DE DIVERSIS QUAESTIONIBUS OCTOGINTA TRIBUS

****
\1. - Utrum anima a se ipsa sit

Omne verum a veritate verum est; et omnis anima eo anima est, quo vera
anima est. Omnis igitur anima a veritate habet, ut omnino anima sit.
Aliud autem anima est, aliud veritas. Nam veritas falsitatem numquam
patitur, anima vero saepe fallitur. Non igitur, cum a veritate anima
est, a se ipsa est. Est autem veritas Deus: Deum igitur habet auctorem
ut sit anima.

****
\2. - De libero arbitrio

Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin iustitia, quae
sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo
Deus cum fecit, quamquam optimum fecerit, non tamen id fecit quod erat
ipse. Melior autem homo est qui voluntate quam qui necessitate bonus
est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.

****
\3. - Utrum Deo auctore sit homo deterior

Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista
culpa est, immo tanta est, quae in sapientem quemvis hominem cadere
nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus
igitur Deo auctore fit homo deterior; multo enim praestantior Dei
voluntas quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur,
illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior.
Quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit
quaerendum est.

****
\4. - Quae sit causa ut sit homo deterior

Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut in
nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in nihilo,
quod homo ex nihilo factus est vel ex his quae ex nihilo facta sunt,
rursum in ipso erit causa, quod eius quasi materies est nihilum. Si in
alio aliquo, quaerendum est utrum in Deo an in alio quolibet homine an
in eo quod neque Deus neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus
causa est. Si ergo in homine, aut vi aut suasione. Sed vi nullo modo, ne
sit Deo valentior. Siquidem Deus ita optime hominem fecit, ut si vellet
manere optimus, nullo resistente impediretur. Suasione autem alterius
hominis si concedimus hominem depravari, rursum quaerendum erit, suasor
ipse a quo depravatus sit; non enim potest pravus non esse talium
suasor. Restat nescio quid, quod nec Deus nec homo sit. Sed etiam hoc
quidquid est, aut vim intulit aut suasit. De vi hoc respondetur quod
supra. De suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad
eiusdem hominis voluntatem causa depravationis eius redit, sive aliquo
sive nullo suadente depravatus sit.

****
\5. - Utrum animal irrationale beatum esse possit

Animal quod caret ratione, caret scientia. Nullum autem animal, quod
scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia
rationis expertia ut beata sint.

****
\6. - De malo

Omne quod est, aut corporeum est aut incorporeum; corporeum sensibili,
incorporeum autem intellegibili specie continetur. Omne igitur quod est,
sine aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est
aliquis modus; et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum
habet; caret enim omni bono. Non est igitur, quia nulla specie
continetur; totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.

****
\7. - Quae proprie in animante *anima* dicatur

Anima aliquando ita dicitur, ut cum mente intellegatur, velut cum
dicimus hominem ex anima et corpore constare; aliquando ita, ut excepta
mente dicatur. Sed cum excepta mente dicitur, ex his operibus
intellegitur quae habemus cum bestiis communia. Bestiae namque carent
ratione, quae mentis est propria.

****
\8. - Utrum per se anima moveatur

Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam si
volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animae spontaneus est;
hoc enim ei tributum est a Deo. Qui tamen motus, non de loco in locum
est tamquam corporis; localiter enim moveri corporis proprium est. Et
cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est, corpus suum
tamen localiter movet, non ex eo demonstratur et ipsa localiter moveri.
Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum spatium loci, et tamen
ipsum cardinem non moveri loco.

****
\9. - Utrum corporis sensibus percipi veritas possit

Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine
ulla intermissione temporis commutatur; velut cum capilli capitis nostri
crescunt, vel corpus vergit in senectutem aut in iuventutem efflorescit,
perpetuo id fit nec omnino intermittit fieri. Quod autem non manet,
percipi non potest; illud enim percipitur quod scientia comprehenditur;
comprehendi autem non potest quod sine intermissione mutatur. Non est
igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis. Sed ne quis
dicat esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, et quaestionem
nobis de sole atque stellis afferat, in quibus facile convinci non
potest; illud certe nemo est qui non cogatur fateri, nihil esse
sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit.
Nam ut alia praetermittam, omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea
non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur, tamquam prorsus
adsint vel in somno vel in furore, quod cum patimur, omnino utrum ea
ipsis sensibus sentiamus aut imagines sensibilium sint, discernere non
valemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis
sensibus nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso
discernitur, non est constitutum iudicium veritatis in sensibus.
Quamobrem saluberrime admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto
corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est, veritatem quae
intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet et eiusdem modi
est, quae non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota
alacritate converti.

****
\10. - Utrum corpus a Deo sit

Omne bonum a Deo, omne speciosum bonum, in quantum speciosum est, et
omne quod species continet, speciosum est. Omne autem corpus, ut corpus
sit, specie aliqua continetur. Omne igitur corpus a Deo.

****
\11. - Quare Christus de femina natus sit

Deus cum liberat, non partem aliquam liberat, sed totum liberat, quod
forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur
unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit.
Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum
oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut
feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus
est.

****
\12. - Sententia cuiusdam sapientis

*"* Agite *", *inquit, " o miseri mortales, hoc agite ne umquam polluat
hoc domicilium malignus spiritus, ne sensibus immixtus incestet animae
sanctitatem lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus
sensuales: dat se figuris, accomodat coloribus, adhaeret sonis, latet in
ira, in fallacia sermonis, odoribus se subicit, infundit saporibus, ac
turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus, quibusdam
nebulis implet omnes meatus intellegentiae, per quos expandere lumen
rationis radius mentis solet. Et quia radius aethereae lucis est, in
eoque speculum divinae praesentiae; in hoc enim Deus, in hoc voluntas
innoxia, in hoc recte facti meritum relucet. Deus ubique praesens est.
Tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata
puritas in eius praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si
fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit adesse non putat (frustra
enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas
desit), ita etiam Deus, qui nusquam deest, frustra pollutis animis
praesens est quem videre mentis caecitas non potest ".

****
\13. - Quo documento constet homines bestiis excellere

Inter multa quibus ostendi potest hominem ratione bestiis antecellere
hoc omnibus manifestum est, quod belluae ab hominibus domari et
mansuefieri possunt, homines a belluis nullo modo.

****
\14. - Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma

Si fantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit,
veritas non est; est autem veritas Christus. Non igitur fantasma fuit
corpus eius.

****
\15. - De intellectu

Omne quod se intellegit, comprehendit se; quod autem se comprehendit,
finitum est sibi; et intellectus intellegit se, ergo finitus est sibi.
Nec infinitus esse vult, quamvis possit, quia notus sibi esse vult; amat
enim se.

****
\16. - De Filio Dei

Deus omnium quae sunt, causa est; quod autem omnium rerum causa est,
etiam sapientiae suae causa est; nec umquam Deus sine sapientia. Suae
igitur sempiternae sapientiae causa est sempiterna; nec tempore prior
est quam sua sapientia. Deinde si Patrem sempiternum esse inest Deo, nec
fuit aliquando non Pater, numquam sine Filio fuit.

****
\17. - De scientia Dei

Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est; omne igitur et
praeteritum et futurum deest. Apud Deum autem nihil deest, nec
praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud Deum.

****
\18. - De Trinitate

Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo
congruit. Universa igitur creatura si et est quoquo modo, et ab eo quod
omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet congruit,
causam quoque eius trinam esse oportet: qua sit, qua hoc sit, qua sibi
amica sit. Creaturae autem causam, id est, auctorem, Deum dicimus.
Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et
beatius invenire perfecta ratio potest. Ideoque etiam cum veritas
quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt: utrum
omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumve sit.

****
\19. - De Deo et creatura

Quod incommutabile est aeternum est; semper enim eiusdem modi est. Quod
autem commutabile est tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi
est, et ideo aeternum non recte dicitur. Quod enim mutatur non manet;
quod non manet non est aeternum. Idque inter immortale et aeternum
interest, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis
subtiliter aeternum dicitur, quia et si semper aliquid vivat, tamen si
mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper
eiusdem modi est; quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici
possit. Vocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. Illud
vero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit,
vivere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum
intellegi potest. In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam
praeteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit,
sed quidquid est, tantummodo est.

****
\20. - De loco Dei

Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco; quod
continetur loco, corpus est; Deus autem non est corpus. Non igitur
alicubi est. Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius
omnia quam ipse alicubi, nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus
enim in spatio est quod longitudine, latitudine, altitudine corporis
occupatur; nec Deus tale aliquid est. Omnia igitur in ipso sunt, et
locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo
contineatur, sed quod ei praesens sit. Id autem nihil melius quam anima
munda intellegitur.

