefacit, et sic potentia cognitiva non est potentia naturalis —; alio modo dicitur potentia naturalis communiter quaecumque qualitas principium agendi «informans aliud, sicut quaecumque rei specifica differentia» etiam dicitur natura, et universaliter quidquid est de rei substantia.| Hoc modo potentia P' 10ra 360 cognitiva naturalis est, maxime autem respectu sui subiecti. Subiecti enim sui potentia naturalis est, quia naturaliter animae indita et non ab extrinseco acquisita. Respectu vero sui actus, maxime illius qui est scire ea quae post principia, non est proprie potentia naturalis, sed rationalis, quia scire conclusiones non contingit homini nisi via rationalis 365 inquisitionis et investigationis, quae valet ad opposita, quia in ea potest errare et dirigere. Unde PHILOSOPHUS in IIo P h y s i c o r u m dividit principium operativum quod est ratio contra principium operativum quod est natura, eo quod rationalis potestas valet ad opposita, natura vero ad ARTICULUS I Bad. 13rH unum tantum.| Ad secundum, quod «natura non deficit in necessariis», dicendum 370 quod natura non dicitur deficere in necessariis quando dat illa per quae omnia necessaria possunt acquiri, licet ipsa immediate non confert, sicut A 10va non deficit homini in necessariis non dando ei armaturam | naturalem et vestitum, sicut aliis animalibus dedit ista, cum dedit homini rationem et manus, per quae ista sibi potest acquirere quae non dedit brutis, et 375 ideo eis illa dedit, ne eis in necessariis deficiat, quia sibi ea acquirere non possunt. Distinguendum tamen quod quaedam sunt necessaria ad esse, quaedam ad bene esse. In necessariis primo modo numquam natura K' 15rb deficit alicui speciei,| quin omnia sibi necessaria immediate confert ei. In necessariis autem secundo modo similiter non deficit ei, quia illi quae 380 illa sibi acquirere non potest dat immediate ea per quae illa sibi acquirere potest. Unde natura dicitur illa dare, quia licet non dat illa immediate, dat tamen illa per quae acquirere potest ea. Et si aliquid pertinet ad perfectionem creaturae quod non potest natura ipsa de se dare T' 10vb immediate vel mediate, illud immediate operatur in ipsa auctor | 385 Bad. 13rI naturae.| Ad tertium, quod «intellectiva virtus perfectior est sensitiva, quae Scarp. 29a naturaliter potest in suam operationem», dicendum quod perfectio | virtutis consistit in duobus: et in operatione, quia habet operationem perfectiorem circa obiectum superius et perfectius in natura, et in modo 390 operandi, quia citius actum perfectum suae operationis acquirit. Primo modo intellectiva potentia est simpliciter perfectior sensitiva, quia intelligere est actio perfectior quam sentire, quia circa obiectum perfectius. Unde intellectus operatione sua habet iudicare de operatione W' 7vb sensus, non e converso, sicut dicit AUGUSTINUS IIo | D e l i b e r o 395 a r b i t r i o . De secundo modo perfectionis loquendo intelligendum quod potentia intellectiva et est ratio et est intellectus. Inquantum est intellectus, operatur ut natura circa propria obiecta, intelligendo scilicet prima principia, tam in speculativis quam in activis, simplici intuitu statim cum ei offertur obiectum, sine omni discursu et investigatione, 400 sicut visus sentit visibile sibi obiectum in lumine. Et est in hoc adhuc intellectiva potentia perfectior sensitiva, quia perfectius intelligit intellectus prima principia in sua veritate quam sensus visus colorum I' 10rb qualitates,| quia et apprehendit et de apprehenso iudicat, sensus autem non iudicat de apprehenso, sed apprehendit tantum. Nec tamen illam 405 notitiam habet intellectus omnino naturaliter et ab intra, sed contingit ei ex obiecto quod accipit ab extra, et cum hoc ex exemplari aeterno, si perfectam debet habere veritatis notitiam, ut dictum est supra. Et quoad hoc etiam illa notitia quodam modo est naturalis et quodam modo est QUAESTIO 4 410 acquisita; solum tamen in potentia inest naturaliter, in quantum non est in actu nisi per hoc quod est acquisita. Unde et notitia sensus non est pure naturalis, sed quodam modo acquisita per sensibilia. Esset autem cognitio intellectus pure naturalis, si nullo modo indigeret acquiri ab extra. Et de hoc modo sciendi a natura sine omni acquisitione necessaria 415 ad sciendum proposita est quaestio, an scire contingit homini a natura, an ab acquisitione aliqua | et alicuius super id quod habet homo a K' 15va natura, quo dispositus est ad sciendum. In quantum | vero intellectiva B' 5vb potentia operatur ut est ratio, ipsa non operatur nisi inquirendo et investigando illa quae sunt post principia ductu rationis. Et haec est sua 420 operatio prima, quam statim facit cognitis principiis per intellectum. Sed ad operationem secundam, quae est scire ex investigatione, non | statim P' 10rb pervenit, et quoad hoc imperfectior est operatio intellectivae quam sensitivae, et ipsa potentia intellectiva quam sensitiva; quae tamen simpliciter est perfectior, quia perfectior est eius operatio in re ex 425 obiecto perfectiori, licet non in modo operandi. Est enim illa perfectio quae consistit in modo operandi secundum quid respectu illius quae est respectu obiecti, et contingit animae rationali illa imperfectio ex natura et ordine rerum. Sic enim | est gradus et ordo in rebus secundum Scarp. 29b PHILOSOPHUM IIo | C a e l i e t m u n d i , ut illud quod est perfectum Bad. 13vI 430 omni modo perfectionis per se perfectionem habet, et non consequitur eam | per aliquam operationem. Cetera autem ab ipso perfectionem A 10vb suam consequuntur sua operatione qua in illum feruntur. Sed res ei propinqua in natura, ut angelicae substantiae, recipiunt eam una operatione simplici. Et ideo sine omni discursu statim concipiunt in 435 principiis omnia principiata. Homo autem remotior a primo perfecto in ordine rerum intellectualium, quia natus est consequi bonum perfectum operatione perfecta intelligendi, quod | et angelus superior eo in natura, T' 11ra necessario illud ad quod angelus potest pervenire una operatione simplici, homo eget, ut perveniat ad illud, opere multiplici. Res vero 440 posteriores, quia non consequuntur bonum perfectum neque habent operationem perfectam, operatione simplici bonum suum consequuntur, ut sensitiva. Patet ergo quod actio sensus in operatione sua, quod est naturaliter et sine discursu, magis est propter imperfectionem quam perfectionem et discursus intellectus rationalis in 445 sua operatione magis arguit perfectionem quam imperfectionem. Verbi gratia in sanitate: corpus enim illud perfectius est in sanitate quod sanitatem perfectam acquirit, licet operationibus multis, quam illud quod non potest acquirere nisi sanitatem imperfectam, licet operatione unica. Illud tamen est perfectius quod sanitatem perfectam acquirit una 450 operatione quam quod pluribus, et illud perfectissimum quod eam habet ARTICULUS I naturaliter nec eget ulla operatione qua eam sibi acquirat, ut dicit K' 15vb PHILOSOPHUS IIo | C a e l i e t m u n d i .| Bad. 13vK Ad quartum respondeo. «Quod intellectiva potentia est superior in natura sensitiva, ergo paucioribus indiget in sua operatione»: dicendum secundum iam dicta quod quando superius et inferius in natura suis 455 operationibus eandem perfectionem consequuntur, tunc superius paucioribus indiget, sicut angelus paucioribus indiget ad actum sciendi quam homo, et orbis superior unico motu consequitur bonum I' 10va perfectum quod consequuntur orbes | inferiores pluribus. Quando autem superius consequitur bonum perfectius quam inferius, sicut 460 contingit in proposito, tunc non est inconveniens quod superius indiget pluribus in sua operatione quam inferius, ut dictum est exemplo sanitatis, sicut etiam patet de elementis, quae non habent nisi singulos motus, cum orbes superiores habeant plures, quia perfectius bonum sibi acquirunt illis pluribus quam elementa sibi acquirant singulis, secundum 465 Bad. 13vL PHILOSOPHUM IIo C a e l i e t m u n d i .| Ad quintum, quod «puer respondet ad interrogata», dicendum quod non sic respondet propter aliquam scientiam quam prius anima Scarp. 30a eius habuit et quae in ipso secundum habitum | latet, ut per interrogata W' 8ra commoveatur ut | exeat in actum, sicut opinatus est PLATO, sed quia ex 470 notitia primorum principiorum incomplexorum quam prius sibi acquisivit per sensus cognoscendo terminos, statim — hoc est modico discursu — patent ei quaecumque proponuntur sub interrogatione per immediata; et hoc maxime quando homo est ingenio perspicax et assistit divina illustratio ad perceptionem veritatis sincerae, cui AUGUSTINUS 475 attribuit quod sic puer respondet, Io libro R e t r a c t a t i o n u m . Sicut enim patent intellectui statim, scilicet sine omni discursu, prima principia ex prima notitia terminorum, ita patere possunt ex proximis principiis proximae conclusiones, ita quod quaestionibus singulis propositis ordinatim et gradatim et per immediata semper sine omni 480 P' 10va discursu ex praecedentibus | patet intellectui veritas sequentium. Unde AUGUSTINUS XIIo D e T r i n i t a t e : «Credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam», ut dictum est supra. Unde quia scientiae geometricae traduntur per immediata, ad interrogata geometrae puer A 11ra bene respondit. Si tamen interrogatus fuisset per mediata, non | sic 485 T' 11rb respondisset, quia veritas mediatorum non patet statim | in primis nisi media explicentur. Si etiam interrogatus fuisset de rebus aliis, non sic per immediationem ad prima principia connexis, nequaquam diserte K' 16ra respondisset.| Unde AUGUSTINUS ibidem XIIo D e T r i n i t a t e , arguens contra PLATONEM, loquens de dicto puero dicit: «Non ipse sine 490 magistro alba et nigra discerneret, quia ista iam noverat antequam in hac vita QUAESTIO 4 crearetur. Denique cur de solis rebus intelligilibus id fieri potest ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam etiamsi eius ignarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nemo potest nisi quis ista vidit in corpore 495 constitutus aut eis qui noverant indicantibus credidit sive litteris cuiusque sive verbis?» In hac opinione cum PLATONE fuerat AUGUSTINUS quandoque, ut in fine IIo S o l i l o q u i o r u m , et recitat in Io R e t r a c t a t i o n u m , ubi illud retractat dicens: «In quodam loco dixi quod disciplinis liberalibus eruditi sine dubio illas in se oblivione obrutas eruunt discendo 500 et quodam modo refodiunt, sed illud quoque improbo».| Bad. 13vM Ad sextum, quod homo est natura perfectior brutis, ergo potius quam illa debet habere scientiam sibi naturalem, dicendum quod revera natura in homine perfectior est quam in brutis et maxime ratione intellectus quo ea excellit, et est de perfectione eius quod nullam habet 505 scientiam naturalem, et de brutorum imperfectione quod habent naturales industrias. Quia enim natura determinata est ad unum et industria brutorum est naturalis, ideo solum uno et eodem modo habet operari in omnibus in quibus est, ut omnis hirundo eodem modo facit nidum et aranea telam et apis favum. Quia autem ratio potest ad diversa 510 et opposita, ideo diversimode | potest homo per rationem operari idem, Scarp. 30b ut domum vel vestem et huiusmodi, et homo, quia rationem habet, diversimode potest sibi de necessariis providere | et omnia sibi I' 10vb necessaria operari, non autem bestiae, quia rationem non habent, sed solum uno modo secundum quod habent | a natura operari ad unum Bad. 14rM 515 determinatum solum. Egent autem ipsae bestiae notitia aliquorum necessariorum ad regimen | suae vitae, sine quorum notitia non posset sibi naturaliter B' 6ra provideri, et ideo natura industrias dedit eis naturales illa cognoscendi et operandi circa eadem, ut hirundini ex qua materia et quomodo debeat 520 nidificare, et formicae qualia grana et quomodo debeat ea sibi thesaurizare, et ceteris huiusmodi consimilia. Homo autem, quia per rationem diversimode sibi potest necessaria providere, ideo naturalem notitiam, natura sibi nullam impressit, ut per rationem diversimode | K' 16rb operari poterit quod per naturalem industriam solum uno modo 525 operaretur, quod est multo nobilius. Si enim homo naturali industria solum haberet artem aedificandi, solum uno modo omnis homo domum aedificaret, sicut uno modo omnis hirundo nidificat. Nunc autem quia ratione sibi artem acquirit ad domificandum, ex illa acquisita per rationem pluribus modis potest domus diversas sibi aedificare, quod 530 multo nobilius est et perfectius. Et ideo dicit PHILOSOPHUS IIIo D e a n i m a quod «anima est sicut manus. Manus enim est organum organorum et intellectus est species specierum», quia, ut dicit ibi COMMENTATOR, «anima ARTICULUS I recipit multas formas, ut manus omnia instrumenta». Unde sicut nullum instrumentum artis homo habet naturale, quia habet manus, quibus P' 10vb potest facere omnia instrumenta et uti eis, ita | nullam artem habet 535 naturalem, quia habet rationem, qua omnis sibi potest acquirere, et per hunc etiam modum dicit PHILOSOPHUS quod anima debet esse immixta T' 11va et nulli habere aliquid commune neque proprium quatenus omnia | Bad. 14rN intelligat.| A 11rb Ad septimum, quod «homo | scit solo ductu naturalis rationis, 540 ergo scit naturaliter», dicendum, secundum quod dictum est, quod ratio in homine et est ratio et est natura. Si ergo sciret ductu rationis naturalis, W' 8rb ut est natura,| tunc revera naturaliter sciret, sicut naturaliter scit principia prima intelligendo ea simplici conceptu, non ratiocinando, quae tamen non scit naturaliter nisi in potentia, ut dictum est et amplius 545 infra dicetur. Sed ut actualiter ea sciat et intelligat, requiritur aliquid acquisitum quo ea intelligat, ut saltem species intelligibilium. Nunc ergo quia homo scit ductu naturalis rationis, ut est ratio, discurrendo et ratiocinando, hoc non est scire naturaliter, sed rationaliter, non per Bad. 14rO scientiam innatam, sed per acquisitam.| 550 Scarp. 31a Ad octavum, quod homo naturaliter discit | via syllogistica, ergo pervenit ad scientiam per eam, dicendum secundum PHILOSOPHUM IIo E t h i c o r u m quod sicut contingit quid grammaticum grammatice facere et non grammatice, similiter et syllogisticum quid contingit facere syllogistice et non syllogistice. Syllogistice facit homo aliquid quando 555 attendendo ordinem medii ad extrema operatur procedendo ad intentum. Quod solum potest facere habens artem acquisitam vel per alterius instructionem vel per propriae industriae investigationem. Non syllogistice facit homo aliquid quando non attendendo ordinem medii ad extrema operatur procedendo ad intentum via qua procederet 560 K' 16va attendens ad ordinem medii. Quod potest facere | homo naturali industria ex primis principiis scientiarum naturaliter cognitis cognoscendo terminos, qui etiam sunt prima principia syllogismorum secundum PHILOSOPHUM IVo M e t a p h y s i c a e , et hoc possunt I' 11ra homines plus vel minus secundum quod | perspicacioris vel obtusioris 565 sunt ingenii. Hinc dicitur de Yppocrate propter excellentiam sui ingenii quod naturaliter scivit logicam. Secundum hunc modum per viam syllogismi processit ars illius pueri, non tamen syllogistice. Ipse enim ex sensu cognoscens terminos in primis eligibilibus naturali industria percepit, quia omne pulchrius et delectabilius in quantum huiusmodi 570 magis esset eligendum, quod est maior in syllogismo. Minorem indicavit ei sensus de duobus pomis quod esset pulchrius. Ex quibus cognitis sine artis pertractatione quasi concludendo syllogismo practico pulchrius QUAESTIO 4 accepit. In tali enim syllogismo maiorem universalem determinat ratio, 575 minorem vero particularem sensus et phantasia, conclusionem vero facit voluntas. Quandocumque enim ambae opiniones conveniunt in re aliqua, universalis ex parte rationis et particularis ex parte sensus, oportet ut actio concludens statim sequatur, ut si fuerit apud animam opinio rationis universalis quia expedit omne dulce gustare, et sensus dicat 580 quod hoc est dulce, statim gustabit illud dummodo non sit aliquod impediens, secundum quod dicit PHILOSOPHUS VIIo E t h i c o r u m . «Haec quidem universalis opinio, altera autem de singularibus est, quorum sensus proprius. Cum autem una sit ex ipsis, necessarium conclusum», etc., ut ibi dicit. Et secundum hunc modum omnes homines ratione utentes, non 585 solum liberam voluntatis electionem sequentes syllogismo, licet non syllogistice, procedunt in omnibus actionibus suis,| sicut probatur per T' 11vb dictum exemplum de puero in P e r s p e c t i v a , nec solum homo industria naturali ex primis principiis syllogismi | sine arte sic potest Scarp. 31b facere quae sunt artis; quin per haec possit quodam modo et brutum, 590 secundum quod recitat AMBROSIUS, dicens in H e x a e m e r o n : «Exsortem rationis canem nemo esse dubitat; tamen si sensus eius vigorem | P' 11ra consideres, censes eum sentiendi sagacitate vim rationis asciscere. Deinde quod pauci qui in addiscendo vitae longitudinem contriverunt, vix potuerunt cognoscere ut syllogismorum connexiones contexerent,| hoc naturali A 11va 595 canis eruditione comprehendere facile poterit aestimari. Nam ubi vestigium | leporis K' 16vb cervice repererit, atque ad diverticulum semitae venerit et quoddam viarum compitum quod partes in plurimas scinditur, obiciens singula semitarum exordia tacitus secum ipse pertractat velut syllogistica voce sagacitatem colligendi odoris emittit. «Aut in hanc partem», inquit «deflexerit aut in illam, aut certe in hunc se 600 anfractum contulit. Sed nec istam nec illam ingressus est | viam. Superest | igitur ut Bad. 14vO B' 6rb in istam partem sine dubitatione contulerit»,» et statim in illum anfractum leporem persequitur. Et quod canis iste in hoc observat artis syllogisticae regulam statim, AMBROSIUS exponit, dicens: «Nonne totas dies conterant philosophi propositiones sibi dividentes, et ex tribus, cum unam earum 605 veram esse necesse sit, duas earum in principio interficiunt tamquam mendacio convenientes, et sic in eam quae relicta est vim veritatis esse definiunt?» Canis ergo facit quod artis syllogisticae est omnino sine arte et sine principiis artis ab ipso perceptis,| puer autem praedictus similiter sine arte, ex W' 8va primis tamen principiis artis ab ipso perceptis. Et sic universaliter 610 quaecumque agentia per cognitionem et secundum cognitionem quamcumque, tam sensitivam quam intellectivam, secundum regulas artis syllogisticae faciunt quaecumque faciunt, vel artificiose | ut I' 11rb noscentes artem illam, vel non artificiose ut non noscentes artem illam. Qui etsi in faciendo regulam artis non habent in se, ut pueri, nec etiam ARTICULUS I aliquid artis percipiunt, ut bruta, tamen non nisi per artem regulantur 615 existentem in luce aeterna, quae omnium agentium per cognitionem actiones dirigit, vel ipsis agentibus impressionem artis percipientibus, vel non percipientibus, secundum quod dicit AUGUSTINUS D e v e r a r e l i g i o n e , ubi cum ostendit sic esse in rationem habentibus, ostendit et sic esse et in aliis, dicens: «Hoc et in ceteris animantibus, quae 620 ratione carentia sensu tamen non carent, animadverti potest. Nullum enim horum est quod non in sono vel in cetero motu atque operatione membrorum numerosum aliquid et in suo genere moderatum gerat, non aliqua scientia, sed tamen in intimis Bad. 14vA naturae terminis ab illa incommutabili numerorum lege moderatis».| Scarp. 32a QUAESTIO 5 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ACQUIRERE SCIENTIAM PER SE IPSUM Circa quintum arguitur quod non contingit hominem scire per se ipsum acquirendo scientiam sine doctore. 5 Primo sic. In eo quod potest homo per se acquirere frusta quaerit K' 17ra auxilium alterius. Nunc autem homo, ut sciat, non frustra| quaerit T' 12ra alterius auxilium, ut patet.| Ergo etc. Secundo sic. Secundum PHILOSOPHUM IXo M e t a p h y s i c a e nihil procedit de potentia ad actum nisi per aliquid praeexistens in actu 10 Scarp. 32b tale quale est illud| in potentia. Quare cum homo, ut dictum est in quaestione proxima, ex se solum est in potentia sciens, non potest fieri in actu sciens nisi per aliud sciens in actu. Hoc autem est doctor aliquis. Ergo etc. Tertio sic. Secundum PHILOSOPHUM in E l e n c h i s «oportet eum 15 credere qui discit». Secundum autem AUGUSTINUM D e m o r i b u s e c c l e s i a e «quod credimus debetur auctoritati». Nullus ergo addiscit nisi credens auctoritati. Hoc autem est acquirere scientiam non nisi ab aliquo docente. Ergo etc. Oppositum arguitur primo sic. PHILOSOPHUS dicit Io 20 Scarp. 33a M e t a p h y s i c a e : «Ars fit, cum ex multis | experimento intellectis una fit P' 11rb universalis de similibus acceptio». Et ibidem: «Experientia artem | fecit». Sed experientiam de rebus scibilibus potest homo capere per se sine omni doctore, et similiter naturali ratione potest colligere universalem de similibus acceptionem, quia secundum COMMENTATOREM super 25 A 11vb prologum D e | anima: «Intellectus facit universalitatem in rebus». Ergo etc.| Bad. 14vB QUAESTIO 5 Ad intellectum huius quaestionis notandum est in principio quod omnis cognitio est per assimilationem cognoscentis ad cognitum. Unde dicebant 30 quidam philosophantium, ut recitat PHILOSOPHUS in Io D e a n i m a , quod intellectus compositus est ex omnibus quatenus omnia cognosceret. Sed hoc est impossibile, secundum quod contra eos ibidem determinat PHILOSOPHUS, ut per rerum substantiam eis assimiletur. Non enim oportet ut sit naturae ignis ad hoc ut cognoscat ignem, nec 35 naturae aquae ad hoc ut cognoscat aquam, et sic de ceteris, sed solum oportet ut assimiletur eis informatus per earum species. Unde secundum quod determinat IIo et IIIo D e a n i m a , «oportet intellectum esse potentiam passivam speciei susceptivam et se habere ad intelligibilia sicut sensum ad sensibilia et ideo ab omnibus esse immixtum et nulli habere quidquam 40 commune», ut omnia intelligat, ut de se sit intellectus omnes formae quae recipiuntur in eo, non actu, sed potentia. Et sic intellectus de se «quodam modo est omnia intelligibilia», «sed actu nihil eorum est antequam intelligat», sed est «sicut tabula apta scripturae nihil habens actu scriptum in ea». Est ergo de se in potentia essentiali receptiva, quae per se non exit in actum, sed per 45 illud quod recipit de specie intelligibilium. Ipsae etiam species intellectus | quibus in rebus sensibilibus informari debet extra intellectum non I' 11va sunt intelligibiles in actu, sed in potentia solum,| et ideo nec de se K' 17rb possunt fieri in actu ut moveant intellectum passivum. Oportet ergo ponere virtutem aliquam existentem in actu quae intelligibilia in potentia 50 facit intelligibilia in actu, ut possint actu movere intellectum passivum. Haec autem est vis quam appellamus intellectum agentem, qui ponitur altera potentia animae cum possibili, ut possibilis intellectus se habeat ad intelligibilia sicut perspicuum in medio et organo ad colores, et agens ad omnia ista sicut lux, ut sicut «lux facit colores esse in actu ut moveant 55 medium et oculum, sic intellectus agens facit intelligibilia esse in actu» ut moveant intellectum possibilem et | fiat unum intellectus in actu W' 8vb compositum ex intellectu et intelligibili, sicut ex materia et forma. Intellectus autem possibilis sic informatus specie intelligibilium statim in lumine intellectus agentis sine omni notitia actuali vel habituali generali 60 vel speciali praecedente, sed potentiali solum, de qua notitia potentiali dicit G l o s s a super illud A d H e b r a e o s Io «Cum sit splendor»: «Deus inseminavit animae initia intellectus et sapientiae»,| naturaliter concipit | Scarp. 33b primas intentiones intelligibilium incomplexorum primo cognoscendo T' 12rb terminos et quidditates rerum. Et sic primo informatur mentis 65 intelligentia primis rerum conceptibus, ut expressissimis similitudinibus ARTICULUS I veritatis rerum in actuali consideratione mentis descriptis, ut sunt intentiones entis et unius numeri et magnitudinis et ceterorum Bad. 15rB incomplexorum quae sunt prima naturaliter | intellecta et incomplexa. Et appellatur eorum intellectus «indivisibilium intelligentia», qua mens primo naturaliter cognoscit terminos ex quorum collectione ad invicem 70 per intellectum componentem et dividentem consimiliter concipit naturaliter sine omni discursu primas conceptiones intelligibilium complexorum, ut quod «totum est maius sua parte», «si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur aequalia sunt», «de quolibet affirmatio vel negatio et non simul de eodem», et cetera huiusmodi, quae sunt prima principia 75 B' 6va scientiarum complexa naturaliter intellecta, prius | tamen intellectis A 12ra terminis.| De talibus enim dicit PHILOSOPHUS quia «principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus». Et sunt ista quasi principia per se naturaliter intellecta cuiuslibet scientiae ex puris naturalibus acquirendae. Quod 80 dico propter notitiam sincerae veritatis, et etiam propter notitiam scibilium supernaturalium, ut sunt ea quae sunt fidei et revelationis, quae P' 11va | ex puris naturalibus et ita per se acquirendo homo scire non potest, K' 17va sed solum | per illustrationem divinam, et ita Deo interius docente, ut dictum est supra quaestione secunda et infra dicetur. In illis autem 85 principiis primis naturalibus includitur in potentia notitia omnium particularium conclusionum quae sequuntur, quae per studium et diligentiam ductu rationis naturalis de potentia deducuntur in actum, ut intellectus ea in actu sciat et in particulari quae in principiis scivit in potentia et in universali. Et per hunc modum generatur in anima 90 scientiae habitus perfectus reponendo in habitu memoriae quod prius lucebat in consideratione intelligentiae, ut intelligentia ad memoriam recurrens, cum opus fuerit, iterum consimili notitia actualis considerationis informetur, ita quod cognitio omnis intellectualis, tam principiorum quam conclusionum, sit acquisita et nulla innata; sed 95 cognitio principiorum naturaliter acquiritur quia nec studio nec deliberatione, et quoad hoc dicitur ipsorum cognitio naturalis; cognitio vero conclusionum voluntario studio et mentis indagatione acquiritur, et Bad. 15rC ideo nullo modo dicitur naturalis.| Hinc dicit COMMENTATOR super IIIum D e a n i m a : «Intellectus 100 qui in nobis est duas habet actiones, quarum una est comprehendere I' 11vb intellecta,| alia est extrahere formas et denudare a materiis, quod nihil aliud est nisi facere eas intellectas in actu postquam erant in potentia». Intellecta autem Scarp. 34a duobus modis fiunt in | nobis: aut naturaliter — et sunt primae propositiones—, aut voluntate — et sunt intellecta acquisita ex primis 105 Bad. 15rD propositionibus.| QUAESTIO 5 Sed circa deductionem intellectus de potentia in actum sciendum quod sicut in naturalibus aliquando principium agens intra ita potens est ut sine omni adminiculo exterioris agentis potentiam potest in actum 110 deducere, aliquando vero ita est debile quod sibi non sufficit ad illud sine adminiculo agentis exterioris — verbi gratia in aegrotante aliquando vis naturalis | intra curativa morbi tam potens est, ut sine omni T' 12va adminiculo exteriori et adiutorio medici et medicinae de potentia sano faciat actu sanum aliquando vero est in tantum debilis, ut hoc non possit 115 facere sine adiutorio medicinae exterioris —, similiter contingit in proposito quod aliquis homo aliquando invenitur ex sollertia naturali ita subtilis et industrius, ut solo adiutorio interiori luminis intellectus agentis possit ex primis principiis naturaliter intellectis elicere | ductu K' 17vb naturalis rationis conclusiones proximas, et ex illis alias ulteriores, et sic 120 deinceps gradatim et ordinatim procedendo usque ad conclusiones ultimas particulares rei cognoscendae. De tali homine dico quod per se et sine omni doctore exteriori potest dicto modo sibi perfectam scientiam acquirere. «Tunc enim opinamur cognoscere unumquodque cum cognoscimus causas primas et principia prima usque ad elementa», sicut scribitur 125 in principio P h y s i c o r u m , ubi dicit COMMENTATOR quod «doctrinae ordinatae est incipere | a cognitione primarum causarum rei cognoscendae perfecte W' 9ra usque ad causas propinquas». Quando vero homo ex naturali industria non est talis, dico quod per se scientiam alicuius rei perfectam acquirere non potest sine doctore; potest tamen aliquem gradum in ipsa acquirere 130 maiorem vel minorem secundum qualitatem subtilitatis maioris aut minoris in ipso, maxime adhibitis studio et diligentia, quia studio acuendo ingenium aliquando recuperat id in quo natura deficit, secundum quod dicit BOETHIUS D e d i s c i p l i n a s c h o l a r i u m : «Studio diligenter immorandum | est. Diligentia enim cuiuslibet obtusitas A 12rb 135 permollitur». Et CHRYSOSTOMUS super illud M a t t h a e i XXIIo: «De resurrectione mortuorum non | legistis», dicit: «Ex lectionum diligentia nascitur P' 11vb scientia. Ignorantia autem negligentiae est filia». Et sicut est in hoc dispositio diversa in diversis ex parte luminis naturalis menti inhaerentis, sic ex parte luminis divini menti assistentis, ut dictum est,| et ita propter Scarp. 34b 140 diversam utriusque dispositionem in diversis diversimode se habent diversi ad scientiae cognitionem seu investigationem per se ipsos. Credo igitur quod per se homo sine omni doctore exteriori ex puris naturalibus potest scientiam sibi acquirere. Sic enim ab initio artes repertae sunt, ut dicit PHILOSOPHUS Io M e t a p h y s i c a e , sed tamen nullus per se ad 145 perfectum aliquid deducere potuit, ut dicitur IIo M e t a p h y s i c a e .| Bad. 15rE ARTICULUS I Ad primum in contrarium, quod «frustra quaereret homo alterius auxilium si per se posset scientiam acquirere», dicendum quod non est verum, quia facilius, citius, et perfectius homo scientiam per magistrum acquirit quam per se, ut patebit in sequenti quaestione. 150 Ad secundum, quod «homo est in potentia sciens et ideo non potest procedere in actu sine aliquo existente in actu», dicendum quod licet idem secundum idem non sit potens se ipsum ducere de potentia in K' 18ra actum, quando tamen in uno sunt duo quorum unum | est principium activum, alterum passivum, bene potest se ipsum per id quod est in ipso 155 Bad. 15vE in actu deducere in actum id quod in ipso est in potentia.| Sicut contingit in animatis quod moventur ex se ipsis, quia sunt divisibilia in T' 12vb duo, quorum unum est per se movens, | ut anima, reliquum vero per se motum, ut corpus, sicut dicitur VIIIo P h y s i c o r u m , sic contingit in I' 12ra proposito quoniam | anima humana habet in se agens quo est omnia facere 160 quae pertinent ad actum intelligendi, et possibile quo est omnia fieri, ut dicitur in IIIo D e a n i m a . Species enim universalis recepta in possibili per agens movet possibilem et informat, ut actu speculetur, tamquam ratio concipiendi verbum mentis in quo speculatur notitiam veritatis, ut dictum est supra quaestione secunda et tertia. 165 Ad tertium, quod «nullus addiscit nisi credens auctoritati», dicendum quod dictum illud exponit se ipsum. Bene enim verum est quod discere, proprie sumendo ‘discere’, non contingit sine doctore, quia discere dicitur relative ad docere. Sed iste non est omnis modus sciendi, quia praeter hunc est alius, scilicet sciendo per propriam 170 inventionem, secundum quod dicit PHILOSOPHUS in E l e n c h i s : «Quod quis novit, inveniendo vel addiscendo novit». Unde noscere inveniendo non est addiscere nisi large sumpto pro ‘investigare’, ubi nulli oportet credere, sed solum ex notitia priorum procedere ad notitiam Bad. 15vA posteriorum, ut dictum est.| 175 Scarp. 35a QUAESTIO 6 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ACQUIRERE SCIENTIAM ALIO HOMINE DOCENTE Circa sextum arguitur quod non contingit hominem acquirere scientiam alio homine docente. QUAESTIO 6 5 Primo sic. Per nullum potest alicui alteri acquiri scientia nisi qui facit eum actu scientem de potentia | sciente. Quod non potest facere B' 6vb homo circa hominem, quia non potest homo homini plus facere in docendo quam monstrare signa sensibilia particularia extra, quae in quantum huiusmodi non movent intellectum in quo debet acquiri 10 scientia, sed solum sensum. Ergo etc. Ex quo arguitur aliter secundo. Per illum non potest alteri acquiri scientia cuius actio non excedit sensum, cum scientia debet generari in intellectu. Actio hominis exterioris, cum solum proponit sensibilia particularia, non excedit sensum. Ergo etc. 15 Tertio sic. Homo non habet scientiam nisi per speciem intelligibilem quam habet de re, nec acquirit eam nisi per hoc quod speciem intelligibilem de re in se acquirit. Per illum ergo qui non potest intellectum informare specie intelligibili non potest homini acquiri scientia. Quilibet homo est huiusmodi, cum solum proponit sensibilia 20 particularia, quae non sunt nisi in potentia intelligibilia nec excedunt sensum in quantum huiusmodi. Ergo etc. Quarto sic.| Per illum non potest homini acquiri scientia qui non A 12va facit nisi proponendo ei signa | rerum quas penitus ignorat, aut quas | K' 18rb prius scivit, quia si penitus ignorat res quid sint quae significantur, et Scarp. 35b 25 ignorat signa, quia sunt correlativa ad invicem signum et significatum, et relativorum eadem est intelligentia secundum PHILOSOPHUM | in P' 12ra P r a e d i c a m e n t i s . Qui enim omnino ignorat rem quae est lapis non cognoscendo id cuius hoc nomen ‘lapis’ debet esse signum, nec novit an hoc nomen ‘lapis’ omnino sit signum, et per tale non potest scientiam 30 rei acquirere. Si autem | prius scivit rem, tunc non acquirit eius W' 9rb scientiam per tale signum, maxime cum homo homini nihil facit nisi talia signa proponendo exterius, ut dictum est. Ergo etc. Quinto sic ex eodem medio. Homo non proponit homini nisi signa nota aut ignota. Nec per ignota potest acquiri scientia, sicut nec 35 homini Latino per verba Graeca, si non novit Graecum, nec per nota, quia non sunt nota nisi prius sciendo res quarum sunt signa, ut dictum est. Ergo etc. Sexto sic. AUGUSTINUS dicit D e u t i l i t a t e c r e d e n d i : «Neque signis quibuslibet aliquid cognoscere potest, nisi illud ipsum | cuius ea signa T' 13ra 40 sunt novit». Sed homo nihil docet nisi faciendo rem cuius est signum cognoscere signo. Ergo non docet nisi quod prius discens novit. Hoc autem non est docere, sed recordari. Ergo etc.| I' 12rb Septimo sic. Si homini per hominem acquiritur scientia, ille tamquam actu sciens alterum ut potentia scientem sibi similem faceret et 45 actu scientem. Sed non contingit aliquid facere sibi simile nisi per ARTICULUS I formam qua alteri assimilatur. Sciens autem scienti assimilatur per Scarp. 36a formam quae est scientia. Ergo homo per suam | scientiam generaret scientiam in alio. Hoc autem falsum est, quia scientia non est qualitas activa, sicut est calor. Ergo etc. Oppositum arguitur primo sic. Per illum acquiritur alteri scientia 50 qui facit ut alter sciat quod prius ignoravit. Quod facit homo homini per verba, sicut experientia videmus, et secundum quod dicit PLATO ad hoc sunt verba inventa. Ergo etc. Secundo sic. APOSTOLUS dicit Ia T i m o t h e u m IIo: «Positus sum ego praedicator et doctor gentium in fide et veritate». Sed non esset 55 Bad. 15vB doctor nisi acquirendo alteri scientiam. Ergo etc.| Hic reducendae sunt ad memoriam opiniones tactae supra in quarta quaestione. Ponentes enim quod humana anima de se habet omnem scientiam, vel naturaliter ei impressam vel ante corpus 60 acquisitam, cum ponebant quod scire nihil aliud erat quam reminisci, ut dictum est ibi, dicerent quod homo omnino nullam scientiam de novo K' 18va acquirit, et ita quod per nullum | doctorem acquireretur homini scientia, sed quidquid homo ageret extra, hoc esset ad excitandum memoriam, ut recordaretur eius quod prius erat oblitus, quia secundum eos addiscere 65 non erat nisi reminisci. Sed contra hoc sunt omnia ibi dicta ad illarum opinionum reprobationem, et maxime illud, quod intellectus possibilis humanae animae est in potentia pura ad scientiam. AVICENNA similiter, qui posuit scientiam animae dari ab 70 intelligentia, et quod nihil restabat nisi impedimentum recipiendi influxum intelligentiae amovere, similiter diceret quod homo non doceret nisi amovendo prohibens, quod non est docere nisi per Bad. 16rB accidens. Quod aliquorum notitiam, maxime illorum quae sunt | super vires animae naturales, ut est cognitio credibilium, et illorum quae 75 pertinent ad revelationem, sic anima humana suscipiat, bene tenet fides catholica, ut infra dicetur. Etiam quod sic suscipiat notitiam veritatis sincerae secundum aliquem modum, concessum est superius. Sed quod aliter nullam cognitionem acquirat, omnino est contra veritatem A 12vb philosophicam, ut dictum est | supra in quaestione secunda. Est enim 80 anima forma naturalis et ideo modo naturali perfectibilis, et hoc non nisi scientia in acquirendo eam a rebus sensibilibus inferioribus, reducendo id quod in ea est sciens in potentia ut fiat sciens in actu, sicut dicit QUAESTIO 6 PHILOSOPHUS in IVo P h y s i c o r u m .| Bad. 16rC 85 Ad cuius evidentiam considerandum quod sicut ea quae fiunt solum ab arte, si similiter possent fieri a natura, simili modo faceret ea natura sicut facit et ars, secundum quod dicit PHILOSOPHUS IIo P h y s i c o r u m : «Si esset in ligno vis navis factiva, similiter ut natura fecisset navem». Similiter necesse est esse e contra in eis quae possunt fieri ab 90 arte et a natura, similiter ea fieri ab arte, sicut nata sunt fieri a natura, ut eodem modo et | ordine quo natura agit in curando morbum et Scarp. 36b generando sanitatem,| agit et ars, sive alterando sive digerendo, sive P' 12rb quibuscumque modis aliis. Cuius ratio est quia in omni actione in qua ars communicat naturae non operatur ars sicut agens principale, sed 95 solum sicut adminiculans et coadiuvans naturam. Unde medicus dicitur minister naturae. Scientia autem uno modo ab homine acquiritur ut a principio intra, quod est natura, ut est naturalis ratio, ut dictum est supra de eo qui propria inventione sibi scientiam acquirit; et alio modo scientia acquiritur ab homine ut a principio extra, ut | a didascalo, et T' 13rb 100 hoc contingit | in eo qui addiscendo sibi scientiam acquirit admonitus a B' 7ra didascalo.| K' 18vb Dicendum | igitur quod sicut si per se investigans scientiam I' 12va supposita notitia | principiorum non posset errare in discursu et W' 9va deductione conclusionum ex principiis, ex primis principiis eliceret 105 conclusiones proximas, et ex illis conclusionibus, quae iam sunt principia posteriorum, eliceret conclusiones ulteriores, et sic usque ad conclusiones ultimas et principia proxima rei sciendae, sic semper conceptiones suas gradatim et per immediata ordinando et procedendo a primis ad ultima, sicut est procedere scientiae ordinatae, consimiliter 110 homo docens extra ex habitu scientiae, quo debet esse perfectus in actu, debet habere in promptu conceptus in se ordinatos a primis principiis usque ad ultimas conclusiones. Aliter enim non esset idoneus doctor. Eodem modo debet procedere in docendo discipulum: primo principia prima per se nota proponendo ei; deinde ea per immediata, quantum 115 potest, applicando ad determinatas conclusiones et ab illis in ulteriores consimiliter usque ad ultima, explicando hunc discursum discipulo per signa verborum vel quaecumque alia, ut melius poterit, significantia illos conceptus quos ratio naturalis interius ordinaret, si in suo discursu errare non posset. Et sic illos conceptus sic per signa propositos format 120 in se discipulus admonitus per signa. Quos quidem conceptus per se sic ordinare nesciret, quia ratio non habet a natura ut eos ordinet, sed in ordinando errare potest. Et quia ille ordo conceptuum interius sic formatorum est per se causa doctrinae et proxima, vocum autem ordinatio exterior non est nisi signum admonitivum et directivum ARTICULUS I rationis in conceptus suos ordinando, ideo doctor exterior non est causa 125 acquirendi scientiam in discipulo nisi per accidens, ordinando scilicet signa exteriora; ratio vero interior est causa eius per se, ordinando scilicet conceptus interiores, in quibus percipitur veritas rei cognoscendae immediate, sicut si aliquis esset intentus ad aspiciendum astrum Iovis in caelo, et quia minutum est astrum illud, conferens 130 Scarp. 37a oculum circumquaque| non posset aciem visus in ipso sistere et figere determinate, et alter assistat, qui astrum illud videat et digito suo dirigat aciem visus illius quousque ad directam oppositionem illius astri eum A 13ra perduxerit, et tunc ibi sistat et digitum immotum teneat,| ut sic visus K' 19ra sistendo ad quietem digiti in astrum dictum aciem aspectus figere 135 admoneatur et hoc facto statim astrum videat et advertat, iste digitus alium videre non facit per se, quia visui eius nihil imprimit, sed claritas Bad. 16rD astri facit sese videre.| Et nota quod signa verborum non solum per accidens sunt causa acquirendi scientiam sicut iste digitus causa videndi astrum, immo multo 140 magis per accidens. Digitus enim, licet per se non facit videre astrum, per se tamen ducit oculum ad directam oppositionem sub qua astrum videtur. Signa autem verborum non per se faciunt videre veritatem, nec per se ducunt intellectum ad ordinandum suos conceptus, sed per P' 12va accidens, scilicet in quantum | sermo est sicut symbolum inter 145 doctorem et discentem, non naturaliter, sed per institutionem, res ipsas praesentans de quibus formantur conceptus, et sic sunt causa doctrinae accidentaliter per accidens, et similiter ipse doctor. Et ideo dicit PHILOSOPHUS in libro D e s e n s u e t s e n s a t o : «Secundum accidens ad scientiam auditus multum confert. Sermo enim existens 150 I' 12vb audibilis causa est disciplinae, non secundum se, sed secundum accidens.| Ex Bad. 16rE nominibus enim constat, nominum autem unumquodque symbolum est».| Ad obiectum primum, quod doctor non facit nisi quod proponit T' 13va | signa quae solum movent sensum, dicendum quod licet sub esse 155 particulari quo proponuntur a doctore non excedunt sensum, ex sensu tamen mediante phantasia per lumen agentis ipsa signa particularia sensibilia facta universalia intelligibilia movent intellectum et admonent Bad. 16vE ipsum, ut formet conceptus ad modum quo signa eorum | exterius Bad. 16vF proponit doctor et sic ducit ad scientiam, ut dictum est.| 160 Scarp. 37b Per idem patet secundum et tertium.| Ad quartum, quod signa quae proponit doctor non ostendunt rem QUAESTIO 6 nisi omnino ignotam aut cognitam, dicendum quod necesse est, si quis discat res aliquas, quod noscat eas, sed alio modo quam quaerit nosse, 165 quia scit sub quadam confusione et in generali, et ignorat notitia distincta et in speciali qua quaerit ipsam rem scire, ut infra dicetur.