****
\21. - Utrum Deus mali auctor non sit

Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id tantum
pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto
potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit et tendit
ad non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est
deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa
deficiendi, id est, tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi
causa est. Boni igitur tantummodo causa est, et propterea ipse summum
bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quae sunt auctor
est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt.

****
\22. - Deum non pati necessitatem

Ubi nulla indigentia, nulla necessitas; ubi nullus defectus, nulla
indigentia. Nullus autem defectus in Deo, nulla ergo necessitas.

****
\23. - De Patre et Filio

Omne castum castitate castum est, et omne aeternum aeternitate aeternum
est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate. Ergo et
omne sapiens sapientia, et omne simile similitudine. Sed duobus modis
castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit castum
castitate quam gignit et cui principium atque causa est ut sit; aliter
autem cum participatione castitatis quidque castum est, quod potest
aliquando esse non castum; atque ita de ceteris intellegendum. Nam et
anima aeternitatem vel intellegitur vel creditur consequi, sed aeterna
aeternitatis participatione fit. Non autem ita aeternus Deus, sed quod
ipsius aeternitatis est auctor. Hoc et de pulchritudine et de bonitate
licet intellegi. Quamobrem cum sapiens Deus dicitur et ea sapientia
sapiens dicitur, sine qua eum vel fuisse aliquando vel esse posse nefas
est credere, non participatione sapientiae sapiens dicitur sicuti anima,
quae et esse et non esse sapiens potest, sed quod eam ipse genuerit, qua
sapiens dicitur, sapientiam. Item illa quae participatione sunt vel
casta vel aeterna vel pulchra vel bona vel sapientia recipiunt, ut
dictum est, ut possint nec casta esse nec aeterna nec pulchra nec bona
nec sapientia. At ipsa castitas, aeternitas, pulchritudo, bonitas,
sapientia nullo modo recipiunt aut corruptionem aut, ut ita dicam,
temporalitatem aut turpitudinem aut malitiam. Ergo etiam illa quae
participatione similia sunt recipiunt dissimilitudinem. At ipsa
similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit
ut cum similitudo Patris Filius dicitur, (quia eius participatione
similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel Deo similia; ipsa est enim
species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma, qua formata
sunt omnia), ex nulla parte Patri potest esse dissimilis. Idem igitur
quod Pater, ita ut iste Filius sit ille Pater, id est, iste similitudo,
ille cuius similitudo est; iste substantia, ille substantia, ex quo una
substantia. Nam si non una, recipit dissimilitudinem similitudo, quod
fieri posse omnis verissima negat ratio.

****
\24. - Utrum et peccatum et recte factum \
 in libero sit voluntatis arbitrio

Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit providentia.
Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus
administratur. Si non providentia universus mundus administratur, est
aliqua natura atque substantia quae ad opus providentiae non pertineat.
Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summe enim est illud
bonum, cuius participatione sunt bona cetera. Et omne quod mutabile est,
non per se ipsum, sed immutabilis boni participatione, in quantum est,
bonum est. Porro illud bonum, cuius participatione sunt bona cetera
quantumcumque sunt non per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam
divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Hoc
constituto consequens videtur, ut quidquid in mundo geritur partim
divinitus geratur, partim nostra voluntate. Deus enim quovis homine
optimo et iustissimo longe atque incomparabiliter melior et iustior est.
Iustus autem regens et gubernans universa nullam poenam cuiquam sinit
immerito infligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae
peccatum, et meritum praemii recte factum est, nec peccatum aut recte
factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria fecerit
voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis
arbitrio.

****
\25. - De cruce Christi

Sapientia Dei hominem ad exemplum quo recte viveremus suscepit. Pertinet
autem ad vitam rectam, ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem
metuenda non est. Oportuit ergo id ipsum illius hominis, quem Dei
sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui, quamvis
mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilo
minus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene
et recte viventi homini metuendum est. Nihilo minus igitur hoc quoque
illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia
genera mortis illo genere execrabilius et formidolosius.

****
\26. - De differentia peccatorum

Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae.
Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae,
malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et
sapientia Dei [^1^](ottantatre_questioni_note.htm#N1), potest existimare
quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei,
potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in
futuro saeculo. Quibus bene tractatis probabiliter iudicari potest, qui
non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lacrimabilem, quamvis
peccata fateantur, et quibus nulla omnino salus speranda sit, nisi
sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.

****
\27. - De providentia

Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et
opituletur. Nam Iudaeorum impietas et Iudaeos supplantavit et Gentibus
saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum
et damnet et adiuvet, sicut ait Apostolus: *Aliis sumus odor vitae in
vitam, aliis autem odor mortis in mortem*
[^2^](ottantatre_questioni_note.htm#N2)*. *Sed cum omnis tribulatio aut
poena impiorum sit aut exercitatio iustorum, quia eadem tribula et
paleas concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen
accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis corporalibus et bonos
lucretur et corrumpat malos, omnia haec divina providentia pro meritis
moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium
tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id
agitur quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed
malivolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur
quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo
benivolentiae praemium tribuitur. Ita etiam cetera creatura pro meritis
animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda
est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil
inordinatum in universo nihilque iniustum est, sive scientibus sive
nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix; tamen quia
pro meritis ibi est, ubi esse talem decet, et ea patitur, quae talem
pati aequum est, universum Dei regnum nulla sua foeditate deformat.
Quamobrem quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo
divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in ceteris autem
secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia
mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. *Gloria *igitur *in
excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis*
[^3^](ottantatre_questioni_note.htm#N3).

****
\28. - Quare Deus mundum facere voluerit

Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis
Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens maius est quam
id quod efficitur. Nihil autem maius est voluntate Dei; non ergo eius
causa quaerenda est.

****
\29. - Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo

*Quae sursum sunt sapite* [^4^](ottantatre_questioni_note.htm#N4)*. *Ea
quae sursum sunt sapere iubemur, spiritalia scilicet, quae non locis et
partibus huius mundi sursum esse intellegenda sunt sed merito
excellentiae suae, ne in eius mundi parte figamus animum nostrum, quo
universo nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in eius partibus
est. Nam universus nec ipse habet sursum ac deorsum; corporeus est enim,
quia omne visibile corporeum est, nihil autem in universo corpore sursum
ac deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur qui rectus
dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in
dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora, nulla omnino
ratio est, cur universo corpori ante ac post nihil sit et dextera ac
laeva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur,
quod sensibus et consuetudini difficile obsistitur. Non enim tam facilis
est nobis conversio corporis quae fit, si quis capite deorsum moveri
velit, quam facilis est a dextra in laevam vel ab anteriore in
posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum
est, ut hoc cernere valeat.

****
\30. - Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint

Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et utendum.
Quamquam enim omne honestum utile et omne utile honestum esse subtiliter
defendi queat, tamen quia magis proprie atque usitatius honestum dicitur
quod propter se ipsum expetendum est, utile autem quod ad aliud aliquid
referendum est, secundum hanc differentiam nunc loquimur, illud sane
custodientes ut honestum et utile nullo modo sibimet adversentur.
Adversari enim haec sibi aliquando imperite ac vulgariter existimantur.
Frui ergo dicimur ea re de qua capimus voluptatem; utimur ea quam
referimus ad id unde capienda voluptas est. Omnis itaque humana
perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle atque
utendis frui; et rursus omnis ordinatio, quae virtus etiam nominatur,
fruendis frui et utendis uti. Fruendum est autem honestis, utendum vero
utilibus. Honestatem voco intellegibilem pulchritudinem, quam spiritalem
nos proprie dicimus, utilitatem autem divinam providentiam. Quapropter
quamquam sint multa pulchra visibilia, quae minus proprie honesta
appellantur, ipsa tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quaecumque
pulchra sunt, nullo modo est visibilis. Item multa utilia visibilia, sed
ipsa utilitas, ex qua nobis prosunt quaecumque prosunt, quam divinam
providentiam dicimus, visibilis non est. Notum sit sane visibilium
nomine omnia corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris
invisibilibus, id est, honestis; utrum autem omnibus, alia quaestio est,
quamquam fortasse honesta nonnisi quibus fruendum est dici deceat.
Utilibus autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui
quidem cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde
existimantur et bestiae; uti autem aliqua re non potest nisi animal quod
rationis est particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non
datum est rationis expertibus neque ipsis rationalibus stultis. Nec uti
quisque potest ea re quae quo referenda sit nescit; nec quisquam potest
scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent qui non bene
utuntur. Non enim cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non
prodest non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est
utile; ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male
utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quae virtus vocatur, utitur primo
se ipsa ad intellegendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta est;
utitur etiam ceteris rationalibus animantibus ad societatem,
irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut fruatur
Deo; ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur. Quae profecto inchoat
miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum referatur. Utitur
etiam corporibus quibusdam vivificandis ad beneficientiam; sic enim
utitur suo corpore, quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem,
quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad iustitiam,
quibusdam considerandis ad aliquod veritatis documentum; utitur etiam
his a quibus se abstinet ad temperantiam. Ita omnibus et sensis et non
sensis utitur nec aliquid tertium est. Iudicat autem de omnibus quibus
utitur; de solo Deo non iudicat, quia secundum Deum de ceteris iudicat.
Nec eo utitur, sed fruitur; neque enim ad aliquid aliud Deus referendus
est, quoniam omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad
quod referendum est, nec est aliquid Deo superius, non loco sed
excellentia suae naturae. Omnia ergo quae facta sunt, in usum hominis
facta sunt, quia omnibus utitur iudicando ratio, quae homini data est.
Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post lapsum utitur
nisi conversus, et quamquam ante mortem corporis, iam tamen quantum
potest Dei amicus, quia libenter servus.

****
\31. - Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes\
 animi ab illo divisae ac definitae sint

** **
\1. " Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus.
Quare omnibus partibus eius cognitis tota vis erit simplicis honestatis
consideranda. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam,
fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et
neutrarum scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, providentia.
Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia per
quam ea perspicit quae sunt; providentia per quam futurum aliquid
videtur antequam factum est. Iustitia est habitus animi communi
utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est a
natura profectum, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione
venerunt, postea res et natura profectas et consuetudine probatas legum
metus et religio sanxit. Naturae ius est quod non opinio genuit, sed
quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam,
vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est quae superioris
cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert;
pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolens officium et
diligens tribuitur cultus; gratia in qua amicitiarum et officiorum
alterius memoria et remunerandi voluntas continetur, vindicatio per quam
vis aut iniuria et omnino omne quod obfuturum est defendendo aut
ulciscendo propulsatur, observantia per quam homines aliqua dignitate
antecedentes cultu quodam et honore dignantur; veritas per quam immutata
ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine ius est
quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut
religionem et si quid eorum quae ante diximus a natura profectum maius
factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi
approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est
quod inter aliquos convenit; par quod in omnes aequabile est; iudicatum
de quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est. Lege ius
est quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet
continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum
perpessio. Eius partes: magnificentia, fidentia, patientia,
perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi
ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio.
Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in
se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut
utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna
perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et
perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque alios
non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Eius partes:
continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas
consilii gubernatione regitur, clementia per quam animi temere in odium
alicuius illecti concitatique comitate retinentur; modestia per quam
pudor honestus caram et stabilem comparat auctoritatem ".

**2.** " Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur
emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum
institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se
autem vitanda sunt non ea modo quae his contraria sunt, ut fortitudini
ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa quae propinqua
videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentiae
contrarium est diffidentia, et ea re vitium est; audacia non contrarium,
sed appositum est ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique
virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut
audacia quae fidentiae, pertinacia quae perseverantiae finitima est,
superstitio quae religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine.
Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis
reponentur. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte
propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo utilitas quoque
adiungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur ".

**3.** " Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque
suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia.
Gloria est frequens de aliquo fama cum laude, dignitas alicuius honesta
et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo potentiae
aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia
voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit
cum eius pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus
ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur ne forte
qui nos de omni amicitia dicere existimant reprehendant. Quamquam sunt
qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam, sunt qui propter
se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid
verissime statuatur, alius locus erit considerandi ".

****
\32. - Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque\
 ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia

Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intellegit, fallitur; et omnis
qui fallitur, id in quo fallitur non intellegit. Quisquis igitur ullam
rem aliter quam est intellegit, non eam intellegit. Non ergo potest
quidquam intellegi nisi ut est. Nos autem aliquid ita ut est
intellegimus, velut hoc ipsum nihil intellegi, quod non ita ut est
intellegitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intellegentiam,
qua praestantior esse non possit, et ideo non per infinitum ire quod
quaeque res intellegitur, nec eam posse alium alio plus intellegere.

****
\33. - De metu

Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus
aut adeptum amittamus aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc
ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus erit ne id possit
amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere, ita ea
custodimus metu. Non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item
quisquis amat non metuere atque id nondum habet speratque se habiturum,
non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud
metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit; et nulla res
se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non
recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius metu ipso metuat,
illud attendat quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et
imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit aliquid fugiat.
Quisquis itaque metuere metuit est profecto absurdissimus, quia fugiendo
habet id ipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali
accidat, metuere ne accidat metus nihil est aliud nisi amplecti quod
respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit,
quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc
solum amare et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia
quaestio est. Iam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat nec
aegritudo macerat nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit,
quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat
necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit aut non adipiscatur.
Non autem metuit; non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse
est etiam metu agitetur, quoniam quorum malorum praesentium est
anxietudo, eorum est imminentium metus. Metu autem caret, ergo et
anxietudine. Item si laetatur inaniter, de his rebus laetatur quas
potest amittere, quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo
metuit; nullo modo igitur laetatur inaniter.

****
\34. - Utrum non aliud amandum sit quam metu carere

Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit,
et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At
audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit audax est, quamquam
omnis qui audet non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum
commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed
beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem,
cadaver quia omni sensu caret, neque non amandum est non metuere,
quoniam beati esse volumus, neque solum amandum, quoniam audaces et
exanimes esse nolumus.

****
\35. - Quid amandum sit

**1.** Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum
quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine
metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, si etiam intellegentia
careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu vivere.
Idne solum an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc
illa non amantur. Sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non
recte amari dicitur. Nihil enim aliud est amare quam propter se ipsam
rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est,
cum quando desit quod amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor
motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus
quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat quaerimus.
Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et
turpis amor, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie
*cupiditas *dicitur, *omnium *scilicet *malorum radix*
[^5^](ottantatre_questioni_note.htm#N5). Et ideo non amandum est quod
amanti et fruenti auferri potest. Cuius ergo rei amor amandus est, nisi
eius quae non potest deesse dum amatur? Id est autem quod nihil est
aliud habere quam nosse. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere
quod nosse; non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari nec
haberi, non solum ex his quae amanda non sunt ut pulchrum aliquod
corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt ut beata vita, et rursus potest
aliquid haberi nec amari ut compedes, iure quaeritur utrum possit
quispiam id quod habere nihil est nisi nosse non amare cum habeat, id
est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud verbi gratia
discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus
placeant, quam cum didicerint ad eundem finem referant, quem sibi cum
discerent proposuerant, neque ullam disciplinam aliud sit habere quam
nosse, fieri potest ut habeat quisque aliquid quod habere hoc sit quod
nosse, neque amet tamen. Quamquam bonum quod non amatur nemo potest
perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo
non fruitur? Non autem fruitur, si non amat; nec habet igitur quod
amandum est qui non amat, etiamsi amare possit qui non habet. Nemo
igitur beatam vitam novit et miser est, quoniam si amanda est, sicuti
est, hoc est eam nosse quod habere.

**2.** Quae cum ita sint, quid est, aliud beate vivere nisi aeternum
aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte
fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est
aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est quod
aeternum est; et propterea id habere non possumus nisi ea re qua
praestantiores sumus, id est, mente. Quidquid autem mente habetur,
noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte
amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest.
Namque amor appetitus quidam est; et videmus etiam ceteris animi
partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali
pace et tranquillitate vacabit menti contemplari quod aeternum est. Ergo
etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente
noscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse
est; fit ut sic amatum quod aeternum est, aeternitate animum afficiat.
Quocirca ea demum vita beata quae aeterna est. Quid vero aeternum est
quod aeternitate afficiat animum nisi Deus? Amor autem rerum amandarum
caritas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus
considerandum est saluberrimum illud praeceptum: *Diliges Dominum Deum
tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua*
[^6^](ottantatre_questioni_note.htm#N6)*; *et illud quod ait Dominus
Iesus: *Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum
et quem misisti Iesum Christum* [^7^](ottantatre_questioni_note.htm#N7).