| Bad. 16vG Per idem dicendum ad quintum et ad sextum, quod ille qui addiscit signa novit sciendo res in generali, nec ad aliud ordinantur nomina quam ad confusum intellectum rerum exprimendum. Notitia 170 enim distincta et in particulari exprimenda est per defintionem quae nominis est expositiva. Secundum enim quod dicit PHILOSOPHUS in principio P h y s i c o r u m : «totum | quiddam et indefinitum significat nomen, K' 19rb ut circulus; definitio autem illius dividitur in | singularia». Et sic in nomine W' 9vb primo nobis sunt manifesta confusa magis, quorum quaeritur ab 175 addiscente cognitio determinata.| Bad. 16vH Ad septimum quod «scientia non est qualitas activa», dicendum quod verum est, nec intendimus quod doctor per modum agentis naturalis per suam scientiam generet scientiam in discipulo sicut obicitur, sed quod ex sua doctrina proponat signa ordinata, ad quae ratio 180 in discipulo consimiles debet formare suos conceptus et per hoc acquirere scientiam directus a doctore, admonitus, sed actione propria interiori; propter quod agens interior verius dicendus est doctor quam exterior. Unde et habet ille doctor interior de propositis ab exteriori iudicare. Propter quod dicit AUGUSTINUS in fine D e g r a t i a N o v i 185 T e s t a m e n t i : «Eo ipso quo forinsecus bene admonente iudicio non errare approbamus, quid aliud quam internum lumen magistrum nos habere testamur?» Propter quod periti discipuli est examinare dicta magistri, quoniam, ut dicit BOETHIUS D e d i s c i p l i n a s c h o l a r i u m , «stultum est magistratus orationibus omnino confidere, sed primo est credendum | donec videatur A 13rb 190 quid sentiat».| B' 7rb Bad. 16vI Scarp. 38a QUAESTIO 7 UTRUM HOMO ACQUIRAT SCIENTIAM DEO IN QUOLIBET ACTU DISCENDI DOCENTE Circa septimum arguitur quod scire non contingit homini Deo docente in quolibet actu discendi. 5 Primo sic. Deus in creatura non agit quod agere in se proprio motu suo potest, secundum quod dicit AUGUSTINUS VIIo D e c i v i t a t e D e i : «Sic Deus res administrat ut eas proprios motus agere sinat». Sed homo proprio motu, ductu et inquisitione naturalis rationis ARTICULUS I potest sibi scientiam acquirere, ut habitum est supra. Ergo etc. Secundo sic. Hominem non docet nisi qui actione sua specie 10 intelligibili mentem informat, quia per hoc solum scit et intelligit. Et hoc Deus non facit in quolibet actu intelligendi, immo in nullo facit secundum communem cursum huius vitae, quia sufficienter informatur P' 12vb a phantasmate, et non est natus | aliter informari. Ergo etc. I' 13ra Oppositum | arguitur primo sic. In P s a l m o dicitur de Deo: 15 «Qui docet hominem scientiam». Secundo sic. Secundum AUGUSTINUM D e m a g i s t r o et D e v e r a r e l i g i o n e , «cathedram habet in caelis qui corda hominum docet in Bad. 16vK terris». Ille non est nisi Deus. Ergo etc.| 20 Dicendum ad hoc quod hominem docere nihil aliud est quam ipsi T' 13vb ostendere notitiam veritatis, ut eam percipiat quam prius non vidit.| Nunc autem veritas in creatura non est nisi emanatio quaedam a veritate K' 19va prima sicut imago ab exemplari, ut dicit G l o s s a | super illud «Diminutae sunt veritates a filiis hominum»: «Una est veritas qua illustrantur 25 animae sanctae, sed quoniam multae sunt animae, in ipsis veritates multae dici possunt». Sicut enim ab una facie resultant multae imagines in speculo, ita ab una prima veritate multae veritates. Et AUGUSTINUS dicit D e v e r a r e l i g i o n e : «Si est falsitas, ex his est quae imitantur unum, non in quantum id imitantur, sed in quantum implere non possunt. Illa autem est veritas quae id 30 implere potuit et esse id quod illud est. Unde et verbum rectissime dicitur. Cetera vero illius unius similia dici possunt in quantum sunt; in tantum enim et vera sunt. Hoc autem eius similitudo et ideo veritas. Quapropter vera in tantum vera sunt in quantum sunt. In tantum autem sunt in quantum principalis unius similia sunt». Sic autem est in omnibus factis ad exemplar quod in tantum est in eis 35 veritas in quantum respondent suo exemplari, et quanto magis Scarp. 38b respondent ei, tanto magis dicenda est | veritas eis inesse. Nec potest cognosci si veritas sit in exemplato, nisi cognita conformitate eius ad suum exemplar, secundum quod dicit AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s : «Bene probat imaginem quisquis 40 intuetur exemplum»; et dictum est de hoc supra in quaestione secunda. Veritas igitur cuiusque rei intellectui ostendi non potest nisi ostendendo ei conformitatem ad suum exemplar primum, a quo est transformata. Quare cum illud exemplar primum et principalissimum non sit nisi veritas prima, solum ille docere et maxime potest qui intellectui potest 45 ostendere conformitatem rei ad suum exemplar primum. Hoc autem QUAESTIO 7 solus Deus potest. Et ideo absolute concedendum est quod solus Deus et maxime potest docere, secundum quod dicit AUGUSTINUS C o n t r a e p i s t o l a m F u n d a m e n t i : «Per homines aliqua commemoratio signis 50 verborum fieri potest. Docet autem unus verus magister, ipsa incorruptibilis veritas, solus magister interior». Et hoc isto modo docendi qui scilicet sit ostendendo conformitatem rei creatae ad suum exemplar primum, a quo creatura et creata est et descripta, quia conformitas ad tale exemplar non potest videri nisi aspiciendo ad ipsum, et solus Deus potest homini hoc 55 exemplar ostendere, ut ad ipsum aspiciat, ostendendo scilicet illud velut obiectum velut rationem cognoscendi solum, sicut dictum est in quaestione secunda praecedenti, secundum quod de hoc modo docendi loquitur AUGUSTINUS dicens Vo C o n f e s s i o n u m : «Me docueras,| K' 19vb Deus meus, miris et occultis modis. Propterea credo quod tu docueris quoniam verum 60 est, nec quisquam praeter te alius doctor | est ubicumque et undecumque claruerit»; A 13va et libro XIo: «Quis porro docet | nos nisi stabilis veritas? Quia et per creaturam Bad. 17rK cum nos admonemur,| ad veritatem stabilem ducimur, quae nisi maneret cum W' 10ra erramus, non esset quo rediremus. Ut autem cognoscamus, docet nos». Secundum quod etiam dicit G l o s s a super illud M a t t h a e i XXIVo «Unum 65 magistrum habetis»: «A solo Deo est mentis informatio dando intellectum». Praeter hoc autem aeternum exemplar, quod est causa rei, est aliud exemplar rei abstractum et causatum a re, ad quod aspiciendo potest homo quoquo modo cognoscere veritatem rei per conformitatem 70 ad illud, sed forte non sine illustratione exemplaris primi, ut dictum est supra in eadem quaestione secunda. Unde tale exemplar proponendo concessum est in quaestione praecedenti quod homo potest hominem docere, et solum tali modo, ut dictum est. Ad | tale etiam | exemplar P' 13ra Scarp. 39a aspiciendo potest homo per se scientiam investigare, non tamen sine T' 14ra 75 adiutorio divini luminis menti assistentis,| ut supra dictum est. Et ideo I' 13rb in tali modo discendi ad tale exemplar non est dicendum quod Deus doceat in quolibet actu discendi nisi sicut universale causans, dans discenti vires cognitivas per quas potest doceri et apprehendere veritates, vel sicut universale movens, sine quo nullum particulare 80 movet, vel sicut lumen aliquod supernaturalis gratiae infusum illuminans ad cognoscendum, nisi dicamus, ut supra dictum est, quod etiam exemplar creatum non sufficit ad ostendendum aliquam veritatem nisi ad illustrationem exemplaris increati, ut supra expositum est in fine secundae quaestionis, ut sic oporteat dicere quod Deus immediate 85 doceat in quolibet actu discendi quamcumque veritatem. In primo enim modo Deus non docet aliter quam agit omnes actiones rerum naturalium in passibili, dando scilicet ei potentiam et ARTICULUS I virtutem recipiendi impressionem agentis in ipsum. Sic enim docet dando alicui vim et potentiam per quam potest addiscere et recipere disciplinam, sicut si dicatur calefacere dando calefactibili vim et 90 potentiam per quam est receptivum caloris. Sed hoc est valde a remotis et improprie attribuere Deo aliquam actionem. De hoc tamen modo docendi dicit CHRYSOSTOMUS super illud M a t t h a e i XXIIIo «Vos autem nolite vocari Rabbi»: «Nolite», inquit, «alios vocare Rabbi, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unus enim est magister omnium qui omnes homines 95 naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret, omnes homines discerent qui habent doctores. Nunc autem quia homo non docet, sed Deus, multi quidem K' 20ra docentur, pauci quidem | discunt. Homo enim non intellectum praestat homini docendo, sed a Deo praestitum per admonitionem exercet. Doctrina enim cotis habet officium. Sicut enim cos non facit ferrum, sed acuit, sic sine causa insensatus 100 docetur». Unde in isto actu Deus potius dicendus esset Pater et auctor naturae quam magister et doctor scientiae. In secundo vero modo Deus non aliter docet quam agit omnes actiones rerum naturalium coagendo agentibus particularibus, dando et Scarp. 39b conservando eis virtutem agendi in omnibus | suis actionibus. De quo 105 modo agendi dicit AUGUSTINUS XIo S u p e r G e n e s i m a d l i t t e r a m : «Natura agit interiori motu nobis occultissimo; cui tamen si Deus substrahat operationem intimam qua eam substituit et facit, continuo tamquam exstincta nulla creatura remanebit». Sed iste modus docendi adhuc non est proprius Deo quem quaerimus. 110 In tertio vero modo docendi docet Deus hominem ea quae sunt B' 7va supernaturaliter cognoscenda,| ut ea quae sunt fidei vel revelationis, de quibus infra dicetur. De eis igitur quae naturaliter sunt cognoscenda ab homine et ex puris naturalibus ad exemplar creatum acceptum a rebus, ut est omnis 115 cognitio qua scitur id quod verum est in re, etiam qua cognoscitur ipsa veritas rei incomplete, et cum ad hoc sufficiat exemplar acceptum a re, non illustratione divini et aeterni exemplaris, simpliciter dicendum est A 13vb quod Deus non docet in quolibet | actu discendi, ut patet ex supra determinatis. Quomodo autem doceat in discendo sinceram veritatem 120 vel simpliciter quamcumque, sufficienter habitum est ex praedeterminatis. Quomodo autem doceat in eis quae sunt fidei et Bad. 17rM revelationis, determinabitur inferius.| Ad primum in oppositum, quod «homo potest proprio motu 125 QUAESTIO 7 acquirere scientiam», dicendum quod verum est de rebus naturalibus, sciendo id quod verum est in re vel natura, veritatem imperfectam, quam tamen Deus docet dando naturale iudicatorium quo scienda discernit; vel etiam cum hoc supernaturaliter illustrando mentem. 130 Sinceram autem veritatem aut aliquam veritatem supernaturaliter cognoscendam aut forte veritatem quamcumque non potest scire sine ipso proprie docente, ut dictum est et infra dicetur.| Bad. 17rN Ad secundum, quod «Deus non informat mentem specie», dicendum quod verum est nisi sicut agens universale, nec aliter docet 135 per solam huiusmodi speciem conceptus mentis formando, nisi dicatur quod etiam per huiusmodi speciem non potest conceptus mentis formando sine divina illustratione. Si tamen debet formari conceptus ad sinceram veritatem | percipiendam, vel aliquid | supernaturale T' 14rb P' 13rb cognoscendum vel forte ad aliquam veritatem simpliciter percipiendam, 140 ibi proprie dicitur docere, ut dictum est. Argumenta in oppositum non procedunt nisi secundum praedictum modum.| W' 10rb Bad. 17rA Scarp. 40a QUAESTIO 8 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ACQUIRERE SCIENTIAM ANGELO DOCENTE Circa octavum arguitur quod non contingit hominem acquirere 5 scientiam | angelo docente. I' 13va Primo sic. Praeter id quod divinitus menti | impressum est K' 20rb supernaturaliter non acquiritur scientia ab homine nisi per lumen intellectuale et speciem intelligibilem, et per alia non docetur. Sed nullum horum operatur angelus in ipsa, ut patet. Ergo etc. 10 Secundo sic. Docens facit discentem ut fiat sciens in actu qualis ipse est. Sed angelus sciens est simplici intuitu sine discursu. Ergo si doceret hominem,| faceret ipsum scire sine discursu. Hoc autem non Bad. 17vA contingit. Ergo etc. Ad oppositum arguitur. Primo sic. Sicut se habet luminosum 15 corporale ad visum corporalem, sic et spirituale ad visum spiritualem. Sed luminosum corporale, ut sol, lumen diffundendo facit videre corporaliter oculum corporalem. Ergo luminosum spirituale, cuiusmodi est angelus, diffundendo lumen spirituale faciet videre oculum humanae mentis spiritualem. 20 Secundo sic. Quanto aliquid magis est in actu, tanto magis natum ARTICULUS I est educere id quod est in potentia ad actum. Angelus magis est in actu sciens quam homo. Si ergo homo, ut dictum est, per hoc quod est in actu sciens potest docendo facere hominem actu scientem, multo fortius Bad. 17vB ergo et angelus.| 25 In hac quaestione et in aliis consimilibus, ubi veritas latet et fides nihil distinguit, nihil asserere debemus nisi quod naturali ratione fidei tamen consentaneum et non contrarium poterimus investigare, et ubi quaestio una plures sinus habet et difficultates sicut ista, non solum omnia, sed singula, suis locis propriis et semper pro tanto quantum ad 30 Bad. 17vC propositum negotium pertinet pertractanda sunt.| Dicendum ergo quod rationalis animae humanae duplex est status: unus separationis eius a corpore et alter unionis eius cum corpore. In primo statu est intelligentia quaedam, sicut angelus, et tunc idem iudicium de modo docendi angelum ab angelo et animam humanam ab 35 angelo, de quo nihil ad praesens, maxime cum quaestio est de scientia hominis coniuncti, quae est alterius generis ab illa quae est animae Bad. 17vD separatae, ut alias patebit.| Scarp. 40b Circa scientiam animae et modum intelligendi ut est in corpore, et ita hominis per animam considerandum quod triplex est. 40 Unus est pure naturalis, quia naturalis et modo naturali, quo intelligit ea quae sibi naturaliter subsunt, ut naturalia et ea quae ex sensu circa naturalia potest investigare. Qui est naturalis, quia ex principiis et naturalibus instrumentis potest ad ipsum pertingere, et est modo naturali, quia per sensus et sensibilia acceptus. De quo modo sciendi 45 dicit PHILOSOPHUS quod «deficiente sensu necesse est deficere scientiam» secundum illum sensum. «Caecus enim natus nihil potest cognoscere de A 14ra coloribus,| neque intelligendo neque imaginando». K' 20va Secundus est partim naturalis, partim supernaturalis, quo intelligit per fidem ea quae sunt fidei. Qui est supernaturalis, quia per lumen 50 aliquod supernaturaliter infusum; est autem naturalis, quia modo naturali, quia per fidem et ex fide non intelligimus nisi sub similitudinibus corporalibus involuta. Propter quod dicit APOSTOLUS Ia < A d > C o r i n t h i o s XIIIo: «Videmus nunc per speculum in aenigmate», et beatus DIONYSIUS in principio C a e l e s t i s H i e r a r c h i a e : 55 «Impossibile est aliter lucere nobis divinum radium nisi sacrorum velaminum similitudine involutum». Tertius modus est omnino supernaturalis, quo intelligit homo QUAESTIO 8 pure spiritualia circa Deum et spirituales creaturas. Qui est 60 supernaturalis, quia de illis ad | quae attingere non potest nisi per lumen T' 14va supernaturale, et est modo supernaturali, quia non per species a sensibus acceptas, sed illis omnino sopitis, quoniam illa non contingit homini in vita ista videre nisi per ecstasim in tertio genere visionis intellectualis, quali vidit PAULUS «ea quae non licet hominem loqui», ut dicitur | IIa P' 13va 65 < A d > C o r i n t h i o s XIIo. De qua dicitur super illud IIae < A d > C o r i n t h i o s Vo: «sive mente excedimus»: «Ecstasis est excessus mentis» in quo inferiora a memoria elabuntur; in qua fuerunt omnes sancti, quibus aliqua supermundana revelata sunt. Unde nec | de isto tertio modo I' 13vb sciendi, si homo poterit doceri ab angelo, quaestio est, quia ille status sic 70 sciendi aliquid habet animae separatae, sed de primo modo et secundo. Et quia non est dubium homines in multis veritatibus per angelos doceri — hoc enim expertum est testimonio Sacrae Scripturae, secundum quod D a n i e l i s Xo legitur angelum dixisse ad Danielem: «Veni ut docerem te quae ventura | sunt»—,| hoc igitur absolute W' 10va 75 concedendum est. Sed quis sit docendi modus angelo proprius, hic | Bad. 17vEa Scarp. 41 quaerimus. Perquiremus igitur dicta aliorum circa hoc, ut quod verius videbitur teneamus, quia dubitare de singulis non erit inutile. Et includuntur dicta omnium de hoc quos videre potui in tribus modis quibus ponunt angelum docere hominem. Quorum primus ponit 80 hoc angelum facere operando circa hominis intellectuale; secundus vero ponit ipsum hoc facere operando circa hominis imaginativum; tertius autem ponit ipsum hoc facere operando circa hominis sensus particulares. Isto tertio modo ponendi dicunt quod angeli | docent B' 7vb homines ordinate proponendo sensibus eorum sensibilia a quibus 85 recipiuntur ordinata phantasmata in imaginativa,| et ab illis ordinatis K' 20vb species intelligibiles ordinatae recipiuntur in intellectiva ad modum quo dictum est superius homines doceri per hominem. Sed de isto modo docendi nulla est dubitatio quin angeli, tam boni quam mali, possint homines docere, vel per signa naturalia prius a 90 natura formata, aut quae ipsi ex materia vi sua conformant, vel per signa artificialia vocum significativarum, qualia ipsi possunt formare in assumpto corpore, quod nobis non manifestent vel quod nobis manifestent; et hoc vel ab ipsis formato, in quali angelus docuit Mariam de Filii Dei incarnatione, L u c a e IIo, vel a natura prius generato, 95 secundum quod daemones loquuntur et docent per energumenos movendo in eis organa vocum ad loquendum aliquando linguam quam ignorant obsessi vel sicut | angelus docuit Balaam loquens per «os Bad. 18rE asinae», N u m e r o r u m XXIIo. Sed iste modus docendi non est proprius angelo, quia convenit etiam homini, unde nec ipsum ARTICULUS I quaerimus. 100 Secundo modo principali, scilicet ponendo angelum docere A 14rb operando circa nostrum intellectuale, triplex est modus ponendi.| Primus est quod cum omnis intellectualis operatio per duo perficiatur, scilicet per lumen intellectuale et per species intelligibiles, ita quod per species fiat apprehensio, per lumen vero iudicium de 105 apprehenso, cum igitur, ut dictum est supra, modus proprius docendi ipsius Dei sit ex parte luminis quo illustratur homo ad percipiendum certam et sinceram vel etiam quamcumque veritatem, modus vero docendi hominis sit ex parte specierum eius adminiculo ordinatarum in intellectu, angelus autem medius natura est inter Deum et hominem, 110 medius ergo modus docendi convenit ei partim communicando cum modo docendi hominis et partim cum modo docendi Dei [cum modo docendi Dei] per hunc modum. Quia enim angelus habet lumen intellectuale imperfectius quam Deus, lumen intellectuale non potest ei imprimere, ut ita perfecte discat, sicut lumine quod imprimit ei Deus. 115 T' 14vb Lumen enim | Dei est ratio exemplaris cuiuslibet creaturae, ut dictum Scarp. 41b est supra, non sic | autem lumen angeli. Quia tamen angelus | habet P' 13vb lumen intellectuale perfectius quam homo, potest se cum lumine spirituali animae humanae applicare spiritualiter, et illud ex praesentia et approximatione sua confortare, et quasi accendere ad perfectius 120 K' 21ra inspiciendam veritatem.| Sed hoc nihil est, quoniam nihil proprie docet nisi quod ad causandum exemplar rei cognoscendae in mente aliquid agat quo verbum veritatis de re concipiat. Per hoc enim solum informat I' 14ra discentem | scientia, quod appellatur docere. Hoc autem lumen angeli 125 nullo modo facere potest, eo quod ipsum non est exemplar rei, quo verbo veritatis de re ipsa mens informari possit. Unde nec Deus dicitur proprie docere ratione qua est lumen intellectuale accendens lumen hominis naturale, ut ad intelligendum acuatur, sed solum in quantum est ars et liber rationum viventium. Per hoc enim solum imprimit menti 130 verbum determinatum naturae rei, et eius distinctam cognitionem facit, Bad. 18rF ut dictum est supra.| Secundus modus ponendi angelum docere operando circa nostrum intellectuale est quod angeli sunt sicut specula spiritualia clara lucida, et similiter animae humanae. Et ideo cum angelus applicat se et 135 opponit spiritualiter animae hominis, speciei quam habet in se species consimilis formatur in anima, sicut speculum materiale in speculo sibi opposito format imaginem qua informatur. Et ita per hunc modum docendi dicitur quandoque quod angelus visa sua facit nostra, et docet nos. 140 QUAESTIO 8 Hoc apparet inconveniens tripliciter. Primo sic, quia si angelus sic posset animam coniunctam corpori informare et sua visa communicare, multo fortius et animam separatam, et unus angelus alium angelum, et unus angelus primus omnem alium angelum, ut sic intelligant per 145 species acquisitas, non per innatas, quod multis inconveniens videtur. Secundo apparet hoc inconveniens, quia angelus non posset animam specie sua informare | migrando, sed solum speciem W' 10vb consimilem ei quam habet in se in eam generando, sed hoc non contingit nisi in naturalibus activis et passivis, quales non ponuntur esse 150 aliquae substantiae separatae a materia. Tertio apparet inconveniens, quia anima hominis, ut est principium intelligendi in homine, non recipit species nisi a phantasmate, tamquam a suo proprio activo, nec aliter nata est eas recipere. Quare cum nihil natum est pati naturaliter nisi a suo activo, ab 155 angelo nullo modo talem impressionem potest immediate recipere. Unde et AUGUSTINUS vult IIIo D e T r i n i t a t e quod angeli nihil agant producendo in rebus naturalibus nisi mediantibus causis naturalibus. Aut igitur anima species illas spirituales ab angelo non recipit aut per illas nullatenus intelligit. Et ideo angelus per eas hominem 160 omnino docere| non poterit. Et hoc est quod testatur beatus Scarp. 42a BERNARDUS dicens super C a n t i c u m :| «Scitote nullum creatorum A 14va spirituum per se mentibus nostris applicari,| ut nullo medio nostri suive corporis K' 21rb instrumento, ita nobis misceatur, ut eius participatione docti sive doctiores, boni sive meliores efficiamur».| Bad. 18rG 165 Tertius modus ponendi angelum docere operando, scilicet circa nostrum intellectuale, est quod sicut homo nutu suo solo alium hominem subtilem in multis potest docere, sic angeli nutus quosdam spirituales possunt animae hominis interius ostendere, et per hoc hominem docere. Sed quod sic hominem solis nutibus doceat, hoc 170 omnino est impossibile, quoniam anima nihil ab extra se apprehendit, nisi specie illius informetur. Aut ergo anima nutus illos omnino non apprehendet, et ideo | per illos angelus hominem omnino docere non T' 15ra poterit; aut | nutus ipsi facient species suas in animam hominis. Quod B' 8ra est impossibile, quia speciebus informari non potest nisi acceptis a 175 phantasmate et per sensus, ut dictum est. Quod si sic species ipsorum acciperet et | angelus hominem doceret, esset ille modus docendi quo P' 14ra determinatum est supra hominem unum docere alium.| Bad. 18rH Tertio modo | principali ponendi angelum docere hominem, I' 14rb operando scilicet circa nostrum phantasticum, triplex est modus 180 ponendi, quorum duo sunt impossibiles, tertius vero possibilis. Primus illorum est quod ipse angelus existens in organo phantasiae ostendit ARTICULUS I intellectui species imaginabiles, non tamen imprimendo eas in phantasia, quales ipsa phantasia nata est eidem ostendere, ut ab eis abstrahantur Bad. 18vH species intelligibiles | per quas intelligat, et sic per illas angelus hominem doceat. Quod est omnino impossibile, quia talis species 185 imaginabilis non est nata fieri nisi ab obiecto sensibili et in organo corporali. Et cum hoc si ab alio nata esset fieri per se subsistens, non tamen ab ea intellectus abstraheret species intelligibiles, quia non est natus abstrahere eas nisi a speciebus existentibus in phantasmate, quae se habent ad intellectum sicut colores ad visum, ut vult PHILOSOPHUS in 190 Bad. 18vI IIIo D e a n i m a .| Secundus modus ponendi angelum operari circa nostrum phantasticum in docendo hominem est quod angelus imprimit novas species imaginabiles immediate in phantasia, quales natus est sensus imprimere, ut ab illis intellectus species intelligibiles abstrahat. Et per 195 hunc modum angelus hominem doceat, sicut dictum est prius. Quod est impossibile propter causam iam dictam, quia tales species non sunt K' 21va natae generari nisi ab | obiecto sensibili et mediante sensu particulari. Angelus autem nihil de novo operatur circa res naturales nisi Scarp. 42b mediantibus causis naturalibus, ut dictum est supra.| 200 Ideo sequitur tertius modus ponendi angelum docere hominem operando circa organum phantasiae, non aliquid ei imprimendo, sed impressa ipsi a sensu disponendo, ut regulariter et ordinate ab ipsis species intelligibiles abstrahantur, sed hoc ponitur facere dupliciter. Uno modo amovendo prohibens, motum scilicet inordinatum imaginum in 205 phantasmate sedando. Quibus inordinate motis non potest mens per ipsas aliquid determinate intelligere. Fit enim illa sedatio reprimendo id quod motum imaginum in phantasmate facit inordinatum, sive hoc sit naturae malitia, vel morbus, vel disturbatio aliqua humorum, vel prava consuetudo, vel daemonis actio, ut sedata perturbatione possint 210 imagines ordinate movere intellectum, et sic «sedendo et quiescendo fiat anima prudens», ut dicitur in VIIo P h y s i c o r u m . Sed iste modus docendi et agendi est omnino per accidens, quia «agens solum removens prohibens est agens per accidens». A 14vb Ideo est secundus modus quo ponitur | illud agere per se. Et non 215 videtur esse alius modus possibilis angelo, ut doceat hominem secundum statum communem acquirendi scientiam ab homine in hac W' 11ra vita, quem ad praesens quaerimus.| Et est iste modus quod angelus dicatur docere hominem agendo circa imagines in phantasmate receptas a sensu, ut ordinate praesententur et proponantur intellectui, cum 220 intentus est ad intelligendum, et hoc ex ordine quo natae sunt movere T' 15rb intellectum ad ordinate recipiendum species intelligibiles,| per quas QUAESTIO 8 formentur ordinati conceptus in intellectu secundum ordinatum discursum a primis scibilibus ad scibilia posteriora, sicut supra 225 expositum fuit in modo docendi quo homo docet hominem. Et hoc possunt facere angeli, tam boni quam mali, naturali potentia quam habent ad transmutandum naturalia localiter et corporaliter. Possunt ergo angeli docere homines per motum spirituum et humorum in hominis phantastico, ordinando imagines existentes in 230 ipso, tali ordine quo | intellectus intelligere possit per species I' 14va intelligibiles abstractas ab eis quae numquam vel qualia numquam intellexit, secundum quod de tali ordine facto in imaginibus | a natura P' 14rb aliquando videntur in somnis qualia numquam fuerunt visa in vigilia, ut determinat | PHILOSOPHUS in D e s o m n o e t v i g i l i a . Unde de K' 21vb 235 tali potentia angelorum dicit AUGUSTINUS 8 3 Q u a e s t i o n i b u s : «Daemon serpit per omnes aditus sensuales, dat se figuris, accommodat coloribus, adhaeret sonis, odoribus se subiicit, infundit saporibus», et ostendit homini formas notas et ignotas, ex quibus facit conceptus complexos et incomplexos quales numquam prius conceperat. 240 Intelligendum tamen quod nullam formam per hoc potest repraesentare cuius imaginem | aut speciem extra sensu non perceperat, Scarp. 43a vel in toto vel in parte, secundum quod dormientes somniant montes aureos, quod non possent facere, si numquam seorsum vidissent montem, seorsum aurum. Hoc ergo modo angelus quod scit per species 245 sibi innatas proponit homini in signis imaginum ordinate interius, sicut homo docens hominem scientiam suam proponit ei per ordinata sensibilia extra per quae ordinantur imagines intra. Et secundum hoc non differunt modus docendi hominis et angeli, nisi quod homo extra proponit illa per quae imagines ordinantur intra, angelus vero interius 250 motu suo facit ut illa ordinatio fiat. Est autem hic advertendum quod cum homo doceat accidentaliter per accidens, quia per signa artificialia significativa ab impositione, ut dictum est supra, angelus docet per accidens, quia non nisi imagines proponendo, sed non accidentaliter per accidens, quia illae imagines sunt signa naturalia per se intellectum ad 255 formandum conceptus de rebus ducentia.| Bad. 18vK Quod ergo arguitur primo, quod angelus non potest hominem docere, quia nec lumen nec speciem imprimit, dicendum quod hoc facere est | docere per se, et licet sic non doceat, docet tamen B' 8rb 260 quodammodo per accidens phantasmata ordinando, ut dictum est.| Bad. 18vL ARTICULUS I Similiter patet ad secundum argumentum principale. Si enim immediate angelus a sua scientia scientiam causaret in homine, talem Bad. 19rL modum sciendi causaret in homine qualem ipse habet,| si tamen Scarp. 43b subiectum esset et susceptibile,| quod nunc non est ita. Et ideo adhuc si hoc modo reciperetur scientia in homine ab angelo, reciperetur tamen 265 secundum modum recipientis. Nunc autem quia angelus non causat in homine scientiam nisi per phantasmata, per quae discurrendo intelligit, ideo alium modum scientiae in homine causat quam sit ille quo ipse Bad. 19rM novit.| Ad argumenta in oppositum, quia nituntur ad inconveniens, 270 similiter respondendum est. Quod ergo arguitur primo in oppositum, A 15ra quod «angelus potest docere | lumen infundendo spirituale, quia sol K' 22ra corporaliter facit | videre lumen infundendo corporale», dicendum quod licet ita sit, neuter tamen horum lumen infundit nisi in disposito et luminis susceptivo. Nunc autem intellectus humanus corpori coniunctus 275 secundum communem statum viae non est dispositus ad recipiendum huiusmodi ab angelo illuminationem, quidquid sit de hoc ipso posito in Bad. 19rN alio statu, sive in corpore sive extra corpus.| Ad secundum, quod «angeli scientia magis est in actu quam T' 15va hominis, ergo etc.», dicendum quod ratio procedit acsi | scientia esset 280 potentia activa, et per hanc viam ab una scientia altera generaretur, secundum quod obiiciebat COMMENTATOR super IIIum D e a n i m a . Nunc autem non sic est, nec per hanc viam generatur scientia, sive ab homine sive ab angelo. Et non est alius modus quo angelus doceat hominem possibilis secundum statum communem viae nisi mediante 285 Bad. 19rA hominis phantasmate, ut dictum est.| Scarp. 44a QUAESTIO 9 UTRUM ACQUIRENS PER SE SCIENTIAM POSSIT DICI SE IPSUM DOCERE I' 14vb Circa nonum arguitur quod acquirens scientiam possit | dici docere se ipsum. 5 Primo sic. Actio quaelibet magis debet attribui causae principali quam instrumentali. Sed homo qui docet exterius signa sensibilia W' 11rb proponendo | secundum modum praedeterminatum est quasi causa instrumentalis in docendo respectu intellectus agentis. Signa enim illa P' 14va sunt quasi instrumenta intellectus agentis, a quibus | species imprimit in 10 intellectu possibili quibus docetur et intelligit, ut dictum est. Intellectui QUAESTIO 9 ergo agenti tamquam causae principali magis debet attribui actus docendi quam homini exteriori. Si ergo homini exteriori propter illa instrumenta signorum quae proponit attribuitur actus docendi, ut vere 15 dicatur esse doctor, multo fortius et intellectui agenti debet attribui actus docendi. Sed quod attribuitur ipsi intellectui verius attribuitur ipsi homini cuius est, quia ipse intellectus respectu actus non est nisi hominis instrumentum. Ergo ipsi homini qui discit principaliter debet attribui actus docendi. Vere ergo potest dici quod homo doceat se 20 ipsum acquirendo per se scientiam, multo magis quam acquirendo per alium. Secundo sic. Ille principaliter docet qui facit discentem esse certum de veritate cognita. Hoc autem facit homo ipsemet in se magis quam homo exterius per iudicium naturalis rationis suae, ut dictum est 25 supra. Homo ergo acquirendo per se scientiam verius debet dici docere se ipsum quam alius homo exterior. Tertio sic. Sicut homo se bene exercendo est sibi causa virtutis, ita et bene ac diligenter inquirendo est sibi causa scientiae. Sed qui est causa scientiae dicitur docere.| Ergo etc. K' 22rb 30 In oppositum est PHILOSOPHUS, qui dicit in VIIIo P h y s i c o r u m quod «impossibile est quod docens addiscat».| Bad. 19rB Scarp. 44b Ad intellectum huius quaestionis solum oportet scire quid dicitur et intelligitur nomine ‘doctoris’. Sciendum igitur quod omne agens in 35 quantum huiusmodi debet esse aliquid existens in actu secundum esse formae illius qua agit. Quod patet tam in agente principali quam instrumentali. Generans enim animal tamquam agens principale debet habere perfecte secundum actum in se formam animalis; generans vero animal tamquam agens instrumentale, ut calor naturalis, debet habere in 40 se secundum actum virtutem formae animalis. Quod ergo importat perfectam rationem principii activi secundum aliquam formam ad causandum similem sibi in alio debet esse perfecte informatum forma illa secundum actum in quantum huiusmodi. Nunc autem doctor nomine suo importat perfectam rationem principii activi secundum 45 scientiam ad causandum scientiam consimilem in alio, modo tamen quo determinatum est supra. ‘Doctor’ ergo ratione sui nominis significat docentem in se habere secundum actum perfectam informationem scientiae. Quare cum discens in quantum huiusmodi non est actu habens scientiam, sed in potentia tantum, actus autem et potentia ad ARTICULUS I illum, cum sint contraria secundum PHILOSOPHUM in IXo 50 M e t a p h y s i c a e non possunt esse simul in eodem, idem ergo non A 15rb potest esse discens et docens se ipsum. Et hoc est | quod dicit PHILOSOPHUS VIIIo P h y s i c o r u m : «Impossibile est quod docens addiscat», quia docentem necesse est habere scientiam, discentem vero non habere. Cum ergo per se acquirens scientiam proprie est discens, 55 Bad. 19rC talis in acquirendo scientiam nullo modo potest dici docere se ipsum.| Ad primum in oppositum, quod «homo instrumentaliter docens T' 15vb dicitur doctor, multo fortius ergo et homo per | suum intellectum, cuius ille est instrumentum», dicendum quod alia est ratio qua dicitur aliquis 60 Scarp. 45a doctor, et alia qua dicitur causa doctrinae. Causa enim doctrinae| solummodo dicitur ex eo quod agit ut in alio doctrina fiat in actu, quocumque modo etiam instrumentali, et ideo non oportet ipsum in quantum huiusmodi forma doctrinae informari. Doctor autem, ut Bad. 19vC dictum est, non | dicitur nisi quia agit secundum formam doctrinae qua 65 informatur. Licet ergo intellectus hominis principalius agit ut fiat I' 15ra scientia in se | ipso, quam homo exterior, ut probat argumentum, quia tamen homo exterior agit ex forma scientiae qua informatur, secundum eam disponendo et proponendo signa quibus alter docetur, non sic autem agit ipse homo per suum intellectum, cum ex se ipso acquirit 70 scientiam, merito ergo debet dici doctor homo exterior, non autem K' 22va ipsemet sui ipsius.| Unde et si agens| interior aliquando dicatur doctor, P' 14vb hoc est improprie sumendo nomen ‘doctoris’, extendendo ipsum ad principale agens in discendo. Discere enim communius est quam doceri, quia discere non solum dicit relationem ad docentem, sed etiam ad 75 quamlibet scientiam causantem, ut homo poterit dici discere ex se ipso, non autem doceri, quia doceri solum dicit relationem ad docentem. Bad. 19vD Per idem patet responsio ad secundum.| Ad tertium dicendum quod bene concedendum est hominem esse Scarp. 45b sibi causam scientiae, sicut et virtutis, ut tamen non dicatur ex hoc | 80 B' 8va doctor sui ipsius. Non habendo | enim virtutem potest homo sibi esse| W' 11va causa moralis virtutis. Et similiter non habendo scientiam potest sibi esse causa scientiae. Habendo autem scientiam impossibile est quod sibi sit causa scientiae ea ratione sciendi qua habet eam. Alia autem ratione non est inconveniens, ut quod habens scientiam in universali sit sibi 85 causa scientiae in particulari, sicut etiam habendo aliquid uno modo potest homo esse causa eiusdem in se ipso, non habendo illud alio QUAESTIO 9 modo, sicut contingit in medico qui sanat se ipsum. Ipse enim habens sanitatem in cognitione artis causat eam in habitu sui corporis. Nunc 90 autem cum ad hoc quod aliquis dicatur doctor, secundum eandem rationem qua habet scientiam debet eam causare, et impossibile est quod idem simul scientiam aliquam habeat et non habeat eodem modo, non autem est aliquis doctor nisi habendo scientiam quam debet docere, et secundum modum quo eam debet docere, neque aliquis docetur nisi 95 non habens scientiam vel non secundum illum modum quo debet doceri, impossibile ergo est omnino quod aliquis se ipsum doceat, quamquam sit possibile ut aliquis in se ipso scientiam, sicut et sanitatem aut virtutem, causet.| Bad. 19vE Scarp. 45a QUAESTIO 10 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ACQUIRERE SCIENTIAM NIHIL PRAESCIENDO Circa decimum arguitur quod homo non potest acquirere 5 scientiam nihil praesciendo. Primo sic. Qui nihil praescit in nullo novit quod quaerit, et talis nescit quando invenit quod quaerit, sicut dicit THEMISTIUS super principium libri P o s t e r i o r u m . Qui hoc autem nescit nihil addiscit, quia non est addiscere nisi sciendo quaesitum per actum | addiscendi. Scarp. 45b 10 Ergo etc. Secundo sic. PHILOSOPHUS dicit IXo M e t a p h y s i c a e : «Nihil movetur ad aliquid nisi habeat aliquid de eo ad quod movetur». «Discens movetur ad scientiam; ergo habet aliquid scientiae», quod expresse dicit ibidem. «Necesse est», inquit,| «ut addiscens habeat aliquid de cognitione». A 15va 15 Tertio sic. Addiscens omnis desiderat scire; aliter enim non laboraret ad sciendum. Sed secundum AUGUSTINUM Xo D e T r i n i t a t e «incognita desiderare | non possumus». Ergo addiscens Scarp. 46a novit aliquid, quod | expresse dicit | ibidem: «Nisi», inquit, «impressam in K' 22vb T' 16ra animo haberemus tamquam disciplinae notionem, nullo modo ad eam 20 discendam studio flagraremus». Quare cum flagramus studio discendi, necesse est quod studentes scire aliquid habeamus de scientia. Quarto sic. In principio P o s t e r i o r u m dicit PHILOSOPHUS: «Omnis doctrina ex praeexistenti fit cognitione». Discens non acquirit discendo nisi disciplinam. Ergo acquirit eam ex praeexistenti cognitione. 25 Quinto sic. AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s : «Nemo disciplinam in animo habere poterit qui nihil didicit». Et sequitur statim: «Nihil ARTICULUS I autem didicit qui nihil novit». Ergo etc. Oppositum arguitur primo sic. Secundum PHILOSOPHUM IIIo D e a n i m a «intellectus noster ante addiscere est sicut tabula rasa in qua nihil I' 15rb depictum est». Sed sine pictura scibilium existens nullam habet scientiam.| 30 Ergo ante addiscere nullam habet omnino scientiam addiscens. Ergo nihil praenoscit. P' 15ra Secundo sic. Ibidem: «Intellectus de se est | omnia in potentia et nihil in actu eorum quae intelligit ante intelligere». Addiscit autem antequam intelligit id quod non intelligit. Ergo ante addiscere non est 35 actu aliquid eorum quae postea intelligit. Sed non est notitia nisi sciat homo actu id quod novit. Ergo intellectus ante addiscere nihil novit. Ergo etc. Tertio sic. Non est intellectus de se magis in actu intelligendi quam sensus in actu sentiendi, quia non fit intellectus in actu nisi per 40 sensum. Sed sensus fit in actu sentiendi nihil omnino praesentiendo. Ergo et intellectus fit in actu intelligendi nihil omnino praeintelligendo. Bad. 19vF Et fit in actu per addiscere. Ergo etc.| Dicendum, secundum quod distinguit PHILOSOPHUS in IIo D e 45 a n i m a , quod homo dicitur sciens dupliciter: sciens in actu et sciens in potentia. Sciens in actu est habens habitum scientiae et considerans secundum ipsum; qui dicitur «sciens proprie» «et in rei veritate». Ad istum non pertinet addiscere, sed docere, quia est perfectus in scientia, ut dictum est in praecedenti quaestione. Sciens autem in potentia dicitur 50 duobus modis: uno modo quia est «innatus scire», alio modo quia habet Bad. 20rF scientiam in habitu,| sed «non utitur ea», neque considerat secundum eam. Primo modo homo «ignorans dicitur esse sciens in potentia», quia est sicut materia in quantum est receptibile scientiae. Secundo modo dicitur homo in potentia sciens, quia habet potentiam considerandi «cum vult». 55 Sciens autem in potentia isto secundo modo, qui cum vult, vadit ad actum considerandi, non dicitur addiscens, neque acquirens scientiam, sed est «alius modus» acquirendi scientiam, ut dicit PHILOSOPHUS in IIo K' 23ra D e a n i m a , qui dicitur rememoratio,| secundum quem modum Scarp. 46b 60 PLATO posuit addiscere, et non alio modo. Sciens autem in potentia primo modo addiscens est et accipiens scientiam ab alio, ut a didascalo, W' 11vb et est in potentia sciens isto modo proprie sciens in potentia, quia est | sciens in potentia, actui scilicet contraria, quoniam, ut vult PHILOSOPHUS, iste quando vadit ad scientiam ex potentia, «alteratur in QUAESTIO 10 65 actum per doctrinam ex contraria dispositione», quae est «ignorantia». Sciendum etiam quod potentia huiusmodi duplex est: quaedam pura omnino actui scientiae impermixta, quaedam autem permixta scientiae imperfecte, secundum quod duplex est ignorantia, quae est cum hac potentia ex qua transmutatur in actum contrariae dispositionis. 70 Est enim, ut dicit PHILOSOPHUS in libro P o s t e r i o r u m , quaedam «ignorantia negationis», quae omnem actum scientiae privat, et perfectum et imperfectum. Est et alia «ignorantia dispositionis», quae actum scientiae perfectae privat, aliquem tamen | actum scientiae imperfectum ponit,| T' 16rb A 15vb quia post ignorantiam negationis multipliciter homo mutatur ex 75 dispositione contraria ad habitum, quousque habitus sit perfectus generatus, firmus et fixus. Et in tota media transmutatione est actus mixtus cum potentia. Habet enim addiscens in tota transmutatione sua qua vadit ad scientiam imperfectam notitiam cum potentia ad notitiam perfectam, ut iam dicetur.| Bad. 20rG 80 Cum igitur istis duobus modis itur ad scientiam ex contraria dispositione duplici, si appellemus addiscere communiter omnem motum ab ignorantia in scientiam, sive sit ab ignorantia negationis sive ab ignorantia dispositionis, dicendum quod necesse est ponere hominem addiscentem posse acquirere scientiam nihil praesciendo. 85 Cum enim homo est in pura potentia et ignorantia negationis, omnino nihil novit, sicut oculus qui semper fuit in tenebris nihil umquam vidit. Sed hoc modo non sumitur addiscere proprie. Addiscens enim proprie dicitur qui per ductum alicuius exterius ad actum scientiae vadit via disciplinae vel per ductum naturalis rationis interius. Quia igitur qui nihil 90 novit nihil ab alio percipit, quia signa quae doctor | proponit omnino P' 15rb ignorat, nec etiam per se ipsum ad aliquid tendit,| et non est proprie I' 15va discens nisi talis, igitur procedens ab ignorantia negationis ad scientiam ille nihil novit. Sed talis non proprie, immo improprie dicitur addiscens. Discens enim proprie necesse est quod ipse ea quae proponit doctor 95 apprehendat, et per intellectum ad aliquid quod prius non novit apprehendendum tendat. Dicendum | igitur quod addiscere proprie sumptum oportet quod B' 8vb | sit motus, non ab ignorantia negationis ad scientiam, sed ab ignorantia K' 23rb dispositionis. Talis autem ignorantia | ponit aliquid scientiae. Et ideo Scarp. 