****
\36. - De nutrienda caritate

**1.** Caritatem voco qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante
contemnenda, id est, quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum
potest. Deus igitur et animus cum amantur, caritas proprie dicitur,
purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem
dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo
eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter
et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed
tantum promta et oblata sumentibus. Caritatis autem venenum est spes
adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est
imminutio cupiditatis; perfectio nulla cupiditas. Signum provectus eius
est imminutio timoris; signum perfectionis eius nullus timor, quia et
*radix est omnium malorum cupiditas*
[^8^](ottantatre_questioni_note.htm#N8); et *consummata dilectio foras
mittit timorem* [^9^](ottantatre_questioni_note.htm#N9). Quisquis igitur
eam nutrire vult instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas
amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est
Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim
tenditur, et nihil verius eo quod dictum est: *Initium sapientiae timor
Domini* [^10^](ottantatre_questioni_note.htm#N10)*. *Nemo est quippe qui
non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem, quando quidem videmus
etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum
metu; quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae
vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit
cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit
latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas
fallacias comparat, eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo
virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per
sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus Deo
celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem
timeatur Deus divina providentia regi universa persuadendum est non tam
rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire
virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de
historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante sive in
Veteri sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis
accepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis
recte factorum.

**2.** Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum
putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et
commendari pulchritudo virtutis, ut caritatis libertas prae servitute
timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus
regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid
intersit inter duos homines, Veterem et Novum, exteriorem et interiorem,
terrenum et caelestem, id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia
et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque ne peritura
beneficia et transeuntia expectentur a Deo, quibus et improbi homines
abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia
quae in hoc mundo bona putantur et mala penitus contemnenda sunt. Hic
praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum
est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret,
et ea sprevit quae magna bona et ea sustinuit quae magna mala imperiti
putant. Quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam adgredi
audeat, quanto illum magis honorat, et de pollicitationibus atque
hortationibus eius et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum,
sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum
est.

**3.** At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae,
cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus,
aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam sive
patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae vel
eloquentiae. In eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia
proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate
iactantiae doceaturque quam sit pudendum eis placere velle quos nolis
imitari; aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut
boni sunt et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt;
virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo
imitatur bonos nullius hominis appetit laudem, qui malos non dignus est
laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum
Deum, non iam hoc sed aliud cupis. Qui autem placere cupit necessarium
adhuc habet timorem, primum ne occulte peccando inter hypocritas a
Domino computetur, deinde si bene factis placere appetit, ne hanc
mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.

**4.** Sed devicta ista cupiditate cavenda superbia est. Difficile est
enim ut dignetur consociari hominibus qui eis placere iam non desiderat
et plenum se virtutis putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne
illud etiam quod videtur habere auferatur ab eo
[^11^](ottantatre_questioni_note.htm#N11), et manibus ac pedibus ligatis
mittatur in tenebras exteriores
[^12^](ottantatre_questioni_note.htm#N12). Quapropter Dei timor non
solum inchoat, sed etiam perficit sapientiam, id est, in illo qui summe
diligit Deum et proximum tamquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere
pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti
oporteat, alia quaestio est.

****
\37. - De semper nato

Melior est semper natus quam qui semper nascitur, quia qui semper
nascitur nondum est natus, et numquam natus est aut natus erit, si
semper nascitur. Aliud est enim nasci aliud natum esse. Ac per hoc
numquam filius, si numquam natus. Filius autem quia natus, et semper
filius; semper igitur natus.

****
\38. - De conformatione animae

Cum aliud sit natura aliud disciplina aliud usus, et haec in una anima
intellegantur nulla diversitate substantiae, item aliud sit ingenium
aliud virtus, aliud tranquillitas, similiter unius eiusdemque
substantiae, et cum anima sit alterius substantiae quam Deus, quamquam
ab illo facta; ipse autem Deus sit sacratissima illa multis verbo re
paucis cognita Trinitas, diligentissime investigandum est quod ait
Dominus Iesus: *Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit*
[^13^](ottantatre_questioni_note.htm#N13)*; *et: *Nemo venit ad Patrem
nisi per me* [^14^](ottantatre_questioni_note.htm#N14)*; *et: *Ipse vos
in omnem veritatem inducet* [^15^](ottantatre_questioni_note.htm#N15).

****
\39. - De alimentis

Quid est, quod accipit eam rem quam commutat ut animal cibum? Quid est,
quod accipitur et commutatur ut idem cibus? Quid est, quod accipitur et
non commutatur ut oculis lux, et sonus auribus? Sed haec per corpus
accipit anima. Quid est, autem quod per se ipsam accipit et commutat in
se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit? Et
quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat ut veritatem? Quare
cognoscendum est et quid sit Petro dictum: *Macta et manduca*
[^16^](ottantatre_questioni_note.htm#N16)*; *et quid in Evangelio: *Et
vita erat lux hominum* [^17^](ottantatre_questioni_note.htm#N17).

****
\40. - Cum animarum natura una sit, unde\
 hominum diversae voluntates?

Ex diversis visis diversus appetitus animarum, ex diverso appetitu
diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo,
ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo
rerum facit, occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen.
Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia
diversae sunt voluntates, cum etiam unius animae voluntas pro temporum
diversitate varietur, siquidem alio tempore dives esse cupit, alio
tempore contemptis divitiis sapiens esse desiderat. Et in ipso
temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, alio tempore
militia placet.

****
\41. - Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?

Quia non essent omnia, si essent aequalia. Non enim essent multa rerum
genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et deinceps
usque ad ultimas ordinatas habens creaturas. Et hoc est quod dicitur
omnia.

****
\42. - Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis

Quomodo verbum hominis, quod etsi multi audiunt, totum audiunt singuli.

****
\43. - Quare Filius Dei in homine apparuit\
 et Spiritus Sanctus in columba?

Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus, ille ut
donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit.
Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab his quae
oculis corporeis cernuntur ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum
gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea
quae verbis significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo
exponitur, similiter transeunt.

****
\44. - Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus,\
 et non in principio peccati hominis?

Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod est Deus, temporalis
autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet
autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quaeque aetas
ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est qui iuvenilem
tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito, invideret enim
ceteris pulchritudinibus, quae ceteris aetatibus suas vices atque
ordinem gerunt, sic absurdus est qui in ipso universo genere humano unam
aetatem desiderat. Nam et ipsum tamquam unus homo aetates suas agit; nec
oportuit venire divinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos
formaretur, nisi tempore iuventutis. Ad hoc valet quod Apostolus dicit,
sub lege tamquam sub paedagogo [^18^](ottantatre_questioni_note.htm#N18)
parvulos custoditos, donec veniret cui servabatur qui per Prophetas
promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim
cum singulis agit, aliud quod generi universo tamquam publice consulit.
Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi ab
eadem veritate suarum singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt.
A qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani
opportuna aetate homo susceptus est.

****
\45. - Adversus mathematicos

** **
\1. Non eos appellarunt mathematicos veteres qui nunc appellantur, sed
illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum pervestigarunt, de
quibus rectissime dicitur in Scripturis Sanctis: *Iterum nec his debet
ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum,
quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?*
[^19^](ottantatre_questioni_note.htm#N19)* *Mens enim humana de
visibilibus iudicans potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse
meliorem. Quae tamen, cum etiam se propter defectum profectumque in
sapientia fatetur esse mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem
veritatem; atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est: *Adhaesit
anima mea post te* [^20^](ottantatre_questioni_note.htm#N20)*, *beata
efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium creatorem atque
Dominum, non quaerens extrinsecus visibilia quamvis caelestia, quae aut
non inveniuntur aut cum magno labore frustra inveniuntur nisi ex eorum
quae foris sunt pulchritudine inveniatur artifex, qui intus est et prius
in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines
operatur.

**2.** Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes
actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos vendere stellis,
ipsumque pretium quo vendimur a nobis accipere, nihil verius et brevius
dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus. In
constellationibus autem notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt
habere signiferum circulum. Motum autem caeli per unam horam fieri in
quindecim partibus, ut tanta mora quindecim partes oriantur, quantam
tenet una hora. Quae partes singulae sexaginta minutas habere dicuntur.
Minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura
praedicere se dicunt, non inveniunt. Conceptus autem geminorum, quoniam
uno concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum disciplina multo
est certior atque manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut
in duas minutas minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta
diversitas actionum et eventuum et voluntatum, quos necesse est eamdem
constellationem conceptionalem habere, et amborum unam constellationem
dari mathematico tamquam unius hominis? Si autem ad genitales
constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui
plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis
intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas in
constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. Cum autem
multa vera eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines
memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae
illorum responsis provenerint, ea quae non provenerint obliviscuntur, et
ea commemorant quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura
rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt tribuere, dicant
artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de
quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus
exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si etiam ex animo
loquentis non arte sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?

****
\46. - De ideis

**1. **Ideas Plato primus appellasse perhibetur. Non tamen si hoc nomen
antequam ipse institueret non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas
ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio fortassis atque
alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt; licet enim cuique rei
cognitae, quae nullum habeat usitatum nomen, quodlibet nomen imponere.
Nam non est verisimile sapientes aut nullos fuisse ante Platonem aut
istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecumque res sint, non
intellexisse, siquidem tanta in eis vis constituitur ut nisi his
intellectis sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam praeter
Graeciam fuisse in aliis Gentibus sapientes, quod etiam Plato ipse non
solum peregrinando sapientiae perficiendae causa satis testatur, sed
etiam in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non
existimandum est ideas ignorasse, quamvis eas alio fortasse nomine
vocitaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit. Rem videamus, quae
maxime consideranda atque noscenda est, in potestate constitutis
vocabulis, ut quod volet quisque appellet rem quam cognoverit.

**2.** Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut
verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab
interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim Graece
![image](immagini/gr_83q_1.gif) appellantur non ideae: sed tamen
quisquis hoc vocabulo uti voluerit, a re ipsa non abhorrebit. Sunt
namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles
atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae
ac semper eodem modo sese habentes, quae divina intellegentia
continentur. Et cum ipsae neque oriantur neque intereant, secundum eas
tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest et omne quod
oritur et interit. Anima vero negatur eas intueri posse nisi rationalis,
ea sui parte qua excellit, id est, ipsa mente atque ratione, quasi
quadam facie vel oculo suo interiore atque intellegibili. Et ea quidem
ipsa rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura
fuerit, haec asseritur illi visioni esse idonea, id est, quae illum
ipsum oculum, quo videntur ista, sanum et sincerum et serenum et similem
his rebus, quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera
religione imbutus, quamvis nondum haec possit intueri, negare tamen
audeat, immo non etiam profiteatur, omnia quae sunt, id est, quaecumque
in suo genere propria quadam natura continentur ut sint, auctore Deo
esse procreata, eoque auctore omnia quae vivunt vivere, atque
universalem rerum incolumitatem ordinemque ipsum, quo ea quae mutantur
suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus
contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso, quis audeat
dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici vel
credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita, nec eadem
ratione homo qua equus; hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur
propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse arbitrandum
est nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum
intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat; nam hoc
opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve
rationes divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi
aeternum atque incommutabile potest esse, atque has rationes rerum
principales appellat ideas Plato, non solum sunt ideae, sed ipsae verae
sunt, quia aeternae sunt et eiusdem modi atque incommutabiles manent.
Quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquo modo est. Sed
anima rationalis inter eas res, quae sunt a Deo conditae, omnia superat
et Deo proxima est, quando pura est; eique in quantum caritate
cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intellegibili perfusa quodammodo
et illustrata cernit non per corporeos oculos, sed per ipsius sui
principale quo excellit, id est, per intellegentiam suam, istas
rationes, quarum visione fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est,
sive ideas sive formas sive species sive rationes licet vocare, et
multis conceditur appellare quod libet, sed paucissimis videre quod
verum est.

****
\47. - Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus

Quaeri solet, quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis,
quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus.
Coniectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri quae plus
habet lucis, quoniam angelica corpora, qualia nos speramus habituros,
lucidissima atque aetherea esse credendum est. Si ergo multi motus animi
nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus motus animi
latebit, cum totum fuerit corpus aethereum, in cuius comparatione isti
oculi caro sunt.

****
\48. - De credibilibus

Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur et numquam
intelleguntur, sicut est omnis historia temporalia et humana gesta
percurrens; alia quae mox ut creduntur intelleguntur, sicut sunt omnes
rationes humanae vel de numeris vel de quibusque disciplinis; tertium
quae primo creduntur et postea intelleguntur, qualia sunt ea quae de
divinis rebus non possunt intellegi, nisi ab his qui mundo sunt corde,
quod fit praeceptis servatis, quae de bene vivendo accipiuntur.

****
\49. - Quare filii Israel sacrificabant visibiliter\
 pecorum victimas?

Quia sunt etiam sacra spiritalia, quorum imagines carnalem populum
celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris
fieret. Quorum duorum populorum differentiam etiam in uno quoque nostrum
licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est
agat, donec veniat ad iuvenilem aetatem, ubi iam non est necesse
carnaliter sapere, sed potest ad spiritalia voluntate converti et
intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato ordine
naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere
humano fieri per divinam providentiam peragique pulcherrimum est.

****
\50. - De aequalitate Filii

Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim
Deo melius), genuit aequalem. Si enim voluit et non potuit, infirmus
est; si potuit et noluit, invidus est. Ex quo conficitur aequalem
genuisse Filium.

****
\51. - De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei

** **
\1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret et
in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit: *Et si exterior homo
noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem*
[^21^](ottantatre_questioni_note.htm#N21)*, *quaeri potest, utrum unus
horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, nam illud quaerere
stultum est, si unus, quis horum. Quis enim dubitat eum potius qui
renovatur quam eum qui corrumpitur dicere? Utrum autem ambo, magna
quaestio est. Nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene
ambo intelleguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non
manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde
videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere imaginem Dei et similitudinem
amittere. Ac per hoc ipse renovatur et ipse est etiam interior. Quomodo
ergo est ipse et exterior? An secundum corpus, ut interior sit secundum
animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit
secundum mortem prioris vitae, id est, peccati, et secundum
regenerationem novae vitae, id est, iustitiae? Quos item duos homines
sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum et eum
induendum commemoret [^22^](ottantatre_questioni_note.htm#N22). Quorum
rursus illum appellat *imaginem terreni hominis*, quia secundum peccatum
primi hominis geritur, qui est Adam, alterum *imaginem caelestis
hominis* [^23^](ottantatre_questioni_note.htm#N23), quia secundum
iustitiam secundi hominis geritur, qui est Iesus Christus. Exterior
autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum
istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso
per praeceptum data est.

**2.** Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus
factum ad similitudinem Dei, facile intellegit qui diligenter attendit
quod dictum est: *Et fecit Deus omnia bona valde*
[^24^](ottantatre_questioni_note.htm#N24)*; *nemo enim dubitat, quod sit
ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo:
aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et
sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et
primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est.
Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte
sed exigue sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine
suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. Omnia vero quae
vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod
enim vivit etiam est, non autem quidquid est, etiam vivit. Iam porro
quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil
sit propinquius. Quod enim participat sapientiae et vivit et est, quod
autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum
homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem,
secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita
formetur, et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et sapit enim et vivit et
est, qua creatura nihil est melius.

**3.** Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus
sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus
communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus
ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur
similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet,
sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat
sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque
hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in
alvum prostratum est, cum sit visibile et ad intuendum caelum erectum,
quod est principium visibilium, quamquam non sua sed animae praesentia
vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est utique
bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit
aptius, magis ad similitudinem Dei quam cetera corpora animalium factum
iure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appelletur, non
corpus solum homo exterior neque sola vita, quae in sensu est corporis,
sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.

**4.** Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo
Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei,
sicut hominem factum accipimus. Sunt etiam qui non frustra intellegant
duo dicta esse ad imaginem et similitudinem, cum si una res esset, unum
nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt,
quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam
spiritus dicitur: non ille Spiritus Sanctus qui est eiusdem substantiae
cuius Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit
Apostolus: *Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, et
nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei*
[^25^](ottantatre_questioni_note.htm#N25)*. *Item de spiritu hominis
dicit: *Salvum faciat spiritum vestrum et animam et corpus*
[^26^](ottantatre_questioni_note.htm#N26). Et iste enim factus est a Deo
sicut et cetera creatura. Scriptum est enim in *Proverbiis* hoc modo:
*Scito quoniam Dominus corda omnium novit, et qui finxit spiritum
omnibus, ipse scit omnia* [^27^](ottantatre_questioni_note.htm#N27)*.
*Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in
quo est intellegentia veritatis; haeret enim veritati nulla interposita
creatura. Cetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia
omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam
imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus,
ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita,
ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid
tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam
in toto nec dignitati animae convenit, quanto minus maiestati.