47a 100 oportet omnem proprie addiscentem scire aliquid. Propter quod PHILOSOPHUS, attendens motum discipuli in scientiam per doctorem, dicit in principio P o s t e r i o r u m : «Omnis doctrina et omnis disciplina intellectiva fit ex praeexistenti cognitione». Et dicitur motus ille ut est in discipulo ‘disciplina’, ut procedit a magistro dicitur ‘doctrina’. Et quia 105 iste motus ad scientiam est via investigationis et omnis investigatio ARTICULUS I ortum sumit a primis principiis scientiarum, idcirco oportet discentem praescire prima principia scientiarum, secundum quod dicit PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e : «Oportet addiscentem aliquid primo scire ista, et non quaerere ea cum quaeretur ab eo de eis». Et ideo horum principiorum notitiam comparavit IIo M e t a p h y s i c a e : «loco ianuae in 110 domo quem nullus ignorat», qui ad intrandum domum tendit, quia per illam ingreditur homo ad cognoscendum secretiora domus quae ignorat. Ubi dicit COMMENTATOR, «In quolibet genere sunt aliqua respectu aliorum, quasi ianua respectu domus, et haec non latent aliquem. Et haec sunt prima cognita habita naturaliter in quolibet genere entium»; et quomodo habita naturaliter, 115 patebit in sequenti quaestione. Quae autem discipulus circa principia debeat praecognoscere, nec quaerere ea cum addiscit, PHILOSOPHUS determinat Io P o s t e r i o r u m . De dignitate enim debet supponere quia est, id est certam inhaerentiam praedicati ad subiectum. Et sumit ibi dignitatem 120 pro quolibet principio complexo quod non est conclusio in scientia. De conclusione autem cuius scientiam quaerit debet habere duplicem notitiam: unam quoad partes quae sunt incomplexa, subiectum scilicet et passio; alteram quoad inhaerentiam passionis in subiecto. De subiecto autem oportet praecognoscere quid est non definitive, quia hoc bene est 125 quaesitum in scientia, ut patebit in sequenti quaestione, sed quid est T' 16va quod dicitur per nomen, et similiter si est,| non in existentia actuali A 16ra exterius, sed si sit res et natura aliqua alicuius | praedicamenti, ut infra patebit. De passione autem oportet praecognoscere quid est quod dicitur per nomen tantum, non si est, quia hoc est quod quaeritur scire 130 de ea. Eius enim esse est subiecto inesse, cum sit accidens, quod verum est cognitione certa et determinata. Si tamen aliquis ex principiis quaerit determinate scire aliquam K' 23va conclusionem, ut utrum | angulus ad circumferentiam trianguli descripti in semicirculo sit rectus, necesse est ut prius aliquam eius notitiam 135 Bad. 20vG habeat vel | ex testimonio magistri vel quocumque alio modo. Si autem nullo modo ipsam conclusionem praesciret nisi in universali in principiis, cum scire aliquid in universali in principiis est scire in potentia W' 12ra solum, et ita est | omnino nescire in actu, nullo modo eam determinate Scarp. 47b et in particulari scire affectaret. Oportet ergo | quod conclusionem 140 praesciat in sua complexione aliquo modo, licet non eo modo quo quaerit scire. Si enim nihil eam praesciendo omnino neque eius scientiam quaerendo et affectando deveniat in eius cognitionem, hoc erit casu, quia praeter eius intentionem. Sed istum modum praecognoscendi non tangit PHILOSOPHUS cum aliis, quia non est scientialis, sed 145 dubitationis vel opinionis. Frequenter enim cum dubitamus de QUAESTIO 10 conclusione utrum sit vera an falsa, eo quod | habemus in ista P' 15va dubitatione aliquam notitiam de ipsa, procedimus ad investigandum an vera sit an falsa. Sed bene tangit istum modum praecognoscendi cum 150 dicit quia «oportet eum credere qui discit». Unde cum magister geometra dicit quod | omnis angulus ad circumferentiam trianguli descriptus in I' 15vb semicirculo est rectus, statim discipulus credit, et sic aliquo modo novit conclusionem, sed non eo modo quo desiderat scire, scilicet per demonstrationem. Et ille modus praecognoscendi est ille de quo 155 loquitur AUGUSTINUS Xo D e T r i n i t a t e .| Bad. 20vH Per haec patent omnia inducta ad primam partem, quia ostendunt quod addiscens proprie dictus debet habere aliquid de notitia, quod est verum, quia debet habere notitiam principiorum et aliquam conclusionis 160 cuius quaerit notitiam, quam perfecte habebit in posterum, quia sine notitia aliqua illius quod quaerit scire non desideraret addiscere, et ideo nec moveret se ad addiscendum. Sine notitia vero principiorum non posset in addiscendo procedere, quia ex illis rationis industria debet eius quod quaerit perfectam notitiam elicere.| Bad. 20vI 165 Argumenta prima duo in oppositum procedunt non de acquisitione scientiae proprie dictae, quae fit in addiscente via investigationis suppositis principiis, et est scientia conclusionis, sed de illa scientiae acquisitione qua acquiritur notitia principiorum. De | illa K' 23vb enim verum est quod non habetur ex praeexistenti notitia. Quomodo 170 autem habetur, exponet sequens quaestio.| Bad. 20vK Ultimum argumentum videtur probare quod perfecta notitia intellectus possit haberi addiscendo et nihil praesciendo, quia notitia sensus statim habetur nihil praesciendo. Dicendum igitur ad illud secundum PHILOSOPHUM IIo D e a n i m a quod sensus comparatur 175 intellectui qui habet habitum in actu, sed non actu considerat, quia sicut sensus potest exire statim in actum sentiendi per sensibilia, quae sunt extra, sic intellectus habens habitum scientiae statim potest procedere in actum considerationis per intelligibilia, quae sunt intra. Et non differt nisi quod sensus habet moventia particularia extra se, anima autem 180 habet sua intellecta universalia intra se. Propter quod, ut dicit, «intelligimus cum volumus, non autem sentimus».| Si autem comparetur Scarp. 48a intellectus ante habitum ad sensum, non valet comparatio nisi quoad simplicem comprehensionem et conceptum rei per suam speciem. Huic enim intellectui advenit naturaliter prima cognitio simplicis ARTICULUS I A 16rb apprehensionis, sicut ut sensui, ut dicetur in proxima quaestione,| sed in 185 T' 16vb hoc non est intellectus | contentus, sed ulterius vadit ad cognoscendum id quod latet in apprehenso, scilicet ad comprehendendum veritatem rei apprehensae, et ea quae in ipsa latent, ut sunt proprietates, accidentia consequentia ipsam; quod sensus non habet facere, quia rationalis non est, nec virtus collativa. Unde dicitur intelligere quasi «intus», id est sub 190 Scarp. 48b ipso quod | primo apprehenditur, «legere» ad ulteriora cognoscenda, secundum quod dicit AVICENNA IXo M e t a p h y s i c a e assignans in hoc differentiam intellectus et sensus, dicens: «Anima rationalis plura comprehendit et plus scrutatur apprehensum et plus exspoliat illud ab illis quae non sunt intra intentionem rei nisi accidentaliter, et ipsa penetrat interiora comprehensi, 195 et exteriora». Et hoc est nobilitatis quam habet intellectus supra sensum; et ad hoc eget aliquo principio scientiali superposito ad sciendum et intelligendum veritatem in re, quali non indiget sensus ad solummodo B' 9ra comprehendendum id quod est superficietenus sensibile in re.| Bad. 20vA Scarp. 48a QUAESTIO 11 UTRUM NOTITIA PRAECEDENS OMNEM SCIENTIAM ACQUISITAM SIT HOMINI INNATA Circa undecimum arguitur quod notitia praecedens scientiae investigationem non sit innata, sed acquisita. 5 P' 15vb Primo sic. Sine eo | quod rei est innatum, nec umquam fuit, nec esse poterit, quia inest ei a natura et inseparabiliter. Sed mens humana ab initio est sine omni notitia, ut probant tria argumenta ad secundam K' 24ra partem | quaestionis praecedentis. Ergo si aliqua notitia praecedat scientiam acquisitam per investigationem, illa non potest esse innata. 10 Secundo sic. «Principia» secundum PHILOSOPHUM «non I' 16ra cognoscimus nisi in quantum | terminos cognoscimus». Cognitio terminorum non inest nobis a natura, sed per species rerum acceptas a sensu eam acquirimus. Ergo etc. Scarp. 48b Tertio sic. Quod habetur via experientiae | non habetur a natura, 15 W' 12rb sed ab acquisitione, quia experientia opus | rationis est, non naturae. Principia prima quae supponit addiscens per hunc modum habentur secundum PHILOSOPHUM Io Metaphysicae et IIo P o s t e r i o r u m . Ergo etc. Ad oppositum sic. «Omnis homo natura scire desiderat», Io 20 M e t a p h y s i c a e . Desiderium autem non est nisi ex aliqua notitia secundum AUGUSTINUM Xo D e T r i n i t a t e , nec potest esse QUAESTIO 11 desiderium naturale nisi ex aliqua notitia naturali ante investigationem. Ergo etc.| Bad. 21rB 25 Dicendum ad hoc: secundum quod triplex est scire, scilicet in potentia, in habitu, et in actu, de quo dictum est in quaestione proxima, triplex inest homini notitia: in potentia, in habitu, et in actu. Notitia in potentia est notitia qua homo innatus est scire et nosse; quae est in 30 naturali iudicatorio existente in anima quae est in potentia ut fiat omnia in cognoscendo,| sicut sunt in materia potentiae quibus est in potentia Scarp. 49a ut fiat omnia in essendo, et praecedit omnem habitum et omnem actum notitiae naturaliter in anima praeexistens, sicut potentiae in materia praecedunt omnem formam et actum formae naturaliter in materia, et 35 inclinat animam tamquam naturalis potentia et vis in ipsa, ut naturaliter tendat ad apprehendendum verum, sicut illae inclinant materiam, ut naturaliter se extendat ad suscipiendum in se formas rerum. Quare cum illud quod est solum in potentia simpliciter est non ens, ut quod est in potentia homo non est homo, propter illam notitiam quae est in 40 potentia pura non debet homo dici habere notitiam aliquam aut scientiam aliquam, sed magis neque scientiam habere neque notitiam, neque scire aliquid aut nosse omnino, sicut materia propter potentiam quam habet ad formas non dicitur habere formam aliquam, neque esse ullo modo formata, sed quantum est in se omnino dicitur esse informis. 45 Unde per hoc quod concessum est supra, quod scientia in potentia innata est homini a natura, similiter et scire, non intendimus ponere quod aliquid habitus scientiae vel notitiae actualis insit a natura in anima, sicut nec aliquid formae vel actus eius ponimus esse a natura in materia per hoc quod ponimus | ipsam a natura esse in potentia ad omnes A 16va 50 formas. Et tenet se illa potentia in anima plus ex | parte animae quam K' 24rb alicuius habitus, sicut et potentia materiae plus se tenet | ex parte T' 17ra materiae et potius est aliquid ipsius materiae quam ipsius formae. Quomodo autem hoc sit intelligendum, alias videbitur. Haec autem notitia in potentia sola nobis innata est. Appellando ergo acquisitum 55 omne superveniens ei quod innatum est, omnis notitia in habitu et omnis notitia in actu acquisita est.| Bad. 21rC Sed aliquid quod non est innatum, sed superveniens et acquisitum, dupliciter potest acquiri: uno modo naturaliter, alio modo rationaliter. Primo modo acquirit homo notitiam primorum principiorum tam in 60 speculativis quam in activis. Sicut enim oculus de se nullam habet ARTICULUS I speciem visibilium innatam, quia secundum PHILOSOPHUM «receptivum colorum est non color», neque aliquem actum videndi antequam species P' 16ra recipiat, quia «videre pati quoddam est a visibili», sed | nullo impedimento existente, neque ex parte sensus neque medii neque obiecti, statim cum offertur visibile, speciem suam naturaliter facit in 65 visum et facit oculum actu videre, ita quod hoc contingente oculus non potest non recipere speciem et necessarium est ipsum videre visibile, et exinde naturaliter defertur species usque ad imaginativam et informat eam, sic humanus intellectus de se nullam habet speciem intelligibilium Scarp. 49b innatam, neque aliquem intelligendi vel sciendi habitum aut actum,| sed 70 secundum PHILOSOPHUM «solum est omnia intelligibilia in potentia», et I' 16rb «non est aliquid eorum actu antequam intelligit», et non intelligit nisi | specie recepta, quia est «virtus passiva», sed nullo impedimento existente, neque ex parte intellectus neque in imaginatione, statim naturaliter ab imaginativa virtute intellectus agentis generatur species intelligibilis in 75 intellectu possibili naturaliter, et maxime in prima receptione quam nulla cognitio praecedit. Et tunc facit statim species recepta intellectum intelligere et primos conceptus formare, qui statim naturaliter veritate sua movent potentiam cognoscitivam; et illa statim naturaliter per naturale iudicatorium existens in ea, statim in ipsis conceptibus 80 cognoscit veritatem principiorum et concipit initium habitus principiorum, qui dicitur intellectus ex primo actu quo intelligit veritatem principiorum, quorum habitu concepto quantumcumque imperfecto habilis est mens ex illo intelligere primorum principiorum K' 24va veritatem. Hoc ergo modo habitus principiorum supervenientes | sunt 85 dicto iudicatorio principio sciendi innato; et non sunt innati, sed naturaliter acquisiti per potentias naturales animae rationalis, sicut oculus naturaliter acquirit species colorum in se et per illas naturaliter videt. Tali autem notitia principiorum supposita ex acquisitione tali, homo via investigationis rationalis rationaliter per potentiam naturalem 90 W' 12va rationis, ut est ratio,| discurrendo acquirit sibi ex notitia illorum principiorum notitiam conclusionum, et per hoc etiam habitum eorum, quo de facili potest se homo, cum vult, convertere super eas intelligendas; qui dicitur scientia. Et dicitur proprie habitus acquisitus, quia per rationis investigationem et industriam advenit. Habitus autem 95 principiorum similiter acquisitus est, sed naturaliter, ut dictum est; et ideo non proprie acquisitus dicitur. Quia ergo addiscens proprie dictus est qui scientiam rei acquirit per investigationem, sic autem non acquirit nisi scientiam conclusionis determinatam et in particulari, et praesupponendo solum notitiam 100 Bad. 21rD principiorum et notitiam conclusionis confusam et in generali,| QUAESTIO 11 dicendum ad quaestionem quod notitia praecedens scientiam acquisitam per investigationem, quantum ad notitiam in potentia principii scientialis, est notitia naturalis innata, nullo | modo acquisita. Et qualis T' 17rb 105 sit illa, dictum est, quia in potentia pura, quia scilicet innati sumus scire, ut dicit | in IIo E t h i c o r u m . Quantum vero ad notitiam A 16vb principiorum et similiter conclusionis modo confuso et in generali non est innata ullo modo, sed naturaliter acquisita, et ita non proprie acquisita, quia naturaliter, ut dictum est, adveniens est, non quaesita nec 110 investigata, sicut est quaesita et investigata a discente | scientia Bad. 21vD conclusionis.| Bad. 21vE Scarp. 50a Per haec patent obiecta. Primum enim, quod «mens humana ab initio est sine omni notitia», bene verum est de notitia in habitu vel in 115 actu, quae proprie notitia dicitur. De notitia autem in potentia, quae non est proprie notitia, non est verum. Illa enim, ut dictum est, inest animae a natura. Unde quantum ad omnes habitus scientiales anima ab initio est sicut tabula rasa, tamen sicut complanata | et apta nata omnia haec P' 16rb recipere quae in ea describi possunt, et etiam apta de eis receptis 120 iudicare. Unde quantum ad omnia ista recipienda quae praecedunt notitiam inquisitivam, simile est de sensu et intellectu, nisi quoad hoc quod sensus nullam veritatem habet comprehendere | circa sensibilia, K' 24vb quod facit intellectus circa intelligibilia, ut dictum est supra quod nec etiam aliquis habitus in ipso sensu generatur ex sensibilium 125 comprehensione, sicut generatur aliquis habitus in intellectu ex comprehensione intelligibilium.| Bad. 21vF Ad secundum patet similiter, quoniam | non est in nobis aliqua Scarp. 50b notitia praecedens notitiam principiorum, neque secundum actum neque secundum habitum, sed ipsa naturaliter est acquisita, et eam solum 130 praecedit notitia potentialis innata, ut dictum est.| I' 16va Per idem patet tertium, quia eodem modo procedit.| Bad. 21vG Quod arguitur in oppositum, quod homo naturaliter scire desiderat, ergo naturaliter novit aliquid, dicendum quod verum est, secundum modum tamen desiderii, quia desiderium sciendi naturale 135 pure ex notitia potentiali pure qua homo in potentia natus est scire, et hoc ante omnem receptionem notitiae; desiderium autem naturale non pure, quod est quodammodo rationale, est ex aliqua actuali notitia habita imperfecte et in generali, qua desideratur partim naturaliter, partim rationaliter sciri in particulari et perfecte, ut patet ex ARTICULUS I Bad. 21vH praedeterminatis.| 140 Scarp. 50a QUAESTIO 12 UTRUM CONTINGAT HOMINEM AEQUE PRIMO SINE DISCURSU CUIUSLIBET REI SCIENTIAM ACQUIRERE Circa duodecimum arguitur quod homo aeque primo sine discursu potest sibi notitiam singulorum acquirere. 5 Primo sic. Homo scientiam acquirit per speciem acceptam a sensu. Sed cuiuslibet speciem aeque primo natus est per sensum acquirere. Ergo etc. Secundo sic. «Sicut se habet sensibile ad sensum, ita intelligibile ad intellectum». Sed sensus aeque primo natus est acquirere notitiam 10 cuiuslibet sensibilis et statim in ipso cognoscere quidquid est ipsi cognoscibile sine discursu. Ergo et intellectus aeque primo natus est Scarp. 50b acquirere notitiam cuiuslibet intelligibilis et statim | in ipso cognoscere quidquid est ipsi cognoscibile sine omni discursu. Tertio sic. Quorum est eadem ratio agendi aeque primo nata sunt 15 agere in proprium passibile, ut quilibet ignis ratione qua est calidus calefacere calefactibile. Eadem autem est ratio cuilibet vero, in quantum est, verum agendi in intellectum et movendi ipsum, quia non movet intellectum nisi sub ratione qua est verum. Ergo omne verum sub W' 12vb ratione veri movet intellectum aeque primo et ita sine discursu | natum 20 est ipsum movere. Per hoc autem acquirit scientiam. Ergo etc. Quarto sic. Facilius res quaelibet nata est procedere in actum ab K' 25ra habitu incompleto quam a privatione pura, quia plus distat | actus a Scarp. 51a privatione | quam a potentia. Sed anima est in pura carentia et B' 9rb privatione de se ad habitus | principiorum, ut dictum est, et est in 25 T' 17va potentia | et habitu incompleto per principiorum notitiam ad habitus conclusionum. Ergo facilius est transire a principiis ad cognitionem conclusionum quam per se ad cognitionem principiorum. Sed ad illam A 17ra vadit statim naturaliter sine discursu, ut dictum est supra, ergo et | ad istam. 30 Contra. Eorum quorum unum natum est sciri et intelligi per alterum, et non e converso, non est intellectus aeque primo natus acquirere scientiam, sed unius primo et alterius per discursum ab uno in alterum. Sic se habent intellectus principiorum et conclusionum. Ergo P' 16va non aeque primo, sed | per deductionem ab uno in aliud est intellectus 35 Bad. 21vI natus acquirere eorum scientiam.| QUAESTIO 12 Ad hoc primo intelligendum quod scientia sive notitia est de ultima hominis perfectione, et etiam cuiuslibet intellectualis naturae; 40 unde et in ipsa consistit felicitas vitae contemplativae hominis, secundum PHILOSOPHUM Xo E t h i c o r u m . Nunc autem ita est iuxta determinationem PHILOSOPHI IIo D e c a e l o e t m u n d o quod res omnino perfecta perfectionem suam habet a se ipsa absque omni operatione sua, qua acquirat eam. Et ideo Deus scientiam et notitiam 45 omnem de se et rebus aliis habet absque omni acquisitione a rebus scitis et absque omni conversione super eas et absque omni discursu ab uno in alterum, sed uno simplici intuitu in se ipso aeque primo et simul omnia cognoscit, quia sua scientia non est causata a rebus. Res vero quaelibet alia, quia perfectionem suam in scientia non 50 habet de se, sed ab alio, quia habet eam a rebus, ideo eam non nisi sua operatione acquirit. Sed ea quae primo perfecto propinqua sunt in ordine | rerum operatione simpliciore eam acquirunt, quae vero sunt I' 16vb remotiora, operatione possibili. Et ideo angeli, qui primo sunt propinquiores, convertendo se ad principia scientiarum sibi innata, ex 55 illis sibi statim scientiam acquirant omnium aliorum sine discursu causalitatis intelligendi unum ex altero, ut ex notitia unius tamquam prius noti deveniant in notitiam alterius | posterius ignoti, ut sic per Bad. 22rI unum investigent notitiam alterius, sed singula aeque primo intelligunt, non tamen uno simul intuitu simplici singula intelligendo, sicut facit 60 Deus, sed unum post alterum, secundum quod super res se convertunt. Homo autem, cum sit in ultimo ordine intelligentiarum post primum, qui non habet sibi aliquam notitiam innatam nisi in potentia solum, ut dictum est, primo sibi naturaliter acquirit notitiam principiorum incomplexorum sub esse incompletissimo et | confuso K' 25rb 65 magis, secundum quod congruit humanae naturae, quia | «innata est nobis Bad. 22rK via sciendi ex nobis notioribus», quae sunt confusa magis, procedendo «in Scarp. 51b notiora naturae» quae sunt distincta et determinata magis, et hoc per hunc modum. Homo enim sibi acquirit notitiam primo de terminis et quidditatibus rerum in generali primo cognoscendo et considerando 70 quid dicitur per nomen. Ex quibus terminis componendo et dividendo secundo concipit prima principia complexa sub esse confuso, et secundum quod homo magis est dispositus in lumine naturalis intellectus et ingenii subtilitate, tanto perfectius prima principia, tam incomplexa quam complexa, ab initio concipit. Omnes tamen 75 generaliter ab initio ea sub esse confuso concipiunt, licet unus magis ARTICULUS I distincte et minus confuse quam alter. Sed postmodum paulatim determinant ea omnes semper magis et magis. Secundum enim quod dicitur in principio P h y s i c o r u m , «pueri primo appellant omnes viros W' 13ra patres et mulieres matres; posterius autem», cum vigoratur intellectus | eorum, «determinant unumquemque horum» et cognoscit puer patrem suum 80 inter ceteros viros et matrem suam inter ceteras mulieres. T' 17vb Et | haec confusa notitia principiorum in quantum huiusmodi habetur primo via sensus, memoriae et experientiae, quae consistit in singularibus, in quorum notitia non consistit ars aut scientia. «Artifex enim universale et causam cognoscit, expertus autem cognoscit singulare 85 P' 16vb tantum, et causam ignorat», ut dicitur in | principio M e t a p h y s i c a e , B' 9va sed solum in eis consistit principium artis et scientiae. Principium dico | A 17rb extra terminos artis consistens, antequam intellectus | ex ipsis universale abstrahat, quod existens «in anima unum praeter multa est primum principium artis et scientiae» intra terminos artis consistens, ut dicitur in fine 90 P o s t e r i o r u m , et tunc maxime quando intellectus in illo universali abstracto naturam et causam rei cognoscit et veritatem videt. Tunc enim primo determinatam notitiam principii habet. Sed tamen ante ipsam ab eius notitia confusa, tam in complexis quam in incomplexis, incipit rationis discursus, primo ad cognoscendum veritatem quidditatis 95 terminorum in principiis incomplexis, quorum notitia determinata acquiritur inquirendo via definitiva ex confusa cognitione definiti in significato nominis eliciendo cognitionem eius determinatam in definitiva ratione. «Indefinitum enim quiddam significat nomen, ut circulus. Definitio autem ipsius dividitur in singularia», id est in singulas partes definiti, 100 K' 25va ut dicitur in | principio P h y s i c o r u m .| Et tunc primo, quando Bad. 22rL termini sic cognoscuntur in definitiva ratione, intelligitur veritas et I' 17ra quidditas rerum, et ex ipsis concipitur intellectus | determinatus primorum principiorum complexorum, sicut prius eorum intellectus Scarp. 52a indeterminatus concipiebatur ex ipsis terminis cognitis | in confusa 105 nominis significatione. Et sunt principia ista definitive intellecta, tam complexa quam incomplexa, principia artis et scientiae infra terminos intellectualis cognitionis. Et de numero talium principiorum illa sunt prima principia simpliciter quae de primis et universalioribus magis concipiuntur, ut in 110 incomplexis principiis primum principium et primus conceptus est conceptus entis, in quantum est ens, sub quo sunt omnes alii conceptus incomplexi, et ex ipso et post ipsum concipiuntur. Ex conceptu enim entis via deductionis ratione definitiva eliciuntur omnes alii conceptus incomplexi sequentes. Unde dicit AVICENNA in Io M e t a p h y s i c a e 115 suae: «Res et ens talia sunt quae statim imprimuntur in anima prima impressione, QUAESTIO 12 quae non acquiritur ex aliis notioribus se, et alia acquiruntur ab eis. Quae enim promptiora sunt ad imaginandum per se ipsa sunt ea quae communia sunt omnibus rebus, sicut res et ens et unum, et cetera. Et ideo non potest manifestari horum 120 aliquid probatione quae non sit circularis, vel per aliquid quod non sit ignotius illis». Secundum quem modum a primo philosopho, cuius subiectum est ens in quantum ens, omnis alius artifex subiectum suum sumit tamquam aliquod ens particulare sub ente simpliciter. In complexis vero primum principium et primus conceptus est qui primo fundatur super conceptus 125 entis in quantum ens est, et sic est ille «de quolibet affirmatio vel negatio et non simul de eodem», quia fundatur super entis intentionem in comparatione ad suum contrarium, quod est non ens, priusquam sub ente consideretur descensus ad aliquam partem entis. Sub hoc enim conceptu complexo sunt omnes alii conceptus complexi, et ex ipso et post ipsum 130 concipiuntur. Ex conceptu enim huius principii «de quolibet affirmatio vel negatio et non simul de eodem» via deductionis ratione syllogistica eliciuntur omnes alii conceptus sequentes. Unde et ipso interempto omnes | alii P' 17ra interimuntur, ut vult PHILOSOPHUS in IVo M e t a p h y s i c a e .| Et per T' 18ra ipsum omnes alii probantur et etiam primi conceptus principiorum 135 syllogismi, ut patet per totum ex A n a l y t i c i s PHILOSOPHI. Et ideo quicumque aliquid intelligit ens intelligit primo inter incomplexa, nec de hoc aliquis dubitare potest, quia nihil potest intelligi nisi verum, et non est verum | nisi ens. Et illud principium «de quolibet K' 25vb affirmatio», etc., primo intelligit | inter complexa, secundum quod de hoc W' 13rb 140 principio dicit PHILOSOPHUS IVo M e t a p h y s i c a e : «Necesse | est ut Bad. 22vL illud principium sit valde manifestum et notum. Et de necessitate oportet concedere illud qui habet cognitionem entis». Unde dicit COMMENTATOR: «Quemadmodum oportet philosophum attribuere quodlibet genus entium alicui primo, et scire quid est illud primum», et hoc quoad incomplexa, «ita oportet | Scarp. 52b 145 ipsum, cum consideravit de primis propostionibus, attribuere omnia alicui primo». Unde PHILOSOPHUS contra negantes | eum exterius, quod tamen negari B' 9va non potest quoad interius rationem, non procedit | per aliquod A 17va principium complexum, sed solum ex terminorum incomplexorum significatione, quae solum praecedit hoc principium complexum. 150 Complexum enim primum nisi per incomplexa cognoscere non possumus. Licet enim aliqua propositio sit per se nota, et primo quantum est de se, ut est illa cuius praedicatum includitur in subiecto, ignoranti tamen subiectum quid est et eius definitionem talis propositio non est nota. Ignorans enim quia homo est animal rationale mortale, 155 potest ignorare an homo sit animal, et alius non, ut dicit ALGAZEL in L o g i c a sua. ‘Secundum interius rationem’ dico, quia qui scit quod homo est animal rationale mortale scit praedicatum includi in subiecto, ARTICULUS I cum dicitur «homo est animal». Unde dicit AVICENNA Io I' 17rb M e t a p h y s i c a e suae: «Non potest cognosci quid | sit vere enuntiari, nisi de unoquoque eorum dicatur quia res est, vel aliquid, vel quid», et PHILOSOPHUS 160 VIo M e t a p h y s i c a e : «Oportet non ignorare illud quod significat aliquid, quid sit secundum essentiam et definitionem, quia quaerere absque hoc est facere nihil». Cognitio enim eius quod quid est est principium omnis cognitionis perfecte habendae de re, et ad ipsam omnis cognitio, tam in complexis quam in incomplexis, reducenda est. Unde illa propositio 165 omnibus est per se nota cuius omnes terminos cognoscunt; illa vero solum sapientibus cuius terminos soli sapientes cognoscunt, secundum quod BOETHIUS libro D e H e b d o m a d i b u s distinguit duplex genus communium conceptionum animi, quarum omnium prima est illa «de quolibet affirmatio» etc. 170 Ex qua via deductionis argumentatione demonstrativa eliciuntur omnes alii conceptus complexi, sive illorum qui sunt principia in aliquibus scientiis specialibus sive conclusionum ultimarum. Et ex hoc philosophus, cuius est considerare quidditates rerum, habet probare prima principia particularium scientiarum. Et per hunc modum 175 quidquid homo cognoscit post simpliciter prima principia naturaliter K' 26ra cognita, via rationalis deductionis | cognoscit, non solum intelligendo unum post alterum, quod facit et angelus, sed etiam intelligendo unum ex altero, tamquam incognitum actu ex actu cognito, in quo illud est cognitum in potentia solum; qui modus cognoscendi angelo non 180 convenit. Unde et modus intelligendi angelorum proprie intellectualis dicitur, hominum vero rationalis, secundum quod dicit DAMASCENUS D e d u a b u s n a t u r i s e t u n a p e r s o n a C h r i s t i : «Operatio intellectualis est in angelis et omnibus incorporeis simplici oppositione sive apprehensione intelligentibus; rationalis vero in hominibus, qui ex anima et 185 Scarp. 53a corpore | componuntur, non simplici, sed varia et ratiocinativa apprehensione intelligentibus». Et nota quia est ordo in illis posterius cognitis ab homine, quia quaedam posteriorum sunt in potentia priori in illo primo principio, tam B' 9vb incomplexo quam complexo, prius ex eo nata cognosci,| quaedam in 190 T' 18rb posteriori nata posterius cognosci | ex eodem, et sic per ordinem usque P' 17rb ad ultima incomplexa | et ultimas conclusiones complexas.| Et Bad. 22vM secundum hunc ordinem debet procedere ordinata scientia in cognoscendo, sicut natura procedit ordinate in generando, quia non sunt omnia aeque primo in potentia in primis principiis, ut sciantur ex 195 ipsis, sed necesse est quaedam sciri mediantibus aliis, sicut non sunt omnia aeque primo in potentia in materia, ut generentur ex ea, sed necesse est quaedam generari mediantibus aliis primo generatis. Et ideo QUAESTIO 12 sicut natura non potest primo et immediate ex pane generare hominem, 200 sed oportet ut primo ex pane generetur sanguis, et ex sanguine sperma, et tunc ex spermate homo, sic ratio ex primis principiis non potest scire immediate ea quae mediata sunt, sive complexa sive incomplexa, sed oportet eam | discurrere per omnia intermedia priusquam mediata A 17vb poterit per prima cognoscere. Et qui hunc ordinem non observant | in W' 13va 205 addiscendo modicum proficiunt, et saepius errant. Absolute ergo dicendum quod homo non potest aeque primo devenire in notitiam singulorum, immo in quolibet genere principiorum oportet eum prius scire confusa quam determinata, et deinde ex confusis via discursus rationalis investigare determinata, vel definitive 210 vel demonstrative, et hoc per ordinem semper primo cognoscendo principia incomplexa, et deinde ex incomplexis complexa, et tam in his quam in illis primo confusa et indeterminata, deinde distincta et determinata, ut dictum est.| Bad. 22vN 215 Ad primum in oppositum, quod «speciem cuiuslibet rei aeque primo mens nata est acquirere», dicendum quod licet ita sit, non tamen nata est per illam intelligere omnia intelligibilia | de ipsa re aeque primo I' 17va et | eodem modo, sed primo conceptus confusos primarum K' 26vb intentionum, et deinde ex determinatione definitiva conceptus earum 220 determinatos, et per illos omnes conceptus sequentes, tam complexos quam incomplexos, secundum quod apparet in pueris, qui primo omnes viros appellant patres, ut dictum est.| Bad. 22vO Ad secundum, quod «sensus aeque primo apprehendit omnia sensibilia», dicendum secundum dicta superius quod non est simile de 225 sensu et intellectu, quia sensus simpliciter et superficietenus exterius rem per suam speciem apprehendit, sed non ipsam rem interius, neque ipsius | rei veritatem, in qua plura contingit discerni,| sicut facit intellectus, ut Scarp. 53b Bad. 23rO dictum est secundum AVICENNAM. Propter quod dicit PHILOSOPHUS: Qui unum dicit quodammodo multa dicit. Ad quae multa cognoscenda 230 non potest intellectus humanus aeque primo, sed quaedam latent in potentia in quibusdam quae operatione rationis oportet in actum deducere, quod et facit non nisi discurrendo, quia propter debilitatem luminis intellectualis in homine non potest omnia illa statim percipere, quod potest angelus propter luminis intellectualis fortitudinem in ipso. 235 Sed hoc poterit homo cum «evacuatum fuerit in ipso quod ex parte est et fuerit sicut angelus Dei in caelo».| Bad. 23rP ARTICULUS I Ad tertium, quod omnis veritas est per se obiectum intellectus, dicendum quod verum est, sed veritas primorum est obiectum eius per se et primo, aliorum autem per se, sed non primo, et ideo non potest Bad. 23rQ cognosci veritas in illis nisi per discursum ex primis.| 240 Ad quartum, quod «facilius est animam transire ad notitiam conclusionum ex principiis quam per se ad notitiam principiorum», dicendum quod verum est quantum est ex parte recipientis, quia anima humana de se nihil habet habitus principiorum. In principiis autem in potentia habet habitus conclusionum. Sed quantum est ex parte luminis 245 intellectus, quo fit iudicium veritatis et principiorum et conclusionum, secus est, quia aliquid sufficit ad percipiendum statim veritatem magis T' 18va perspicuam quod non sufficit ad percipiendum | minus perspicuam. P' 17va Quia ergo magis perspicua est veritas | principiorum quam conclusionum, ideo cum quidditas terminorum offertur intellectui, 250 statim vis cognitiva naturalis percipit veritatem principiorum, licet non conclusionum, quarum etiam veritatem statim perciperet, si in tantum esset elevatum lumen cognoscitivum in hominibus quantum in angelis. Et sicut est de perceptione veritatis principiorum et conclusionum, ita est de generatione habituum, quia ex talibus actibus percipiendi primo 255 K' 27ra habitus cognitivi concipiuntur,| et per actum intelligendi veritatem principiorum habitus principiorum, tam complexorum quam incomplexorum, concipitur in suo initio, et per talem actum frequentatum augmentatur et firmatur, et per actum ratiocinandi concipitur habitus conclusionis et per ipsum frequentatum habitus 260 Bad. 23rR conclusionis augetur et firmatur.| Est enim intelligendum quod aliud est principium, aliud est habitus principii, sicut aliud conclusio, aliud habitus conclusionis. Principium enim est quoddam opus intellectus, velut quaedam notitia Scarp. 54a actu intelligendi | lucens in intellectu tamquam verbum et conceptus 265 eius, quo intellectus informatus in actu intelligendi perfectissime est in actu id quod intelligit, et perfectius quam ex ipsa specie quam habet de A 18ra re. Et ideo ex illa notitia est perfecta | assimilatio intellectus ad W' 13vb intellectum,| ut intellectus, cum sit de se quodammodo omnia intelligibilia, «actu tamen nihil eorum est antequam intelligat», sicut dicit 270 PHILOSOPHUS in IIIo D e a n i m a . Quod intelligo ipsum dicere non tam propter speciem rei qua intellectus informatur, ut eliciat actum I' 17vb intelligendi, sed propter ipsam | notitiam quae lucet in intellectu ex actu Scarp. 54b intelligendi, licet neutro illorum informetur intellectus,| nisi cum est in actu intelligendi. Et est ista notitia conceptus quidditatis rei in intellectu 275 simplici, propositionis vero in intellectu componente vel dividente, per quem habitus complexus vel incomplexus generatur et augmentatur, QUAESTIO 12 quo utitur intellectus ad faciliter concipiendum principium postquam generatus est habitus in eo. Non est autem idem quod quis agit et quo 280 agit, sicut habitu grammaticae complexam orationem quis constituit, quae non est habitus ipse, et similiter in operatione rationis ex habitu scientiae concipit quis conclusionem, quae non est ipse habitus.| Scarp. 54 ARTICULUS II DE MODO SCIENDI |Quia non contingit scire rem absque eo quod sciatur modus eius, viso de possibilitate sciendi et scientiam acquirendi, consequenter de 5 modo sciendi videndum est. Ubi circa sciendi certitudinem sex sunt inquirenda: primum, si contingit hominem aliquid scire certitudinaliter; secundum, si quilibet homo certitudinaliter scit quaecumque ipse scit; tertium, si quilibet homo quaecumque scit scit ea aeque certitudinaliter;| B' 10ra quartum, si omnes homines quicumque sciunt eadem sciunt ea aeque 10 certitudinaliter; quintum, si omnes homines apti sunt aeque certitudinaliter scire; sextum,| si omnia scibilia nata sunt aeque K' 26vb certitudinaliter sciri.| Bad. 23vA QUAESTIO 1 UTRUM CONTINGAT HOMINEM ALIQUID SCIRE CERTITUDINALITER Circa primum arguitur quod non contingit hominem aliquid scire 5 certitudinaliter. Primo sic. AUGUSTINUS dicit 8 3 Q u a e s t i o n u m q.e 9a: «A sensibus corporis non est expetenda sinceritas veritatis». Sed homo per se nihil scit nisi ex sensibus, quia ab ipsis omnis nostra cognitio ortum habet, Io M e t a p h y s i c a e , IIo P o s t e r i o r u m , et IIIo D e a n i m a . Ergo 10 homo non potest scire sinceritatem veritatis. Nihil autem scitur certitudinaliter nisi sciendo sinceram veritatem, quia non est scientia nisi ex veritatis cognitione. Ergo etc. Secundo sic. AUGUSTINUS ibidem: «Nihil est sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit». Veritas autem certitudinaliter sciri 15 non potest nisi «notis dissimilibus falso», ut dicitur in IIo D e A c a d e m i c i s . Ergo per sensibile nulla veritas | potest cognosci T' 18vb certitudinaliter, sed homo non cognoscit | nisi per sensibilia. Ergo etc. P' 17vb ARTICULUS II Contra. Habens certam regulam sciendi, in qua non contingit eum errare, potest certitudinaliter scire, quia potest scire in illa et per illam, et ipsa fallere non potest. Talis autem regula est veritas primorum 20 principiorum. Secundum enim PHILOSOPHUM IVo M e t a p h y s i c a e , «principium est valde manifestum et notum. Homines autem non decipiuntur nisi in eo quod nesciunt». Hoc autem non habet dubitationem. Talem autem regulam habet in se homo naturaliter acquisitam, ut patet ex Bad. 23vB praedeterminatis. Ergo etc.| 25 Dicendum est hic ex praedeterminatis quod cum hominem contingit habere notitiam primorum principiorum, quae sunt notissima in sua veritate et certissima, ita quod in illis non contingit eum errare, et ex illis via rationalis deductionis contingit eum scire posteriora, in 30 quibus similiter non contingit errare postquam intellectus videt ea reducta in principia, et talis notitia certa est, necessario est ponendum quod contingit hominem non solummodo scire, quod quodammodo concedebant Academici, sed et certitudinaliter scire, quod omnino negabant, et hoc etiam secundum communem hominis modum 35 cognoscendi in statu huius vitae. Verum intelligendum quod certa notitia duplex est secundum duo quae faciunt notitiam certam, quorum unum est quod sit libera ab omni I' 18ra errore, alterum quod sit in aperta | veritatis | visione. Primo modo A 18rb 40 notitia est certa qua ita veritatem cognoscimus, quod nequaquam de ea dubitare possumus; secundo modo illa est certa notitia qua veritatem Scarp. 55b clare videmus in luce | intellectuali ad modum quo videmus visibile in K' 27ra luce solari. Primo modo certam notitiam contingit hominem | hic habere secundum dictum modum sciendi ex primis principiis speculabilium, ad quem potest attingere actione praecisa naturalium 45 virium animae, aspiciendo ad solum exemplar creatum abstractum a re, si tamen ad hoc sufficiat illud exemplar sine illustratione exemplaris W' 14ra aeterni; secundo modo | nequaquam nisi aspiciendo ad exemplar increatum, quod est causa rei secundum modum praedeterminatum. Cognitio enim quae acquiritur per phantasmata non potest esse, quin 50 quantum est de se aliquo modo sit quodammodo obscurata, secundum quod dicit AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s : «Istae imagines sunt quae consuetudine rerum corporalium nos etiam cum veritas tenetur et quasi in manibus habetur, decipere atque illudere moliuntur». Unde per species intelligibiles puras, quia non sunt nisi idolum, non veritas ipsa, hominem 55 QUAESTIO 1 non contingit hic secundum communem statum viae sinceram et liquidam sive claram veritatem vel etiam qualemcumque scire nisi aspiciendo ad exemplar lucis increatae, ut praedeterminatum est, secundum quod dicit AUGUSTINUS loquens de huiusmodi speciebus 60 puris XIIo D e T r i n i t a t e : «Rerum transeuntium stant utique intelligibiles, non sensibiles rationes, ad quas mentis acie pervenire paucorum est, et cum pervenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse perventor, sed velut acie ipsa reverberata repellitur». Et adhuc aspiciendo ad exemplar increatum sicut ad rationem 65 intelligendi tantum, non sicut ad obiectum intellectum, secundum quod supra determinatum est, non contingit hominem perfecta certitudine cognoscere veritatem. Et quia secundum communem statum non contingit scire aliquid aspiciendo ad exemplar increatum ut ad obiectum in praesenti vita, sed solum in futura, et ideo dicit AUGUSTINUS IXo D e 70 T r i n i t a t e in principio quod «certa cognitio nobis non perficitur nisi post hanc vitam». De qua certitudine dicit XVo D e T r i n i t a t e : «Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus, eaque clarissima et certissima perfruemur, nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus». Unde ex T' 19ra hac obumbratione vitae | praesentis frequenter contingit quod homo 75 qui certe scit nescit quanta certitudine sciat.| Propter hoc dixit quidam: P' 18ra «Hoc solum scire me scio, quod nescio»; et e converso qui nescit scire se credit, secundum quod dicit CHRYSOSTOMUS: «Adhuc multa nescimus, et illa quidem didicisse nos credimus», et PHILOSOPHUS in VIIo E t h i c o r u m : «Quidam opinantium non dubitant, sed aestimant certe scire».| Bad. 23vC 80 Ad primum in | oppositum, quod «a sensibus non est expetenda | Scarp. 56a K' 27rb sincera veritas», dicendum quod verum est quantum aspiciendo ad exemplar lucis increatae, et hoc non quia ipsa veritas in se in aliquo sit impura, sed quia in nobis sit impura quando est phantasmatibus 85 obumbrata, sicut lux solis oculis fumo caligantibus impura quodammodo est, tamen certitudo aliqua veritatis ex sensibus haberi potest, ut dictum est, non stando in sensibus et eorum iudicio, quia facillime decipiuntur sensus, sed per intellectum intelligibilem speciem quantum possibile est depuratam a sensibus abstrahendo, et ibi penes se 90 iudicando. Unde ad litteram AUGUSTINI illo dicto suo hortatur nos, ne stemus in iudicio sensus, sed abstrahamus nos quantum possumus a sensibus, et coniungamur intelligibilibus, secundum quod dicit concludendo | in fine quaestionis: «quapropter», inquit, «saluberrime I' 18rb ARTICULUS II admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto corporeus est atque sensibilis, et ad Scarp. 