****
\52. - De eo quod dictum est: *Penitet me hominem fecisse*
[^28^](ottantatre_questioni_note.htm#N28)

Divinae Scripturae a terreno et humano sensu ad divinum et caelestem nos
erigentes usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se stultissimorum
etiam utitur consuetudo. Itaque etiam earum affectionum nomina quas
animus noster patitur, quas longissime a Deo esse seiunctas iam qui
melius sapit intellegit, non dubitaverunt illi viri, per quos locutus
est Spiritus Sanctus, opportunissime in libris ponere; ut verbi causa,
quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam
Dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen vocandam
iudicaverunt; item quia coniugis castitatem zelando viri custodire
consuerunt, illam Dei providentiam, per quam praecipitur atque agitur ne
anima corrumpatur et deos alios atque alios sequens quodammodo
meretricetur, zelum Dei appellaverunt; sic et manum Dei vim qua
operatur; et pedes Dei vim qua in omnia custodienda et gubernanda
pertendit; et aures Dei vel oculos Dei vim qua omnia percipit atque
intellegit; et faciem Dei vim qua se manifestat atque dignoscitur et
cetera in hunc modum, propterea scilicet quia nos, ad quos sermo fit, et
manibus solemus operari, et pedibus incedere, et quo fert animus
pervenire, et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis
corporalia percipere, et facie innotescere, et si quid aliud ad hanc
tamquam regulam pertinet. Hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum
aliquod et in aliud transferre non facile solemus nisi poenitendo,
quamquam divina providentia serena mente intuentibus appareat cuncta
certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem
humanam intellegentiam ea quae incipiunt esse neque perseverant, quantum
perseveratura sperata sunt, quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.

****
\53. - De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt

** **
\1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes pro temporum
congruentia generis humani aetatibus distributas diligenter intuetur,
satis, quantum existimo, intellegit, quid priori aetati generis humani,
quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia
moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem
saeculi administratur tamquam unius hominis a pueritia usque ad
senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo
virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis
perfectamque virtutem, oportet eum distinguere qui divinis lectionibus
pium animum intendit, ne forte, cum invenerit aliquando parvis parva,
aliquando maiora maioribus imperari, reputans in comparatione maiorum
peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia
Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est
disputare, verumtamen quod ad praesentem quaestionem discutiendam satis
est. Quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est
neminem decipere atque illud exhibere quod dictum est: *Sit in ore
vestro: est est, non non* [^29^](ottantatre_questioni_note.htm#N29)*.
*Sed quia hoc eis imperatum est, quibus iam regnum caelorum promissum
est; magna autem virtus est haec implere maiora, quibus debetur hoc
praemium: *Regnum *enim *caelorum vim patitur; et qui vim faciunt,
diripiunt illud* [^30^](ottantatre_questioni_note.htm#N30),* *quaerendum
est, quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque veniatur. In
quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum
promittebatur, quo promisso tamquam parvuli praeluderent et ab uno Deo,
qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc
inhiabant, impetratis inde proficientes et in spiritu crescentes
auderent etiam sperare caelestia. Sicut ergo summa et prope divina
virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere.
Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est,
neminem quidem vel amicum vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando
decipere. Unde illud etiam a poeta dictum prope iam proverbii
consuetudinem obtinuit:

**
Dolus an virtus, quis in hoste requirat?
[^31^](ottantatre_questioni_note.htm#N31)

Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque iniuste decipi, veluti cum
pactum aliquod fit de temporali pace, quas indutias vocant, et non
servatur fides et cetera talia, multo est purgatior summaeque illi
virtuti propinquior qui, quamquam velit hostem decipere, non eum tamen
decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus vel certe
longe quam homines excellentius atque sincerius, qua quisque poena
praemiove sit dignus.

**2.** Quapropter Deus quidem per se ipsum neminem decipit; est enim
Pater Veritatis et Veritas et Spiritus Veritatis. Dignis tamen digna
distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad iustitiam et veritatem),
utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum,
ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum non eum
decipiat, sed neque per talem hominem, qui iam congruenter diligit et
custodire persistit: *Sit in ore vestro: est est, non non*
[^32^](ottantatre_questioni_note.htm#N32)*, *neque per angelum cui non
convenit persona fallaciae, sed aut per talem hominem, qui nondum se
huiusmodi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum, qui pro suae
voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum vel ad
exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur in
infimis naturae gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem
falso vaticinio pseudoprophetarum, et ita legimus, ut neque sine divino
iudicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi neque per
eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret, sed per
angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia
postulavit [^33^](ottantatre_questioni_note.htm#N33). Quibusdam enim
Scripturarum locis apertius aliquid exponitur quod diligens et pius
lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intellegat. Deus
enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Sancto Spiritu
moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris
exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum
administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta
est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae huius
conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines
servent. Hinc est quod iudex damnatum percutere indignum sua persona et
nefarium iudicat; eius tamen iussu hoc facit carnifex, qui pro sua
cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione
damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam
neque per se ipsum hoc iudex facit neque per principem vel advocatum aut
aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur.
Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res, quas
per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari;
id tamen homo agit non per se ipsum aut per filium aut domesticum vel
etiam per famulum suum, sed per canem, quam bestiam talia facere pro
naturae gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod
alios facere non deceat, ministeria quaedam sunt media, quibus digna
iniunguntur officia, ut eis utens ipsa iustitia non solum talia pati
quemque imperet, qualia pati eum decet, sed etiam his facientibus, quos
talia facere non minus decet. Quapropter cum et Aegyptii deceptione
digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali
adhuc morum gradu constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet,
factum est ut iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate
permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni
appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri et
acciperent quasi reddituri [^34^](ottantatre_questioni_note.htm#N34).
Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum
gradu non iniustam Deus esse voluit, et poenam illorum quos digne fecit
amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod
credere nefarium et impium esse quis non intellegat?, sed meritorum et
personarum iustissimus distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae
illo solo digna sunt eique soli conveniunt, sicuti est illuminare animas
et se ipsum eis ad perfruendum praebendo sapientes beatasque praestare,
alia per servientem sibi creaturam integerrimis legibus pro meritis
ordinatam, quaedam eorum iubens quaedam permittens, usque ad passerum
administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad faeni
decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum
[^35^](ottantatre_questioni_note.htm#N35) divina providentia pertendente
atque veniente. De qua etiam dictum est: *Pertendit a fine usque ad
finem fortiter, et disponit omnia suaviter*
[^36^](ottantatre_questioni_note.htm#N36)*.*

**3.** Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus
puniat et dignis digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus
maneat, apertissime ita scriptum est: *Ipsum quoque qui puniri non
debet,condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua
iustitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te
parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in
virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tua autem
Dominus virtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia
disponis nos* [^37^](ottantatre_questioni_note.htm#N37)*.*

**4.** Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad caelestem
iustitiam, quae iam firmioribus imperatur, Dominus ostendit cum ait: *Si
in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis?*
[^38^](ottantatre_questioni_note.htm#N38)* *Et quod pro suis gradibus
animae docentur, et ipse Dominus demonstrat dicens: *Multa habeo vobis
dicere, sed nunc non potestis illa portare*
[^39^](ottantatre_questioni_note.htm#N39)*; *et Apostolus cum ait: *Et
ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi
carnalibus. Lac vobis potum dedi non escam; neque enim poteratis, sed
neque adhuc potestis, adhuc enim estis
carnales*[^40^](ottantatre_questioni_note.htm#N40)*.* Quod ergo in istis
secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi
cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spiritali pro temporum
congruentia iuberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum decipere
iussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim iam erant
idonei quibus diceretur: *Diligite inimicos vestros, *sed tales erant
quibus tantummodo dici oporteret: *Diliges proximum tuum, et oderis
inimicum tuum* [^41^](ottantatre_questioni_note.htm#N41)*. *Adhuc enim
ille proximus quam late intellegendus esset, non erat temporis tradere.
Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio
servaretur, cum tamen idem Deus et paedagogum parvulis dederit, legem
illam scilicet per famulum suum, et magistrum grandioribus, id est,
Evangelium per Unicum suum.