56b Deum et ad veritatem, quae intellectu et interiore | mente capitur, quae non habet 95 A 18va Bad. 23vD imaginem falsi a qua discerni non possit, tota alacritate converti».| B' 10rb Per haec patet ad secundum, quod | «omne sensibile habet simile Bad. 24rD falso», dicendum quod verum est quantum est ex parte speciei, in quantum est sensibilis et phantastica maxime in stando in sensu, qui non potest similium iudicare dissimilitudinem. Transcendendo tamen sensus 100 ratio bene diiudicat illam, et verum a falso discernit. Unde AUGUSTINUS in tota illa quaestione nihil intendit nisi quod imagines sensibilium ut sensibiles quasi omnino communes sunt vero et verisimili sive falso, secundum quod assimilantur species quas visus capit ab auro et ab aurichalco, quae discerni sensus iudicio nequeunt. Unde et somniantes 105 de speciebus quae eis apparent iudicant quod sunt res ipsae. Quare cum non potest percipi verum nisi a falso discernatur, iudicium verum non est constitutum in sensibus. Et ideo concludit in fine: «Quamobrem Bad. 24rE salubriter admonemur», etc., ut dictum est.| Scarp. 56a 110 QUAESTIO 2 UTRUM QUILIBET HOMO CERTITUDINALITER SCIAT QUAECUMQUE IPSE SCIT Circa secundum arguitur quod non quilibet homo scit certitudinaliter quaecumque ipse scit. 5 Primo sic. AUGUSTINUS dicit 8 3 Quaestionibus: «Comprehendi non potest quod sine intermissione mutatur», quia antequam ratio Scarp. 56b iudicium potest complere, iam non est res ipsa | quod fuit. Naturalia sunt huiusmodi, ut dicit AUGUSTINUS ibidem. Ergo comprehendi non possunt. Quod tale est non potest certitudinaliter sciri. Quamvis ergo 10 K' 27va contingit hominem | naturalia scire, ut dictum est supra, non tamen contingit eum scire ea certitudinaliter. W' 14rb Secundo sic. Illa quae tantam habent diversitatem,| ut homo vix Scarp. 57a sibi in eis potest cavere | ab errore, non contingit hominem scire certitudinaliter. Moralia et legalia omnia sunt huiusmodi secundum 15 PHILOSOPHUM in Io E t h i c o r u m , et tamen contingit ea hominem scire. Ergo etc. Tertio sic. PHILOSOPHUS dicit IIo M e t a p h y s i c a e : «Dispositio intellectus nostri apud illud quod est valde in natura manifestum similis est dispositioni oculorum vespertilionis ad lucem solis». Oculus autem vespertilionis 20 de luce solis non potest habere certam notitiam, quia non sufficit eam QUAESTIO 2 inspicere; ergo nec intellectus noster de illis quae in natura sua sunt valde manifesta. Illa secundum COMMENTATOREM ibidem sunt divina et supernaturalia. Ergo quamvis contingit hominem ea scire, non tamen 25 contingit eum ea scire certitudinaliter. Contra. Non contingit | hominem aliquid | scire nisi de quo T' 19rb P' 18rb habet veritatis notitiam, et in quantum veritatem noscit in tantum scit. Sed habendo notitiam veritatis non contingit errare de re cuius est, quia non errat nisi falsitate deceptus. Sed ubi non contingit errare, scit homo 30 certitudinaliter. Ergo non contingit hominem aliquid scire quin sciat illud certitudinaliter.| Bad. 24rF Dicendum ad hoc quod secundum PHILOSOPHUM scire non est aliud quam certam habere veritatis notitiam. Scientia ergo cuiuscumque 35 sit aut certa est aliquo genere certitudinis aut scientia non est. Unde et ACADEMICI, quia omnia credebant esse incerta et tantis errorum tenebris involuta, ut de nullo posset homo certam notitiam habere, scientiam negabant omnino, ut dictum est supra. Unde cum, ut ibidem contra ipsos obtentum est, hominem possibile est scire et percipere 40 notitiam veritatis, absolute concedendum quod homo quaecumque scit certitudinaliter scit, quia veritas cum menti apparet, de ipsa mens ipsa se ipsam certificat per naturale iudicatorium, quod penes se habet, de quo dictum est supra, licet aliquando non nisi magno labore homo ad hoc devenire potest ut sibi appareat. Propter quod dicit | AVICENNA: I' 18va 45 «Unaquaeque res certitudinem suam habet, qua est id quod est». Unde si homines in omnibus iudicium rationis attenderent et exspectarent, numquam in certificando errarent. Nunc autem quia saepius homines iudicium rationis opinando secundum ea quae apparent praeveniunt, aliquando incertis | tamquam certis adhaerent, et scire se credunt, cum A 18vb 50 solum opinionem | habeant, ut dicit PHILOSOPHUS VIIo K' 27vb E t h i c o r u m .| Bad. 24rG Ad primum in oppositum, quod naturalia sunt in continuo fluxu, dicendum quod verum est in ipsis particularibus, non autem in 55 universalibus abstractis ab ipsis, quae manent in mente, secundum quae de ipsis est certa scientia, qualitercumque particularia mutentur, ut dictum est supra. Non enim est scientia de rebus in quantum sunt extra ARTICULUS II in effectu, sed in quantum natura et quidditas earum a mente est Scarp. 57b comprehensa,| sive res sint extra sive non, ut infra dicetur. Ad secundum, quod moralia in maxima sunt varietate, dicendum 60 quod licet moralia et legalia propter condiciones et circumstantias particularium in summa sunt varietate, ut quod modo statutum est ad medelam in proximo vergat ad noxam, ut non possint statui in eis aliqua principia universalia certa certitudine et apud omnes observanda, dico proxima, prima tamen principia operandorum remota certa sunt semper 65 et infallibilia et semper et ubique eadem manentia, ut quod «unicuique reddendum est quod suum est, cum est in statu recipientis» et quod «nemini iniuriandum est», et cetera huiusmodi, ex quibus pro tempore et loco valiturae certae regulae vivendi possunt institui, quae tamen postmodum variatione temporum et locorum variari poterunt. De 70 quibus intendit PHILOSOPHUS illud supra dictum Io E t h i c o r u m . Variari autem poterunt illae regulae secundae manentibus primis regulis invariabilibus, ex quibus aliae de novo institui possunt, similiter pro tempore et loco valiturae. Per quas etiam sapiens certam habet operandorum scientiam. 75 Unde quod dicit PHILOSOPHUS quod moralia «videntur esse sola legis» institutione, hoc secundum COMMENTATOREM verum est quantum ad communem aestimationem et suspicionem hominum, qui prima Bad. 24rH principia operandorum, ex quibus alia instituuntur, non percipiunt.| Praecepta enim moralia secundaria, quae sunt regulae proximae 80 Bad. 24vH operandorum, instituta sunt a iustitia quae est | legis positiva,| cui de W' 14va quibusdam non contingit universaliter recte dicere, nec tamen peccatum P' 18va hoc est in lege, nec in legislatore,| sed in natura rei. Materia enim operabilium et eius natura talis est quod variabilis est secundum loca et tempora et personas. Unde illa iustitia quae dicitur legis positiva, quae in 85 principiis proximis operandorum consistit, superior est iustitia quae appellatur legis directiva, quae consistit in primis principiis T' 19va operandorum, et frequenter mutat quod statutum est a legis positiva.| Verbi gratia, iustitia quae appellatur legislativa dicit quod «omni deponenti reddendum est depositum», ubi quandoque accidit 90 K' 28ra inconveniens in particularibus quae | legislator non consideravit, qui non potuit omnia particularia considerare, ut quando depositor fur esse perpenditur vel in furiam versus. In istis enim casibus deponenti non est reddendum depositum, puta, si sit gladius quo furiosus velit se ipsum occidere. Unde tunc supervenit legis directiva corrigens et complens 95 legis positivam et excipit furem et furibundum, quos legislator excepissset, si advertisset, quia non fuit intentionis suae hos includere, secundum quod haec omnia determinat PHILOSOPHUS Vo QUAESTIO 2 E t h i c o r u m ante finem. Propter quod dicit in IIIo P o l i t i c a e : 100 «Quaecumque | non videtur posse determinare | lex, neque homo potest utique nota Scarp. 58a I' 18vb facere. Sed universale lex instituit; reliqua iustissima | sententia iudicare habent B' 10va principes et disponere». Et sic patet plane quod quantum in moralibus est scientiae, tantum in eis est certitudinis.| Bad. 24vI Ad tertium, quod «intellectus noster se habet ad manifestissima naturae 105 sicut oculus vespertilionis ad lucem solis», dicendum quod quantumcumque | Scarp. 58b homo non habet, nec modicum notitiae clarae de supernaturalibus, sicut nec vespertilio | de sole, tamen pro eo tantillo quod notitiam habet de A 19ra eis bene potest habere notitiam certam sine omni scrupulo erroris. Non enim solum est certitudo notitiae, quia clara, sed quia ab errore libera, ut 110 dictum est supra quaestione proxima. Unde vespertilio certa potest de sole esse quia lucet, licet hunc clare videre non potest.| Bad. 24vK Scarp. 58a QUAESTIO 3 UTRUM QUILIBET HOMO QUAECUMQUE SCIT SCIAT EA AEQUE CERTITUDINALITER Circa tertium arguitur quod quilibet homo quaecumque scit scit ea 5 aeque certitudinaliter. Primo sic. Scientiae certitudo est ex certitudine medii per quod res scitur, secundum quod certior habetur scientia medio propter quid quam medio quia. Quae ergo sciuntur uno et eodem medio semper aequaliter certo aeque certitudinaliter sciuntur. Tali medio novit homo 10 quaecumque novit, quia notitia primorum principiorum. Ergo etc. Secundo sic. Certitudo scientiae est ex notitia veritatis, pure intellectui se praesentantis, ut dictum est. Sed aeque pure cuiuslibet rei scitae veritas se repraesentat intellectui, quia secundum AUGUSTINUM 8 3 Q u a e s t i o n u m q.e 1a: «veritas numquam falsitatem patitur» et 15 impura reddi non posset nisi ex falsitatis commixtione, secundum quod dicit AUGUSTINUS in libro D e M e n d a c i o : «Veritas non nisi mendacio violatur». Ergo etc. Contra. Secundum PHILOSOPHUM in principio E t h i c o r u m «certum non similiter in omnibus quaerendum est». Hoc autem non est, nisi 20 quia inveniri non | potest. Ergo etc.| Scarp. 58b Bad. 24vL ARTICULUS II Ad hoc dicendum secundum praedicta quod certitudo scientiae de K' 28rb | re scita non est, nisi quia clara est veritatis notitia aut ab errore secura. Nunc autem haec duo non aequaliter concurrunt in singulorum notitia quae homo novit. Idcirco dicendum absolute quod non contingit eum 25 aeque certitudinaliter nosse quaecumque novit, dico in statu vitae huius. Immo quaecumque novit, a primis scibilibus usque ad ultima, necesse est eum omnia illa scire secundum gradus certitudinis, sicut secundum Bad. 24vM gradus ordinis de quibus dictum est supra.| Ad cuius intellectum considerandum quod loquendo de certa 30 P' 18vb notitia | hominis ex parte hominis cognoscentis, de qua est quaestio, si comparemus certitudinem securitatis ab errore ad certitudinem claritatis in visione, sic multo certius fidelis novit ea quae sunt fidei, adhaerendo auctoritati primae veritatis, quam ea quae sunt cognita ab ipso naturali ratione, quantumcumque sciat ea medio claro demonstrationis, ita quod 35 facilius posset trahi in dubium de conclusione scita medio T' 19vb demonstrationis, quam de eo quod fide tenet.| In illis autem de quibus Scarp. 59a habemus | certitudinem scientiae ex clara notitia veritatis non contingit hominem unum aequali certitudine scire singula, neque in diversis generibus scientiarum neque in eodem genere scientiae. 40 «Sunt autem», secundum PHILOSOPHUM, «tres modi philosophiae essentiales, naturalis, mathematicus, et divinus», in quibus homo secundum W' 14vb gradus certitudinem habet scientiae, quia | maximam in mathematicis, tum quia sunt de rebus existentibus in sensibilibus et nostra cognitio a sensu incipit, tum quia sunt de rebus quantum est de se 45 intransmutabilibus, tum quia secundum COMMENTATOREM principio P h y s i c o r u m «ea quae in illis sunt priora et notiora sunt simpliciter, I' 19ra priora et | notiora sunt et nobis». Minorem vero certitudinem habet in naturalibus, quia licet sunt de rebus nobis sensibilibus, tamen de summe mutabilibus, in quibus non sunt eadem priora et notiora nobis quae 50 simpliciter, sed a posteriori simpliciter incipit in eis omnis nostra cognitio. Et ideo dicit COMMENTATOR super IIum M e t a p h y s i c a e quod «demonstrationes mathematicae sunt in primo ordine certitudinis et demonstrationes naturales sequuntur eas». Minima vero homini est certitudo in divinis, tum quia sunt de omnino abstractis et elongatis a sensu, tum 55 A 19rb quia ad illorum notitiam non ascendimus | nisi per sensibilium manuductionem. Et ideo dicit PHILOSOPHUS Io M e t a p h y s i c a e de sua scientia divina secundum unam litteram: «Notiores omnes hac, potior autem nec una est». In eodem autem genere scientiae similiter numquam contingit duo 60 Bad. 25rM aeque certitudinaliter | hominem scire, quia nostra scientia, eo quod K' 28va discursiva est, non cognoscit nisi posteriora ex prioribus usque ad QUAESTIO 3 primum seminarium scientiae animae innatum, quo primo cognoscit naturaliter primum principium incomplexum, ut primum conceptum 65 entis, et deinde posteriores usque ad ultima composita; et mediantibus incomplexis cognoscit prima complexa, et ex illis posteriora usque ad ultimas conclusiones, ut dictum est supra. Et sic in unoquoque genere sciendi semper certior est cognitio principiorum quam principiatorum, et tanto certius unumquodque cognoscitur quanto cognoscitur mediante 70 principio priori, et tanto minus certe, quanto cognoscitur mediante principio posteriori, quia semper clarius virtus primi principii cognitivi relucet in sibi proximiori quam remoto distantia ordinis naturalis, sicut oculus corporis tanto certius videt aliquid,| quanto sibi videt Scarp. 59b propinquius in distantia debita locali, et tanto minus certe, quanto videt 75 eum remotius ultra debitam videndi distantiam.| Bad. 25rN Ad primum in oppositum, quod «eodem medio omnia sciuntur», dicendum quod licet mediante primo principio omnia sciuntur, non tamen omnia per eandem immediationem se habent ad ipsum, et ideo 80 certius sciuntur per ipsum proxima et immediata quam remotiora. Adhuc etiam dicendum quod non omnia ex principiis primis naturaliter scitis ab homine nata sunt sciri, sed solum illa quae subsunt naturali rationi, ut infra dicetur.| Bad. 25rO Ad secundum, quod «veritas semper pura est», dicendum quod in 85 re ipsa semper pura est, non tamen ex parte cognoscentis. In quantum enim nobis praesentatur sub specie sensibilium abstracta a phantasmatibus, in qua cum similitudine veri similitudo falsi commixta est, ut dictum est supra, ut per hoc ipsa similitudo | possit nos decipere, P' 19ra ut falsum credamus verum, ut aurichalcum aurum, et e converso, ut sic 90 quandoque omnino verum non intelligamus et privemur omnino scientia, secundum quod dicit AUGUSTINUS 8 3 Q u a e s t i o n i b u s : «Omnis qui fallitur, in eo quod fallitur | non intelligit». Unde secundum quod T' 20ra tale quid magis et minus natum est contingere in notitia scibilium quorundam quam aliorum, secundum hoc quaedam nata sunt magis 95 certitudinaliter sciri quam alia, et minime certe ea in quibus maxime nata est fieri deceptio talis,| ut sunt naturalia, quorum scientia per sensus K' 28vb nobis maxime generatur, a quibus facillime sumit intellectus deceptionis occasionem, secundum quod dicit AUGUSTINUS IIIo D e A c a d e m i c i s : «Veritatem obtinere nemo potest, si falsis imaginibus deceptus 100 comprehensionis modos laxaverit. Sunt enim istae imagines quae consuetudine ARTICULUS II rerum corporalium nos etiam, cum veritas tenetur et quasi in manibus habetur, decipere aut illudere moliuntur». Per hunc ergo modum in rebus in quibus verisimile contingit apprehendere cum vero, veritas falsitatem bene compatitur, quantum est ex parte intelligentis. Quod autem dicit AUGUSTINUS, quod «veritas falsitatem non compatitur», verum est ex parte 105 I' 19rb rei intellectae, et maxime in illo quod est veritas | per essentiam, de quo AUGUSTINUS ibi loquitur ad litteram, probans quod anima, quia secum quodammodo compatitur falsitatem, non est veritas per essentiam, sed Bad. 25rP participatione.| Scarp. 60a 110 QUAESTIO 4 UTRUM OMNES HOMINES QUICUMQUE SCIUNT EADEM SCIANT EA AEQUE CERTITUDINALITER Circa quartum arguitur quod omnes homines quicumque sciunt eadem sciunt ea aeque certitudinaliter. 5 Primo sic. Quicumque rem aequaliter intelligunt aeque certitudinaliter eam sciunt, quia ex modo intelligendi rem procedit W' 15ra certitudo | scientiae de ea. Sed quicumque aliquid intelligunt aequaliter illud intelligunt, secundum quod dicit AUGUSTINUS 8 3 Q u a e s t i o n i b u s : «Non est dubium nec posse rem alium alio plus 10 B' 10vb intelligere». Ergo etc.| A 19va Secundo sic. Certitudo scientiae consistit | in notitia veritatis, sed notitia veritatis non contingit diversis secundum magis et minus, quia est «adaequatio quaedam rei et intellectus», et ita quaedam aequalitas. Aequalitas autem magis et minus non suscipit. Ergo etc. 15 Contra est quia tunc docens et discens aequaliter scirent, quia discens aequaliter novit id quod novit docens, ut dictum est supra. Consequens falsum est, quia licet motum habeat aliquid eius quod habet motor, «non tamen habet ipsum eodem modo quo habet motor», ut dicit Bad. 25rQ COMMENTATOR super IXum M e t a p h y s i c a e .| 20 Ad hoc dicendum quod «dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sensus de re sensibili». Propter quod PHILOSOPHUS IIo M e t a p h y s i c a e «assimilavit virtutem intellectus in comprehendendo secundum certitudinem intelligibilia abstracta quae sunt summe 25 QUAESTIO 4 intelligibilia debilissimo visui in comprehendendo maxime | visibile, scilicet Scarp. 60b solem», ut ibi dicit COMMENTATOR. Sicut ergo alterum altero contingit unam et eandem rem certius videre oculo corporis, sic contingit alterum altero unam et eandem rem certius videre oculo mentis, et per hoc eam 30 certius scire, et hoc duplici | de causa accepta ex parte videntis: una ex K' 29ra parte dispositionis naturalis in ipso, altera ex parte dispositionis acquisitae ab eo. Ex parte dispositionis naturalis, quia unus habet oculum intellectus altero clariorem, perspicaciorem et limpidiorem. Et ideo habet maiorem virtutem in se limpidius et perspicacius veritatem 35 rei conspiciendi quam alter, secundum quod de hoc infra dicetur, et ex hoc certius sciendi eam, ut dictum est, sicut habens oculum carnis clariorem et limpidiorem et perfectiorem in se limpidius et clarius videt visibile corporale quam alter. Ex parte dispositionis acquisitae causa est | quia | unus magis exercitatus est circa inspectionem veritatis rei scitae P' 19rb 40 Bad. 25vQ quam alter. Et ideo de notitia eius habet habitum magis confirmatum quam alter, et condiciones particulares quidditatis rei distinctius | videt T' 20rb quam alter, et ex hoc certius et discretius eam videt quam alter, secundum quod ille qui frequenter vidit imaginem aliquam sub imitatione ad archetypum perfectius secundum unamquamque 45 particulam videt in quo eum perfecte imitatur, et in quo deficit, quam ille qui solo aspectu advertit quia est vera rei imitatio ad eius imaginem facta.| Bad. 25vR Ad primum quod «non contingit alium alio | plus vel minus Scarp. 61a 50 intelligere», dicendum quod ‘plus vel minus intelligere’ potest determinare actum intelligendi vel respectu rei intellectae. Sic non potest eadem res secundum plus vel minus intelligi a diversis, quia non habet esse in se ipsa secundum plus vel minus in veritate, sicut neque in esse, quare neque etiam in cognitione. «Quod enim significat essentiam cuiuslibet, hoc finis 55 cognitionis et esse rei», ut dicitur Vo M e t a p h y s i c a e . Essentia autem rei neque intenditur in se neque remittitur. Quia igitur res ipsa quaelibet uno et simplici modo se habet in sua veritate, quicumque in ea intelligit aliquid plus vel minus aliter rem intelligit quam est, et ita falso, quare nec eam tunc intelligit sicut argumentum dicit, quia non contingit 60 intelligere nisi verum. Vel potest li ‘magis et minus intelligi’ determinare actum intelligendi respectu ipsius intelligentis. Sic bene contingit | I' 19va eandem rem unum plus intelligere quam alterum, et ita certius. Sed hic subdistinguendum quod rem eandem plus vel minus intelligere ex parte ARTICULUS II intelligentis potest intelligi intensive vel extensive: extensive hoc Scarp. 61b contingit quando unus particulas | quidditatis et essentiae rei quas ratio 65 A 19vb distinguit distinctius intelligit | quam alter; intensive quando unus limpidius videt id quod est veritatis rei quam alter, in quantum profundius visu intellectuali unus eam magis penetrat quam alter, et minus potest eum impedire obnubilatio phantasmatum. Et utroque Bad. 25vS modo contingit unum altero magis et certius aliquid intelligere.| 70 Ad secundum, quod «veritas est adaequatio», dicendum quod verum K' 29rb est, quia quantum veritas manifestatur cuique, tantum eam intelligit.| Hoc tamen non impedit quin uni plus manifestetur quam alteri, et eam plus intelligat. Et licet «veritas ipsa est adaequatio intellectus et rei intellectae» in quolibet intelligente, non tamen est adaequatio plurium intellectuum 75 inter se. Sicut enim aequalitas est tanta binarii ad binarium quanta quaternarii ad quaternarium, non tamen est aequalitas binarii ad quaternarium, sic tanta est adaequatio rei et intellectus in minus W' 15rb apprehendente veritatem rei| quanta in magis apprehendente, licet non Bad. 25vT adaequatur apprehensio unius apprehensioni alterius.| 80 Scarp. 61a QUAESTIO 5 UTRUM OMNES HOMINES APTI SINT AEQUE CERTITUDINALITER SCIRE Circa quintum arguitur quod omnes homines apti sunt aeque certitudinaliter scire. 5 Primo sic. Ubi causa non recipit magis et minus, nec effectus, quia non intenditur effectus nisi per intensionem suae causae, ut nigredo per calidum, similiter neque remittitur. Causa quare homo est sciens est quia est rationalis. Sed rationale esse non suscipit magis neque minus, quia Scarp. 61b est differentia hominis specifica «substantialis, quae non recipit | magis vel 10 minus», secundum PHILOSOPHUM in P r a e d i c a m e n t i s . Ergo etc. Secundo sic. Ubi non est contrarium, neque magis vel minus, quia contrarium est causa eius quod est magis vel minus. Ut enim determinatur in S e x p r i n c i p i i s , «albius est quod est nigro QUAESTIO 5 15 impermixtius». Sed scientia non habet contrarium — propter quod etiam vult PHILOSOPHUS in T o p i c i s quod «delectationi per scientiam | nihil P' 19va est contrarium» — quare neque scientiae certitudo,| quia in tantum est T' 20va scientia, in quantum est certa, ut dictum est supra. Quare et certitudo scientiae magis et | minus non potest suscipere. Non ergo contingit Scarp. 62a 20 unum hominem certius scire quam alterum. Contra est quod non omnes sunt aeque proni ad discendum, ut patet ex experientia, quia diversi non possunt aequaliter proficere cum labore aequali, quare neque sunt aeque proni ad scientiam capiendum, et ideo neque ad certitudinaliter sciendum, cum ab eodem est scientia et 25 certitudo scientiae.| Bad. 25vV Dicendum ad hoc iuxta dictum in praecedenti quaestione quod cum certitudo scientiae ad intellectum se habet ad modum certitudinis visus ad oculum, sicut non sunt omnes homines apti aeque 30 certitudinaliter oculo carnis videre visibile, sic non omnes aequaliter apti sunt intellectu intelligere intelligibile. Et hoc contingit homini ex duplici causa, una naturali, altera accidentali. Causam naturalem assignant aliqui ex parte intellectus secundum se, et hoc dupliciter: uno modo non accipiendo occasionem 35 bonitatis intellectus ex parte corporis, dicendo absolute, nihil discernendo ex parte corporis, quod unus meliorem sortitur animam quam alter, et secundum hoc excellit | in perspicacia intellectus et aliis K' 29va viribus animae, secundum quod quidam haeretici dicentes Christum fuisse purum hominem dicebant ipsum sortitum fuisse meliorem 40 animam aliis et ideo omnes excessisse in scientia et virtutum operatione, ut recitat AUGUSTINUS in libro D e h a e r e s i b u s .| Alio modo alii Bad. 25vX ponunt idem, accipiendo tamen occasionem quod unus sortiatur meliorem intellectum alio | ex parte corporis, dicendo quod quanto I' 19vb corpus melius est dispositum et praeparatum ad animae susceptionem, 45 tanto meliorem sortitur animam et melius dispositam | in omnibus B' 11ra viribus suis naturalibus, quia, ut dicunt, forma | recipitur secundum A 20ra capacitatem ipsius materiae, et sic, ut dicunt ambo, unus | sortitus est Bad. 26rX animam subtiliorem ex natura sua quam alius, propter quod unus aptus est certius scire quam alter, et quod ideo dicat PHILOSOPHUS in IIo D e 50 a n i m a «molles carne aptos mente», quia carnis mollities apta est susceptioni animae intellectus subtilis, non sic autem carnis durities. Hoc habet magnam dubitationem in se, de qua alias debet esse ARTICULUS II sermo, sed quantum ad praesens nihil; tamen circa hoc determinando magis apparet esse verius ponendum quod hoc non contingit ex dispositione animae in se, sed ex dispositione corporis et virium 55 inferiorum quibus intellectus utitur ad suam operationem quoad specierum receptionem, ut quanto organum phantasiae et aliarum virium sensitivarum organa melius sunt disposita, ut imagines puriores, stabiliores, ordinatiores recipiant et conservent, quae per hoc habiliores sunt ut species intelligibiles ab eis abstrahantur puriores, stabiliores et 60 Scarp. 62b ordinatiores, tanto intellectus | mediantibus illis certius et limpidius intelligat, et e converso, ut quanto ex indispositione organorum imaginationes impuriores, fluxibiliores et inordinatiores recipiant et conservent, a quibus habent abstrahi species intelligibiles impuriores, fluxibiliores et inordinatiores, tanto intellectus mediantibus illis minus 65 Bad. 26rY certe et obtusius intelligat.| Unde, ut vult PHILOSOPHUS | VIIo P' 19vb P h y s i c o r u m , indistinctio, inordinatio et perturbatio motus specierum in phantasia multum actum intelligendi disturbant, ut ex hoc W' 15va infantes addiscere non possint neque | iudicare consimiliter sensibus. K' 29vb «Multa enim», ut dicit, «turbatio et motus | est circa eos, sed in sedendo et 70 quiescendo anima prudens fit et sciens». Et ista pertubatio aliquando sedatur a natura per aetatem, secundum quod dicitur in principio P h y s i c o r u m : «Pueri appellant omnes viros patres et mulieres matres; posterius autem discernunt T' 20vb unumquodque»; cum scilicet per aetatem vigoratur intellectus, non in se,| 75 sed in viribus inferioribus, cognoscit patrem inter ceteros viros et matrem inter ceteras mulieres; aliquando vero sedatur per consuetudinem et exercitium virtutum moralium, maxime castitatis, et per studium in bonis disciplinis. Unde qui ex naturali complexione et organorum sensibilium 80 dispositione, et virtutum moralium exercitio et bonarum artium studio habent motus passionum sedatos et species in imaginativa puras, quietas et ordinatas, maxime subtiles sunt in actu intelligendi, et certiorem nati sunt acquirere de singulis scientiam quam ceteri, qui non sunt tales. Unde e contrario sustinentes motus passionum, vel ex malitia naturae 85 vel ex vitio morum, et segnes ad bona studia, vel pravis studiis imbuti, maxime a pueritia, minime possunt scientiae alicuius certitudinem acquirere. Et ita in hoc quod quidam segnes sunt plus ad discendum quam alii, et quidam melioribus studiis et exercitiis imbuti a iuventute quam alii, consistit causa accidentalis quod non omnes aeque apti sunt 90 ad certitudinaliter sciendum. Unde inter alia impedimenta cognoscendi veritatem quae I' 20ra PHILOSOPHUS ponit IIo M e t a p h y s i c a e , «primum et fortissimum»,| QUAESTIO 5 sicut dicit COMMENTATOR, «est prava consuetudo ex pueritia». Isti enim 95 prave educati a pueritia secundum PHILOSOPHUM dicere semper volunt «quod assueti sunt dicere, et iudicant inconveniens quod extra illud est, quia id ad quod consueti sunt maxime est eis applicabile animo». Unde dicit AUGUSTINUS IIIo D e | d o c t r i n a c h r i s t i a n a : «Si animum A 20rb occupaverit alicuius erroris opinio, quidquid aliud asseruerit scriptura, figuratum 100 arbitrantur». Secundum vero impedimentum post hoc est segnities studii. Tales enim, ut dicit PHILOSOPHUS ibidem, «odiunt sermonem perscrutatum, quia non statim possunt ipsum capere», de quibus dicit COMMENTATOR quod «impossibile est ut addiscant». Et ista | sunt duo impedimenta ex causa Scarp. 63a 105 accidentali. Tertium vero est ex causa praedicta naturali, quia in quibusdam dominatur virtus imaginativa, qui non possunt transire imaginationem, neque credere demonstrationibus, nisi imaginatio concomitetur eas. Unde isti ad certum intellectum | veritatis attingere non possunt.| K' 30ra Bad. 26rZ 110 Ad primum in oppositum, quod aeque rationalis est quilibet homo, dicendum quod rationale, quia nominat potentiam quae habet comparationem ad actum et ad subiectum, magis vel minus circa ipsum potest intelligi in respectu ad actum aut in respectu ad subiectum. Primo 115 modo bene potest intendi et remitti, in quantum unus ex causis praedictis habilior est ad actum intelligendi quam alius, et ad retinendum veritatis impressionem, secundum quod in S e x p r i n c i p i i s dicitur quia «animantius est brutum arbore et rationale irrationali», et hoc quia brutum natum est pati a speciebus sensibilium, arbor | non, et rationale a P' 20ra 120 speciebus intelligibilium, irrationale non. Et secundum hunc modum etiam unus homo dicitur rationabilior altero, quia magis natus est moveri veritatis impressione quam alter. Secundo modo subdistinguendum. Cum enim rationale sit potestas hominis, ut homo est coniunctus ex corpore cuius 125 est et actus intelligendi et ratiocinandi, ut dicitur Io D e a n i m a , potest considerari prout convenit homini ratione speciei vel ratione alicuius individui. Si primo modo, cum species sequitur formam, quae in homine est anima rationalis, hoc modo non potest rationale suscipere magis vel minus, quia species secundum se una et eadem est, et aequalis in 130 omnibus individuis, non potens diversificari | neque intendi aut remitti T' 21ra in substantia sua. Si ratione individui, cum ratio individui se teneat ex ARTICULUS II parte corporis et materiae, hoc modo in individuo rationale bene potest suscipere magis et minus, secundum quod unus homo ex parte Bad. 26vZ organorum sensitivorum magis est aptus ad | intelligendum et ratiocinandum quam alter, ut dictum est. 135 Et hoc contingit, quia stante unitate speciei semper formae in aliquo diversificantur in diversis individuis numero secundum diversitatem materiarum numero in quibus recipiuntur. Sed secundum hoc est ei materia quodammodo accidentalis, secundum quam ad omnes actus animae in corpore quidam sunt aptiores quam alii, et unus ad 140 unum aptior est, alius ad alium, tam in moralibus quam in W' 15vb intellectualibus, et unus habilior ad unam | virtutem vel scientiam, alius ad aliam, [ut sic] sicut in uno et eodem homine secundum unam et eandem animam in natura et essentia propter mutationem aetatis contingit ipsum esse habiliorem ad unum actum quam ad alium, et 145 Scarp. 63b similiter | ad eundem actum | in diversis aetatibus, et similiter propter B' 11rb mutationem temporis. Quae quidem mutatio non ponit per se aliquam variationem ex parte substantiae animae, sed solius corporis, et per corpus per accidens circa operationes animae, ita quod eadem anima, si K' 30rb haberet aliam dispositionem corporis,| aliter | operaretur, secundum 150 I' 20rb quod dicit PHILOSOPHUS in Io D e a n i m a : «Si senex haberet oculum iuvenis, videret utique sicut iuvenis». Virtutes enim animae in se non senescunt. Hinc dicitur in S e x p r i n c i p i i s : «Corpus universum, ut est in tempore, suscipit mutationes temporis alteratur enim corpus in aestate hieme vere A 20va et autumno, similiter et anima. Acutius etenim quidam in hieme, quidam | in 155 aestate, quidam autem in vere speculantur secundum instrumenti complexionem. Anima enim coniuncta complexiones corporis comitatur, ut aridae et gelidae complexionis dementiores se ipsis saepe in autumno sunt, quibus vero sanguis principatur, in vere. Similiter autem et de aliis secundum similitudinem animalium et temporum». Sicut, inquam, ista diversificatio in operibus animae contingit 160 in eodem homine secundum eandem animam omnino ex parte corporis, consimiliter et in diversis hominibus secundum diversas animas, quia quantum ad substantialia speciei non potest esse diversitas ex parte animarum, quia quaelibet earum est tota species ipsa, et nihil aliud, secundum quod alias hoc debet probari. Si autem contingit diversitas, 165 hoc non est ratione formae et speciei, sed ratione hypostaticarum dispositionum, quae per accidentia distinguunt species in supposita, sive istud accidens sit ex materia sive praeter materiam, secundum quod per accidentia in formis separatis species distinguuntur per hypostases, sicut in formis materialibus per materias, secundum quod docet 170 DAMASCENUS in libro D e d u a b u s n a t u r i s e t u n a p e r s o n a C h r i s t i , dicens: «Sciendum quod contentiva individuorum solum species QUAESTIO 5 dicuntur specialissimae,| ut angelus, homo, equus, oliva, et talia. Contentiva autem P' 20rb specierum specialissimarum genera dicuntur». «Natura quidem igitur est secundum 175 sanctos commune et indeterminatum, scilicet specialissima species, hypostasis vero particulare secundum se ipsum subsistens, et simpliciter dicere natura commune est, veluti humanitas, hypostasis autem quod particulare, Petrus hypostasis est, non natura, sed habens perfectam naturam humanitatis». «Impossibile est autem naturam constitui extra eas quae secundum ipsam naturales proprietates 180 constituentes ipsam et dividentes a reliquis naturis, quarum congregatio in altera non consideratur specie, item rursus unam et eandem hypostasim non uti characteristicis, et constitutivis ipsius et divisivis a reliquis hypostasibus».| «Dicamus igitur quid est Bad. 26vA naturalis proprietas | et quid hypostatica proprietas, et harum differentiam. T' 21rb Naturalis proprietas est quae | naturam constituit, velut rationale, vitale, quae Scarp. 64a 185 dividit speciem a specie, hoc est naturam ab alia natura. Hypostatica proprietas | est K' 30va quae dividit hypostasim ab alia hypostasi, velut album nigrum», «accidentia animae haec et adventitia», quibus «differens fit naturalium usus». Unde, ut determinat, omnia opera simpliciter determinantur a natura speciei, ut sunt velle, intelligere, et huiusmodi; pronitas autem et inclinatio ad volendum, aut 190 intelligendum, aut aliquid aliud agendum sic vel aliter determinatur ab aliquo accidente quod contingit naturae in supposito determinate per illud accidens, sive secundum se sive in materia. Per quod unus aptus est ad magis certitudinaliter sciendum quam alter, non per aliquid quod est ex parte naturae et speciei, quae aequalis est quantum est ex parte sui in 195 quolibet supposito, sed per aliquod accidens quod determinat et facit hypostasim distinctam ab alia hypostasi sub eadem forma.| Bad. 26vB Ad secundum, quod scientia in anima non habet contrarium, dicendum quod magis et minus in eis quae intensionem nata sunt | Scarp. 64b suscipere | per se est ab agente, quia secundum quod maiori virtute agit I' 20va 200 puritatem formae magis imprimit. Magis ergo et minus causari potest in diversis, quia unum agens fortius agit ad imprimendum formae puritatem quam aliud, etiamsi forma non habeat contrarium in subiecto. Et hoc modo scientia de una re potest esse certior quam de alia in uno et eodem, quia veritas una magis nata est movere intellectum quam alia, 205 et similiter scientia de una et eadem re potest esse certior in uno quam in alio, quia veritas eadem magis nata est | movere intellectum unius W' 16ra quam alterius. In eodem autem magis et minus causatur per contrarium impediens agens, et secundum quod plus et minus impedit, plus et minus veritatem formae imprimit, sicut contingit in formis naturalibus, 210 ut per hoc etiam in diversis causetur magis et minus in quantum agens in uno magis impeditur a contrario quam in alio. Iste ergo modus eius | A 20vb quod est magis et minus causatur ab eo quod est habere contrarium, non autem omnis modus suscipiendi magis et minus, ut dictum est.| Bad. 27rC Scarp. 64a ARTICULUS II QUAESTIO 6 UTRUM OMNIA SCIBILIA NATA SINT AEQUE CERTITUDINALITER SCIRI Circa sextum arguitur quod omnia scibilia quantum est ex parte sui aeque certitudinaliter nata sunt sciri. Primo sic. «Sicut se habet unumquodque ad esse, sic ad veritatem et 5 cognitionem», IIo M e t a p h y s i c a e . Sed unumquodque se habet ad esse et veritatem quod aeque vere est id quod est, quia ita vere corruptibile est corruptibile, ut incorruptibile est incorruptibile. Ergo unumquodque aeque vere se habet ad cognitionem. Quae aeque vere se Scarp. 64b habent | ad cognitionem aeque certitudinaliter nata sunt cognosci. Ergo 10 etc. K' 30vb Secundo | sic. Veritas uniuscuiusque rei creatae similitudo est in P' 20va ea qua imitatur suum exemplar primum.| Tunc enim unumquodque in se vere est, cum est tale, quale ipsum fore exemplar repraesentat. Et tunc certe scitur, quando scitur tale esse. Sed unumquodque aequaliter 15 natum est assimilari suo exemplari primo, quia tantum imitatur vermiculus ideam secundum quam factus est, quantum angelus suam. Ergo aequa certitudine potest sciri veritas cuiuscumque. Ex hoc autem Scarp. 65a est certitudo scientiae. Ergo etc.| In oppositum est quoniam ex hoc nata est res certitudinaliter sciri, 20 quod se ipsam clare manifestat iudicio intellectus, qui ex hoc per se testimonium perhibet veritatis. Sed non omnia aeque clare nata sunt se manifestare intellectui, quia hoc impedit materia in materialibus secundum COMMENTATOREM principio IIi M e t a p h y s i c a e . Ergo Bad. 27rD etc.| 25 Dicendum ad hoc quod veritas rei est id quo res scitur et T' 21va intelligitur, quia ipsa | est proprium obiectum intellectus. Ex eodem autem est scientia rei et certitudo eius, quia non est scientia nisi sit certa, ut dictum est. Certitudo ergo scientiae est ex veritate rei scitae, quare 30 secundum modum veritatis repertae in rebus iudicandum est de certitudine scientiae earum. Dispositio enim per se effectus semper sequitur dispositionem suae causae. Nunc autem ita est quod veritas rei QUAESTIO 6 et esse eius parificantur, secundum quod dicitur IIo M e t a p h y s i c a e : 35 «Necesse est ut dispositio cuiuslibet rei in esse sit sua dispositio in veritate». Unde alia translatio dicit ibidem: «Unumquodque ergo sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem».| «Quanto igitur», ut dicit COMMENTATOR ibidem, «res Bad. 27rE quaelibet magis fuerit perfecta in esse, tanto magis erit perfecta in veritate». Et ideo dicitur in eodem quod «ens significat essentiam et veritatem rei» et quod 40 id «quod significat essentiam cuiuslibet, hoc est finis cognitionis et esse rei». In esse autem sic se habent res, quod non habent ipsum | B' 11va aequaliter, sed est unum ens primum, cui verissime convenit esse, quia habet esse per suam essentiam, a quo omne aliud ens habet esse per participationem, et ideo multo debilius, secundum quod dicit 45 AUGUSTINUS VIIo C o n f e s s i o n u m , dirigens sermonem ad Deum: «inspexi cetera | infra te, et vidi nec omnino esse, nec omnino non esse: esse quidem I' 20vb quoniam abs te sunt; non esse autem, quoniam id quod es non sunt».| Amplius in Bad. 27rF his quae habent esse per participationem, cum omnia entia sunt a primo per ordinem, non aequaliter esse participant, sed ea quae propinquiora 50 sunt primo in esse, verius ipsum esse participant quam remotiora. Propter quod dicitur IIo M e t a p h y s i c a e : «Primum semper est magis dignum in esse, posterius autem non sic»; et AUGUSTINUS XIIo C o n f e s s i o n u m : «Fecisti caelum et terram, unum prope te, alterum prope nihil, unum quo superior tu es, alterum quo inferius nihil est». Et est hoc dictum 55 de materialibus compositis ex materia et forma, quia cum forma dat esse, et superiora corpora, quia plus habent de forma, verius habent esse et inferiora | minus vere, quia plus habent de materia, ideo caelum, K' 31ra quod est supremum in corporibus, dicitur factum prope ens primum, terra autem infima in corporibus dicitur facta prope nihil. 60 Substantiae autem spirituales secundum illos qui dicunt quod sunt formae purae, verissime et summe habent esse in creaturis.| Materia A 21ra autem pura, quantum est ex se, minime de esse habet. De qua dicit | Scarp. 65b AUGUSTINUS quaerens quid sit, XIIo C o n f e s s i o n u m : «Si dici potest ‘nihil aliquid’ et ‘est et non est’ »; et PLATO in T i m a e o : «Idem hoc inter 65 nullam et aliquam substantiam positum invenitur, nec tamen nihil est».| Bad. 27rG Secundum igitur hunc ordinem, quanto res superior est et propinquior primo simplici, qui est forma et actus purus, tanto est | perfectior in P' 20vb veritate, et quanto remotior est ab illo et propinquior materiae purae, W' 16rb tanto imperfectior est in veritate. Propter quod dicit PHILOSOPHUS IIo 70 M e t a p h y s i c a e : «Unumquodque principiorum causa est eorum secundum quod sunt aliae res, et oportet ut illud quod est magis verum, sit illud quod est causa veritatis rerum quae sunt post». Quare cum secundum exigentiam veritatis rei nata est de ea haberi certa scientia, absolute dicendum quod non omnia, immo nulla a primo ARTICULUS II ente usque ad ultimum, quantum est de natura rei, aequa certitudine 75 nata sunt sciri. Immo primum in fine certitudinis natum est sciri, post ipsum autem substantiae immateriales spirituales angelicae, et ultimo materialia, et in rebus materialibus unumquodque natum est sciri tanto minus quanto magis materiale est. Unde et mathematica abstracta a materia sensibili certiori scientia cognoscibilia sunt quam naturalia. Et 80 ideo dicit PHILOSOPHUS de illis substantiis immaterialibus comparando T' 21vb scientiam earum, | quantum est ex parte sui, ad scientiam materialium IIo M e t a p h y s i c a e : quod «in natura sua sunt valde manifestae», et quod «non est difficilis cognitio veritatis in eis propter ipsas res, sed propter nos», e contrario ei quod contingit in rebus materialibus, secundum quod dicit 85 ibi COMMENTATOR: «Rectum est ut difficultas in rebus quae sunt in fine veritatis, et in primo principio, et in principiis abstractis a materia sit ex nobis, non ex illis, quoniam abstracta sunt intellecta in se naturaliter». Et ideo illa certissime nata sunt sciri, quanto sunt priora, secundum quod dicit PHILOSOPHUS Io M e t a p h y s i c a e : «Certissimae scientiarum maxime 90 Bad. 27rH primorum sunt».| In aliis autem in se ipsis | est difficultas sciendi ea, quia Bad. 27vH non sunt in se intellecta, sicut formae materiales. Difficultas enim in illis magis est ex se quam ex nobis, et maxime in cognoscendo primam materiam. Propter quod dicit PLATO de ipsa quia «nec plane intelligibilis est, nec plane sensibilis». Comparando etiam 95 materialia inter se secundum certitudinem scientiae, dicit PHILOSOPHUS quod «non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem, sicut in K' 31rb mathematicis. Hoc enim non oportet quaerere nisi in eis quae non commiscentur | cum materia. Et ideo iste modus non est naturalis, quia omnis natura fere admixta est cum materia»; ubi dicit COMMENTATOR: «Demonstrationes enim 100 mathematicae sunt in primo ordine certitudinis, et demonstrationes naturales sequuntur eas», et iterum inter mathematica tanto maiori certitudine nata I' 21ra sunt sciri, quanto | sunt magis abstracta.| Propter quod dicitur Io Scarp. 66a M e t a p h y s i c a e : «Quae ex minoribus certiores sunt his quae ex appositione, ut arithmetica, geometria». Est enim arithmetica de unitate, quae est 105 substantia non posita, geometria vero de puncto, quae est substantia posita, et ita magis concernens materiam. Et ideo geometria sumit certitudinem ab arithmetica, descendendo de genere in genus in quantum «magnitudines numeri sunt», ut dicitur in libro P o s t e r i o r u m . Minima ergo certitudo rerum materialium nata est esse in scientia 110 rerum naturalium, et tanto minor, quanto magis sunt mutabiles, quia praeter hoc quod minus perfecte habent esse et veritatem, quia sunt proxima materiae, id modicum quod habent esse et veritatis amittunt in quantum mutantur, secundum quod dicit AUGUSTINUS Vo D e T r i n i t a t e : «Quod mutatur non servat ipsum esse, et quod mutari potest, 115 QUAESTIO 6 etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ac per hoc illud quod non tantum non mutatur, verum etiam omnino mutari non potest, sine scrupulo accidit quod verissime dicatur esse».| Et ideo corpora caelestia, quia solum mutantur A 21rb secundum situm, non secundum formam, sicut elementaria, certius nata 120 sunt sciri quam elementaria, quorum naturam, scilicet in materia, in hoc quod minima certitudine sciuntur, sequuntur | omnia moralia propter P' 21ra particularium variabilitatem circa quae sunt, de quibus dicitur Io E t h i c o r u m : «Bona et iusta de quibus civilis intendit tantam habent differentiam et errorem, ut videantur sola lege esse». Et quia propter 125 mutationem, quae est in rebus naturalibus, ipsa minime esse habent et minima certitudine nata sunt sciri, ideo etiam contingit quod illa, quorum esse et natura est ipsa mutatio aut in mutatione consistit, minimum esse habent inter omnia naturalia et debilissime nata sunt sciri, cuiusmodi sunt motus et tempus.| De tempore enim dicit Bad. 27vI 130 PHILOSOPHUS IVo P h y s i c o r u m quod apparet «quod omnino non sit, aut vix aut obscure»; et AUGUSTINUS XIo C o n f e s s i o n u m : «Quid | est T' 22ra tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio. Quomodo enim esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit in non esse?». Minime ergo ista nata sunt 135 sciri, quia minime nata sunt esse determinatum habere. Unde et illud quod omnino habet esse indeterminatum, id nulla scientia humana comprehendit, cuiusmodi est ens | per accidens, de K' 31va quo dicit PHILOSOPHUS VIo M e t a p h y s i c a e : «Nulla scientia perscrutatur de | hoc, quia non habet esse determinatum», et ideo neque Scarp. 66b 140 scientiam permanentem, quoniam omnis scientia permanens aut est illius quod est semper aut illius quod est in maiori parte, quia quod determinatur oportet quod sit semper aut in maiori parte. Unde et talia entia | ad prima principia per se nota, quae ex natura sua certius nata B' 11vb sunt sciri quam posteriora in quolibet genere scientiae et in qualibet re 145 scita, per accidens se habent. Unde ex illis primis principiis non potest ratio humana talium notitiam investigare. Sic ergo patet discurrendo per singula qualiter non omnia aeque certitudinaliter nata sunt sciri, sed quaedam certius, quaedam minus certe, ut dictum est.| Bad. 27vK 150 Ad primum in oppositum, quod «omnia aeque vere se habent ad esse», dicendum quod falsum est, secundum quod patet ex dictis. Licet enim quaeque res aequaliter vere est id quod est, quia «nulla propositio ARTICULUS II est verior ea in qua praedicatur idem de se ipso», absolute tamen non aeque vere habet esse quaelibet res, sed una verius altera. Unde 155 arguendo sic «vermiculus aeque vere est id quod est, ut angelus; ergo Bad. 27vS aeque vere est», fallacia est secundum quid et simpliciter.| Ad secundum, quod aeque vere quaeque res assimilatur ei ad quem facta est; ergo aeque vere est, dicendum quod non sequitur, quoniam licet aeque vere assimilatur, non tamen tantum assimilatur, 160 I' 21rb quia non | secundum tantum et aequale nata est quaeque res ei assimilari, et tanto res in se verius est, quanto amplius illi primo assimilatur. Unde AUGUSTINUS 8 3 Q u a e s t i o n i b u s : «Multis modis res possunt dici similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam, quia in ipso est virtus et sapientia; aliae in quantum solum vivunt, quia ipse summe vivit; aliae in 165 quantum sunt, quia ille summe est. Et ideo quae tantum sunt exigue sunt ad similitudinem eius; quae vero vivunt amplius participant similitudinem; quae vero sapiunt, similitudine propinqua sunt, ut in creaturis nihil sit propinquius». Modicum ergo ens tantum assimilatur modico in ipso ad quod est, quod tamen in se non est modicum, sicut maximum maximo. Non tamen ex 170 hoc sequitur quod tantum assimilatur modicum, sicut maximum. Modicum et maximum dico in Deo non ex se absolute, sed ex A 21va comparatione qua imitabilis est a creatura secundum gradus diversos.| Bad. 28rS Scarp. 67 ARTICULUS III DE QUALITATE SCIBILIUM Quia disciplinati est in tantum certitudinem quaerere secundum unumquodque genus, in quantum rei natura recipit, ideo postquam K' 31vb visum est de certitudine scientiae humanae, videndum | est de 5 P' 21rb quidditate scibilis ab eo. Et circa hoc quaeruntur quinque:| primum, si contingit hominem scire non entia; secundum, si contingit hominem scire omnia entia; tertium, si contingit hominem scire omnia ex philosophicis scientiis; quartum, si contingit hominem scire omnia ex puris naturalibus; quintum, si contingit hominem scire per gratiam illa 10 Bad. 28rA quae excedunt naturam.| Scarp. 67a QUAESTIO 1 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE NON ENTIA QUAESTIO 1 Circa primum arguitur quod contingit hominem scire non entia. Primo sic. Ea quae non sunt solent praecaveri si suspicantur 5 nociva, et sperari si suspicentur proficua. Haec non possent fieri nisi contingeret ea scire. Ergo etc. Secundo sic. Prophetae praenuntiabant | quae non erant et neque T' 22rb Scarp. 67b ex cursu rerum naturalium futura erant. Et illa non erant simpliciter et tamen illa sciverunt. Ergo etc. 10 Tertio sic. Contingit praenuntiare eclipses solis et lunae, et cetera talium, antequam sint. Quod non esset, nisi contingeret scire non entia. Ergo etc. Quarto sic. Secundum PHILOSOPHUM in libro P e r i h e r m e n i a s : «contingit vere enuntiare de eo quod non est non esse». Hoc 15 autem non contingeret, nisi | contingeret quod non est scire. Ergo etc. Scarp. 68a Probatio mediae est quia si contingit vere enuntiare de eo quod non est non esse, contingit scire propositionem illam veram in qua enuntiatur quod non est non esse, quia omne verum est scibile. Sed non contingit scire veritatem complexionis nisi sciendo incomplexa, quia veritatem 20 complexionis non cognoscimus, nisi in quantum terminos cognoscimus. Cum ergo termini illius complexionis et in subiecto et in praedicato sunt non ens, ergo etc. Oppositum arguitur primo sic. Non contingit scire nisi verum. Verum et ens convertuntur. Ergo etc. 25 Secundo sic. Scientia hominis causata est a rebus. Non ens nullius potest esse causa. Ergo etc.| Bad. 28rB Dicendum ad hoc secundum PHILOSOPHUM | in IIIo D e W' 16vb a n i m a quod intellectus est «quodammodo intelligibilia et sciens scibilia», et 30 cum «non sunt nisi duo modi essendi», ut ibi dicit COMMENTATOR, «necesse est ut intellectus et sciens sint intellectum et scibile extra animam aut forma eius». Res autem ipsa non possunt esse. Necesse est ergo quod sint quodammodo forma et species eius, specie scilicet rei intellectae et scitae informati. Unde «lapis non est in anima, sed species lapidis». Nihil 35 igitur potest esse scibile, nisi quod per speciem suam natum est esse in anima, ut per speciem anima quodammodo sit ipsum. Quare cum non ens speciem habere | natum non est, non ens nullo modo potest esse I' 21va scitum in quantum huiusmodi. Sed quidquid contingit hominem scire necesse est quod ens sit, ita quod prima ratio scita oportet quod sit ratio 40 et intentio entis, secundum quod dicit AVICENNA: «Ens et res talia sunt ARTICULUS III K' 32ra quod statim imprimuntur in anima | prima impressione, quae non acquiritur ex aliis notioribus se, et alia ab eis». Unde quod privat entis intentionem per se, est illud quod est per se et primo incognitum, ita quod sicut unumquodque scitum primo est cognitum sub ratione qua ens, ita unumquodque ignoratum primo est incognitum sub ratione qua non 45 ens. Propter quod dicit PHILOSOPHUS Io P h y s i c o r u m quod «infinitum in quantum infinitum incognitum est», quia infinitum in quantum Bad. 28rC infinitum est non ens.| Intelligendum tamen quod «ens dicitur multis modis», secundum PHILOSOPHUM Vo M e t a p h y s i c a e , et similiter per contrarium non 50 ens dicitur multis modis. Quorum unus est secundum figuras praedicamentorum, et est certitudo qua unaquaeque res est id quod est, sicut albedo habet certitudinem qua est albedo. Et hoc appellatur esse proprium rei, quod est essentiae eius. Non ens oppositum tali enti est illud quod nullam certitudinem habet in se, nec potest habere apud 55 Scarp. 68b intellectum qua certificetur res esse id quod est, sed privat | esse tale, et est illud de quo dictum est quod homo non potest ipsum scire, quia est A 21vb omnino inscibile, quia rem cuiuslibet | praedicamenti privat. Sed ens P' 21va dicto modo secundum quodlibet genus praedicamenti | dividitur in ens potentia et in ens actu. Et dicitur illud quod est in potentia non ens 60 respectu illius quod est ens actu extra animam, quia id quod solum est in potentia non est in actu. Quod tamen aliquando poterit esse tale vel potentia materiae per generationem vel potentia efficientis solum per creationem, de tali non ente non est negandum quin contingat hominem ipsum scire concipiendo quidditatem et essentiam talis entis, praeter hoc 65 B' 12ra quod apprehendat ipsam | esse in actu extra animam. Talis enim intellectus, quo apprehenditur res extra esse in effectu, semper concomitatur intellectum quo apprehenditur res simpliciter in essentia T' 22va sua, ut dicit AVICENNA | ponens exemplum tale: «Verbi gratia, si dixerit aliquis ‘resurrectio erit’, intellexisti ‘resurrectionem’, quae non est, et intellexisti 70 ‘erit’, quod non est, et praedicasti ‘erit’ de ‘resurrectione’. Sed intelligitur ut in hora futura vera sit de ea intentio de ‘est’». Et sic, ut dicit, «enuntiationes non sunt nisi per id quod est in anima et per accidens per id quod est in exterioribus». Et similiter est de intellectibus incomplexorum, secundum quod dicit ALGAZEL in L o g i c a sua: «Possibile est te intelligere hominem simpliciter, 75 Bad. 28vC ita quod non intelligas an habeat esse extra,| an non esse, sicut an habeat esse Bad. 28vD album, an non».| Et si dubitas forte an habeat esse in mundo an non, hoc non impedit tuum intellectum ad intelligendum essentiam hominis, quod manifeste dicit PHILOSOPHUS secundum antiquam translationem IIo P o s t e r i o r u m . «Apparet», inquit, «quod intentio definitionis rei et quia 80 existat, sunt duae res diversae, quia qui ostendit quid est res et eius definitionem, QUAESTIO 1 non apprehendit per hoc quod illa res existat. Nam cum homo ostendit definitionem circuli, quod sit figura plana, et cetera, non | apprehendit per ostensionem illius K' 32rb quod sit esse circulo». Nota per illud quod dicit «sunt duae res diversae» ipsum 85 non intelligere nisi diversitatem intentionum in intelligendo, quod patet per hoc quod subdit, «quia qui ostendit» etc. De non ente vero quod opponitur enti secundum figuras praedicamentorum, quod privat rem cuiuslibet praedicamenti, de illo solo non ente non potest esse scientia nisi per accidens, sicut privatio 90 cognoscitur per habitum, secundum quod dicit AVICENNA Io M e t a p h y s i c a e : «Esse est notius quam non esse. Esse enim cognoscitur per se, non esse vero cognoscitur per esse aliquo modo». Per haec patent | obiecta utriusque | partis, si quis inspiciat.| I' 21vb W' 17ra Bad. 28vE Scarp. 69a QUAESTIO 2 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE OMNIA ENTIA Circa secundum arguitur quod contingit hominem scire omnia 5 entia. Primo sic. PHILOSOPHUS dicit in IIIo D e a n i m a quod «intellectus quodammodo est omnia intelligibilia, sicut sensus est omnia sensibilia». Sensus sic est omnia sensibilia quod potest omnia sentire. Ergo intellectus ita est omnia intelligibilia quod potest omnia intelligere. Haec 10 sunt omnia scibilia et omnia entia. Ergo etc. Secundo sic. Qui potest intelligere et scire magis scibile et intelligibile, et minus, secundum PHILOSOPHUM in IIIo D e a n i m a . Homo potest scire et intelligere summe scibile, ut dictum I o a n n i s 17o: «Haec est vita aeterna». Ergo etc. 15 Oppositum arguitur primo sic. E c c l e s i a s t i c i 3o, «Plurima sunt super sensum hominis». Sed illa non potest scire. Ergo etc. Secundo sic. E c c l e s i a s t e s 7o: «Dixi: ‘sapiens efficiar’, et ipsa recessit a me multo plus quam erat». Sed hoc non contingeret, si contingeret eum scire omnia entia. Ergo etc.| Bad. 28vF 20 ARTICULUS III Dicendum ad hoc quod ita est in omnibus quibus competit operatio aliqua exercenda per instrumentum, quod agens de se sufficiens ut agere possit, si habeat copiam instrumenti, dicendus est P' 21vb simpliciter posse in illam | operationem, licet ei deficiat instrumentum, et ideo non possit procedere in actum, sicut oculus dicitur posse videre 25 omne visibile, licet non possit procedere in actum videndi deficiente luce exteriori. Nunc autem ita est quod propria operatio hominis secundum quod homo est scire et intelligere, quia est eius operatio A 22ra secundum intellectum | et rationem, qua vere homo est, secundum PHILOSOPHUM Xo E t h i c o r u m . Ad operationem autem huiusmodi 30 Scarp. 69b homo, quantum est ex | natura sui intellectus, si sufficienter illustretur luce intellectuali proportionali cuilibet scibili secundum statum et Bad. 28vG gradum suum, est in potentia ut sciat et intelligat unumquodque.| Absolute igitur concedendum est quod homo potest scire omnia entia, K' 32va hoc est | omnia scibilia. Et ob hoc dicitur in libro D e s p i r i t u e t 35 a n i m a : «Anima ad similitudinem totius sapientiae facta omnium in se similitudinem gerit». Dicit etiam AVICENNA in IXo M e t a p h y s i c a e suae quod «sua perfectio animae rationalis est ut fiat secundum intelligibile, et T' 22vb describatur in ea forma totius, et ordo | intellectus in toto, et bonitas fluens in omne, et ut incipiens a principio totius procedat ad substantias intellectuales spiritales 40 absolute, et deinde ad spiritales pendentes aliquo modo a corporibus, et deinde ad animas moventes corpora, et postea ad corpora caelestia, et ut haec omnia fiant descripta in anima secundum dispositiones et vires eorum, quousque perficiatur in ea dispositio esse universitatis, et sic transeat secundum intellectum in instar totius mundi, et cernens id quod est pulchrum absolute, et bonitas absolute, et decor verus, 45 Bad. 28vH fiat unum cum eo, insculpta exemplo eius».| Ad primum in oppositum, quod «plurima sunt supra sensum hominis», dicendum quod verum est attingenda lumine naturali. Si tamen sufficienter illustretur lumine supernaturali, nihil est supra sensum 50 Bad. 28vI hominis, quin possit illud attingere intellectu.| Ad secundum, quod «sapientia recedit ab investigante», dicendum quod dicitur recedere, quia quanto homo plus investigat scientiam lumine naturalis rationis, tanto patet ei profunditas. Nihil tamen est scibile in creaturis, si sufficienti lumine illustretur, quin poterit illud 55 scire, maxime cum illustratur ad hoc quod possit scire summum intelligibile attingendo, licet non comprehendendo. In cuius cognitionis Scarp. 70a comparatione | potest etiam verificari illud E c c l e s i a s t e s : «Dixi: QUAESTIO 2 ‘sapiens efficiar’», etc. Quanto enim amplius cognoscitur illud,| tanto Scarp. 70b 60 amplius recedere dicitur cognitio illius ab eo, quoniam semper | de I' 22ra scibili illo claret plus restare cognoscendum quam iam cognitum est.| Bad. 28vK Scarp. 70a QUAESTIO 3 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE OMNIA EX PHILOSOPHICIS SCIENTIIS Circa tertium arguitur quod contingit hominem scire omnia ex 5 philosophicis scientiis. Primo sic. Quaecumque sunt in universo per ordinem et connexionem se habent ad invicem. Connexio illa sciri potest ex scientiis philosophicis, quia fit per naturam influentiae inter motorem et motum, causam et causatum, quae sciri possunt ex scientiis 10 philosophicis. Connexio autem et ordo aliquorum sciri non possunt, nisi simul sciantur connexa et ordinata, quia relative se habent ad invicem. Ergo etc. Secundo | sic. Ex scientiis philosophicis habet homo scientiam Bad 29rK superiorum et inferiorum, corporalium et spiritualium, sicut | patet. Et K' 32vb 15 ista sunt omnia scibilia. Ergo etc. Contra est. Quoniam ex scientiis philosophicis nihil | scitur nisi W' 17rb scientia quae hauritur ex sensibus et sensibilibus, quia secundum PHILOSOPHUM omnis nostra cognitio a sensu ortum habet. Sed multa sunt scibilia quorum scientia ex sensu et sensibilibus hauriri non potest, 20 ut sunt | omnia illa quorum notitiam per fidem tenet sacra scriptura. B' 12rb Ergo etc.| Bad 29rL Dicendum ad hoc secundum | PHILOSOPHUM IVo P' 22ra M e t a p h y s i c a e quod scientiarum philosophicarum omnium una est 25 universalis ad omnes, quam appellant philosophi primam philosophiam, aliae vero sunt particulares sub illa. Nunc autem, ut dicit PHILOSOPHUS ibidem, «scientiarum particularium | cuiusque est considerare de accidente quod Scarp. 70b accidit alicui partium entis divisae a toto ente», contra alias partes quas considerant aliae scientiae particulares, sicut mathematicae accipiunt 30 numeros et magnitudines et considerant de eis et suis accidentibus, et naturales de | ente mobili. Scientia vero universalis de ente simpliciter A 22rb ARTICULUS III considerat et de eis quae sunt entis per se, et ideo considerat etiam de primis causis et principiis entis simpliciter, de quibus nulla scientia particularis se intromittit. Si ergo aliqua pars philosophiae de natura et quidditate divinorum et de eis quae sunt propria Deo et substantiis 35 spiritualibus consideraret, illa est prima philosophia, quia, ut dicitur in Io M e t a p h y s i c a e , «philosophus primus debet considerare de rebus quae sunt magis altae omnibus substantiis in veritate». Sed constat quod T' 23ra de illis PHILOSOPHUS non | determinat nisi in universali, in quantum sunt principia et causae entis simpliciter, secundum quod ipse dicit in Io 40 M e t a p h y s i c a e . «Arbitramur», inquit, «scire omnia sapientem, sicut contingit, non secundum unumquodque scientiam habentem ipsorum», ubi dicit alia translatio: «non singularem eorum scientiam habentem». Constat tamen quod non minus substantiae spirituales habent in se scibilia specialiter de eis scienda, quam substantiae corporales, de quibus scientiae particulares 45 philosophiae particularia, ut dictum est, considerant. Quare cum illa particularia scienda circa substantias spirituales nulla pars philosophiae docet, nec universalis nec particularis, patet clarissime quia non Scarp. 71a contingit homines | scire omnia scibilia sibi ex scientiis philosophicis. Unde et PHILOSOPHUS, qui hoc bene sentiebat, quando occurrebant ei 50 talia quae scientiam philosophicam excedebant, de hoc se non intromisit, sed considerationi alterius commisit, secundum quod de hoc habemus unum exemplum clarum in Io E t h i c o r u m , ubi quaerit inter alia de felicitate an sit donum Dei; dicit sic: «Si quidem aliud aliquod deorum est donum hominibus, rationale et felicitatem Dei donum esse, maximum quanto 55 K' 33ra optimum. Sed | de hoc erit alterius perscrutationis | magis proprium».| I' 22rb Bad 29rM Ad primum in oppositum, quod ex philosophia scitur connexio omnium, ergo et connexa, dicendum quod connexa cognoscuntur ex Scarp. 71b philosophia, quantum potest manuducere | connexio a sensibilibus ad 60 insensibilia procedendo. Et hoc est solum quoad generalia, quae pertinent ad rationem causalitatis superiorum respectu inferiorum, non Bad 29rN autem quoad propria, in quibus certior consistit eorum scientia.| Ad secundum, quod «ex philosophia habetur scientia omnium», dicendum quod verum est quoad genera singulorum, quia de quolibet 65 genere entis considerat, sed non quoad singula generum neque quoad singula de singulis consideranda, sed quoad singula generum considerat substantias corporeas, non autem incorporeas, quae non minus scibilia QUAESTIO 3 sunt quoad singula specialiter consideranda circa eas quam corporalia, ut 70 dictum est.| Bad 29rO Scarp. 71a QUAESTIO 4 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE OMNIA EX PURIS NATURALIBUS Circa quartum arguitur quod contingit hominem scire omnia ex 5 puris naturalibus suis. Primo sic. Homo potest scire ex puris naturalibus suis illa quorum notitia includitur in potentia in primis principiis naturaliter cognitis, quia ex illorum notitia per naturalis rationis investigationem potest cognitionem aliorum deducere in actum. Omnia scibilia sunt huiusmodi. 10 Omnium enim scibilium notitia in potentia includitur in primis principiis. Ergo etc. Probatio assumptae est, quia primum principium incomplexum est intentio entis in quantum ens est; primum complexum est «de quolibet affirmatio vel negatio»,| ut dictum est supra. Sub intentione P' 22rb et conceptu entis simpliciter continetur omnis conceptus incomplexus, 15 sive sit creati | sive increati, ut vult AVICENNA Io M e t a p h y s i c a e Scarp. 71b suae; sub conceptu illius complexi «de quolibet affirmatio vel negatio», continetur quilibet conceptus complexus, sive sint extrema entis creati sive increati. Secundo sic. Frustra esset aliquid in potentia ad aliud, nisi actu 20 illud posset attingere. Cum ergo «intellectus humanus» secundum PHILOSOPHUM «est in potentia omnia intelligibilia», et hoc in puris naturalibus | constitutus,| «nihil autem est ponere frustra in fundamento W' 17va A 22va naturae et creaturae», ergo etc. Oppositum arguitur sic. Scientia hominis ex puris naturalibus non 25 est nisi via sensus, secundum PHILOSOPHUM. Sed plura sunt scibilia quorum notitia a sensu non capit ortum, quia non cadunt omnino sub sensu, nec ea quae cognoscuntur ex sensu sufficiunt ad hoc ut faciant illa sciri, ut sunt quidditates incorporalium. Ergo etc.| Bad 29vP 30 Ad hoc dicendum quod ab agente per | instrumentum non potest Scarp. 72a procedere actio ad quam instrumentum se extendere non potest, quia ARTICULUS III T' 23rb instrumento artis fabrilis opus carpentationis faber efficere | non potest. K' 33rb Nunc autem ita est quod ratio naturalis in | cognitione quae sibi ex puris naturalibus competit utitur ut instrumento lumine naturali sibi veritates rerum illustrante et eas intellectui manifestante. Lumen autem 35 illud, quia naturale est, limitatum est ad solummodo notitiam hominis naturalem illustrandam. Cum ergo illa notitia quae naturalis est sit adminiculo sensuum et sensibilium, lux homini connaturalis solum illustrat ad sciendum notitiam eorum quae mediante sensu nata sunt cognosci. Talia sunt illa quae sunt scibilia philosophica solum, praeter 40 quae sunt plura alia, quae excedunt naturalem intellectum hominis, quia per sensibilia non potest ad illorum quidditates cognoscendas attingere, maxime autem Dei, quia omnia sensibilia sunt effectus quidam virtutem illius in nullo adaequantes, et sine cognitione eius quod quid est omnino scientia de natura rei haberi non potest, secundum quod dicit 45 PHILOSOPHUS VIo M e t a p h y s i c a e : «Oportet non ignorare illud quod I' 22va significat aliquid, quid est, quia | absque hoc facere nihil est», ubi dicit COMMENTATOR: «Quaerere enim aliud scire hoc non determinato est quasi non quaerere». Unde volentes ex vestigio creaturae divinam essentiam perfecte cognoscere irridet I o b XIo: «Forsitan», inquit, «vestigia Dei comprehendes et 50 omnipotentem usque ad perfectum reperies» et XXXVIo: «Ecce Deus magnus, vincens scientiam nostram». Et non solum clara illorum notitia nostri intellectus possibilitatem excedit, sed et illa quae nata est haberi de eis Bad 29vQ per fidem et in aenigmate, secundum quod dicetur infra.| 55 Ad primum in oppositum, quod «omnium notitia in potentia includitur in primis principiis», dicendum primo ex parte primorum principiorum quod sicut in naturalibus illud quod procedit ex radice semper tenet et sapit naturam seu virtutem radicis, nec potest naturam radicis excedere, sic principia prima naturalis cognitionis, cum a sensibus 60 et sensibilibus velut a radice trahantur, ut saepius dictum est, vim et Scarp. 72b naturam sensibilium excedere non possunt, ut sicut ipsa in naturali | B' 12va notitia hominis accepta sunt a sensibilibus, ultra notitiam | eorum quae adminiculo sensuum nata sunt cognosci extendi non possunt. Licet ergo ratio entis simpliciter et absolute accepta sit in potentia sufficiens ratio 65 cognoscendi quodlibet cognoscibile quod sub ratione generali entis continetur, in quantum tamen est accepta per sensum a sensibilibus, limitata est, ut sit in potentia principium cognoscendi solum illa ad quae potest deducere ratio naturalis adminiculo sensuum et sensibilium, et QUAESTIO 4 70 non alia. Secundo dicendum ex parte luminis naturalis intellectus, ut est coniuncti, quod quamvis | principia prima sunt, quantum est de se, K' 33va sufficienter in potentia ad faciendum scire quodlibet cognoscibile, quia tamen lumen illud limitatum naturaliter est, ut non sit natum illustrare ad eliciendum notitiam | aliquam ultra notitiam quae ex sensibilibus P' 22va 75 hauritur, ultra quam non potest se | extendere, nisi ei adiutorium A 22vb luminis superioris addatur, sicut lux naturalis in oculo cati sufficit ad illustrandum medium, ut eo videat aliqua visibilia grossa, et non potest ei ostendere minuta nisi lumine solis vel candelae, vel aliquo exteriori superinfuso.| Bad 29vR 80 Ad secundum, quod omnia sunt homini naturaliter cognoscibilia, dicendum quod aliqua sunt homini cognoscibilia naturaliter, quia ex principiis naturaliter ei inditis potest in illorum cognitionem devenire sine adiutorio exteriori; sic homini in statu huius vitae solum sunt naturaliter cognoscibilia| ea quae sensuum adminiculo capere potest. T' 23va 85 Alio modo sunt aliqua naturaliter ei cognoscenda seu cognoscibilia, quia de natura sua natus est illa intelligere, sed hoc non ut ex puris naturalibus illa intelligat, sed quia naturaliter ita ordinata est, ut nata sit recipere lumen quo adiuta illa intelligat. Unde secundum hunc modum homo ordinatur ad hoc, ut per gratiam elevetur ad suscipiendum magis 90 bonum, quam sit illud quod potest attingere per naturam. Quod non videbant philosophi, et ideo cognitionem hominis et beatitudinem non posuerunt ultra id quod potest attingere per naturam, et errabant.| Bad 29vS Scarp. 73a QUAESTIO 5 UTRUM CONTINGAT HOMINEM SCIRE PER GRATIAM ILLA QUAE EXCEDUNT NATURAM Circa quintum arguitur quod non contingit hominem scire per 5 gratiam illa quae eius excedunt naturam. Primo sic. Inter agens et patiens | debet esse proportio. Non W' 17vb enim, ut dicit PHILOSOPHUS, quodlibet natum est agere in quodlibet, sed unumquodque in sibi conveniens et proportionale. «Actus enim activorum sunt in patiente et disposito». Scitum autem agit in sciens, et non est 10 proportio intellectus humani in cognoscendo ad id quod eius naturam excedit, quia si in cognoscendo ipsum esset eius ad ipsum proportio, non excederet ipsum. Ergo quod excedit ipsam naturam eius non potest homo | ullo modo scire. I' 22vb Secundo sic. Si sciret per gratiam quod eius naturam excedit, illa 15 gratia necessario est ei supernaturalis. Sed quod est supernaturale non ARTICULUS III est susceptibile per naturam, ergo solum per gratiam, et eadem ratione illa per aliam, et sic in infinitum. Hoc autem est impossibile ut sic K' 33vb procedatur; ergo et primum, quod homo sciat per | gratiam quod non potest scire per naturam. Tertio sic. Sicut se habet oculus corporalis ad videndum mediante 20 Bad 30rS luce corporali sibi naturali, sic intellectus ad videndum | mediante luce spirituali sibi naturali. Sed nullo lumine superiori potest oculus corporalis elevari ad videndum quod non potest videre lumine sibi naturali; ergo nec oculus spiritualis ad videndum quod non potest videre lumine sibi naturali. 25 In contrarium est quoniam cognitio hominis naturalis non excedit adminiculum sensus. Si ergo non posset scire per gratiam quae non potest scire per naturam, nullo modo posset eius notitia excedere visibilia. Quare cum in ultima notitia hominis consistit eius beatitudo, beatus esset ex notitia causatorum sensibilium quam potest habere ex 30 ipsis. Quare cum hoc sit haeresis philosophorum, aliam oportet homini Bad 30rT dare scientiam per gratiam quam potest habere per naturam.| Dicendum ad hoc quod secundum AUGUSTINUM VIIIo S u p e r G e n e s i m «in ipso mundo gemina providentiae divinae operatio reperitur, 35 partim naturalis, partim voluntaria, naturalis per occultam administrationem», de qua dicit libro IXo: «Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam leges Scarp. 73b naturales | et determinatam vim, quid unumquodque valeat vel non valeat», verbi gratia, «ut de grano tritici non nascatur faba, sed triticum. Super hunc cursum rerum naturalem voluntaria administratione potestas est creatoris facere 40 de omnibus aliud quam eorum seminales rationes habent», verbi gratia, «ut lignum A 23ra aridum repente floreat, et fructum gignat, et asina | loquatur, et cetera huiusmodi quae Deus naturis dedit, ut haec ex eis fieri possent actione potentioris. Non enim ex eis illa faceret nisi fieri possent», ut ita dicit P' 22vb IOANNES DAMASCENUS, «Quae tamen non dedit | eis, ut haberent ex 45 motu suo naturali. Et ideo potentia illa appellatur potentia oboedientiae, non naturae». Nunc autem sicut Deus agit et movet ut primus motor in movendo creaturas corporales motu corporali, sic agit et movet ut T' 23vb primus motor in movendo creaturas spirituales | motu spirituali, et ideo sicut dupliciter movet, ut dictum est, creaturas corporales, una scilicet 50 providentia generali et naturali, et altera providentia speciali et voluntaria, similiter congruit ut dupliciter moveat creaturam spiritualem. Motus autem eius est in intelligendo et volendo, et hoc scilicet QUAESTIO 5 providentia generali movendo eam lumine naturaliter sibi indito ad 55 cognoscendum ea quae subsunt | cognitioni naturali, et similiter ad ea K' 34ra agendum quae sibi ex naturalibus agere competit; providentia autem speciali movendo eam lumine supernaturaliter infuso ad cognoscendum quae sunt super facultatem rationis naturalis, et similiter voluntarie ad agendum quae sibi per gratiam agere competit, ut sic homo ordinetur, 60 tam ex parte intellectus quam affectus, ad aliquid superius quam ex puris naturalibus possit attingere, quod non contingit in aliquibus ratione carentibus, et hoc ut homo, qui ferri debet in finem suum ratione et voluntate, quod non competit ratione carentibus, auxilium semper a Deo suo postulet, nec ipsum aliquando contemnat, quod de facili 65 faceret, si ex puris naturalibus sibi omnino sufficeret.| Et hoc est quod Bad 30rV dicit CHRYSOSTOMUS exponens illud M a t t h a e i VIIo, «Date et dabitur | vobis»: «Omnem», inquit, «creaturam sensibilem Deus armatam et munitam I' 23ra creavit. Alios enim munivit velocitate pedum, alios unguibus, alios pennis, alios dentibus, alios cornibus, hominem autem solum sic disponit ut virtus illius sit ipse. 70 Et in eo quod infirmiorem eum fecit omnibus, eo ipso fortiorem voluit eum esse in se. Nam sciens Deus quia cognoscere et colere Deum vita aeterna est, ignorare autem et contemnere | perditio sempiterna, nec ita infirmum eum creavit, ut omnino nihil boni Scarp. 74a facere possit, ne quem super omnia et propter quem omnia fecerat, omnibus inveniretur esse deterior, nec ita potentem eum creavit, ut etiam sine Dei auxilio ex se 75 ipso facere possit quod vult, ut infirmitatis suae necessitate coactus, semper necessarium habeat dominum suum. Si enim omnis | virtus hominis in Deo est, et W' 18ra tamen contemnit omnium bonorum auctorem, quanto magis negligeret eum, si potentia eius esset in se ipso?»| Bad 30rX 80 Ad primum in oppositum, quod «non est proportio intellectus ad sibi | supernaturale», dicendum quod verum est de se per lumen B' 12vb naturae, tamen lumine gratiae bene sit ei proportionale quod est supernaturale, sicut per lumen naturale est proportionale ei quod ex puris naturalibus potest cognoscere.| Bad 30rY 85 Ad secundum, quod «illius luminis gratiae non est susceptibilis per naturam, sed per gratiam solum», dicendum quod verum est, ita quod ex puris naturalibus illud sibi acquirat vel quod naturaliter lumen ipsum sibi inditum habeat. Est tamen ipsius susceptibilis per naturam, quia natura de se ad hoc ordinata est, ut munere creatoris hoc recipiat, et per illud 90 illa quae natura non attingit cognoscat. Unde licet homo non accepit | a K' 34rb natura quod per se ad | illorum notitiam attingat, accepit tamen a natura Scarp. 74b ARTICULUS III A 23rb ut alterum in se recipiat cuius adiutorio ad | illam attingat. Aliter enim ad illam omnino attingere non posset, secundum quod dicit DAMASCENUS libro D e d u a b u s n a t u r i s e t u n a p e r s o n a C h r i s t i : «Impossibile est qualemcumque naturam uti actione, vel operari 95 operationem vel passionem, quorum potentiam non secundum naturam assumpsit, velut non potest germinare terra non secundum naturam accipiens a conditore Bad 30rZ germinativam potentiam».| T' 24ra Ad tertium, quod «oculus corporalis | per nullum supernaturale lumen potest videre quod non potest videre in lumine naturali», 100 dicendum quod non est simile, quoniam praeter sensibilia in lumine materiali sensus non est aliud sensibile omnino, sed praeter intelligibile P' 23ra lumine naturali intellectus est aliud intelligibile ei lumine | supernaturali, quod distat a naturalibus intelligibilibus intellectus et ab ipso intellectu, Bad 30vZ non sicut | sapor vel odor a visu et a colore, quae nullo modo sunt 105 visibilia, sed sicut visibile excellens distat a visibili temperato et a debili visu, ad quod non potest ipse attingere, nisi lumine clariori illustretur et fortificetur. Unde dicit PHILOSOPHUS in IIo M e t a p h y s i c a e quod «intellectus noster se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus vespertilionis ad Scarp. 75 lucem solis».| 110 ARTICULUS IV DE APPETITU SCIENDI Quia scibilia non sunt facta homini cognoscibilia, nisi ut aliquando ea sciat et cognoscat, ad sciendum autem ea non se extenderet, nisi scire ea appeteret, idcirco postquam visum est de qualitate scibilium ab 5 homine, videndum est de appetitu sive desiderio sciendi in ipso. Et circa I' 23rb hoc quaeruntur novem: primum, si homo appetat scire;| secundum, si omnis homo appetat scire; tertium, si homo naturaliter appetat scire; quartum, si omnes homines aequaliter appetant scire; quintum, si homo appetat scire ea quae notitiam naturalis rationis excedunt; sextum, si 10 homo appetat scire omnia; septimum, si homo aequaliter appetat scire singula; octavum, si sit aliquod unum quod homo principaliter appetat scire; nonum, si propter illud quod homo principaliter appetit scire Bad. 30vA appetat omnia alia scire.| Scarp. 75a QUAESTIO 1 QUAESTIO 1 UTRUM HOMO APPETAT SCIRE Circa primum arguitur quod homo non appetat scire. Primo sic. Si homo appeteret scire, aut quod novit aut quod non 5 novit. Nec est medium, quia est divisio per contradictoria inter quae non cadit | medium secundum PHILOSOPHUM in Xo K' 34va M e t a p h y s i c a e . Non quod novit, quia eius quod novit iam habet scientiam, secundum enim AUGUSTINUM 8 3 Q u a e s t i o n i b u s in scientiis idem est nosse quod habere. Appetitus autem non est respectu 10 habiti, sed respectu non habiti, possibilis tamen haberi. Neque quod non novit, quia secundum AUGUSTINUM IVo D e T r i n i t a t e «appetitus ex notitia procedit». Ergo etc. Secundo sic. Potentia naturalis non est nata moveri nisi a suo proprio obiecto naturali. Obiectum proprium appetitus naturale non est 15 verum quod movet ad sciendum, sed bonum. Ergo etc. Contra est quia homo, ut sciat, laborat. Quod non esset, nisi scire appeteret. Ergo etc.| Bad. 30vB Dicendum ad hoc quod ita est in omnibus potentiis activis et 20 passivis ordinatis ad invicem, quod illa potentia quae universalem finem | respicit movere habet alias ad actus proprios illis et inclinare eos in Scarp. 75b fines proprios illarum, quos sub fine universali respiciunt tamquam fines sibi proprios et particulares ordinatos in finem universalem, qui est proprius finis primi moventis, qui omnia alia ad finem et ad bonum 25 suum obtinendum movet, veluti caelum, quod intendit universalem conservationem generabilium et corruptibilium, movet omnia inferiora, quorum unumquodque agit particulariter ad conservationem suae speciei. Similiter rex qui intendit bonum regni movet barones et ballivos | qui intendunt bonum provinciarum aut civitatum quarundam, et A 23va 30 «architectonica ars movet alias artes, quae sunt sub ipsa», ut determinat PHILOSOPHUS in principio E t h i c o r u m . Nunc autem ita est quod appetitus rationalis sive voluntas respicit | tamquam suum finem W' 18rb bonum simpliciter ut bonum est, quaelibet autem alia potentia animae aliquod particulare bonum | quod sibi bonum est, sicut visus perfici T' 24rb 35 intentione coloris, intellectus perfici intentione veri, secundum quod dicit AVICENNA in IXo M e t a p h y s i c a e suae: «Dico oportere ut scias quod omnis virtus naturalis habet delectationem et bonum quae sunt sibi propria, et habet nocumentum et malum quae sunt sibi propria.| Verbi gratia, delectatio irae Bad. 30vC ARTICULUS IV Scarp. 76a est victoria, et delectatio aestimationis est fiducia, et delectatio conservativae | est P' 23rb recordatio». Appetitus igitur | rationalis in homine sive voluntas movere 40 habet omnes alias potentias animae ad actus suos et in proprios fines. Nihil autem movet ad actus inclinando in finem, nisi appetat finem. Appetit ergo voluntas in homine, immo homo per voluntatem, fines et perfectiones proprias omnium aliarum potentiarum animae K' 34vb comprehendendo sub | actu suo actus omnium illarum et sub fine suo 45 fines omnium illarum. Et est se ipsam movens primo appetens sibi I' 23va bonum simpliciter et movens omnes alias appetens | non sibi, sed eis bona particularia illis propria, sed hoc intentione ordinandi omnia illa bona in bonum sibi. Cum ergo de numero illarum potentiarum una sit intellectus, cuius obiectum et finis est verum et scire, dicendum quod 50 Bad. 31rD homo per voluntatem appetit scire, sed secundum intellectum.| Ad primum in oppositum, quod «homo non appetit, neque quod novit, neque quod non novit», dicendum quod duplex est appetitus, naturalis et rationalis, quia voluntas et est natura et est ratio. Unde 55 aliquid appetit appetitu naturali, ut est natura, et tali appetit quod omnino non novit, quia appetitus naturalis ut est a natura potentiae volitivae nudae non procedit ex notitia aliqua in appetente, sicut est de appetitu «materiae, quo appetit formam», secundum PHILOSOPHUM Io P h y s i c o r u m , ubi COMMENTATOR distinguit duplicem appetitum: 60 unum qui est sine cognitione et alterum qui est per cognitionem. Cum vero voluntas appetit aliquid «appetitu rationali, ille est qui procedit ex notitia» et de illo loquitur AUGUSTINUS. De quo sciendum quod cum homo appetit scire appetitu rationali, qui fit per cognitionem, scire illud B' 13ra quod appetit, et novit | et non novit, aliter tamen et aliter, quia quod 65 novit imperfecte et in potentia et in universali non novit in actu et Scarp. 76b perfecte et in particulari,| et appetit scire in quantum non novit et non appetit in quantum novit, sed per illud quod novit excitatur ad appetendum quod non novit, secundum quod dicit AUGUSTINUS Xo D e T r i n i t a t e , ad modum quo dictum est supra de addiscente, qui 70 Bad. 31rE aliquid novit et per illud movetur ad acquirendum quod non novit.| Ad secundum, quod «obiectum appetitus non est verum, sed bonum», dicendum quod verum est, quoniam non nisi bonum est obiectum appetitus, sed hoc vel bonum simpliciter, quod est bonum sibi immediate, vel bonum huic, quod est proprium bonum alicuius 75 potentiae sub ipso. Unde obiectum appetitus non est verum ut verum QUAESTIO 1 sub ratione veri, sed sub ratione boni potentiae inferioris, ut intellectus, et per hoc ipsum appetit, ut dictum est, sicut e converso obiectum intellectus non est bonum voluntatis ut bonum sub ratione boni, sed 80 sub ratione qua verum est. Et ideo istae duae potentiae, voluntas et intellectus, ad invicem sese movent, immo, ut magis proprie loquar, ipsum volentem et intelligentem, quia intellectus concipiendo finem per modum intentionis sub ratione veri proponit ipsum voluntati, quae ab ipso fine | movetur sub ratione boni, et sic intellectus movet K' 35ra 85 voluntatem metaphorice ad modum quo finis movet efficientem. E contra | voluntas movet intellectum proprie et per modum agentis et A 23vb impellentis in opus, ut dictum est. Et ideo istae duae virtutes reflectuntur super se invicem et super actus suos. Intellectus enim intelligit se intelligere et actum et obiectum suum; similiter voluntatem 90 intelligit velle et actum et obiectum eius. Et e contrario voluntas vult se et actum et obiectum suum; similiter intellectum vult intelligere et actum et obiectum eius. Et sic utrique illorum est obiectum quidquid est obiectum alterius.| T' 24va Bad. 31rF Scarp. 77a QUAESTIO 2 UTRUM OMNIS HOMO APPETAT SCIRE Circa secundum arguitur quod non omnes homines appetant scire. 5 Primo sic. Unusquisque quaerit quod appetit. Sed non omnes quaerunt et laborant scire. Ergo etc. Secundo sic. Nullus appetit | quod habere renuit. Scire multi I' 23vb renuunt, ut illi qui dicunt Deo I o b XXIo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum | nolumus» et O s e e IVo: «Tu quoque scientiam reppulisti». Ergo P' 23va 10 etc. Tertio sic. Nullus appetit quod odit. Sed scire multi odiunt P r o v e r b i o r u m Io: «Imprudentes odibunt scientiam». Ergo etc. Contra est quia secundum AUGUSTINUM «omnes appetunt | esse W' 18va beati». Beatitudo autem vel est scientia et notitia quaedam secundum 15 PHILOSOPHUM Xo E t h i c o r u m , vel non est sine scientia secundum AUGUSTINUM Io D e A c a d e m i c i s . Ergo etc.