****
\54. - De eo quod scriptum est:\
 *Mihi autem adhaerere Deo bonum est*
[^42^](ottantatre_questioni_note.htm#N42)

Omne quod est aut eodem modo semper est aut non. Et omnis anima omni
corpore melior est; melius enim omne quod vivificat quam id quod
vivificatur, corpus autem ab anima vivificari, non a corpore animam nemo
ambigit. Quod autem corpus non est et tamen aliquid est, aut anima est
aut ea melius aliquid. Deterius enim omni corpore nihil est, quia, et si
materiam quis dixerit unde ipsum corpus fit, recte, quoniam caret omni
specie, nihil dicitur. Rursus inter corpus et animam quod melius sit
corpore deterius anima non invenitur. Si quid enim esset medium, aut
vivificaretur ab anima aut vivificaret animam aut neutrum, aut
vivificaret corpus aut vivificaretur a corpore aut neutrum. At quidquid
vivificatur ab anima corpus est; si quid autem vivificat animam, melius
est quam anima. Rursum quo vivificatur corpus anima est; quod
vivificatur a corpore nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae
indigens nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est aut aliquid et
corpore et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia
quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam
esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni anima
melius, id Deum dicimus; cui quisquis eum intellegit iunctus est. Quod
enim intellegitur verum est, nec omne quod creditur verum est. Quidquid
autem verum est atque a sensibus et a mente seiunctum est, credi tantum,
non tamen sentiri aut intellegi potest. Deo igitur iunctum est quod
intellegit Deum. Intellegit autem rationalis anima Deum. Nam intellegit
quod semper eiusdem modi est neque ullam patitur mutationem. At et
corpus per tempus et locos, et anima ipsa rationalis, quod aliquando
sapiens, aliquando stulta est, mutationem patitur. Quod autem semper
eodem modo est, melius profecto est quam id quod non ita est. Nec
quidquam est melius rationali anima nisi Deus. Cum igitur intellegit
aliquid quod semper eodem modo sese habet, ipsum sine dubio intellegit.
Haec autem est ipsa veritas. Cui quia intellegendo rationalis anima
iungitur, et hoc bonum est animae, recte accipitur id esse quod dictum
est: *Mihi autem adhaerere Deo bonum est*
[^43^](ottantatre_questioni_note.htm#N43).

****
\55. - De eo quod scriptum est:\
 *Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae\
 et adolescentulae quarum non est numerus*
[^44^](ottantatre_questioni_note.htm#N44)

* *
Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad
interiora et intellegibilia referatur, quae senario numero
significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta; si ad
terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt,
fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo sunt animae
regnantes in intellegibilibus et spiritalibus; concubinae quae mercedem
accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: *Acceperunt mercedem suam*
[^45^](ottantatre_questioni_note.htm#N45)*; adolescentulae quarum non
est numerus*, quarum non est determinata scientia et diversis dogmatibus
periclitari possunt, ut numerus, quod dictum est, significet certam et
indubitatam confirmationem scientiae.

****
\56. - De annis quadraginta sex\
 aedificati templi

Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta
quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex; hoc sexies fiunt
ducenti septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et
perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem,
sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim
diebus solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta
lineamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus
partus magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque dies addito uno,
quod significat summam, quia sex et novem et duodecim et decem et octo
in unum coacti fiunt quadraginta quinque: addito ergo, ut dictum est,
uno fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum
senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti
septuaginta sex, id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab
octavo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem
die etiam passus est, usque ad octavum calendas ianuarias, quo die natus
est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse
templum, quod corpus eius significabat
[^46^](ottantatre_questioni_note.htm#N46), ut quot anni fuerunt in
fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.

****
\57. - De centum quinquaginta tribus piscibus
[^47^](ottantatre_questioni_note.htm#N47)

** **
\1. *Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei*
[^48^](ottantatre_questioni_note.htm#N48). Si a capite numerentur,
inveniuntur unum, duo, tria, quattuor. Item: *Caput mulieris vir, caput
viri Christus, caput autem Christi Deus*
[^49^](ottantatre_questioni_note.htm#N49). Si eodem modo numerentur,
inveniuntur similiter unum, duo, tria, quattuor. Porro unum et duo et
tria et quattuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae
insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat
denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur
animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo
et ille Deo, non tamquam dissimilis aut alterius naturae, sed tamquam
Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod
post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse
propterea qui conducuntur ad vineam denarium accipiunt mercedis nomine
[^50^](ottantatre_questioni_note.htm#N50). Sicut autem unum et duo et
tria et quattuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quattuor
quater ducta quadraginta fiunt.

**2.** Si autem quaternarius numerus recte corpus significat propter
quattuor notissimas naturas quibus constat siccam, humidam, frigidam et
calidam, et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad
latitudinem, a latitudine ad altitudinem soliditatem corporis facit,
quae rursus quaternario numero continetur, non absurde intellegitur
quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro
salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumsit et visibiliter
hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quattuor,
quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per
corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quattuor
et quater hoc interest, quod quattuor in statu sunt, quater in motu.
Ergo ut quattuor referuntur ad corpus, ita quater refertur ad tempus;
insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum propter
eos qui corporum amore implicati erant et temporibus subditi.
Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam
dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est
quod quadraginta dies Dominus ieiunavit
[^51^](ottantatre_questioni_note.htm#N51), saeculi huius, quod motu
corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam; et quadraginta dies
post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis credo
dispensationem temporalem, quam pro nostra salute gessit, insinuans.
Quadragenarius autem numerus partibus suis, quae illum metiuntur,
computatis usque ad quinquagenarium numerum pervenit, id ipsum
commendans, quando quidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales
inter se sunt, quod cum aequitate administrata corporalis et visibilis
temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut
dictum est, denario numero significatur, sicut quadragenarius numerus
aequalibus suis partibus in summam redactis denarium parit, quo ad
quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim, quod
habent quadraginta quadragies, et duo, quod habent vicies, et quattuor,
quod habent decies, et quinque, quod habent octies, et octo, quod habent
quinquies, et decem, quod habent quater, et viginti, quod habent bis,
simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per
partes aequales quadragenarium numerum potest praeter hos quos
enumeravimus et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus.
Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum
discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter
gestum est, ascendit in caelum; et post alios decem dies misit Spiritum
Sanctum [^52^](ottantatre_questioni_note.htm#N52), quo perficerentur
spiritaliter ad invisibilia capienda qui visibilibus temporalibusque
crediderant, ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum
Sanctum eamdem perfectionem, quae per Spiritum Sanctum confertur,
denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus
partibus suis edit et fit quinquagenarius, sicut temporali dispensatione
cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius
numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium
facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum Sanctum, quamdiu
adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa
temporali dispensatione copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus
ad Ecclesiam pertinere, sed iam purgatam atque perfectam, quae
temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem caritate
amplectitur, id est, quasi quadragenarium numerum denario copulat. Haec
autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex
tribus generibus hominum eliquatur, Iudaeis et Gentibus et carnalibus
Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo
significatur ter ducto ad centenarium et quinquagenarium pervenit;
quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Cui cum addideris
ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti lavacro regenerationis abluitur
[^53^](ottantatre_questioni_note.htm#N53), fiunt centum quinquaginta
tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt
retia et ideo magnos [^54^](ottantatre_questioni_note.htm#N54), id est,
perfectos et regno caelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli
non in dexteram missi simul cepit bonos et malos, qui separantur in
litore [^55^](ottantatre_questioni_note.htm#N55). Nunc enim intra retia
praeceptorum et sacramentorum Dei in Ecclesia quae nunc est simul boni
malique versantur. Fit autem separatio in fine saeculi tamquam in fine
maris, id est, in litore, cum regnant iusti primo temporaliter, sicut in
Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi
describitur [^56^](ottantatre_questioni_note.htm#N56), ubi iam
conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero
significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in
vinea percepturi sunt.

**3.** Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad
Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Iesum Christum facta
est, ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae
et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis dicatur tria
septies, quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono
Spiritus Sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius
et Spiritus Sanctus: Septies autem ipse homo temporali dispensatione
susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id
est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit
Ecclesiae, cui caput est [^57^](ottantatre_questioni_note.htm#N57). At
ipsa Ecclesia propter animam et corpus in eodem septenario numero
repperitur. Ducantur itaque viginti unum item septies propter eos qui
per hominem dominicum liberantur, et fiunt centum quadraginta septem.
Cui additur senarius numerus signum perfectionis, quia partibus suis
quae illum metiuntur constat, ita ut nihil minus nihil amplius
inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies, et duo quod
habet ter, et tria quod habet bis, quae simul ducta, unum et duo et
tria, sex fiunt. Quod fortassis ad illud etiam sacramentum pertineat,
quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua
[^58^](ottantatre_questioni_note.htm#N58). Ad centum igitur et
quadraginta septem cum sex addideris, quod signum perfectionis est,
fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur,
posteaquam iussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi
peccatores, qui ad sinistram pertinet, non inveniuntur.