| Bad. 31rG Dicendum ad hoc quod sicut praecedens quaestio est de hominis ARTICULUS IV appetitu ut homo est, simpliciter intelligenda de appetitu hominis ratione speciei, ita quaestio ista, quia est de omnis hominis appetitu, 20 intelligenda est principaliter de appetitu hominis ratione individui. Et differt multum de appetitu hominis ut homo est, qui sequitur speciem, et de appetitu hominis ut iste homo est, qui sequitur hypostasim. Et non solum hoc restat in appetitu, sed etiam in aliis actionibus et passionibus animae, secundum quod dicit DAMASCENUS in libro D e d u a b u s 25 n a t u r i s e t u n a p e r s o n a C h r i s t i : «Naturalis proprietas est quae naturam constituit et dividit speciem a specie. Hypostatica autem est proprietas quae dividit hypostasim ab hypostasi. Et simpliciter dicere, quaecumque omnes homines habent a conditore data naturales sunt proprietates. Differens autem usus hypostaticus est: voluntas et velle naturale est; differens autem voluntas et 30 differens velle hypostaticum». Omnis homo habet posse velle et omnis homo vult, sed non omnis homo similiter vult, quare simpliciter velle est naturale, hoc aliquid et taliter velle hypostaticum. Multum ergo distat K' 35rb ista quaestio a praecedenti.| Intelligendum ergo, cum appetitus non sit nisi boni, quod sicut 35 species est universale quid et simpliciter ens respectu individui quod est hic et nunc, ita appetitus speciei in quantum huiusmodi est appetitus boni ut est bonum speciei; appetitus vero individui, in quantum huiusmodi est bonum individui hic et nunc. Bonum autem speciei est Scarp. 77b bonum simpliciter, quia est bonum | naturae quam continet species, et 40 natura semper appetit quod bonum est simpliciter. Bonum vero individui est bonum quod videtur huic sive simpliciter sive delectabile vel utile quod est hic et nunc, quia non est bonum naturae nisi ut in hoc, et quod hoc est appetit quod sibi bonum est. Quia tamen ratio speciei continetur in individuo, bonum speciei est bonum simpliciter individui, 45 licet quandoque ratione individui respicit specialem rationem boni sibi Bad. 31rH convenientem.| Cum ergo quaeritur an omnis homo appetat scire, dicendum quod omnis homo ratione qua est homo et continet in se naturam speciei, appetit scire, sicut et homo simpliciter appetit scire, ut dictum est, quia 50 in scire consistit perfectio speciei secundum intellectum. Et unusquisque appetitu qui competit ei ratione speciei perfectionem speciei in se appetit, sicut et ipsa species sibi suam perfectionem appeteret, si esset Bad. 31vH separata ab individuis. Ratione vero | individui distinguendum quod loquendo de scire simpliciter, omnis homo appetit scire; loquendo 55 A 24ra autem de scire | aliquod scibile particulare hoc vel illud, non oportet quod omnis homo appetat scire vel hoc vel illud. Cum enim homo ratione individui in quantum huiusmodi non appetat aliquid nisi ut sibi conveniens vel simpliciter, vel ut delectabile vel utile, et scire per se ex QUAESTIO 2 60 natura sua sit delectabile et natum delectare quemcumque de quocumque scibili sit — et si non delectet, hoc est per accidens | I' 24ra aliquod existens in individuo vel contingens ipsi ex ipso scire, ut iam patebit, sicut et gustum per se delectat dulce, et si non, hoc est per aliquod accidens existens in gustu vel contingens ipsi ex ipso dulci —, 65 hoc igitur particulare vel illud | omnis homo per se et naturaliter appetit T' 24vb scire in quantum scibile est, et similiter appetitu rationali, si aliquo modo ipsum cognoscat et advertat, et si aliquis scire non appetat hoc particulare scibile vel illud, hoc est per | accidens. Et sicut est de P' 23vb voluntate et appetitu sciendi, sic et aliorum.| Bad. 31vI 70 Ad primum in oppositum, quod «non omnes quaerunt scire», dicendum quod non quilibet appetitus movet ad prosecutionem appetiti, sed fortis quem non potest retrahere contrarius | appetitus. Debilem K' 35va enim sciendi appetitum habentes retrahit fatigatio ex labore, ne scire 75 quaerant, et ideo contrarius appetitus fortior quiescendi retrahit appetitum discendi, ne ad actum moveat. Nihilominus tamen appetitus | est in eis ad sciendum. Unde et multi non volentes laborare ut sciant, Scarp. 78a bene vellent scire sine labore.| Bad. 31vK Ad secundum, quod «scire multi renuunt», dicendum quod hoc est 80 per accidens aliquod quo informatur repugnans scientiae ut per habitum contrarium, sicut infidelis non desiderat scire scientiam fidei, quia nec in eadem delectatur. Unde dicit AVICENNA IXo M e t a p h y s i c a e suae: «Res conveniens praeparata virtuti apprehendenti, si fuerit prohibens vel impediens animam, abhorrebit eam, et eliget | potius contrarium, sicut infirmus aliquis B' 13rb 85 abominatur sapores dulces, et desiderat sapores malos abominabiles per essentiam». Unde generalem causam quare multi non sentiunt delectationes intellectuales ex scientia, quamvis comparari non debent delectationibus sensus, quia in infinitum excedunt, dicit «quia nos in hoc nostro saeculo et nostro corpore demersi sumus in multa turpia. Ideo non | sentimus illam W' 18vb 90 delectationem | cum apud nos fuerit aliquid de causis eius, nec allicimur ad eam, nisi Scarp. 78b prius deposuerimus a cervicibus nostris iugum voluptatis et irae et sorores earum, et degustemus aliquid illius delectationis, et sic fortasse imaginabimus de illa parum aliquid. Sed praecipue cum fuerint solutae quaestiones et revelata fuerint inquisita nobilia, tunc comparatio huius nostrae delectationis ad illam nostram delectationem 95 erit sicut comparatio delectationis sensibilis quae est odorandi odores gustatorum delectabilium ad delectationem comedendi ea» vel est per accidens aliquod contingens ex scire, sicut peccator non vult scire legem, ne concipiat ARTICULUS IV remorsum conscientiae ex ipsa, vel dicuntur scientiam renuere interpretative qui ut sciant nolunt laborare. Nihilominus tamen omnes Bad. 31vL isti quantum est ex parte scire simpliciter scire vellent.| 100 Per idem patet ad tertium. Scire enim nullus odit nisi per accidens, A 24rb ut dictum est.| Bad. 31vM Scarp. 78a QUAESTIO 3 UTRUM HOMO NATURALITER APPETAT SCIRE Circa tertium, quod homo non appetat scire natura, arguitur primo sic. Quod naturaliter determinatum est ad unum finem non naturaliter inclinat ad alium. «Appetitus naturaliter determinatur ad bonum», 5 K' 35vb quia est proprium obiectum | eius. Ergo non inclinatur naturaliter ad verum. Sed appetitus non appetit naturaliter, nisi ad quod naturaliter inclinatur. Ergo etc. Secundo sic. «Natura determinata est ad unum» solum. Si ergo homo naturaliter appeteret scire, non nisi unum aliquid appeteret scire. 10 Consequens est falsum. Ergo etc. I' 24rb Tertio sic. Ut dictum est per | AUGUSTINUM, «appetitus | non est Scarp. 78b nisi ex cognitione». Si ergo homo natura appeteret scire, homo a natura aliquid sciret. Consequens est falsum secundum praedeterminata. Ergo etc. 15 Quarto sic. Voluntas distinguitur contra naturam IIo E t h i c o r u m . Quare cum homo appetat scire voluntate, non ergo natura. Contra est quod dicit PHILOSOPHUS in principio Bad. 31vN M e t a p h y s i c a e : «Omnes homines natura scire desiderant».| 20 Ad hoc dicendum secundum PHILOSOPHUM IIo P h y s i c o r u m quod quaecumque agunt secundum propositum et secundum naturam ambo agunt propter aliquid et propter finem, non secundum quod T' 25ra quidam dixerunt quod omnia naturalia | sunt a casu et quod solum 25 propter finem agerent quaecumque agunt per cognitionem. Nunc autem P' 24ra ita est quod quaecumque agunt propter | finem necessario agunt mota a Scarp. 79a fine, et ideo intendendo finem, secundum quod dicit PHILOSOPHUS IIo M e t a p h y s i c a e : «Nihil incipit agere aliquam actionem nisi intendendo QUAESTIO 3 30 finem» et IIIo eiusdem dicit quod «impossibile est quod ista causa sit in rebus quae non movent erga perfectionem». Intentio autem et motus erga finem non est nisi propter appetitum finis. In omnibus ergo agentibus propter finem necesse est ponere appetitum finis. Quare cum non omnia agunt propter finem per cognitionem et deliberationem, sed 35 quaedam sine cognitione et deliberatione, ut agentia per naturam, non solum necesse habemus ponere appetitum deliberativum per cognitionem, sed etiam appetitum naturalem sine cognitione, secundum quod dicit COMMENTATOR in fine Ii P h y s i c o r u m : «Appetitus alius est naturalis sine sensu, ut appetitus plantarum ad alimentum, et alius cum sensu ut 40 appetitus animalium ad alimentum». Quia igitur appetitus iste qui est animalis necessario fit per cognitionem et nulla cognitio naturalis est in homine,| ut dictum est supra, tali appetitu non appetit homo scire Bad. 32rN naturaliter; appetitus autem naturalis, quia fit sine notitia, quodam occulto naturae instinctu per quem scilicet appetitus qui dicitur animalis 45 vadit determinate in finem suum, ut semen tritici ad pullulandum in triticum, et materia mota per agens tendit ad formam.| Bad. 32rO Cum igitur, ut dictum est supra, homo ex natura intellectus sui est in potentia omnia intelligibilia, et nihil eorum in actu antequam intelligat, et ita naturaliter imperfectus est, perfectibilis tamen per 50 species intelligibilium, ut per eas actu intelligat et sciat, et imperfectum naturaliter tendit in suam perfectionem,| absolute ergo dicendum quod K' 36ra homo ante acquisitionem omnis notitiae appetitu illo qui non est animalis, sed in ipso pure naturalis naturaliter appetit scire simpliciter, sicut post adeptam aliqualem cognitionem imperfectam appetitu 55 cognitivo appetit scire hoc vel illud, secundum quod imperfectam habet notitiam huius vel illius, ut scientia imperfecta in ipso perficiatur. Et hunc appetitum cognitivum praecedit ille appetitus naturalis sine omni cognitione. De quo appetitu dicit TULLIUS in libro D e A c a d e m i c i s : «Mens ipsa quae et sensuum fons est, et ipsa sensus est, 60 naturalem vim habet quam intendit ad ea quibus movetur, cum nihil ei est veritatis luce dulcius».| Bad. 32rP Scarp. 79b Ad primum in oppositum, quod «appetitus naturaliter determinatus est ad bonum», dicendum quod verum est, quoniam quod appetit verum, 65 hoc est in ratione qua est bonum intellectus,| et ita verum apud A 24va voluntatem habet rationem boni, sicut e converso bonum apud intellectum habet rationem veri, per quae voluntas et intellectus ARTICULUS IV Bad. 32rQ apponendo mutuo sua obiecta mutuo se movent, ut dictum est.| W' 19ra Ad secundum, quod «natura determinata est ad unum»,| dicendum quod verum est ad unum in genere, quia sub una generali ratione 70 appetibilis, scilicet boni, appetit quidquid appetit. Sicut enim materia secundum quod materia quidquid appetit forma est, non tamen tantum unam formam secundum genus vel speciem appetit, sed generaliter I' 24va omnes, similiter | voluntas appetit scire generaliter sub ratione qua est bonum intellectus, et ideo omnem scientiam generaliter, ut infra dicetur, 75 Bad. 32rR quia intellectus omni scientia natus est perfici, ut dictum est supra.| Ad tertium patet solutio per dicta, quoniam naturalis appetitus purus non est per cognitionem. Ad quartum, quod «voluntas distinguitur contra naturam», dicendum secundum quosdam, quod verum est, et quod homo appetit 80 T' 25rb scire voluntate et natura, alio et alio appetitu | est. Principium enim appetitus naturalis est in ipsa cognitiva potentia per seminarium scientiae, quo naturaliter ad actum sciendi intellectus inclinatur, de quo dictum est supra. Principium autem appetitus cognitivi est ipsa voluntas P' 24rb ex notitia aliquando iam habita, ut dictum est. Sed hoc | falsum est 85 forte, quia idem actus specie secundum idem obiectum non est nisi eiusdem virtutis. Cum igitur actus appetendi quocumque modo sit, non est nisi boni sub ratione boni idem specie est, non est igitur nisi eiusdem virtutis. Voluntas ergo, si appetit ex cognitione deliberative, etiam ipsa non alia potentia appetit naturaliter sine cognitione. Et sicut ex 90 K' 36rb cognitione appetit bonum sibi et | aliis, ut praedictum est, sic et naturaliter sine cognitione. Dicendum est igitur ad obiectum quod voluntas, ut est deliberativa, ex cognitione praecedenti distinguitur contra naturam, non autem voluntas simpliciter et in communi accepta. In illa enim bene distinguitur quod est natura et quod est ratio 95 Bad. 32rS deliberativa, ut dictum est.| Scarp. 80a QUAESTIO 4 UTRUM OMNES HOMINES AEQUALTIER APPETANT SCIRE Circa quartum arguitur quod omnes homines aequaliter appetant scire. 5 Primo sic. Illi aequaliter appetunt quibus inest aequaliter appetitivum principium, quia effectus proportionaliter sequitur suam causam. Omnibus hominibus aequaliter inest sciendi appetitivum QUAESTIO 4 principium, ut ipsa | natura animae in appetitu naturali, et notitia B' 13va 10 primorum principiorum in primo appetitu cognitivo. Ergo etc. Secundo sic. Appetitus scientiae homini inest propter imperfectionem suam et indigentiam. Sed aequaliter imperfectus est homo quilibet quantum est de se, et indiget scientia. Ergo etc. Contra est quoniam tunc omnes aequaliter niterentur ad 15 sciendum, quia ubi est aequaliter motivum principium, est et motus aequalis.| Bad. 32rT Ad hoc dicendum quod loquendo de appetitu rationali cognitivo, non est dubium quin homines inaequaliter appetant scire. Unde non 20 omnes ad acquisitionem perfectae scientiae aequaliter nituntur, et illius causa duplex est: una essentialis, alia accidentalis. Essentialis causa est quoniam non omnes aequaliter sunt imperfecta notitia informati qua movetur appetitus ad amplius sciendum. Qui enim plus novit, aliis eisdem retentis, plus appetit nosse quousque in ipso notitia compleatur, 25 et cesset tunc primo appetitus, et motus in fine per quietem in ipso. Quanto enim aliquis de aliquo scibili plus novit citra finem notitiae, tanto plus | fini assimilatur. Quare cum appetitus sit ratione A 24vb assimilationis imperfectae ad finem, quanto plus novit quis et magis per assimilationem fini appropinquat, tanto magis appetitus inflammatur, et 30 fit fortior eius motus in finem ad modum motus naturalis, qui semper intensior est in fine. Causa vero accidentalis quod appetitu rationali cognitivo non omnes aequaliter appetunt scire multiplex est et indeterminata, quia in quibusdam est indigentia necessariorum, quae causat in eis desperationem | deveniendi ad scientiae perfectionem, per Bad. 32vT 35 quam retrahitur et refrigeratur appetitus, in quibusdam vero circa temporalia occupatio et plures aliae infinitae. Loquendo vero de appetitu | sciendi naturali, dicendum I' 24vb secundum praedeterminata | quod aliquid dicitur naturale alicui | Scarp. 80b K' 36va ratione formae et speciei vel ratione materiae et individui. Quantum est 40 ex parte formae et speciei, cum ipsa sit uniformiter in omnibus individuis, omnes homines aequaliter scire desiderant, secundum quod dictum est supra quod ratione speciei omnes apti sunt ad sciendum. Quantum vero est ex parte individui et materiae, secundum quod alii sunt minus apti ad sciendum, alii aptiores, ut dictum est supra, 45 secundum hoc quidam plus appetunt scire, quidam | minus, et quidam T' 25va plus unam scientiam, quidam plus aliam.| Bad. 32vX ARTICULUS IV Ad primum in oppositum, quod «principium appetendi omnibus aequaliter inest», dicendum quod non est verum in appetitu rationali, W' 19rb quia non omnes aequaliter notitia movente appetitum | sunt informati, 50 neque etiam in appetitu naturali, quantum est ex parte materiae et individui, quia quidam sunt minus dispositi ad scientiam quam alii, propter quod in quibusdam appetitus plus appetit quam in aliis, in quantum anima sequitur dispositiones corporis, et scire non est nisi P' 24va coniuncti, ut dictum est | supra. Quantum vero ex parte animae sive 55 formae, nisi esset corpore impedita, omnes aequaliter scire appeterent, secundum quod aequaliter apti ad scientiam essent, ut dictum est supra, nisi velit aliquis dicere quod anima meliorum naturalium uni corpori Bad. 32vY infunditur quam alteri, de quo non debet esse ad praesens sermo.| Ad secundum, quod «imperfectio est causa appetitus», dicendum 60 quod imperfectio, in quantum dicit carentiam, est causa appetitus per accidens, sicut privatio formae in materia per accidens est causa generationis. Sed in appetitu cognitivo id quod cognitum est incomplete per se est causa appetitus. Cum igitur illud non sit aequaliter in omnibus, nec appetitus cognitivus, ut dictum est, aequaliter inest. Similiter in 65 appetitu naturali ipsa carentia notitiae pura non est causa appetitus nisi per accidens. Sed inclinatio ad scientiam per principium intra est causa per se appetitus, quae in omnibus aequalis est ex parte formae, sed in quibusdam impedita est plus ex parte materiae, in quibusdam vero minus, ut dictum est. Et ideo appetitu naturali, quantum est ex parte 70 formae, omnes aequaliter scire appetunt, non autem ex parte materiae, Bad. 32vZ ut dictum est.| Scarp. 81a QUAESTIO 5 UTRUM HOMO APPETAT SCIRE EA QUAE NOTITIAM NATURALIS RATIONIS EXCEDUNT Circa quintum arguitur quod homo non appetat scire ea quae notitiam naturalis rationis excedunt. 5 Primo sic. Appetitus naturalis non excedit potentiam naturae, quia oritur ex ipsa, et effectus non transcendit causam. Quare cum potentia naturae non potest attingere illa quae eam excedunt, neque eius appetitus ut ea appetat. QUAESTIO 5 10 Secundo sic. Frustra res habet | desiderium ad quod non potest K' 36vb attingere; sed ratio naturalis non potest attingere ut cognoscat quae eam excedunt; ergo frustra haberet ad sciendum illa desiderium. Sed nullum desiderium naturale est frustra. Ergo etc. Tertio ex eodem medio contrario | modo argumento AVERROIS A 25ra 15 super principium IIi M e t a p h y s i c a e sic: «Comprehensio veritatis eius non est impossibilis, cuius habemus desiderium naturale sciendi, quoniam si esset impossibilis, tunc desiderium esset otiosum». Et concessum est quod «nulla res est otiosa in fundamento naturae et creaturae». Sed comprehensio veritatis a ratione naturali eorum est impossibilis 20 quae excedunt eam. Ergo ad sciendum illa non est ei desiderium naturale. Quarto sic. Si homo ex puris naturalibus appeteret illa scire, cum vanus | esset appetitus nisi posset illa scire, nec appeteret illa scire nisi I' 25ra cognosceret se posse illa scire, ergo oporteret ex puris naturalibus se 25 cognoscere quod posset illa scire. Sed hoc non est nisi ex fide. Ergo ex puris naturalibus posset fides haberi. Consequens est falsum. Ergo etc. Ad oppositum arguitur primo sic. Quod naturaliter est in potentia ad aliqua naturaliter desiderat fieri in actu illa, sicut patet de materia | ad Scarp. 81b omnes formas ad quas est in potentia, quod naturaliter illas desiderat. 30 Sed homo naturaliter est in potentia, ut sciat omnia, etiam illa supernaturalia, ut dictum est supra. Ergo etc. Secundo sic. Omnes homines secundum AUGUSTINUM natura desiderant beatitudinem, non nisi illam quae vera est, quia natura non desiderat nisi quod melius est et bonum simpliciter. Unde BOETHIUS: 35 «Mentibus hominum inserta est summi veri et boni cupiditas». Sed bona beatitudinis sunt supra notitiam naturalis rationis. Ergo etc.| Bad. 32vB AVERROES, COMMENTATOR PHILOSOPHI, qui exponens illud IIi M e t a p h y s i c a e , «dispositio intellectus in anima» etc., ponit quod homo 40 ex naturalibus suis possit devenire, ut intelligat primum | principium et T' 25vb principia separata post ipsum, diceret quod desiderium hominis esset ad sciendum ea, nec sine illorum adeptione cessaret appetitus. Sed hoc licet verum sit, tamen error est illud ex quo ponit. Ponit enim quoniam ex pura cognitione naturali quae est ex phantasmatibus de rebus 45 sensibilibus possibile sit devenire in cognitionem quidditatis | P' 24vb substantiarum separatarum, quod erroneum est, quia medium cognoscendi ex phantasmatibus limitatum est, ut de substantiis separatis ARTICULUS IV Bad. 33rB ex sensibilibus sicut ex effectibus | earum, amplius non potest homo cognoscere nisi quia sunt, non autem quid sunt nisi in generali, et B' 13vb remanet omnino cognoscendum quid in | natura et in substantia sunt in 50 K' 37ra speciali. Cum enim effectus exteriores sunt | effectus artis sive substantiae separatae ut ars est, non autem essentiae ut essentia est, in notitiam artis ducere possent ut ars est, non autem in notitiam essentiae ut essentia est. Limitata est ergo in hoc notitia naturalis, ut ad illa cognoscenda attingere non possit, nec ad hoc se extendit lumen 55 Scarp. 82a agentis,| ut dictum est. Philosophi vero ponentes finem humanae cognitionis ex puris W' 19va naturalibus haberi et in | vita ista ex cognitione scientiarum speculativarum et primorum principiorum quantum homini possibile est, et quod in modica cognitione divinorum consistit eius summa 60 perfectio et delectatio, licet non possit attingere ad quidditates substantiarum separatarum et eorum quae apud illas sunt, dicerent quod homo nullum appetitum haberet sciendi illa, ex quo ex suis naturalibus Bad. 33rC ad ea pervenire non posset, ne ille appetitus esset frustra.| Sed quod hoc non potest stare apparet triplici via. Prima ex parte 65 intellectus humani, quoniam secundum philosophos ipse est in potentia omnia intelligibilia, sicut sensus sensibilia, et hoc nec solum omnia intelligibilia ex sensibilibus abstracta, sed etiam ex se separata. Cum enim secundum PHILOSOPHUM «illa nobis sunt difficile intelligibilia, non propter se, sed propter nos», «non tamen», ut ibi dicit COMMENTATOR, «sunt 70 impossibilia nobis intelligi». Frustra enim essent facta nobis intelligibilia et A 25rb numquam ea intelligere possemus,| sicut frustra esset sol factus nobis visibilis, si eum nullo modo videre possemus. Sed ita est quod sicut prima materia, si esset in potentia ad formas, ut quasdam posset recipere opere naturae et alias non posset recipere nisi opere supernaturali, 75 omnes tamen tam has quam illas, naturaliter appeteret, sic intellectus humanus, cum sit in potentia ut perficiatur notitia rerum naturalium, quam potest sua actione naturali attingere, et similiter supernaturalium, quam solum potest supernaturaliter attingere, naturaliter appetet tam I' 25rb istam notitiam quam illam, ut nec solum homo ante adeptionem | 80 scientiae rerum naturalium appetat illarum notitiam, immo post adeptionem scientiae rerum naturalium appetat etiam notitiam rerum Bad. 33rD supernaturalium.| Secunda via patet idem ex parte scientiae incompletae quam habet ex rebus naturalibus ad illa superiora cognoscenda, quoniam omne 85 imperfectum quod se experitur imperfectum in aliquo actu desiderat consequi perfectionem in illo, quoniam notitia imperfecta de aliquo necessario excitat intellectum bene dispositum ad desiderandum eius QUAESTIO 5 perfectionem. Nunc autem experimur in nobis notitiam imperfectam 90 separatorum ex effectibus eorum, scilicet notitiam quia sunt, et quid sunt in generali, quae est imperfecta | respectu notitiae eorum quid sunt K' 37rb in speciali, sicut in complexis imperfecta est notitia quia est, ut quod sol eclipsatur, nisi sciatur quare eclipsatur. Quare necessarium est quod homo desideret consequi illam notitiam perfectam. Ex hoc ergo quod 95 homo aliqua | ex creaturis sensibilibus cognoscat de Deo et separatis, T' 26ra non quiescit eius desiderium, sed necessario | excitatur magis ad Scarp. 82b cognoscendum illa, ad quae tamen naturaliter attingere non potest. Semper enim effectus cognitus incitat appetitum ad cognoscendum causam ignotam, secundum quod dicit Io M e t a p h y s i c a e de primis 100 philosophis quod videntes a principio effectus apparentes et deficientes in cognitione causarum, ut de lunae passionibus et quae fiunt circa solem et astra, admirati sunt, et «propter id quod est admirari, tunc primum inceperunt philosophari».| Et constat quod hoc non erat, nisi quia ex eis P' 25ra quae noverunt excitatus est in eis appetitus ad cognoscendum ea quae 105 latere eos perceperunt. Et ex hoc aperte apparet tertia via. Non enim solum est in homine desiderium ad percipiendum imperfectam notitiam quam experitur in se, sed etiam ad expellendam illam quam in se experitur ignorantiam, secundum quod etiam dicitur ibidem: «Propter id quod est fugere 110 ignorantiam philosophati sunt». Quare cum homo ex effectibus creaturarum experitur esse illa quae naturalem eius cognitionem excedunt, et scit naturam et quidditatem eorum sibi esse ignotam, impossibile est quod appetitus eius non tendit ad illa cognoscenda, et tanto magis quanto plura circa illa per creaturas experitur, et cognoscit 115 ex hoc suam incompletam cognitionem et ignorantiam, ut praedictum est.| Bad. 33rE Absolute ergo dicendum quod homo appetit scire ea quae naturalis rationis notitiam excedunt, ita quod per naturam quiescere non potest humanus appetitus, quousque deveniat ad apertam notitiam 120 separatorum, maxime quidditatis et essentiae eius qui est prima veritas, ita quod nihil citra ipsam sedare posset eius appetitum, etiam si videat clare omnes substantias angelicas, immo tunc adhuc amplius desiderium eius ad nudam divinam essentiam videndam excitaretur, quanto esset propinquior fini, et ei magis assimilaretur, secundum quod videmus 125 corpora moveri ad loca sibi naturalia, et tanto velocius | moveri quanto W' 19vb magis appropinquant fini. Nullum | ergo firmiter scibile potest quietare A 25va appetitum hominis in sciendo,| sed solummodo illud infinitum in K' 37va summo cardine rerum constitutum. Cum enim anima naturaliter capax sit summi boni per affectum et summi veri per intellectum, minori ARTICULUS IV impleri non potest, quia quod potest capere maius non potest impleri 130 Bad. 33vE minori, sed semper maneret | aliquid de vacuo quod appeteretur impleri, et ita adhuc etiam non esset quies. Et ideo dicit beatus AUGUSTINUS in principio C o n f e s s i o n u m : «Tu excitas ut laudare Te delectet, quia fecisti nos ad Te et inquietum est cor nostrum donec quiescat in Te». Revera magna est confusio philosophorum, qui haec omnia videre 135 poterant, immo quia necessario viderunt et in se ipsis experimentati sunt, et tamen in infimis perfectionem humanae notitiae posuerunt. Scarp. 83a Unde et multi eorum | ex desiderio quod perceperunt hominem habere I' 25va ad illa cognoscenda,| bene perceperunt quod notitia illarum non esset homini impossibilis, quoniam «desiderium naturale non potest esse frustra 140 neque otiosum», ut manifeste concludit AVERROES super IIum M e t a p h y s i c a e . Et ideo multis et variis modis, sed erroneis conati sunt ostendere quomodo homo ad perfectam notitiam illorum posset in vita ista pervenire. «Viderunt enim bene», ut dicit AUGUSTINUS S u p e r I o v i a n u m , «quo oportebat tendere, sed viam ignoraverunt», quae est via 145 B' 14ra fidei,| qua oportet prius oculum mentis purgari, ut tandem ad illorum T' 26rb notitiam homo mereatur pervenire,| non per naturam, sed per gratiam, nec in hac vita nisi forte ex privilegio speciali, sed in futura. Errabant ergo dicentes separata quoad essentias et quidditates suas cognosci P' 25rb posse ex puris naturalibus, plus dando naturae quam habuerit.| 150 Errabant etiam dicentes quod quidditates illae clare ab homine cognosci non possent, quia ex naturalibus ad illas non posset attingere, denegando naturae quod habuit, scilicet potentiam receptivam illius ex dono alterius. Medium est ergo tenendum, scilicet ut notitiam illorum recipere poterit, sed quod propria actione ad illam attingere non 155 Bad. 33vF poterit.| Ad primum in oppositum, quod «appetitus non excedit potentiam naturae», dicendum quod notitia illorum non excedit potentiam naturae, quin naturalis ratio illa cognoscere potest, licet ex puris naturalibus ad 160 illorum notitiam non possit attingere, sed solum per gratiam et adiutorio luminis infusi. Nunc autem appetitu naturali et cognitivo non solum inclinatur res ad illud quod per se potest attingere, sed etiam ad illud ad K' 37vb quod naturaliter ordinatur, ut dono alterius | attingat illud. Licet enim non nisi dono alterius ad illud attingat, nihilominus tamen oportet quod 165 in se naturalem potentiam habeat qua attingere possit, secundum quod dicit IOANNES DAMASCENUS in libro D e d u a b u s n a t u r i s e t QUAESTIO 5 u n a p e r s o n a C h r i s t i contra illos | qui dicunt quod homo de se Scarp. 83b nullam habet volitivam potentiam, sed a Deo habet bonam voluntatem, 170 malam autem a diabolo. Dicit enim quod «isti ignorant quod impossibile est qualemcumque naturam uti actione cuius potentiam non secundum naturam accepit».| Bad. 33vG Et per idem patet ad secundum. Et similiter ad tertium, quod est ex dicto AVERROIS principio IIi 175 M e t a p h y s i c a e , qui ex hoc probavit quod separata possunt ab homine cognosci quid sunt, et verum est, sed non ex puris naturalibus illorum notitiam acquirendo, sicut ipse aestimavit, sed ex dono gratuito.| Bad. 33vH Ad quartum, quod «ratio naturalis iudicat impossibile hominem 180 illa cognoscere», dicendum quod falsum est, licet philosophi illud opinati sunt, qui non ponebant hominem elevari per gratiam ultra id quod posset per naturam.| Bad. 33vI Ad quintum,| quod «cognoscere se posse illa scire non est nisi ex A 25vb fide», dicendum quod non est verum. Immo ex puris naturalibus posset 185 illud cognoscere. Posset enim ex puris naturalibus scire se ad illorum notitiam per se venire non posse et ignorantiam eius experiri et scire quod intellectus hominis esset in potentia ad illa cognoscenda, et ita quod naturaliter illorum notitiam appeteret. Et si stetisset philosophus in hoc, nec nimium praesumendo a recta ratione errasset, cognoscens 190 propriam infirmitatem, et ignorantiam, et imperfectionem, compulsus fuisset divinum adiutorium invocare, et percepisset donum quo sciret quomodo ad illorum notitiam ascendere deberet. Sed nunc de proprio ingenio confidens et arrogantia excaecatus in errores | a recta ratione I' 25vb deviavit, vel confidendo quod propriis viribus illam notitiam attingere 195 posset vel quod omnino eam percipere non posset, et ita ab eius perceptione in desperationem cecidit. Et per hoc nec se notitiam illorum appetere percepit, quia bene percepisset, si se in naturali rectitudine tenuisset.| Bad. 33vK Scarp. 84a QUAESTIO 6 UTRUM HOMO APPETAT SCIRE OMNIA Circa sextum arguitur quod homo appetat scire omnia. Primo sic. Sicut materia est in potentia ad omnes formas 5 particulares materiales, sic intellectus humanus est in potentia ad omnes formas | universales et spirituales.| Sed «materia omnes formas | P' 25va W' 20ra materiales appetit» secundum PHILOSOPHUM in fine Ii P h y s i c o r u m . T' 26va ARTICULUS IV Ergo humanus intellectus appetit omnes formas universales et spirituales, non nisi ut eis perficiatur ad omnem scientiam. Ergo etc. K' 38ra Secundo | sic. Homo appetit scire ea ad quae est imperfectus et in 10 potentia. Homo est imperfectus respectu scientiae omnium, et in potentia, secundum quod patet ex praedictis. Ergo etc. In contrarium est quoniam, cum appetitus naturalis non potest esse otiosus et frustra, si homo appeteret scire omnia, ille appetitus eius posset impleri, et ita posset homo esse perfectus scientia omnium, et in 15 Bad. 33vL hoc parificari Deo, quod est impossibile.| Dicendum ad hoc secundum PHILOSOPHUM quod «scire contingit dupliciter, indeterminate et in universali, aut determinate et in particulari». Consimiliter distinguendum est de appetitu scientiae, quod est appetitus 20 indistinctus et in universali, alius vero distinctus et in particulari, et similiter quod alius est rationalis per cognitionem, alius vero naturalis Bad. 34rL sine cognitione. Primo modo, | scilicet appetitu indistincto et in universali, bene contingit quod homo appetat scire omnia vel appetitu rationali, et hoc per aliquam eius generalem notitiam sub qua continetur 25 notitia cuiuslibet particularis, vel etiam appetitu naturali qui est ad scientiam simpliciter, secundum quod homo iustus omnibus vult bonum, et «Deus vult omnes homines salvos fieri». Secundo modo, scilicet appetitu distincto et in particulari, non contingit quod homo appetat scire omnia, et hoc appetitu rationali, quia 30 non potest homo per cognitionem ad omnia simul se convertere, sicut si Scarp. 84b navis haberet plurima foramina, singula posset homo unus obturare,| non omnia simul, quia non habet homo nec potest habere simul determinatam inclinationem ad singula et omnia scibilia, quod oporteret, si appetitu determinato et in particulari omnia scire appeteret. Loquendo 35 autem de appetitu naturali tali appetit scire omnia in quantum ad ipsa est in potentia, sed hoc quoad rerum cognitionem secundum species quae sunt de universi perfectione essentiali ordine, non autem secundum Bad. 34rM individua.| 40 Per haec patent duo argumenta ad primam partem. Licet enim homo imperfectus sit et in potentia ad scientiam omnium, et ideo appetit appetitu naturali omnia scire eo modo quo est in potentia ad ipsa QUAESTIO 6 et quo natus est ipsis perfici, quod est in particulari, sicut materia | de se A 26ra 45 indifferenter appetit omnem formam, quia tamen appetitu rationali non habet inclinationem ad omnia simul nisi in universali, ideo non nisi in universali appetitu rationali potest omnem scientiam appetere. Sicut enim materia universaliter appetit perfici qualibet forma, non tamen in particulari fertur in aliquam adipiscendam nisi determinata per agens 50 extra, ut quando est sub forma aquae, igne agente extra fertur ad formam ignis determinate adipiscendam, non ad aliam, consimiliter intellectus appetitu rationali non fertur in aliquod particulare cognoscendum, nisi cum fuerit determinatus eius notitia universali.| Bad. 34rN Ad illud in oppositum, quod | ille appetitus esset otiosus, I' 26ra 55 dicendum quod non esset otiosus,| licet numquam impleretur, sed si K' 38rb non esset possibilis impleri. Nunc autem possibilis est impleri in homine, saltem in postrema felicitate per gloriam, omnia videndo simul in veritate prima.| Nec tamen | aequiparabitur notitiae Dei, quia ad B' 14rb P' 25vb claritatem et limpiditatem visionis divinae creatura non posset attingere, 60 neque etiam ad numerum cognitorum, quia Deus actu habet notitiam secundum numerum omnium quorum | speciebus natus est intellectus T' 26vb creatus perfici, cui accidit quod notitia plurium individuorum sub eadem specie perficitur, nec posset perfici infinitis simul.| Bad. 34rO Scarp. 85a QUAESTIO 7 UTRUM HOMO AEQUALITER APPETAT SCIRE SINGULA Circa septimum arguitur quod homo aequaliter appetat scire 5 singula. Primo sic. Homo aequaliter appetit illa ad quae per indifferentiam se habet, quia si aliqua inaequaliter appeteret, non se haberet ad illa per indifferentiam. Sed homo, quantum est de se, per indifferentiam se habet ad omne scibile, quia nullius notitiam habet naturaliter. Ergo etc. 10 Secundo sic. Quorum est una et eadem ratio appetendi, et aequalis appetitus, quia non variat appetitum nisi diversa ratio in appetibili. Sed sub una et eadem ratione intellectus appetit quaecumque appetit scire, scilicet sub ratione veri. Ergo etc. Ad oppositum est quoniam sicut est appetitus cognoscendi 15 respectu veri, ita appetitus fruendi respectu boni. Sed homo non aequaliter appetit frui quolibet bono, sed magis uno quam altero. Ergo non aequaliter appetit scire omne verum.| Bad. 34rP ARTICULUS IV Dicendum ad hoc quod appetitus natus est sequi duo, et dispositionem appetentis et qualitatem appetibilis, et utrumque natum 20 W' 20rb est diversificare | appetitum. Propter quod non contingit quod homo aequaliter appetat singula, quoniam impossibile est quod aequaliter sit dispositus ad singulorum notitiam, neque etiam singula scibilia aequaliter nata sunt movere appetitum eius. Est ergo primo impedimentum ex parte hominis appetentis, deinde ex parte scibilium. 25 Scarp. 85b Ex parte hominis vero est impedimentum et ex | parte speciei et formae et ex parte corporis et materiae. Ex parte enim speciei et formae, scilicet animae rationalis, contingit diversitas et quoad appetitum naturalem et quoad appetitum cognitivum. Quoad appetitum naturalem contingit diversitas, quia ipsa non est naturaliter ordinata ad aequaliter 30 singula scienda, sed quaedam prius, quaedam posterius, quaedam clarius, quaedam minus clare, ut patet ex praedeterminatis. Et ideo naturali appetitu plus appetit et primo scire quae prius natus est scire et clarius, ut prius prima principia quam posteriora et cetera per ordinem K' 38va quem habent ad prima principia. Quoad | appetitum cognitivum 35 contingit diversitas ex parte animae rationalis, quia plus appetit quisque scire, aliis eisdem retentis, de quo maiorem habet notitiam, quia, ut dictum est, cognitum imperfecte semper excitat appetitum ad amplius sciendum seu cognoscendum. Unde homines semper appetunt plus scire et audire qualia audire consueti sunt, ita quod contrarium eius 40 A 26rb quandoque audire non delectat, «secundum quod consuetis audire | apologos et fabulas, illae magis sunt applicabiles eis quam suae veritates», ut dicitur IIo M e t a p h y s i c a e . Ex parte vero corporis et materiae contingit diversitas, quoniam dispositiones in corpore variant desiderium, ut dicit PHILOSOPHUS IXo 45 M e t a p h y s i c a e , et ut dicitur in S e x p r i n c i p i i s : «anima coniuncta I' 26rb complexiones corporis concomitatur». Unde secundum quod penes | corporis P' 26ra qualitates quidam aptiores sunt ad unam scientiam | quam ad aliam, ut Bad. 34vP dictum est supra,| secundum hoc quidam appetunt unam scientiam plus scire quam aliam, et diversi diversas. Unde in quibus abundant sensitivae 50 Scarp. 86a virtutes magis apti sunt ad naturalia et | ea plus appetunt scire, in quibus vero imaginativa, mathematica, in quibus vero aestimativa, leges et moralia, in quibus vero cogitativa, rationalia, in quibus vero intellectiva Bad. 34vQ ex corporis temperantia, divina.| T' 27ra Ex parte vero scibilis | est diversitas, quia quaedam scibilia prius 55 et clarius nata sunt sciri, et ideo naturaliter prius appetit homo illa scire, QUAESTIO 7 ut dictum est, et appetitu cognitivo similiter homo appetit magis scire illa in quibus invenit clariores veritates. Et ideo plus appetit scire mathematica quam alia, postquam aliqua in eis cognoverit. Et ideo 60 instructi in philosophia non possunt proficere in legibus, quia post subtiles veritates perceptas in philosophia non delectant | illa grossa et Scarp. 86b rudia.| Bad. 34vR Ad primum in oppositum, quod «homo se habet per 65 indifferentiam ad omnia scibilia», dicendum quod verum est quoad hoc quod nullam scientiam habet naturaliter, non tamen quoad hoc quod indifferenter natus est inclinari per appetitum ad singula scibilia, ut dictum est.| Bad. 34vS Ad secundum, quod «omnia appetit scire sub ratione veri», 70 dicendum quod verum est. Illa tamen ratio veri diversimode invenitur in diversis scibilibus, propter quod appetitus diversimode inclinatur ad diversa scibilia, et ipsa diversimode nata sunt movere appetitum, ex quibus contingit, ut dictum est, quod homo inaequaliter appetit scire diversa.| K' 38vb Bad. 34vT Scarp. 86a QUAESTIO 8 UTRUM SIT ALIQUOD UNUM QUOD HOMO PRINCIPALITER APPETAT SCIRE Circa octavum arguitur quod non sit aliquid unum scibile quod 5 homo principaliter appetat scire. Primo sic. Si esset unum scibile quod homo principaliter scire appeteret, diversi studia sua non diversificarent, sed omnes ad scibile illud sciendum tenderent. Consequens falsum est, ergo et antecedens. Consequentia patet, quia unusquisque studio suo tendit ad illud quod 10 principaliter scire appetit, nisi alias sit distractus aut impeditus. Secundo sic. Ubi potest procedere appetitus in infinitum, non est aliquod primo et principaliter appetitum, quia in infinitis non est primum. Sed in sciendo potest appetitus procedere in infinitum; potest enim velle scire species | numerorum per ordinem, et illae procedunt in Scarp. 86b ARTICULUS IV infinitum. Ergo etc. 15 Contra est quia sicut se habet bonum ad affectum, sic verum ad intellectum. Sed ex parte affectus est unum bonum quod homo principaliter appetit ut proprium bonum affectus, sicut est bonum quod est ultimus finis operandorum. Ergo ex parte intellectus est unum verum quod homo principaliter appetit ut proprium bonum intellectus, 20 quod est primum scibilium, quia principium in speculativis est sicut finis Bad. 34vV in activis secundum PHILOSOPHUM.| Dicendum ad hoc quod sicut necesse est ponere aliquid «in unoquoque genere» quod per se et primo et perfectius in se habet naturam 25 generis illius a quo et per cuius participationem «habent ipsam omnia alia quae sunt illius generis», ut vult PHILOSOPHUS, Xo M e t a p h y s i c a e , sic Scarp. 87a necesse est se habere in genere appetibilium quod | in omni genere W' 20va appetibilium | sit aliquod unum primo et propter se appetibile, et B' 14va propter illud omnia | alia appetuntur, quo subtracto non est quod 30 intendatur, et quod moveat appetitum, ita quod non incipiat operari ad prosequendum appetitum. Si enim hoc appeteretur propter illud, et I' 26va aliud propter aliud, et nihil propter se, iret processus | in infinitum. P' 26rb Quare cum | in infinitis non est ponere ultimum neque primum omnino, ut vult PHILOSOPHUS in IIo M e t a p h y s i c a e , homo aut 35 A 26va nihil appetit omnino aut est aliquid | quod primo et per se appetit. Et qua ratione hoc contingit in appetitu et appetibili quibuscumque aliis generaliter, eadem ratione in appetitu cognoscendi et scibili specialiter. Quod etiam patet ratione speciali in appetitu sciendi, qui in homine causatur ex actu sciendi, quoniam quandocumque aliquid in suo actu 40 T' 27rb movetur | semper magis ac magis intendendo motum, hoc non est, nisi quia mobile ipsum ad finem motus continue secundum maiorem et maiorem assimilationem appropinquat, ut dictum est supra. Cum ergo contingat in motu hominis in sciendo, quod procedendo magis ac magis K' 39ra in sciendo semper magis ac magis intenditur | sciendi appetitus, ut 45 praedictum est, hoc non est, nisi quia semper fini quem intendit magis ac magis continue assimilatur, secundum quod ei magis ac magis appropinquat. Quare cum non possit appetitus procedere intendendo in infinitum, necessario est hominis aliquis finis determinatus quem sciendo attingere appetit, in quo cum sciendo perventum fuerit, cessabit 50 in eo omnino appetitus sciendi aliquid ulterius. Hoc autem non potest esse, nisi quia scitum illud sit summum et perfectissimum scibile homini, QUAESTIO 8 ultra quod non est aliud, quod non est nisi primum scibile et prima veritas — nisi forte dicat aliquis quod suprema creatura intellectualis 55 habet pro intelligibili scibili illud quod est simpliciter summum et perfectissimum, homo vero, quia est inferior creatura intellectualis propter debilitatem intellectus sui ad cognoscendum maximum intelligibile, sicut debilis est oculus noctuae ad comprehendendum lucem solis, habebit pro intelligibili sibi perfectissimo aliquod inferius. 60 Quod non potest stare duplici ratione. Prima ex ordine rerum, quoniam cum omnis creaturae finis Deus sit, in quantum quaelibet creatura eius similitudinem participat quantumcumque modicum, homo autem, quamquam infima creatura sit inter intellectualia, superior tamen est omni creatura carente intellectu, et ideo ad ipsum tamquam ad finem 65 suum ultimum perfectius attinget quam quodlibet aliud carens ratione, cum igitur unumquodque suum finem ultimum perfectissimum natum est attingere sua operatione perfectissima et perfectius aliis operatione illa qua excedit alia, cumque operatio hominis | perfectissima, qua Scarp. 87b excedit alia, est operatio intelligendi vel ipsa immediate disponit ad 70 illam, sicut si illa sit aliqua operatio voluntatis, necessario operatione sua intelligendi attinget | ad illud summum et ultimum intelligibile. Bad. 35rV Quantumcumque enim modicum et minus attingat illud quam substantiae intellectuales superiores, hoc erit ei maior delectatio quam per cognitionem summe attingere quodcumque aliud intelligibile 75 inferius. Unde dicit AVERROES super XIum M e t a p h y s i c a e quod «quaestio de intellectu divino desiderata est sciri naturaliter ab omnibus».| Bad. 35rY Insuper est secunda ratio ad idem ex natura intellectus humani, quoniam quantumcumque illud aliud intelligibile ab intelligibili primo, quod attingere posset, esset perfectum, tamen, cum intellectus humanus 80 perciperet ipsum esse causatum, amplius accenderetur appetitus eius ad sciendum illud quod est causa eius. Aut igitur appetitus humanus in sciendo non stabit, sed semper intensius ulterius curret, aut stabit intelligendo illud summum intelligibile. Quare cum impossibile est ullum appetitum | currere in infinitum extendendo se vel semper anhelando P' 26va 85 ad completum, et tamen | numquam compleatur,| necesse est ponere K' 39rb I' 26vb quod illud summum intelligibile intelligendo aliquando attingat, si recto ordine et rationabiliter procedat. Hoc autem non est nisi unum, scilicet prima et summa veritas, causa omnium, non causata, quae Deus est, qui solus potest in bonis | replere desiderium nostrum, de quo dicit A 26vb 90 AUGUSTINUS XIXo D e c i v i t a t e D e i : «Finem hominis dicimus, non quod consumatur ut non sit, sed quod perficiatur ut plenius sit». Sine illo autem plenus fieri non potest; quod enim capax est maioris minori repleri non potest. Absolute igitur est dicendum quod unum est | scibile quod T' 27va ARTICULUS IV Bad. 35rZ homo principaliter scire appetit, quod est prima et summa veritas.| 95 Ad primum in oppositum, quod non omnes ad illud studio tendunt, dicendum quod sicut est in appetitu boni quod omnes bonum appetunt et finem ultimum boni, in quantum appetunt suam imperfectionem adimpleri, quod non potest esse aut fieri nisi per actionem ultimi finis — unde et licet rationem huius actionis non omnes 100 in eo quod est ultimus finis ponunt, ut quidam in honoribus, quidam in divitiis, et ceteri in ceteris, omnes tamen quod sic appetunt sub ratione W' 20vb ultimi boni appetunt, quia continet in se rationem | omnis appetibilis —, similiter est in appetitu veri ultimi. Dicendum igitur quod omnes ipsum appetunt in quantum in sciendo quodcumque sit suam 105 sufficientiam ponunt, quia hoc verum ultimum in se habet omnem omnis rationem veri, et nullum aliud verum aliquis affectat scire, nisi in quantum aliquam rationem huius veri in se continet, et ita in quodlibet Scarp. 88a aliud appetendo non nisi istud appetit.| Ad secundum, quod «in scibilibus procedit appetitus in infinitum», 110 dicendum quod scibilium quaedam sunt ordinata adinvicem per se et essentialiter, ut principia et principiata, — in talibus non est processus in infinitum, ut in demonstrationibus, sicut probat PHILOSOPHUS Io P o s t e r i o r u m , «quia ex infinitis non contingeret scire», ut dicitur IIo M e t a p h y s i c a e , et talis est ordo omnium aliorum scibilium ad 115 scibile primum —, quaedam vero sunt ordinata accidentaliter, quorum unum non scitur per alterum, in quibus non est ponere ultimum in suo genere, quia processus procedit in infinitum, ut est reflexio intellectus super suos actus, quia intellectus intelligit se intelligere et intelligit actum Scarp. 88b suum primum quo intelligit et illum quo intelligit se intelligere,| et sic in 120 infinitum. Et talis ordo est in speciebus numerorum, quia accidit praecedenti speciei numeri quod ei addatur unitas ut fiat nova species, nec est una species principium et causa intelligendi alteram. Et in talibus non contingit scire ex aliquo ultimo aut primo scibili quod sit in suo genere, ut propter illud omnia alia sciantur, quia nullum est tale. 125 K' 39va Contingit tamen scire omnia talia, quantumcumque procedatur | ex eis in infinitum, aliquo uno extra suum genus, et propter illud, cuiusmodi est scibile primum, quod est veritas pura, quia habet in se rationem Bad. 35rA cuiuslibet numeri et infinitarum specierum numeri.| Scarp. 88a 130 QUAESTIO 9 QUAESTIO 9 UTRUM PROPTER ILLUD QUOD HOMO PRINCIPALITER APPETIT SCIRE APPETAT OMNIA ALIA SCIRE Circa nonum arguitur quod propter illud quod homo principaliter 5 appetit scire non appetit scire alia. Primo sic. Propter illud quod primam et perfectam habet rationem scibilis non est appetendum aliud scire, quia non eget alio ut sciatur, sed e converso alia indigent eo ut sciantur. Quod homo principaliter appetit scire est huiusmodi. Ergo etc. 10 Secundo sic. Quae appetit homo | scire | tamquam vergentia in P' 26vb I' 27ra suam damnationem non appetit scire propter principale scibile, quia istud ordinatur ad omnium salutem. Multa talia appetit homo scire, ut patet. Ergo etc. Tertio sic. PHILOSOPHUS Io M e t a p h y s i c a e vult quod scientia 15 speculativa est propter se ipsam. Non ergo homo appetit eam scire propter istud scibile. Quarto sic. Multa alia appetit homo scire non cogitans | de hoc A 27ra scibili. Quod non esset, si appeteret illa propter istud. Ergo etc.| Scarp. 88b Contra est illud AUGUSTINI XIXo D e c i v i t a t e D e i :| «Illud B' 14vb 20 est finis propter quod amantur cetera». Propter quod amantur appetuntur. Quare cum hoc scibile finis est scientiae humanae, ut dictum est, propter illum cetera appetet scire.| Bad. 35rB Dicendum ad hoc quod appetibilibus ordinatis ad aliquid unum, 25 ut ad ultimum appetibile et finem, necesse est omnia alia appeti propter illud ultimum appetibile, ut scilicet mediantibus illis ascendat homo ad ultimum. Cuius ratio est quia nullum aliorum habet rationem appetibilis, nisi in quantum ratio ultimi appetibilis in ipso | relucet. Sicut ergo in T' 27vb appetitu boni quidquid appetitur, appetitur sub ratione boni, et ideo 30 necesse est quod appetatur aut tamquam bonum perfectum, quod est ultimum et finis, aut tamquam tendens in ultimum et finem, consimiliter in appetitu veri in sciendo | quidquid homo appetit scire, illud appetit Bad. 35vB sub aliqua ratione veri, et ideo necesse est quod illud appetat tamquam ultimum verum, quod est finis, aut tamquam verum tendens in verum 35 ultimum ut in | finem; quod si sit ultimum, ut in eius cognitione sit Scarp. 89a status, si vero sit ad ultimum, ut eius cognitio sit gradus et via ascendendi ad notitiam veri ultimi. Semper enim imperfectum in quo est ARTICULUS IV alicuius perfectionis inchoatio ordinatur ad illud in quo est ipsa perfectio. Et ideo dicit CHRYSOSTOMUS super illud M a t t h a e i , «Et ecce centurio»: «scriptura infallibilis de Deo creatura est omnium rerum, quia nihil 40 creatum est in mundo per quod non manifestissime Deus ostenditur». Et hoc quod K' 39vb tale est et ultimum est ultimo ab appetitu | prosequendum et primum movens appetitum, per quod movent omnia alia appetibilia ordinata ad ipsum tamquam causae secundae, quae non moverent nisi motae a primo movente, et non nisi in ordine ad ipsum. Unde et sicut appetitus 45 principalius est illius quod est ultimum quam alicuius aliorum, sic est aliorum per ordinem; semper enim est amplius et principalius quanto Bad. 35vC immediatius se habent et propinquius ad illud appetitivum.| Et est advertendum quod propter ultimum appetuntur alia quae W' 21ra sunt ad ipsum dupliciter: et formaliter et finaliter.| Primo formaliter, 50 quia non appetuntur alia, nisi quia in se habent rationem et formam ultimi quodammodo, licet imperfectam, ut omne verum rationem primi veri et omne bonum rationem primi boni, quia omne aliud verum et bonum est sicut quaedam impressio primi veri et boni, per cuius rationem movet appetitum et intellectum. Et ideo secundo finaliter 55 appetuntur propter ultimum verum et bonum, quia per ipsa tamquam per imperfecta proficiscitur appetitus quousque deveniatur ad ultimum ut ad verum et bonum perfectum habens in se perfectam rationem veri et boni simpliciter et omnem rationem cuiuslibet veri et boni Bad. 35vD particularis.| Et ideo primum verum in omni alio vero et per omne 60 aliud verum quasi vocat intellectum, ut tendat ad sui notitiam, et P' 27ra primum bonum in omni | alio bono et per ipsum quasi vocat affectum, I' 27rb ut tendat in sui fruitionem et amorem. Et ideo | quousque intellectus perducatur in perfectam notitiam summi veri et affectus in fruitionem Scarp. 89b summi boni, numquam potest humanus appetitus | quiescere, sed illis 65 duobus adeptis totus perficietur et nihil restabit appetendum, ut dictum Bad. 35vE est supra.| Ad primum in oppositum, quod «ultimum verum non eget alio ut sciatur», dicendum quod verum est quantum est in se, quia est summe 70 A 27rb scibile, quantum tamen est ex parte nostra, qui non sufficimus | statim illud capere, per gradus aliorum verorum debemus ad ipsum ascendere, et ideo appetere debemus alia scire propter illud. Unde AUGUSTINUS VIIIo D e T r i n i t a t e : «Consuetudo carnalis vera quae creata sunt sentit ut potest, veritatem autem qua creata sunt non potest intueri. Nam si posset, nullo 75 QUAESTIO 9 modo esset lux ista corporea manifestior». Et ideo sicut si exeunti de carcere, qui non posset solem aspicere, primo ostenderetur lumen candelae, deinde lumen solis reflexum in medio, deinde radium solis in aere, ut postea fortificatus posset solem in se ipso aspicere, sic nos debemus 80 primo creatas veritates aspicere et per illas ad veritatem summam ascendere, ut docet AUGUSTINUS Io S o l i l o q u i o r u m .| Bad. 35vF Ad | secundum, quod plurima scita vergunt in damnationem T' 28ra scientis, dicendum quod hoc non est propter scire, quia etiam secundum PHILOSOPHUM scientia malorum bona est, et ideo etiam ad | scientiam K' 40ra 85 primi scibilis ordinatur, sed quod nocet, hoc est per accidens propter scientis abusum vel aliquid huiusmodi.| Bad. 35vG Ad tertium, quod «scientiae speculativae sunt propter se», dicendum quod verum est generaliter sumendo eas, scilicet secundum quod includunt speculationem summi scibilis, secundum quod illud dicit 90 PHILOSOPHUS maxime de prima philosophia in quantum est de cognitione Dei, quamvis in illa speculatio omnis quae ex scientia philosophica habetur non sit finis, immo ipsa ordinatur ad istam sicut ad finem, ut infra dicetur.| Bad. 35vH Ad quartum, quod non omnis appetens scire cogitat de ultimo 95 fine, dicendum quod immo implicite, in quantum in quolibet appetibili alio est impressa ratio ultimi appetibilis, propter quam appetitur, sed in quantum in ipsa invenit defectum ulterius nititur, quousque perfecte in se ipso ultimum appetibile reperiat.| Scarp. 90 ARTICULUS V DE STUDIO SCIENDI Quia appetitus sciendi frustra esset, nisi homo, ut scire posset, studium et diligentiam apponeret, ideo postquam visum est de appetitu 5 sciendi hominis, videndum est quale studium adhibere debet homo scientiae. Et circa hoc quaeruntur septem: primum, si studendum est homini ut sciat; secundum, si studendum est homini ut omnia sciat; tertium, si studendum est homini ut sciat scibilia super scientias philosophicas; quartum, si studendum est ei ut sciat omnia contenta in 10 scientiis philosophicis; quintum, si studendum est ei ut sciat singula eodem modo; sextum, si studendum est ei scire propter se; septimum, si homo studio suo terminum debet imponere.| Bad. 36rI Scarp. 90a ARTICLUS V QUAESTIO 1 UTRUM STUDENDUM SIT HOMINI UT SCIAT Circa primum arguitur quod non est studendum homini ut sciat. Primo sic. Ad illud quod est homini inexplicabile non est ei studendum ut sciat, quia frustra studeret. «Cunctae res sic sunt difficiles, ut 5 homo non possit explicare eas», sicut dicitur E c c l e s i a s t e s Io. Ergo etc. Secundo sic. Ad illud non est studendum quo adepto homo acquirit sibi materiam doloris. Scire est huiusmodi E c c l e s i a s t e s Io: «Qui addit scientiam addit et dolorem». Ergo etc. P' 27rb Tertio sic. Ad illud non est homini studendum| quod non potest 10 W' 21rb invenire. Notitia rerum omnium est huiusmodi | E c c l e s i a s t e s | B' 15ra I' 27va IIIo: «Mundum tradidit Deus disputationi, ut non inveniat homo opus | quod operatus est Deus ab initio usque ad finem». Ergo etc. Quarto sic. Homo non debet studere minori bono et dimittere maius. Scientia minus bonum est quam vita E c c l e s i a t e s IIIo: 15 «Cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bona in vita sua». Studendo autem scientiae frequenter homo negligit opera vitae. Ergo etc. Contra est quoniam illi studendum est quod necessarium est K' 40rb saluti. Scire est huiusmodi, I s a i a e Vo, «Propterea ductus | est populus meus Scarp. 90b captivus,| quia non habuit scientiam», et XXVIIo, «Non est populus sapiens, 20 Bad. 36rK propterea non miserebitur eius qui fecit illum». Ergo etc.| Dicendum ad hoc quod omnis qui intendit devenire ad terminum A 27va aliquem | ad quem devenire non potest nisi per viam deducentem ad ipsum terminum, necesse habet se ponere in via et ambulare per eam. 25 Nunc autem ita est quod terminus unus est vitae humanae ad quem devenire homo intendit, scilicet notitia perfecta summi veri, ad quam pervenire non potest nisi ambulando in cognoscendo per alia vera quae sunt ad ipsum tamquam per viam, ut dictum est. Ambulare autem per T' 28rb notitiam ab uno in aliud non potest nisi studendo | scientiae, cum 30 homini scientia non contingat nisi per studium et investigationem, ut dictum est supra. Necessario igitur studendum est homini ut sciat. Et ideo dicitur E c c l e s i a s t e s VIIo: «Hoc habet eruditio et sapientia, quod tribuit vitam possessori suo», et ibidem VIo: «Quid amplius habet sapiens a stulto nisi ut pergat 35 QUAESTIO 1 ubi est vita?». Unde AUGUSTINUS XIIIo D e T r i n i t a t e : «Sine scientia nec virtutes ipsae quibus recte vivitur possunt haberi, per quas haec vita misera sic gubernatur, ut ad illam quae vere beata est perveniatur aeternam». Et e contra dicitur studere scientiae negligentibus O s e a e IVo: «Quia tu reppulisti 40 scientiam, et ego repellam te». Hinc etiam ACADEMICI, qui negabant verum posse inveniri, dicebant tamen | non esse cessandum a studio et Scarp. 91a veritatis investigatione, et hoc esse opus sapientis.| Bad. 36rL Ad primum in oppositum, quod «cunctae res sunt homini difficiles et 45 inexplicabiles», dicendum secundum G l o s s a m ibidem quod verum est, «ut ad plenum eas homo explicet, et ad summam scientiae earum perveniat in vita ista», quia quanto homo magis sciendo notitiam rerum ingreditur, tanto amplius invenit eam profundam. Propter quod dixit SALOMON, sapientissimus in rerum naturis, E c c l e s i a s t e s VIIo: «Dixi: ‘sapiens 50 efficiar’, et ipsa longius recessit a me amplius quam erat», et ibidem VIIIo: «Est homo qui diebus ac noctibus somnum non capit oculis, et quanto plus laboraverit, tanto minus inveniet». Unde G l o s s a super illud capitulum VIIum: «Quanto ad sapientiam accedis, tanto a te recedit, et altiorem se ostendit», et hoc maxime verum est accedendo ad sapientiam quae de Deo est. Unde dicit 55 CHRYSOSTOMUS S u p e r M a t t h a e u m : «Sicut quanto acutius viderimus, tanto magis discimus quam longe a caeli regione differimus, sic etiam quanto ad virtutis | ascendamus excelsum, tanto amplius docemur quam sit inter nos et Deum K' 40va grande discrimen».| Et ORIGENES S u p e r Ium E x o d i , loquens de Bad. 36rM profunditate Sacrae Scripturae, dicit: «Videtur mihi unusquisque sermo 60 divinae Scripturae similis alicui esse seminum,| quod tanto accumulatius P' 27va diffunditur, quanto peritus agricola plus semini laboris impendit. Ita et hic sermo, si peritum et diligentem invenerit colonum, cum primo contactus videtur exiguus et brevis, ut coeperit excoli crescit in arborem, ut possint disputatores et rhetores | huius I' 27vb mundi habitare in ramis eius. Temptabimus igitur pro viribus nostris aliqua 65 disserere, etiam si neque universa nobis explicare possibile est, quia et hoc ipsum agnoscere, quod supra vires nostras sit horum scientia, non parvae arbitror esse peritiae». Nec est mirum quod sit inexplicabilis, quia ad infinitum scibile ducit, ut dictum est. Unde competenter potest homo dicere illud P s a l m i , «Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et | non potero Scarp. 91b 70 ad eam». Et nota quod talia dicta Sacrae Scripturae et de Sacra Scriptura ARTICLUS V non sunt ut studiosos terreant et a studio in desperantiam sciendi ponendo repellant, sed ut tepidos excitent et praesumptuosos confutent, secundum quod dicit G l o s s a super illud «Cunctae res sunt difficiles»: «Haec sententia est contra eos qui sine labore et discendi studio Sanctas Scripturas se Bad. 36rN novisse putant».| 75 Ad secundum, quod «studio homo acquirit sibi materiam doloris», W' 21va dicendum quod duplex est dolor | sicut et «tristitia», secundum | T' 28va APOSTOLUM IIa < A d > C o r i n t h i o s VIIo, «saeculi et secundum Deum». Saeculi dolor est qui est pro temporalium amissione et quia non in omnibus homo prosperatur ad nutum; iste nocivus est, et non additur 80 ex scientia, immo repellitur. Dolor secundum Deum est dolere quia homo peccavit et fecit quae odit Deus; iste utilis est et additur ex scientia. Unde dicit G l o s s a super illud «Qui addit scientiam, addit dolorem» quia quanto plus scit, tanto plus divina iudicia timet, quia «cui Bad. 36rO plus committitur, ab eo plus exigetur».| 85 Ad tertium, quod homo non potest opus Dei invenire, dicendum quod verum est ad plenum, non tamen propter hoc retrahendum est Bad. 36vO studium,| quia studendo ex illis potest scire «multa sibi utilia», ut ibi dicit Bad. 36vP G l o s s a .| K' 40vb Ad quartum, quod «homo studendo negligit opera vitae»,| 90 dicendum quod non est verum, nisi vane studiosus sit; immo studere ordinata intentione, studere ipsum est opus meritorium vitae aeternae, quia nec sine scientia dirigi possunt virtutum opera, ut dictum est, propter quod dixit CHRISTUS APOSTOLIS: «Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae», prudentes studendo scientiae, simplices studendo 95 recta intentione. Et APOSTOLUS Ia A d T i m o t h e u m IVo: «Attende Bad. 36vQ tibi et doctrinae. Hoc enim faciens te ipsum salvum facies et eos qui te audierint».| Scarp. 92a QUAESTIO 2 UTRUM STUDENDUM SIT HOMINI UT OMNIA SCIAT Circa secundum arguitur quod studendum est homini ut sciat omnia. 5 QUAESTIO 2 Primo sic. Studendum est homini ut scientia perficiatur qua est imperfectus. Sed omnium scientia est imperfectus, ut patet ex praehabitis. Ergo etc. Secundo sic. Scientiae aliorum studendum est propter scientiam 10 Dei adipiscendam, ut dictum est. Sed omnium scientia ad illud valet, secundum HUGONEM in | prologo C a e l e s t i s H i e r a r c h i a e : P' 27vb «Sicut omne bonum a summo bono est, ita et in omni bono secundum aemulationem participationis summum bonum contemplari potest». Ergo etc. Contra est quod homini | non est studendum illi ad cuius B' 15rb 15 notitiam non potest pervenire. Ad omnium notitiam non potest homo pervenire secundum PHILOSOPHUM IIo M e t a p h y s i c a e : «Nullus hominum potest pervenire in veritatis cognitione secundum quod oportet», ubi dicit COMMENTATOR, «Quia nullus comprehendit eam secundum totum vel magnam partem eius». Ergo etc.| Bad. 36vR 20 Dicendum ad hoc quod vanitatis quorundam erat quod oporteret hominem | omnium rerum investigare scientiam, ut ex hoc perfecte I' 28ra ascenderet in cognitionem Dei. Quoniam enim, ut dixerunt, in creaturis cognoscitur Deus ut in effectu, nunc autem ita est quod causa non 25 perfecte relucet in parte sui effectus, sed in toto effectu, si ergo homo, ut dicebant, in cognoscendo aliquem divinum effectum in creatura deficiat, non potest Deum perfecte ex creaturis cognoscere, secundum quod potest cognosci ab homine. Si ergo debeat ab homine cognosci secundum quod est possibile, debet eum cognoscere in omni creatura 30 omnes creaturas cognoscendo, et in hoc ponebant hominem Deo perfecte assimilari, et finem humanae vitae. Revera deductio eorum vera erat de scientia quam homo potest habere de Deo secundum statum vitae huius ex puris naturalibus. Hinc dicit AUGUSTINUS S u p e r I o a n n e m S e r m o n e Io: «Attende 35 fabricam mundi, et vide quae sunt facta per verbum, et tunc cognosces quale sit Verbum», et loquitur de Verbo aeterno, quod est Dei virtus et Dei sapientia. Vana tamen erat illorum deductio, quoniam numquam erat hominem ad tantam creaturarum notitiam possibile devenire, tum propter | vitae brevitatem, tum propter experientiae difficultatem, tum K' 41ra 40 propter scientiae profunditatem, secundum quod dicit YPPOCRATES, «Vita brevis, ars vero longa, experimentum fallax, iudicium | autem | difficile». T' 28vb Scarp. 92b Unde super illud, «Omnia sunt difficilia, et non potest homo ea explicare ARTICLUS V sermone», dicit G l o s s a : «Non potest homo causas et naturas rerum explicare, A 28ra nec oculus ad plenum intueri,| nec auris etiam instruente doctore ad summam scientiae pervenire». Revera non potest homo naturas rerum explicare 45 propter vitae brevitatem, nec oculus intueri propter experimenti fallibilitatem, nec auris ad scientiam pervenire propter artis Bad. 36vS difficultatem.| Dicendum ergo quod non est homini studendum ad sciendum omnia in vita ista: primo, quia hoc est ei impossibile, ut dictum est; 50 secundo, quia per hoc negligeret magis utile, E c c l e s i a s t e s VIIo: «Quid necesse est homini maiora quaerere cum ignorat quid conducat?»; G l o s s a : «Quid sit utile sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit?» Sed solum studendum est ei sic, ut studeat ad vitae futurae utilia et 55 inter illa ad magis necessaria, secundum quod dicitur E c c l e s i a s t i c i XIIIo, «Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris. Neque enim est tibi W' 21vb necessarium quae abscondita sunt videre oculis tuis,| sed quae praecepit tibi Deus, cogita illa semper et in pluribus eius operationibus ne sis curiosus. In supervacuis P' 28ra rebus noli scrutari multipliciter». Unde | dicit AUGUSTINUS super illud Iae 60 C o r i n t h i o s VIIIo: «Scientia inflat»: «Laudabilior est animus cui nota est infirmitas sua, quam qui ea non respecta siderum vias scrutatur et terrarum fundamenta, et caelorum fastigia». Et ideo dixit APOSTOLUS: «Non plus sapere quam oportet sapere»; et PHILOSOPHUS: «Arbitramur scire omnia sapientem sicut convenit». Unde contra illos qui nimium scrutari volunt in supervacuis 65 dicit finis dictae auctoritatis, E c c l e s i a s t i c i XIIIi, «Multos enim supplantavit suspicio eorum et in vanitatem detinuit sensus illorum». Revera supplantavit suspicio, quia «dicentes se esse sapientes stulti facti sunt», ut dicitur < A d > R o m a n o s Io, ex hoc in errores incidentes. Secundum enim quod ibi dicit G l o s s a , «haeretici duobus modis fiunt, vel de 70 creatore, vel de creatura ultra modum disputantes, et in errores incidunt et a veritate I' 28rb recedunt», et in vanitate | detinuit eos sensus eorum, quia non potuerunt K' 41rb quod intendebant attingere. Hoc tamen permisit | eis Deus, ne otio torpescerent, E c c l e s i a s t e s IIIo: «Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea, cuncta fecit in tempore suo, et mundum tradidit 75 Bad. 37rS disputationi eorum»,| ubi dicit G l o s s a : «Propterea Deus etiam perversorum Bad. 37rT dogmatum magistris concessit occupationem, ne mens eorum otiosa torpesceret».| Scarp. 93a Ad primum in oppositum, quod «homo omnium scientia est QUAESTIO 2 80 imperfectus», dicendum quod imperfectum hominis in vita ista nec in creaturarum cognitione impleri potest, ut supra dictum est, sed hoc impletum erit in futuro, quando secundum GREGORIUM in IVo D i a l o g o r u m «nihil erit quod non videbit qui videntem omnia videbit», quod solum continget eis qui hic solum ea quibus opus est 85 scire quaerunt, et cuncta sobrie investigant ad opus doctrinae fidei et ad regulam fidei, cuius | scientia magis est necessaria ut homo pervenire Scarp. 93b possit ad perfectionem humanae vitae in sciendo, quam omnis disciplina philosophica.| Bad. 37rV Ad secundum, quod in omni creatura contingit summum bonum 90 contemplari ad opus doctrinae fidei, dicendum quod verum est. Hoc tamen non est possibile hominem in omnibus perscrutari, nec opus est amplius scrutari quam scientiae fidei et pietatis satis | est, ut infra T' 29ra dicetur.| Bad. 37rA Scarp. 93a QUAESTIO 3 UTRUM STUDENDUM SIT HOMINI UT SCIAT SCIBILIA SUPER SCIENTIAS PHILOSOPHICAS Circa tertium arguitur quod non est homini studendum ut sciat 5 scibilia super scientias philosophicas. Primo sic. E c c l e s i a s t i c i XIIIo sequitur: «Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris». Illa quae sunt super scientias philosophicas | sunt fortiora et altiora homine, quia supra vires naturales rationis, ut A 28rb dictum est supra. Ergo etc. 10 Secundo sic. De notitia illorum quae fidei sunt et supra scientias philosophicas dixit CHRISTUS in evangelio: «Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini», etc. Sed illud ad quod non est cogitandum ut cognoscatur, sed munus Spiritus Sancti exspectandum, non est studio investigandum. Ergo etc. 15 Contra est illud Ii E s d r a e VIIo: «Esdras praeparavit cor suum, ut investigaret legem Domini», quod non erat nisi studio. Lex autem Domini erat de scibilibus supra scientias philosophicas. Ergo etc. Et super illud S a p i e n t i a e VIo «Cogitare de illa sensus est consummatus», dicitur in G l o s s a : «In praesenti studendum | est sapientiae, et secundum normam Scarp. 93b 20 disciplinae vivendum».| Bad. 37rB ARTICLUS V Dicendum ad hoc secundum AUGUSTINUM in principio D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a quod error erat aliquorum quod «praecepta K' 41va de modo studendi et investigandi | obscura Sacrae Scripturae non erant P' 28rb necessaria, sed quod intellectus | eorum divino munere esset exspectandus», 25 et ita negabant quod non esset homini studendum ad sciendum scibilia supra scientias philosophicas. Contra quos dicit AUGUSTINUS loquens suis: «Fratres», inquit, «moneamus omnes ne parvulos suos ita doceant. Immo quod per hominem discendum B' 15va est, sine | superbia discant, neque temptemus eum cui credimus, ne talibus inimici 30 versutiis decepti ad ipsum quoque audiendum evangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias aut codicem legere», scilicet studendo per nos, «aut doctorem praedicantemque hominem audire; et exspectemus rapi usque ad tertium caelum, et ibi audire ineffabilia verba, aut ibi videre dominum Iesum, et ab illo potius quam ab hominibus audire evangelium». Dicere ergo absolute quod talibus quae sunt 35 super scientias philosophicas non est studendum, error est et temptare Bad. 37rC Deum.| I' 28va Verumtamen sciendum quod triplex | est | modus cognoscendi Scarp. 94a res: quidam naturalis et modo naturali, quidam supernaturalis et modo W' 22ra supernaturali,| quidam medius supernaturalis et modo naturali. 40 Primus est ille quo cognoscuntur scienda in disciplinis philosophicis, quae sunt de rebus naturalibus, quarum notitia est naturalis, quia investigatione naturalis rationis et modo naturali, quia via sensus et experientiae capit ortum. Secundus est ille quo cognoscuntur clare et aperte quidditates 45 caelestium spirituum Dei et angelorum, quae sunt res supernaturales, quorum notitia non est naturalis, quia non naturalis rationis investigatione, neque modo naturali, quia nec per illa quae accipiuntur a sensu, sed immediate et pure a divino dono speciali. Unde ad notitiam talem et talium scibilium super scientias philosophicas habendum non 50 est studendum rationis naturalis investigatione, ut in vita ista acquiratur, quia studium ad hoc esset frustra et labor perditus, sed sic vivendum est in praesenti vita, ut in futura haberi promereatur vel, si Deo placuerit, ad horam concedatur. Tertius modus est ille quo supernaturalia et divina hic 55 cognoscuntur per fidem, quorum notitia est supernaturalis, quia per lumen infusum, modo tamen naturali, quia in aenigmate rerum sensibilium. Non enim in istis complexa et articulos fidei credimus per lumen fidei, nisi prius terminos et incomplexa lumine naturalis rationis K' 41vb adminiculo sensus intelligamus,| secundum quod dicit AUGUSTINUS 60 VIIIo D e T r i n i t a t e : «Credimus dominum Iesum Christum natum de T' 29rb virgine, quae Maria vocabatur;| quid sit virgo, quid sit nasci, et quid sit nomen QUAESTIO 3 proprium non credimus, sed prorsus novimus»; et super illud «Da mihi intellectum», G l o s s a : «Nemo potest credere in Deum nisi aliqua intelligat,| A 28va 65 tamen fide sanatur, ut ampliora intelligat». Circa talia ergo quae fide cognoscuntur de supernaturalibus principaliter quaestio exponenda est.| Bad. 37rD De talibus ergo sciendis notandum quod initia fidei accipimus divino lumine, sicut initia primorum principiorum scientialium sumimus 70 lumine naturalis rationis, et quod se habent prima credibilia fidei ad omnia posteriora credibilia, sicut et prima scibilia philosophica ad posteriora scibilia. Sicut ergo homo, antequam noverit prima principia scientiarum philosophicarum, non potest addiscere neque cetera studio aliquo investigare, ut dictum est supra, sic ad cognitionem illorum quae 75 fidei sunt studere non potest antequam lumine fidei prima principia credibilium cognoverit. Quibus cognitis ad duo investiganda studendum est.| Primo, ut | P' 28va ex primis credibilibus investigentur posteriora. Sicut enim lumine Bad. 37vD naturalis rationis homo potest studendo investigare notitiam eorum 80 quae in potentia cognita sunt in principiis scientialibus, sic lumine fidei potest | investigare credibilia quae in potentia cognita sunt in primis Scarp. 94b principiis credibilium, secundum quod PAULUS futuram nostram resurrectionem probat credendam ex resurrectione Christi quam iam credimus factam. Et ideo dicit ORIGENES super G e n e s i m in 85 H o m i l i a d e a r c h a , «quod de aliquibus Sacra Scriptura nihil rettulit, sed solum traditio tenet, quia opportunum videtur super hoc habitum silentium de quo sufficienter conclusionem ratio docet».| Bad. 37vE Secundo autem studendum est eis quae sunt fidei, ut credita fiant intellecta. Secundum enim quod dicit AUGUSTINUS S u p e r 90 I o a n n e m in principio, «sacra lectio ad hoc legitur et auditur, ut exponatur et intelligatur». Hinc dicit in fine D e A c a d e m i c i s : «Ita sum affectus, ut quid sit verum non credendo solum, sed intelligendo apprehendere impatienter exspecto». Non enim cum auditur et creditur, statim intelligitur, quia, ut dicit CHRYSOSTOMUS super illud M a t t h a e i Io 95 «Inventa est in utero habens»: «Non aestimes te cum cuncta audieris continuo cuncta didicisse».| Ut ergo quae fide sola tenemus intelligamus, studere I' 28vb debemus, non viribus solum naturalis rationis. Cum enim, ut de philosophis dicit HUGO super | prologum C a e l e s t i s K' 42ra H i e r a r c h i a e , «post scientiam philosophicam novissime theologiam 100 perscrutatione invisibilium quasi consummaturi sapientiam addiderunt, ibi corruere coeperunt in mendacia figmentorum, et assumpserunt species visibilium simulacra divinorum, ut invisibilia viderent per ea quae videbantur, et evanuerunt cum transire vellent mente ea quae sola mente acceperunt. In hac ergo scientia sapientes mundi ARTICLUS V stulti facti sunt, quia solo naturali documento secundum elementa et speciem mundi incedentes exemplaria gratiae non habebant, in quibus etsi species erat humilis, 105 manifestior praestatur demonstratio veritatis». Non ergo solum viribus naturalis rationis ad sciendum naturalia studendum est, sed viribus naturalis rationis adiutae lumine supernaturali ad intelligendum illa. Unde CHRYSOSTOMUS super illud «Petite et dabitur vobis»: «Deus ita nos disposuit esse, ut nec studentes et laborantes circa scripturas quaeramus salutarem 110 scientiam sine gratia Dei, ne nobis imputemus quod scimus, nec tamen gratiam acquiramus nisi studuerimus et laboraverimus circa scripturas, ne Dei donum W' 22rb negligentibus detur. Gratia enim | adiutoria est infirmitatis humanae. Adiutorium T' 29va autem non dormientibus datur, sed festinantibus et praevalentibus. Sicut | enim in A 28vb bello non omnis qui pugnat vincit, nemo tamen vincere poterit nisi pugnaverit,| sic 115 non omnes qui student et legunt acquirunt scientiam spiritualem, nemo tamen eam acquirere potest nisi studiosus fuerit ad legendum, assiduus ad audiendum». Unde idem super illud «Nolite sanctum dare canibus»: «Non omnis potest ascendere in altitudinem sensuum, et illas invenire mysteriorum absconditas margaritas, nisi vir P' 28vb spiritualis qui habet exercitationem spiritualium | narrationum Dei».| 120 Bad. 37vF Tali ergo gratia Dei adiutus potest homo | studere et proficere in Scarp. 95a supernaturalibus. Et hoc ideo, quia talium scientia sub sensibilibus occultatur. Intelligere autem et maxime talia quae sunt supernaturalia quandam interiorem considerationem dicit eorum quae non statim intellectu capiuntur cum audiuntur. Dicitur enim intelligere quasi ‘intus 125 legere’, id est enucleare quod latet, ut sub intentione et specie sensibili B' 15vb accepta a sensu latet veritas et quidditas rei,| et sub signis figuralibus K' 42rb ipsa figurata, et sub eis quae tenentur ut credita | veritas nota, et sub effectu causa, et cetera huiusmodi. Unde ista cognitio, quae consistit in intelligendo, solido cibo comparatur; simplex autem notitia per fidem 130 comparatur lacti, secundum quod dicit CHRYSOSTOMUS super illud M a t t h a e i XXIo «Ex ore infantium»: «Omnis prima instructio fidei, id est simplex doctrina, lac dicitur, quoniam sicut lac sine labore et opere dentium manducatur et manducantem suavitate sua delectat. Panis autem est perfectioris doctrina iustitiae, quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res 135 spirituales, quoniam qui audit necesse habet intra se tractatibus quibusdam discutere et meditari, quasi quibusdam dentibus spiritualibus molere». Idem super illud M a t t h a e i XXIIo «Misit servos vocare invitatos»: «Sicut enim qui mittit in os fragmentum panis, primum molit cum dentibus et ita mittit in stomachum, sic et cum I' 29ra audimus omne | verbum, necesse est illud meditari in ore sensus, et quasi quibusdam 140 dentibus id tractantibus molere et videre quid est quod dicit, aut unde dicit, aut propter quam rem dicit. Nam quemadmodum qualemcumque cibum, nisi masticaverimus dentibus, non sentimus saporem eius, ita et verbum quod custodimus, nisi masticaverimus tractantes in nobis, non possumus intelligere QUAESTIO 3 145 veritatem verbi illius. Nam et manna in eremo figuram habens verbi ideo dicitur manna, quod interpretatur ‘quid est hoc?’, ut quotienscumque audiamus verbum, admoneat nos ipsum nomen requirere: ‘quid est hoc quod audimus?’. Nam quemadmodum non prodest cibus, nisi cum fuerit masticatus et in stomachum descenderit, sic non proficit ad salutem verbum, nisi cum fuerit intellectui et memoriae 150 traditum. Qui autem sic manducat de spirituali convivio impletur spiritu, dilatatur sensibus, nutritur in veritate, pinguescit in fide, et sic ingrediens ad interiora voluntatis Dei et manens in eis acquirit sibi vitam aeternam. Qui autem ab hoc convivio verbi Dei longe factus fuerit evacuatur spiritu, angustatur sensibus, deficit a veritate, distillat a fide, et sic egrediens ab omnibus | voluntatibus Dei novissime Bad. 38rF 155 cadit in mortem».| Sicut ergo ratio naturalis adiutorio | luminis naturalis, Bad. 38rG quasi fodiendo sub signis et intentionibus sensibilium quae | patent, A 29ra potest [homo] in cognitionem venire eorum quae sub ipsis latent | K' 42va propter naturalem colligantiam eorum ad signa quae patent, sic ratio T' 29vb naturalis adiutorio luminis fidei, quasi fodiendo sub credibilibus, potest 160 venire in cognitionem veritatis | eorum.| Licet enim per se ad hoc non Scarp. 95b potest devenire ratio solo lumine naturali, quia non habet veritas latens P' 29ra naturalem ordinem ad illa signa quae patent, sub quibus credenda proponuntur, adiutorio tamen luminis superioris hoc bene potest. Unde ad intellectum veritatis huius «corruptam posse parere» potest pervenire 165 intellectus lumine rationis naturalis, sed ad intellectum illius «virginem posse parere» non nisi lumine superiori. Et ideo sicut philosophi studuerunt ad cognoscendum posteriora ex prioribus et ad intelligendum veritatem rerum naturalium solo lumine naturalis rationis adiuti, sic fideles debent studere ad cognoscendum posteriora credibilia 170 ex prioribus et ad haec et illa intelligenda adiuti illustratione Spiritus Sancti. Unde super illud S a p i e n t i a e IXo «Difficile aestimamus quae in terra sunt et invenimus cum labore. Quae in caelis autem sunt quis investigabit?» dicit G l o s s a : «Ne desperemus, praemissis subiungit consolationem Sancti Spiritus». Unde sequitur: «Spiritum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis 175 sapientiam et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis?» Et debet esse primum studium fidelis, ut cognoscat quid credendum, deinde quomodo intelligat credita, quoniam,| ut dicitur W' 22va I s a i a e VIIo: «nisi credideritis, non intelligetis». Unde de sapientia legis divinae dicitur E c c l e s i a s t i c i VIIo: «In omni animo tuo accede ad illam, 180 et in omni virtute tua conserva vias eius. Investiga illam, et manifestabitur tibi». Et debet esse ista investigatio non solum studio exercendo intellectum, sed etiam bonis operibus mundando affectum. Unde super verbum illud praecedens «Quibus autem cognita est», dicit G l o s s a : «Qui eam recta fide et opere servant».| Bad. 38rH ARTICLUS V 185 Ad primum in oppositum, quod «illa sunt homini altiora», dicendum quod illa quae excedunt lumen naturalis rationis altiora sunt I' 29rb homini simpliciter,| ut homo est, et quae excedunt lumen fidei, illa sunt altiora fideli, ut fidelis est. Unde qui metas nitebantur excedere, sive philosophiae sive doctrinae catholicae, illico in errores ceciderunt et 190 K' 42vb haeretici facti sunt, vel de creatore vel de creatura ultra modum | disputantes, ut dictum est in praecedenti quaestione. Quod non oportet fieri circa eos qui pia fide quaerunt notitiam divinorum supernaturalium, et non praesumunt ad illa per propria naturalia pervenire, secundum quod dicit AUGUSTINUS Vo D e T r i n i t a t e cap.o 1o: «Non impudenter 195 in illa quae supra sunt divina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum Bad. 38rI virium inflat arrogantia, sed quam gratia creatoris inflammat».| Ad secundum, «Nolite cogitare», etc., dicendum, secundum AUGUSTINUM IVo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a , distinguendo quod est hora deliberationis ad loquendum et est hora opportunitatis, et pro 200 Scarp. 96a hora opportunitatis, in qua non conceditur deliberatio,| intelligitur illud dictum evangelii. In hora autem deliberationis fortiter studendum est, ut homo faciat quod in se est, ut hora opportuna quantum poterit paratum se inveniat, secundum quod dicit AUGUSTINUS IVo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a : «Discat omnia quae docenda sunt, qui et nosse vult et docere. 205 Scarp. 96b Facultatem dicendi, ut decet virum ecclesiasticum, comparet. Ad horam vero | ipsius P' 29rb dictionis illud cogitet bonae menti convenire quod DOMINUS ait, ‘Nolite | cogitare’, A 29rb etc. Quisquis | autem dicit non esse hominibus praecipiendum quemadmodum T' 30ra doceant, si Spiritus Sanctus docet, potest dicere non orandum nobis esse, quia Bad. 38rK dominus ait, ‘Scit pater vester quid vobis sit necessarium priusquam petatis’». | 210 Scarp. 96a QUAESTIO 4 UTRUM STUDENDUM SIT EI UT SCIAT OMNIA CONTENTA IN SCIENTIIS PHILOSOPHICIS Circa quartum arguitur quod non est homini studendum scientiis philosophicis. 5 Primo sic. Qui scientiis philosophicis studet in vanitate ambulat, secundum quod dicit HIERONYMUS ad DAMASUM papam: «Videtur in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur, qui physicus perscrutator oculos trans caelum levat, et ultra profundum 10 terrarum et abyssum in quoddam inane demergitur». Sed in vanitate | non est B' 16ra ambulandum. Ergo etc. Secundo sic. Studens in scientiis philosophicis corripiendus est, secundum quod dicit RABANUS D e p r e s s u r i s e c c l e s i a s t i c i s : «Legimus de | beato Hieronymo, quod cum libros legeret Ciceronis, ab angelo Scarp. 96b 15 correptus est, eo quod vir Christianus paganorum figmentis intenderet». Sed non est studendum ei pro quo quis corripiendus est. Ergo etc. Tertio sic. In eo quod non valet ad salutem, sed mittit in errorem, non est studendum, quia omne studium Christiani ad rectam doctrinam ducentem | ad beatitudinem debet ordinari. Scientiae philosophicae K' 43ra 20 sunt huiusmodi, ut dicit AMBROSIUS super epistolam A d C o l o s s e n s e s . Ergo etc. Contra est illud quod dicit BEDA super R e g u m , «Turbat acumen legentium et deficere cogit qui eos a legendis saecularibus litteris omnino aestimat prohibendos; alioquin Moyses et Daniel sapientia et litteris Aegyptiorum et 25 Chaldaeorum non paterentur erudiri».| Bad. 38rL Scarp. 97a Ad hoc sciendum quod scientiarum quaedam est necessaria, quaedam utilis sive | fructuosa, quaedam vana et superstitiosa. Bad. 38vL Superstitiosa est omnis ars per pactiones daemonum et hominum 30 instituta, quae, ut dicit AUGUSTINUS IIo D e d o c t i n a c h r i s t i a n a , «est ad facienda vel colenda idola, vel creaturam sicut Deum, vel consultationes a daemonibus faciendas vel accipiendas, vel ad quorundam eventuum significationes denotandas, qualia sunt molimina artium magicarum, haruspicum, et augurum libri, ad quod genus pertinent omnes ligaturae atque 35 remedia» morborum superstitiosa, motus et gestus, et incessus superstitiosi, vel in se ipsis vel in volatibus avium et motibus animalium,| similiter annotatio constellationum geniturae, necnon et ea I' 29va quae fiunt per pythones responsa. Haec et his similia milia inanissimarum observationum genera, quibus, ut dicit AUGUSTINUS, 40 «occulto Dei iudicio pro meritis | voluntatum suarum traduntur homines illudendi, W' 22vb atque ab angelis praevaricatoribus decipiendi, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano, quia in eis omnino societas daemonum est formidanda, qui nihil nisi nos illaqueare conantur».| Idcirco enim ministerio daemonum huiusmodi Bad. 38vM «superstitionibus et divinationum generibus multa futura dicuntur, nec aliter quam 45 accidunt dicuntur, ut curiosiores homines fiant, et magis illaqueentur daemonum operatione». Qui, ut dicit CHRYSOSTOMUS super illud | P' 29va M a t t h a e i IVo «Non in solo pane»: «si utile aliquid iubeant, nec sic quidem eos debemus audire, nec diabolo credamus umquam, etiamsi magna quaedam necessitas urget». Tali ergo scientiae, ut ait AUGUSTINUS, nullo modo est studendum. Per quam tamen studiosus transiens, «quisquis bonus et verus 50 T' 30rb Christianus domini sui esse intelligat, ubicumque invenerit veritatem», nec debet | philosophica, nec daemonica reputari. A 29va Utilis autem scientia est scientia | vere philosophica, quia ad perfectionem humanae naturae inventa est. Et isti, ut dicit AUGUSTINUS, K' 43rb studere non | licet ad delectationem, aut ut in eis spes adipiscendi 55 bonam vitam ponatur, aut deceptionem, aut rixandi libidinem. «Omnino enim cavenda est libido rixandi et puerilis ostentatio decipiendi». Ob hoc enim sermonem sophisticum et captiosarum argumentationum genera detestatur Sacra Scriptura, cum dicit: «Qui sophistice loquitur odibilis est». Studere tamen ei licet in quantum utilis est et proficua est, secundum 60 quod de omni tali scientia alia a Sacra Scriptura dat AUGUSTINUS regulam generalem versus finem IIi D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a , dicens: «Videtur mihi studiosis et ingeniosis adolescentibus et timentibus Deum, beatam vitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullus doctrinas quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capessendam sequi audeat, 65 sed eas sobrie diligenterque diiudicent; si quas vero invenerit vanas et ignotas, Scarp. 97b maxime si habent cum daemonibus societatem, repudient | penitus et studium detestentur. Illa vero instituta quae ad societatem conviventium valent, non negligat, sed nec liberales scientias visui veritatis aptiores et praecepta moralia utilissima de ipso uno Deo colendo, quae inveniuntur apud ipsos»; et D e c i v i t a t e D e i 70 VIIIo: «Quamvis homo Christianus ecclesiasticis litteris eruditus cavet eos qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum, a quo factus Bad. 38vN est mundus. Admonetur enim praecepto apostolico, quod audit:| ‘Cavete ne quis vos seducat secundum philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa huius mundi’. Deinde ne omnes tales esse arbitrentur, audit ab eodem apostolo dici 75 de quibusdam. Quia quod notum est Dei, manifestum est illis. Deus enim illis revelavit»; et D e m o r i b u s e c c l e s i a e : «Nomen ipsum philosophiae, si consideretur, rem magnam totamque animo appetendam significat, siquidem philosophia est amor studiumque sapientiae. Cautissime APOSTOLUS, ne ab amore sapientiae deterrere videretur, subiecit secundum elementa huius mundi. Sunt enim 80 qui desertis virtutibus et nescientes quid sit Deus, et quanta maiestas naturae semper eodem modo manentis, magnum se aliquid agere putant, si universam istam corporis K' 43va molem, quam mundum | nuncupamus curiosissime intentissimeque perquirant.| I' 29vb Unde tanta superbia etiam gignitur, ut in ipso caelo, de quo saepe disputant, sibimet habitare videantur». Idem D e o r d i n e libro Io in fine: «Divinae scripturae 85 non omnino philosophias, sed philosophos huius mundi evitandos, atque irridendos esse praecipiunt. Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult P' 29vb | aliud quam non amare sapientiam»; item, in eodem libro IIo: «Ego si quid meos monere possum, quantum mihi apparet, quantumque sentio, censeo illos 90 disciplinis omnibus erudiendos». Hinc dicit HIERONYMUS de tribus pueris in D a n i e l e : «Qui de mensa et vino regis noluerunt comedere ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse peccatum, non acquiescerent discere quod non licebat». Unde super illud E x o d i IIIo «Postulet mulier a vicina sua et | hospita», G l o s s a : «Poetae et philosophi B' 16rb 95 quodammodo sunt nobis vicini», quia in multis conveniunt. «Vasa argentea et aurea», G l o s s a : «Argentum et aurum ab Aegyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemus, cum poetas et philosophos legimus, ut divinam scripturam sapientius et facundius legamus».| «Ac vestes», G l o s s a : «Morum atque bonorum T' 30va operum». «Ponetisque»,| G l o s s a : «Erudiendo». «Super filios vestros», W' 23ra 100 G l o s s a : «Maiores»; «et filias», G l o s s a : «minores». «Et spoliabitis Aegyptum», G l o s s a : «Auferendo quae tabernaculo domini sunt utilia». Scientia autem necessaria est Sacra Scriptura, cui principaliter studendum est, et omni alteri propter ipsam, ut infra dicetur.| Bad. 38vO 105 Ad primum in oppositum, quod «scientiis philosophicis studere est in vanitate | ambulare», dicendum quod verum est| studentibus in Bad. 39rO illis | propter se et ad immorandum et delectandum aut ad libidinem A 29vb aliquam. Retorquendo tamen illas ad meliorem usum, Sacrae scilicet Scarp. 98a Scripturae, ut infra dicetur, non est ita. Unde HIERONYMUS super 110 epistolam A d T i t u m : «Geometria, arithmetica, et musica habent in sua scientia veritatem, sed illa non est scientia pietatis». Potest tamen proficere ad vitam, dum fuerit in meliores usus assumpta.| Bad. 39rP Ad secundum, quod propter studium aliarum scientiarum est homo corripiendus, dicendum quod | verum est, dum homo nimis eis K' 43vb 115 vult immorari et delectari propter quod erat correptus Hieronymus. Non autem est corripiendus qui studet in illis, ut vera inventa in illis ad meliorem usum convertat et propter alias causas, quae infra dicentur. Et ideo dicit AUGUSTINUS IIo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a : «In omnibus tenendum est ne quid nimis attemptetur».| Bad. 39rQ 120 Ad tertium, quod «scientiae philosophicae ducunt in errorem, et non valent ad salutem», dicendum quod scientiae aut scripta quae non valent ad salutem, sed ducunt in errorem, quia haeresim contra sacram doctrinam continent, sicut continent plurima scripta philosophorum, aut auctor eorum per ecclesiam reprobatus est et damnatus, aut non. Si sic, 125 «non debent admitti»,| neque studendum est in illis, quamvis aliqua utilia Scarp. 98b contineant, ut 16a «Canones», , E x t r a v a g a n t i , d e h e r e t i c i s , «Fraternitatis», et maxime cum damnatus est auctor ante B' 24va mortem. Si enim damnatus fuerit post | mortem, scripta observantur ratione bonae scientiae quam continent, licet aliqua habent erronea, ut scripta ORIGENIS, ut XVIa quaestione 7a, et maxime cum postmodum fuerint 130 approbata in bene dictis, sicut erant scripta ORIGENIS, secundum quod haec notantur a G l o s s a , E x t r a v a g a n t i , d e h e r e t i c i s , «Fraternitatis». Si ergo error nec ante mortem auctoris nec post mortem fuit damnatus, sicut errores philosophiae plurimi per sententiam I' 30ra Ecclesiae numquam erant damnati, sententiae bonae | talium tenendae 135 P' 30ra sunt, et in scriptis eorum studere licet, nec vitandae | sunt propter vitium personarum, etiamsi aliqua falsa contineant, sed propter illa falsa sunt cavendae, secundum quod dicit AUGUSTINUS cap.i IIIi quaestione 2a, «Dominus determinavit», APOSTOLUS dixit, «Cretenses malae bestiae, pigri corde»: «Si ergo Apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia verum 140 comperit, etiam si ipse attestatus est, cur nos apud quemcumque invenerimus quod Christi est, et verum est, etiamsi ille apud quem invenitur perversus et fallax est, non discernimus propter vitium quod habet homo, veritatem, quam non suam, sed Bad. 39rR Christi, habet?»| Scarp. 98a QUAESTIO 5 UTRUM STUDENDUM SIT HOMINI UT SCIAT SINGULA EODEM MODO Circa quintum arguitur quod eodem modo studendum est homini ad investigandum scientiam de unoquoque. 5 Primo sic. Illo modo studendum est homini investigare scientiam Scarp. 98b de unoquoque | quo nata est sciri, quoniam, ut dicit AUGUSTINUS IIo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a , «scientiae verae non sunt ab hominibus institutae, sed animadversae, et in rerum ratione et natura compertae». Sed unus est modus et idem quo unumquodque natum est sciri, scilicet ex 10 K' 44ra suis causis, secundum quod dicitur | IIo M e t a p h y s i c a e : «Nos non Scarp. 99a scimus veritatem | absque eo quod scimus | causam eius». Ergo etc. T' 30vb Secundo sic. Quod inest homini a natura idem est et eodem modo se habet respectu cuiuslibet obiecti, ut patet in visu respectu colorum. Sed modus sciendi ad investigandum scientiam nobis est innatus 15 secundum PHILOSOPHUM Io P h y s i c o r u m : «Innata est nobis via a certioribus nobis et notioribus». Ergo etc. Contra est quoniam, si eodem modo studendum est ad investigandum scientiam in unoquoque, ergo aequali perscrutatione. QUAESTIO 5 20 Hoc autem reprehendit PHILOSOPHUS, cum dicit IIo M e t a p h y s i c a e : «Non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem sicut in mathematicis». Ergo etc.| Bad. 39rS Dicendum ad hoc quod ponere quod eodem modo studendum est 25 ad investigandum scientiam de unoquoque est summum impedimentum investigandi | scientiam in pluribus scibilibus, ad quod habent reduci A 30ra omnia impedimenta sciendi quae determinat PHILOSOPHUS IIo M e t a p h y s i c a e . Si enim idem esset modus investigandi omnem scientiam, cum modus investigandi idem est cum modo sciendi, quia ex 30 eisdem habet res sciri et scientia eius investigari, idem esset modus sciendi omnia quae sciuntur, et ulterius, cum ex modo sciendi habetur scientiae certitudo, eadem et aequalis esset scientiae certitudo in omnibus quae sciuntur. Unde cum impossibile sit quod sit eadem et aequalis certitudo sciendi omnia, ut dictum est supra, impossibile est 35 omnino quod sit idem modus sciendi, sive idem modus scientiam investigandi in omnibus sive idem modus | studendi, ut scientia W' 23rb investigetur in omnibus, et hoc neque in notitia principiorum quando eam opus est declarare, neque in notitia conclusionum. Ignorantia igitur modi sciendi summum est impedimentum investigandae veritatis circa 40 unumquodque scibile, et e converso cognitio modi sciendi summum est promotivum. Propter quod dicit AUGUSTINUS D e u t i l i t a t e c r e d e n d i : «Non putabam latere veritatem, nisi quod in ea quaerendi modus lateret».| Bad. 39rT Ad cognoscendum igitur modos sciendi in scientiis, advertendum 45 est quod habet diversificari modus sciendi, sicut studendi ad investigandum scientiam, ex tribus: ex materia, ex proprietate scientiae, et ex dispositione scientis. De primo dicit BOETHIUS Io D e T r i n i t a t e : «Unumquodque ut intelligi atque capi potest | inspiciamus. Nam Bad. 39vT optime videtur illud dictum: ‘eruditi est hominis unumquodque ut ipsum est, ita de 50 eo fidem capere temptare’. Nam cum tres sint speculativae scientiae partes,| P' 30rb naturalis est in motu et inabstracta, mathematica vero sine motu inabstracta,| B' 16va theologia vero sine motu et abstracta — et loquitur BOETHIUS de K' 44rb abstractione reali —, in naturalibus ergo rationabiliter, in mathematicis disciplinabiliter,| in divinis vero intellectualiter versari oportet». De duobus I' 30rb 55 etiam primis dicit PHILOSOPHUS simul in principio E t h i c o r u m : Scarp. 99b «Non oportet certitudinem in omnibus similiter exquirere, sed in singulis secundum subiectam naturam», et in tantum in quantum proprium est ARTICLUS V doctrinae. De tertio dicitur in principio P h y s i c o r u m : «Innata est nobis via ex prioribus et notioribus nobis». Primo igitur studendum ad investigandum scientiam circa 60 unamquamque rem secundum naturam subiecti et materiae, secundum quod dicitur in Io E t h i c o r u m : «In unoquoque dicetur sufficienter, si secundum subiectam materiam manifestetur. Disciplinati enim est in tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus in quantum rei natura recipit. Proximum enim et simile inconveniens videtur mathematicum persuadendo 65 T' 31ra scientiam suam investigare et rhetorem demonstrando».| Et hoc intelligendum quando est possibile investiganti secundum materiae exigentiam procedere, sicut contingit in moralibus et mathematicis. In moralibus enim, ut dicitur Io E t h i c o r u m , «oportet grosse et figuraliter veritatem manifestare», et hoc propter incertitudinem materiae et 70 variationem particularium, circa quae sunt moralia. In talibus enim, ut dicitur in principio T o p i c o r u m , «habemus sufficienter methodum, quoniam similiter habemus ut in rhetorica et medicina, et in huiusmodi scientiis coniecturalibus, hoc est ex contingentibus facere quae appetimus», et de nullo subtilem rationem assignare, sed aliquantulum figuraliter pertransire. In 75 mathematicis autem est e contrario. In illis enim propter materiae abstractionem a materia et transmutatione secundum intellectum oportet investigare veritatem secundum perscrutationem maximam, et «demonstrationibus in primo genere certitudinis», ut dicitur IIo M e t a p h y s i c a e , et cum hoc etiam «quia in illis ea quae sunt priora et 80 notiora simpliciter sunt priora et notiora nobis», ut dicit COMMENTATOR Bad. 39vV super principium P h y s i c o r u m .| Secundo autem est studendum ad investigandum scientiam propter proprietatem doctrinae, secundum quod de angulo gnomonis A 30rb rector aedificiorum inquirit an sit | rectus, in quantum valet ad opus 85 suum regulandum, et hoc per experimentum et signa apparentia. Geometra vero inquirit idem ut cognoscat ipsum quale quid sit in se, non in ordinatione ad aliquod opus, et per rationem et causam Bad. 39vX demonstrativam, sicut dicitur Io E t h i c o r u m .| Tertio studendum est ad investigandum scientiam in unoquoque 90 K' 44va secundum dispositionem investigantis, inchoando | scilicet a prioribus et notioribus sibi, et prosequendo ad investigandum minus nota sibi, etsi aliquando illa sunt magis nota in natura sua, ut contingit in scientia naturali et divina. Naturalia enim nobis sunt occulta et incerta propter se Scarp. et propter | materiam magis quam propter nos; divina e converso magis 95 100a propter nos, quia sumus indispositi ad ipsa capienda, quam propter se, ut dicit COMMENTATOR super IIum M e t a p h y s i c a e et dictum est supra. QUAESTIO 5 Unde errant qui in talibus, maxime in divinis, exquisitam quaerunt 100 perscrutationem, sed sufficere debet in eis manuductio nobis proportionalis, quia in divinis secundum exigentiam materiae in perscrutando «procedere non possumus propter illorum excellentiam et animarum nostrarum infirmitatem»,| ut dicit AVICENNA in Io P' 30va M e t a p h y s i c a e suae, secundum quod etiam dicit PLATO in 105 T i m a e o tractaturus de caelestibus et divinis: «Praedico», inquit, «nunc iam, Socrates: si dum de natura universae rei disputatur, minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre valuerimus, ne miremini, quin potius illud intuere, si consentaneas affectiones afferam. Memento enim tam me qui loquor quam vos qui iudicatis homines fore, atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem 110 magni cuiusdam onus esse laboris». Et contingit iste modus investigandi | veritatem iuxta nostram W' 23va possibilitatem, non solum circa totas scientias, sed circa principia | I' 30va scientiarum, quarum cognitio, cum non fuerit manifesta nobis, investiganda est diversimode, secundum quod nobis poterit manifestari. 115 Licet enim manifestissima sunt in sua natura, nobis tamen aliquando possunt esse occulta, secundum quod dicit PHILOSOPHUS VIo M e t a p h y s i c a e : «Omnis scientia habet principia, aut secundum finem certitudinis, aut secundum perscrutationem simplicem»; et secundum quod ibi dicit alia translatio, «quaedam | habent principia certiora, quaedam T' 31rb 120 simpliciora». «Et intendit», ut dicit COMMENTATOR, «simpliciora illa quae non sunt valde certa». Et ideo oportet ea quandoque notificare, non tamen uno et eodem modo, sed secundum quod facilius nobis possunt innotescere, quia, ut dicitur Io E t h i c o r u m , «quaedam comtemplantur inductione», ut 125 illa «si ab aequalibus aequalia demas quae remanent sunt aequalia» et «si aequalibus aequalia addas,| tota sunt aequalia»; «quaedam vero Scarp. contemplantur sensu», ut elementorum qualitates: calidum, frigidum, 100b humidum, siccum; «quaedam vero consuetudine | quadam», ut quae sunt K' 44vb virtutum moralium; «alia vero experientia», ut vires medicinarum; «alia 130 vero aliter», ut potentiae rerum naturales per suos effectus. Secundum igitur hunc modum diversimode temptandum est nobis studendo singulorum notitiam investigare, secundum quod innata sunt cognosci, vel in se vel secundum proprietatem scientiae, maxime autem secundum possibilitatis nostrae dispositionem, et hoc «ut non extra | opera plurima Bad. 40rX 135 fiant», et multiplicetur super nos inquisitio eius quod excedit opus negotii, ut dicitur Io E t h i c o r u m .| Bad. 40rY ARTICLUS V Ad primum in oppositum, quod «unumquodque natum est sciri ex suis causis», dicendum quod verum est in rebus habentibus causas. Hoc dico propter scientias quae sunt de primis principiis cuiuslibet entis, 140 quae carent causis. Quia tamen in rebus habentibus causas, illae nobis frequenter sunt incognitae, oportet praestituere nobis ordinem e contrario his quae sunt a principio, et sic melius proficere, sicut in his A 30va quae addiscimus, ut dicitur Io M e t a p h y s i c a e . Et quia | nobis in diversis diversimode via est ad principia et causas, ideo diversus 145 studendi modus est in diversis scientiis, sicut et investigandi et addiscendi eas, nec solum propter nos, sed etiam propter proprietatem Bad. 40rZ materiae et condicionem scientiae quandoque, ut dictum est.| Ad secundum, quod «inest nobis a natura procedere a notioribus nobis», dicendum quod iste modus semper debet esse principalis, sed 150 tamen in diversis diversimode ex nobis notioribus minus nota P' 30vb investigantur,| ut in moralibus ab his quae frequenter homines agunt, in naturalibus ab effectibus qui apparent, et sic diversimode in diversis, ut dictum est circa declarationem principiorum. Et illa diversitas frequenter accidit propter materiae proprietatem et propter scientiae condicionem, 155 Bad.40rA ut dictum est.| Scarp. 101a QUAESTIO 6 UTRUM STUDENDUM SIT HOMINI SCIRE PROPTER SE Circa sextum arguitur quod studendum est homini scire propter se. 5 Primo sic. Studendum est homini per se propter intellectus perfectionem et ignorantiae amotionem. Sed ipso scire intellectus perficitur et ignorantia amovetur. Ergo etc. Secundo sic. Omnis actio ordinata ad aliquid ut ad finem ultimum, est ad illud propter ipsum. Finis ultimus studii humani, cum studere sit 10 actus proprius rationis, est ipsum scire, quia est ultimum in quod potest ratio ut ratio est. Ergo etc. Tertio sic. Ad illud studendum est propter se quod studens B' 16vb propter se desiderat et propter quod acquirendum studere intendit.| Scire est huiusmodi, secundum quod dicit PHILOSOPHUS Io 15 M e t a p h y s i c a e : «Scire», inquit, «desiderans propter se maxime scientiam desiderabit. Hoc autem maxime scientis est». Unde et consequenter addit dicens quod «philosophi propter id quod est scire et intelligere, philosophati sunt, et non commodi | alicuius causa. Et quod ideo sapientia K' 45ra 20 philosophica libera est, quia est sui ipsius gratia». Contrarium est illud APOSTOLI Ia < A d > C o r i n t h i o s XIIIo «Si habuero prophetiam», G l o s s a : «futurorum notitiam»;| «et noverim I' 30vb mysteria omnia», G l o s s a : «occulta novi et veteris testamenti»; «et noverim omnem scientiam», G l o s s a : «divinam et humanam»; «caritatem | autem non T' 31va 25 habuero, nihil sum», G l o s s a : «nihil mihi prodest» ad vitam. Sed ad tale non est studendum propter se. Ergo etc.| Bad. 40rB Ad intellectum quaestionis in principio est hic advertendum quod, cum quaeritur an studendum est homini ut sciat propter se, id est, 30 propter ipsum scire, interrogatio potest intelligi dupliciter: uno modo, ut li ‘propter’ dicat circumstantiam causae formalis, alio modo ut dicat circumstantiam causae finalis. Si causae formalis, cum scientia de se formaliter bona et delectabilis sit et desiderabilis, ut merito propter eam studeat homo, secundum quod dicit TULLIUS D e A c a d e m i c i s : 35 «Nihil est humanae menti veritate dulcius», hoc modo bene concedi potest quod studendum est homini scire propter se, scilicet formaliter, sed hoc non excludit quin studendum est propter aliud finaliter, secundum quod virtutes et propter se sunt expetendae, tamquam in se bonae et delectabiles | formaliter, et propter aliud, quia | propter felicitatem W' 23vb 40 finaliter, secundum etiam quod amicos dicimur diligere propter se, etsi Scarp. nobis nihil boni inde contingeret, etsi in India essent, ut PHILOSOPHUS 101b vult. Si vero interrogatio intelligatur ut li ‘propter’ notat circumstantiam causae finalis, ut scilicet scire ponatur finis ultimus studentis, non ad 45 aliquid aliud ulterius ordinandus, dicunt aliqui quod quantum est ex parte ipsius scire, ipsi non est studendum propter se in statu vitae praesentis. Cuius rationem assignant| quoniam status vitae praesentis Bad. 40rC est status meriti, et meritum non procedit ex intellectu, sed ex affectu, nec ex scire, sed | ex agere, nec ex lectione, sed ex devotione. «Servus A 30vb 50 enim sciens voluntatem domini sui et non faciens vapulabit multis», et ut dicit IACOB, «melius | est viam domini non agnoscere quam post agnitam retroire». In P' 31ra statu ergo huius vitae dicunt quia non est omnino homini studendum ut sciat propter se, statum scilicet faciendo in scire, sed ut sciendo cognoscat quid agere, et ad quid tendere debeat. Dicunt igitur quod 55 qualitercumque erit in patria caelesti, sive visio futura perfectior sit quam amor, sive fruitio, an e converso, in via tamen merendi hic proculdubio actio praeferenda est cognitioni. Melius est enim, ut dicunt, Bad. 40rD facere et non scire quam scire et non facere.| Quare cum actus studii K' 45rb non respicit nisi modum acquirendi scientiam | via rationalis deductionis procedendo a noto ad ignotum, ut per notum cognoscatur 60 ignotum — qui locum non habebit in patria, ubi cognitiones nostrae discursivae a noto ad ignotum non erunt, sed solum locum habet hic in via —, dicunt absolute dicendum quod non est studendum homini finaliter ut sciat propter se, id est propter ipsum scire, ibi stando. Hoc enim est vanitas vanitatum et fuit vanitas philosophorum, quoniam «cum 65 cognovissent Deum», secundum quod dicit APOSTOLUS < A d > R o m a n o s Io, «quod notum est Dei manifestum est illis», G l o s s a : «quod de Deo est cognoscibile ductu rationis, notum est illis». Et tamen «non sicut Deum eum glorificaverunt», G l o s s a : «bene vivendo et colendo». «Evanuerunt in Bad. 40vD cogitiationibus suis», putantes se esse aliquid cum | nihil essent, quod 70 revera vanitas erat summa. Et ideo «dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt», revera stulti, ponendo beatitudinem in cognitione quam habere poterant per creaturas, quae solum ponenda est in cognitione creatoris. Et ideo dicit AUGUSTINUS IIo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a , loquens de Scarp. notitia | creaturarum quam habebant philosophi: «Illa», inquit, «plurimum 75 I'102a 31ra intellectum adiuvat;| tantum absit error quo videntur sibi homines ipsam verae vitae veritatem didicisse cum ista didicerint.» T' 31vb Istorum positio non potest | stare.| Cum enim omnis actio Bad. 40vE virtutum moralium ad serenandum oculum mentis ordinetur, ut mundatus possit Deum videre, et hic quantum possibile est per 80 intellectum et fidem, in futuro vero per speciem, superior profecto et perfectior est notitia sciendi Deum et divina quam omnis virtutis moralis actio; non est ergo scire simpliciter propter agere, sed e converso. Et quod scire dirigit agere, hoc est propter se, ut clarius contingat scire oculo mentis serenato per agere. Nec est agere per 85 virtutes morales omnino maioris meriti quam secundum intellectuales; immo e converso quantum est de genere operis maioris meriti est opus contemplative quam active, et magis debet esse in electione, in quantum tamen contemplari ex voluntate imperatur et caritatis amore. Sed hoc declarari habet in quaestione de comparatione vitae activae et 90 contemplativae. Dico autem ex caritatis amore, quia sine caritate nulla valet praesentis vitae actio, ut dictum est secundum APOSTOLUM Ia < A d > C o r i n t h i o s XIIIo, nec cognitio, quia scientia huius vitae, si sola sit, inflat, et non nisi per caritatem aedificat, ut dicitur Ia < A d > C o r i n t h i o s VIIIo, ubi dicit G l o s s a : scientia, si sola est, «in 95 K' 45va superbiam» extollit. Ergo si | vis non habere | inflantem scientiam, «adde A 31ra caritatem, et utilis erit scientia». Per se enim inutilis est, ut patet in rationibus supra inductis ad hoc | et etiam dictum est supra, secundum P' 31rb APOSTOLUM Io < A d > C o r i n t h i o s XIIIo. 100 Qualitercumque ergo se habebit res in statu gloriae, in statu praesentis vitae non est studendum ad scire propter se, sed ut per habitam scientiam sciens ex cognito dirigatur in actionem, et hoc quantum ad scientias practicas, quantum vero ad scientias speculativas, ut amplius inflammetur ad amorem.| Bad. 40vF 105 Unde videtur esse distinguendum de scire et agere. Est enim quaedam scientia agibilium, quaedam vero speculabilium, similiter est quaedam actio executionis agibilium, quaedam vero dilectionis speculabilium. Loquendo de scientia et actione in agibilibus, scientia est propter actionem et actio est finis scientiae, ut in scientiis practicis,| in W' 24ra 110 quibus studendum non est scire propter se, sed propter opus, secundum quod dicit PHILOSOPHUS de scientia ethicorum: «Praesens negotium non est ut sciamus, sed ut boni fiamus». Loquendo vero de scientia et actione in speculabilibus, sic similiter scientia est propter actionem. Nec enim est studendum scire speculanda nisi dirigendo ad illa quae ex caritate sunt 115 diligenda, ut cognita diligantur.| Propter autem operanda primo modo B' 17ra non est studendum scientiae secundo modo dictae, sed propter | ipsam Scarp. magis est operandum illa operatione. 102b Absolute ergo dicendum quod nulli scientiae studendum est scire propter se, sed semper propter aliud, aut propter actionem agendorum, 120 ut in scientiis operativis, aut propter amorem diligendorum, ut in scientiis pure speculativis. Unde super illud Iae C o r i n t h i o s VIIIo: «Scientia inflat, caritas autem aedificat», dicit G l o s s a : «Addite scientiae caritatem, et utilis erit, scientia per se inutilis est». Quare nec praecipuae isti scientiae Sacrae Scripturae, cuius proprius «finis est caritas de corde puro 125 et conscientia bona et fide non ficta», et hoc tam quoad praecepta credendorum quam agendorum. Propter quod dicit AUGUSTINUS in S e r m o n e d e l a u d e c a r i t a t i s : «Totam magnitudinem et altitudinem divinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua Deum proximumque diligimus», ut infra dicetur, loquendo de auditore | huius scientiae. I' 31rb 130 Et ideo dicit AUGUSTINUS XIIIo D e T r i n i t a t e : «Habet scientia modum suum bonum, si quod in ea inflare solet aeternorum caritate vincatur». Unde dicit BERNARDUS: «Non probat apostolus multam scientiam si modum sciendi nescias. Modus autem | sciendi est ut scias quo ordine, quo studio, quo K' 45vb fine nosse quaecumque oportet: quo ordine, ut illud prius quod maturius ad salutem; 135 quo studio, ut id ardentius | quod vehementius promovet ad amorem; quo fine, ut T' 32ra propter tuam et proximi utilitatem. Quidam enim student ut sciant, et curiositas est; quidam ut sciantur, et turpis vanitas est; quidam ut ditentur, et turpis quaestus est; quidam ut aedificent, et caritas est».| Bad. 40vG Ad primum in oppositum, quod «scire est intellectus perfectio», 140 dicendum quod in argumento est figura dictionis commutando quale in quid. Cum enim dicitur quod studendum est homini propter perfectionem intellectus, ‘perfectio’ stat ibi concretive, et supponit ibi ut quale. Sub hoc sensu studendum est homini propter perfectionem intellectus, id est, ut intellectus eius perfectus fiat. Supponit autem pro 145 P' 31va abstracto cum dicitur «scire est perfectio | intellectus», et ita ut quid. Scire enim est ipsa perfectio. Et ideo non sequitur conclusio pro abstracto quae pro concreto bene sequeretur. Haec est enim vera: studendum est homini ut sciat propter intellectus perfectionem, id est ut ipse intellectus sit perfectus. Illa tamen est falsa: studendum est homini 150 ut sciat, id est propter ipsam scientiam sive propter ipsum scire. Licet enim scientia sit finis et perfectio intellectus — intellectus enim ultra scientiam nullo alio perficitur —, non tamen est finis sui ipsius ut sit propter se ipsam scientia vel ipsum scire, et sit ultimus finis, et in eo sit status, quia scire ordinatur ad perfectionem ulteriorem in homine, ut 155 A 31rb dictum est.| Bad. 41rH Ad secundum, quod «scire est finis humani studii», dicendum quod de actu studii loquendum est dupliciter: uno modo secundum se et Scarp. absolute, et sic solum verum est quod actus | studendi est propter scire, 103a ut propter ultimum finem eius, quia studens ut studens studio suo nihil 160 amplius quaerit suo actu studendi nisi scire; alio autem modo loquendum est de actu studii ut cadit sub intentione voluntatis imperantis ipsum; sic non est verum quod actus studendi est ad scire propter se, quia voluntas hominis bene regulata imperans actum studendi in homine finem actus studendi qui est scire, in finem 165 ulteriorem intendit dirigere, qui est finis alterius actus, ut actus amoris ad quem ordinatur actus studendi, ut dictum est, et hoc modo Bad. 41rI protenditur quaestio.| Ad tertium, quod «studens propter se desiderat scire», dicendum quod PHILOSOPHUS, qui hoc dixit, consideravit hominis perfectionem in 170 K' 46ra habitibus et actibus | ex puris naturalibus acquisitis, aut per mores quoad virtutes practicas aut per studium quoad virtutes speculativas. Et Scarp. ideo perfectionem | hominis in puris naturalibus statuens scire ex 103b scientiis speculativis ultimam ponit hominis perfectionem. Et revera bene in hoc posuit, ut alibi videbitur. Et ideo dixit quia homo scire 175 desideraret propter se. In hoc tamen quod in scire ex rebus naturalibus posuit consistere ultimam hominis perfectionem nec posse ulla ulteriori perfici, in hoc erravit. Est enim ulterior perfectio illa quae consistit | in W' 24rb gratuitis, quam homo natus est recipere, licet non ex puris naturalibus ad 180 illam attingere possit, ut dictum est supra, et ad opus illius perfectionis gratuitae, quod est dilectionis et caritatis, ordinatur omnis scientia, sive naturalis sive supernaturalis, quia ipsa plus fini ultimo coniungit, in quo consistit ultima perfectio. Hinc dicit HUGO super VIIum cap.um C a e l e s t i s H i e r a r c h i a e : «Dilectio superveniens | scientiae maior est. I' 31va 185 Plus enim Deus diligitur quam intelligitur. Intrat dilectio ubi scientia foris stat».| Bad. 41rK Scarp. QUAESTIO 7 103a UTRUM HOMO STUDIO SUO TERMINUM DEBEAT IMPONERE Circa septimum arguitur quod homo studio suo in acquirendo 5 scientiam terminum aliquando debet imponere. Primo sic. APOSTOLUS dicit: «Non plus sapere quam oportet sapere,| T' 32rb sed sapere ad sobrietatem». Sed si terminus studio non esset imponendus, numquam contingeret tantum sapere quin plus oporteret sapere. Ergo etc. 10 Secundo sic. P r o v e r b i o r u m XXIIIo| super illud «Noli P' 31vb laborare ut diteris», G l o s s a : «scientia». Et sequitur in textu: «Sed prudentiae tuae pone modum». Non autem esset ei ponendus modus scientiae, si studio terminus non esset imponendus. Ergo etc. Contra est illud E c c l e s i a t i c i VIo: «Fili, a iuventute | excipe Scarp. 15 doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam». Sic autem facere numquam 103b esset cessare secundum intentionem sapientis. Ergo etc. Item. AUGUSTINUS Io D e A c a d e m i c i s dicit: «Philosophia est cuius uberibus nulla aetas quaerit excludi». Ergo etc. | Bad. 41rL 20 Dicendum ad hoc quod, cum ea quae sunt ad finem a fine determinari debent, et studium hominis in quacumque scientia finaliter ordinatur ad investigandum notitiam subiecti eius et eorum quae circa subiectum consideranda sunt, in tantum procedendum esse studium requirit scientia quaelibet, quousque notitia subiecti et eorum quae circa 25 ipsum consideranda sunt haberi possint. Notandum igitur quod circa hoc aliter | sentiendum est in studio Scarp. 104a ARTICLUS V A 31va Sacrae Scripturae et aliarum | scientiarum. Cum enim in Sacra Scriptura studendum est, ut hic proficiendo per fidem circa illa quae traduntur in K' 46rb | ea, perveniamus in futuro ad contuendum illa per speciem, in isto autem profectu quanto homo magis procedit, tanto magis proficit, et 30 quanto amplius invenit, tanto amplius inveniendum sentit, in tali autem studio numquam est cessandum in via, quousque ad terminum aperte contuitionis perveniatur in patria, idcirco quantum ad studium Sacrae Scripturae absolute dicendum quod terminus studii in eo ponendus non est, immo dispositus et ordinatus ad hoc semper intentionem 35 proficiendi amplius et amplius in ea habere debet, et hoc maxime ideo, B' 17rb quia scibile in ipsa est | infinitum, circa quod potest profectus procedere in infinitum, secundum quod dicit AUGUSTINUS S u p e r I o a n n e m , parte IIa sermone IXo: «Divini cantici vox est: ‘Quaerite Dominum et vivet anima vestra’. Quaeramus inveniendum, quaeramus inventum; ut 40 Bad. 41rM inveniendus quaeratur, occultus est, ut inventus quaeratur, immensus est.| Unde alibi dicitur: ‘Quaerite faciem eius semper’. Satiat enim quaerentem, in quantum capit, invenientem capaciorem facit, ut rursus quaeratur implere ubi plus capere coeperit, quia ‘cum consummaverit homo, tunc incipit’, donec ad illam vitam veniamus, ubi sic impleamur ut capaciores non efficiamur, quia et perfecti erimus ut 45 iam non proficiamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus non ut fructus inventionis non sit finis inquisitionis, sed ideo hic semper dicimus quaerendum, ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum, atque ita quarendo tendamus, et inveniendo ad aliquid perveniemus, et ad id quod restat quaerendo et inveniendo transimus, quousque ibi fiat finis quaerendi, ubi 50 perfectioni non superest intentio proficiendi». Et in sermone XLIIIo: «Spiritus Sanctus nunc docet fideles quanta quisque potest capere spiritualia et in eorum I' 31vb desiderium magis accendit, si quisque in ea caritate proficiat qua et diligat | cognita et cognoscenda desideret, ita ut ea quoque ipsa quae nunc quandocumque cognoscit P' 32ra nondum se | scire sciat, quomodo scienda sunt in ea vita, quam nec | oculus vidit, 55 Bad. 41vM nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quo sciendi modo, si nunc ea vellet interior magister dicere, id est, nostrae menti aperire et monstrare, humana T' 32va infirmitas | portare non posset». Unde dicit CHRYSOSTOMUS in principio S u p e r M a t t h a e u m : «Non a pueritia eligi aliquos ad discendum iubentes, K' 46va certum annorum numerum praefinientes ad consummandum studia | virtutum, sed 60 Bad. 41vN cunctis generaliter aetatibus differentes».| Unde ORIGENES in H o m i l i a , quomodo Abraham accepit Cethuram in uxorem, exponens quomodo W' 24va sancti in extrema aetate | uxores duxerant, in typo sapientiae semper conquirendae, dicit sic: «Patriarcharum coniugia mysticum aliquod indicant sacramentum. Abraham quamvis esset senex, hoc tamen sciebat, quod sapientiae 65 Scarp. nullus est finis,| nec discendi terminum senectus imponit. Sarae dormitio virtutis est 104b intelligenda consummatio. Qui vero perfectae et consummatae virtutis est semper QUAESTIO 7 necesse est ut in aliqua eruditione versetur, quam eruditionem ‘coniugem’ eius sermo divinus appellat. Accepit ergo senex Abraham uxorem Cethuram. Maior enim ad 70 sapientiam sensibus nostris capacitas inest, quando mortificatio Iesu circumfertur in corpore mortali. Quanto enim quis carne fessus est, tanto erit animi virtute robustior, et sapientiae complexibus aptior. Igitur ad tales nuptias per senectam | nullus A 31vb excluditur, immo maturae aetati plus convenit».| Propter quod dicit DAVID in Bad. 41vO P s a l m o : «Laetetur cor quaerentium Dominum et confirmamini, quaerite faciem 75 eius semper». Quod exponit AUGUSTINUS XIIo D e T r i n i t a t e in principio, dicens: «Videtur quod semper quaeritur numquam inveniri. Et quomodo iam laetabitur et non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint invenire quod quaerunt? Et quod inveniri possit dum quaeritur, testatur Isaias, cum dicit: ‘Quaerite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate illum’. An et 80 inventus quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia quaerenda, ne se aestimet homo nihil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit invenire. Cur ergo sic quaerit, si incomprehensibile comprehenditur esse quod quaerit nisi quia cessandum non est, quamdiu ipsa incomprehensibilium inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum, quod et 85 inveniendum quaeritur, et quaerendum invenitur? Nam et quaeritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quaeratur avidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in E c c l e s i a s t i c o : ‘Qui me manducant, adhuc esurient, et qui me bibunt, adhuc sitient’. Manducant enim et bibunt, quia inveniunt, et quia esuriunt et sitiunt, adhuc quaerunt». Et IXo D e T r i n i t a t e in principio: «Tutissima est 90 quaerentis intentio donec apprehendatur illud quo tendimus, si ea recta intentio est, quae proficiscitur a fide. Sic ergo quaeramus | tamquam inventuri et sic inveniamus K' 46vb tamquam quaesituri. ‘Cum enim consummaverit homo, tunc incipit’». Et hoc S' 1ra totum contingit propter scibilis infinitatem, secundum quod dicit HILARIUS D e T r i n i t a t e : «Incipe, percurre,| persiste. Etsi non P' 32rb 95 perventurum, gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita persequitur,| etsi I' 32ra non contingat aliquando, semper tamen proficiet», et revera saltem in futuro attinget, secundum quod dicit AUGUSTINUS D e dono p e r s e v e r a n t i a e : «Bonae spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus huius vitae invenerit, ut adiciantur ei quae proficienti defuerint, et perficiendus quam 100 puniendus potius iudicetur». Unde de profunditate | huius scientiae et T' 32vb infinitate scibilis in ea dicit AUGUSTINUS in E p i s t o l a a d V o l u s i a n u m : «Tanta est Christianarum profunditas litterarum», etc., usque ibi, «‘cum consummaverit homo, tunc incipit’» — longa est auctoritas, sed communis. Unde ORIGENES, exponens illud quod dicitur de Isaac 105 G e n e s i s XXVo, «‘Habitavit iuxta puteum | nomine viventis et videntis’: Scarp. Intelligentibus», inquit, «grandis est ista benedictio. Qui potest singula quae in lege 105a et prophetis sunt scire, et intelligere, ille habitat ‘ad puteum visionis’. Magnam benedictionem accepit Isaac, ut habitaret ‘ad puteum visionis’. Nos quando satis ARTICLUS V mereri poterimus, si forte transitum habere possimus per ‘puteum visionis’? Certe si non potuero omnia intelligere, assideo tamen Scripturis divinis, et ‘in lege Dei 110 meditor die ac nocte’, et omnino numquam desino inquirendo, discutiendo, tractando, certe, quod maximum est, orando, et ab illo poscendo intellectum ‘qui docet hominem scientiam’, videor et ego habitare ‘ad puteum visionis’. Tu ergo si semper perscruteris propheticas visiones, si semper inquiras, semper discere cupias, haec mediteris, in his permaneas, percipis et tu benedictionem a Domino, et habitas ‘apud puteum visionis’, 115 et Dominus aperiet tibi scripturas». W' 24vb In ceteris autem scientiis studio terminus est ponendus.| Cum Bad. 41vP enim, ut dictum est supra, in aliis scientiis studendum non est nisi in B' 17va quantum utiles sunt,| et, ut infra dicetur, in tantum utiles sunt in quantum ad hanc Sacram Scripturam proficiunt, in tantum ergo 120 A 32ra studendum est unicuique; in aliis scientiis | in quantum ex hoc profectum poterit habere studendi consequenter in Scriptura Sacra, ne nimium immorando in aliis in illis tempus consumat per quod fructuosius in ista proficere posset, etiam si quis illis intendat, ut ad istam scientiam veniens amplius et pluribus proficiat, cum residuum 125 temporis vitae suae ad capiendum ea quae sunt huius scientiae non K' 47ra sufficiat. «Ridiculum est enim», ut dicit AUGUSTINUS | in E p i s t o l a a d D i o s c o r u m , «cum propterea multa superflua didiceris, ut tibi aures hominum Bad. 42rP ad votum praeparentur,| ipsa necessaria non tenere, quibus superflua praeparaveris, et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod 130 infundatur intentis»; et AUGUSTINUS D e u t i l i t a t e c r e d e n d i : «Intelligere superflua fortasse non nocet. Sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent». Permittit tamen Deus curiosos diutius in illis immorari scientiis, ne tempore illo implicent se deterioribus, secundum quod dicitur E c c l e s i a s t e s IIIo: «Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis 135 hominum, ut distendantur in ea. Cuncta enim bona in tempore suo, et mundum Scarp. dedit disputationi eorum»,| ubi dicit G l o s s a : «Propterea Deus dedit in 105b praesenti etiam perversorum dogmatum magistros, concessit occupationem, ne mens P' 32va eorum otiosa torpesceret. Deus enim fecit omne | bonum quod fecit. Sed in tempore suo bonum bonum est, numquam ulterius quam opus est». Et ideo 140 AUGUSTINUS, loquens de studio scientiarum saecularium, dicit IIo D e I' 32rb d o c t r i n a c h r i s t i a n a : «In doctrinis quae apud gentes inveniuntur,| in omnibus tenendum est: ‘Ne quid nimis’», et D e o r d i n e libro IIo: «Talis T' 33ra eruditio, si quis ea moderate utatur — nam nihil ibi quam nimium formidandum | est — talem philosophiae militem nutrit, ut ad summum illum modum ultra quem 145 requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, perveniat». Revera opus est cavere in studio scientiarum philosophicarum «ne quid nimis», quia, ut dicit IIo D e d o c t r i n a c h r i s t i a n a , «plerumque accidit ut facilius homines res assequantur propter quas assequendas ista discuntur, quam talium QUAESTIO 7 150 praeceptorum nodosissimas disciplinas et spinosissimas». Et tamen, ut ipse subdit ibidem, quandoque miseros «magis in his omnibus ipsa spectamina veritatis delectant saepe». De quibus dicit CHRYSOSTOMUS libro Io S u p e r M a t t h a e u m : «Plerique totos | dies peragunt propter illam occupationem S' 1rb vanissimam et multa detrimenta patiuntur. Et cum omni diligentia quod audierint 155 memoriae commendant, eaque ad animi sui perniciem infixa custodiunt. Hic vero ubi loquitur Deus nec exiguum quidem tempus patienter exspectent», ultimum scilicet senectutis. Quod tamen utile esset multum, secundum quod dicit AUGUSTINUS A d H i e r o n y m u m , «Ad discendum quod opus est, nulla aetas sera videri potest, quia etsi senes magis decet docere quam discere, magis tamen 160 discere quam quae doceant ignorare».| Bad. 42rQ Ad primum in oppositum, «non plus sapere quam oportet», dicendum quod semper oportet plus, non tamen | plus quam oportet, «sed ponere K' 47rb prudentiae nostrae modum», ut dicit secunda ratio. Et hoc fit semper 165 pie secundum regulam fidei quaerendo, «non transgrediendo terminos quos posuerunt patres nostri», ut dicitur P r o v e r b i o r u m XXIIo. Unde post illud P r o v e r b i o r u m XXIIIum «Prudentiae tuae pone modum», statim sequitur: «Ne erigas oculos tuos»; G l o s s a : «mentis»; «ad opes quas non potes habere», G l o s s a : «divinitatis perscrutandas, quia caelestibus tantum civibus 170 patent». Per idem patet secundum.| Scarp. 106