****
\58. - De Ioanne Baptista

** **
\1. Ioannes Baptista, considerata Scriptura quae de illo in Evangelio
legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae
gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit: *Plus quam
propheta* [^59^](ottantatre_questioni_note.htm#N59)*. *Hic siquidem
totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum
Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona
in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cuius augetur
praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu,
prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque
Dominus dicit: *Lex et prophetae usque ad Ioannem Baptistam; abhinc
regnum Dei praedicatur* [^60^](ottantatre_questioni_note.htm#N60)*; *et
Iohannes ipse: *Illum, *inquit, *oportet crescere, me autem minui*
[^61^](ottantatre_questioni_note.htm#N61)*. *Quod et diebus quibus nati
sunt et mortibus quibus passi sunt figuratum est. Nascitur namque
Ioannes ex quo dies incipiunt minui; nascitur Dominus ex quo dies
incipiunt crescere. Capite ille minuitur dum occiditur, hic vero
attollitur cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Ioanne constituta
digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani
cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et
ideo baptizavit Iohannes in poenitentiam
[^62^](ottantatre_questioni_note.htm#N62); finitur enim vetus vita usque
ad poenitentiam, atque inde incipit nova.

**2.** Non autem tantum in his qui proprie prophetae appellati sunt, sed
in ipsa historia Veteris Testamenti prophetia non silere colligitur ab
eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adiuvantur.
Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel
iustus a fratre interficitur [^63^](ottantatre_questioni_note.htm#N63)
et Dominus a Iudaeis; quod arca Noe tamquam in diluvio saeculi
[^64^](ottantatre_questioni_note.htm#N64) Ecclesia gubernatur; quod
Isaac immolandus ducitur, et aries pro illo in sentibus tamquam
crucifixus agnoscitur [^65^](ottantatre_questioni_note.htm#N65); quod in
duobus Abrahae filiis, uno de ancilla altero de libera, duo Testamenta
intelleguntur [^66^](ottantatre_questioni_note.htm#N66); quod duo populi
in geminis Esau et Iacob praemonstrantur
[^67^](ottantatre_questioni_note.htm#N67); quod Ioseph a fratribus
persecutionem passus ab alienis honoratur
[^68^](ottantatre_questioni_note.htm#N68), sicut Dominus a Iudaeis
persequentibus occisus apud Gentes clarificatus est. Longum est singula
commemorare, cum ita concludat Apostolus et dicat: *Haec autem in figura
contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis
saeculorum devenit* [^69^](ottantatre_questioni_note.htm#N69)*. *Finis
autem saeculorum tamquam senectus veteris hominis, cum totum genus
humanum tamquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua
Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine: infantia,
pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas et senectus. Prima itaque
generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad
Abraham, qui articuli evidentissimi sunt et notissimi, tertia ab Abraham
usque ad David, sic enim Matthaeus evangelista partitur
[^70^](ottantatre_questioni_note.htm#N70); quarta a David usque ad
transmigrationem in Babyloniam; quinta a transmigratione in Babyloniam
usque ad adventum Domini. Sexta ab adventu Domini usque ad finem saeculi
speranda est, qua exterior homo tamquam senectute corrumpitur, qui etiam
vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem
[^71^](ottantatre_questioni_note.htm#N71). Inde requies sempiterna est,
quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus
est ad imaginem et similitudinem Dei
[^72^](ottantatre_questioni_note.htm#N72). Nemo autem ignorat hominum
vitam iam aliquid administrantem cognitione et actione fulciri. Nam et
actio temeraria est sine cognitione et sine actione ignava cognitio. Sed
prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque
corporis sensibus dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus,
tactus. Et ideo primae duae aetates generis humani denis generationibus
definiuntur, tamquam infantia et pueritia, quinario scilicet geminato,
quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem
ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem, quas duas
aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia
vero et iuventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde
usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum
Domini, quattuor denis generationibus figurantur, septenario geminato ad
eamdem rationem utriusque sexus, cum quinario, qui est in sensibus
corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam
tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a
sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque
ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse
tam longam esse quam omnes priores aetates. Aetas igitur ultima generis
humani, quae incipit a Domini adventu usque ad finem saeculi, quibus
generationibus computetur incertum est. Et hoc utiliter latere Deus
voluit, sicut in Evangelio scriptum est
[^73^](ottantatre_questioni_note.htm#N73), et Apostolus attestatur
dicens diem Domini tamquam furem nocte esse venturum
[^74^](ottantatre_questioni_note.htm#N74).

**3.** Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini
adventu superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione
incipit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus
latebat. Cuius prophetiae personam quoniam Iohannes gestabat, ut supra
dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tamquam senescente
saeculo prophetia illa innotescere incipiat, et quinque mensibus se
occultat mater eius, sicut scriptum est: *Occultabat se Elisabeth
mensibus quinque* [^75^](ottantatre_questioni_note.htm#N75)*. *Sexto
autem mense visitatur a Maria matre Domini, et exultat infans in utero,
tamquam primo adventu Domini, quo in humilitate dignatus est apparere,
prophetia manifestari incipiat, sed tamquam in utero, id est, nondum tam
evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur, quod
futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est,
cuius adventus praecursor speratur Helias, sicut huius Ioannes fuit. Et
ideo dicitur a Domino: *Helias iam venit, et multa ei homines fecerunt;
et, si vultis scire, ipse est Iohannes Baptista, qui venturus
est*[^76^](ottantatre_questioni_note.htm#N76)*. *Quia in eodem spiritu
et in eadem virtute, tamquam praecedentis praeconis officio, et hic iam
venit et ille venturus est. Propterea et istum Ioannem per spiritum, quo
pater eius vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum in
spiritu et virtute Heliae [^77^](ottantatre_questioni_note.htm#N77).
Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus
discedit[^78^](ottantatre_questioni_note.htm#N78). Quo numero mihi
videtur significari fides Trinitatis et Baptisma in nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum
imbuitur et futuro adventu claritatis eius excolitur.

****
\59. - De decem virginibus

**1.** Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere
ista quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa
senserunt quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus
conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam Scriptura
ex earum genere quae apocryphae nominantur quod non sit contra
catholicam fidem, sed huic loco mihi minus congruere visum est,
consideranti omnes huius similitudinis partes. De qua tamen expositione
temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconvenientia mihi
angustias fecerit, sed mea tarditas eius convenientiam non invenerit.
Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero
breviter et diligenter exponam.

**2.** Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de
consummatione saeculi inter multa alia quae locutus est hoc quoque
dixit: *Tunc simile aestimabitur regnum caelorum* *decem virginibus,
quae acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Quinque autem
ex eis erant fatuae et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis
lampadibus suis non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt
oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso,
dormierunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus
venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt illae virgines, et aptaverunt
lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de
oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt autem
sapientes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis; ite potius ad
vendentes et emite vobis. Et dum eunt emere venit sponsus*, *et quae
paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.
Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine,
aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam*
[^79^](ottantatre_questioni_note.htm#N79)*. *Decem utique virginum quod
quinque admittuntur quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem
significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur
receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in
utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum? Mirum videtur quod
sapientes petentibus non communicant, cum et invidere fas non sit eas
quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo
dubitante Dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse
oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia
eiusdem Domini dicentis: *Omni poscenti te, tribue*
[^80^](ottantatre_questioni_note.htm#N80)*. *Quid est, autem quod possit
dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis
difficultatem; quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in
unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat
aliam, magna cautio est adhibenda.

**3.** Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam
continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a
voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi,
gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut
illi placeatur in interiore gaudio conscientiae, partim coram hominibus,
tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque
stultae, utraeque tamen virgines, quia utraeque continentes, quamvis
diverso fomite gaudeant. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur,
opera quae secundum istam continentiam fiunt. Dictum est autem: *Luceant
opera vestra coram hominibus*
[^81^](ottantatre_questioni_note.htm#N81)*. *Omnes vero *acceperunt
lampades suas et venerunt obviam sponso*
[^82^](ottantatre_questioni_note.htm#N82)*. *Intellegendum est ergo
Christi nomine censeri de quibus agitur; non enim possunt qui Christiani
non sunt sponso Christo venire obviam. *Sed quinque fatuae acceptis
lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum*
[^83^](ottantatre_questioni_note.htm#N83)*. *Multi enim, quamvis de
Christi bonitate plurimum sperent gaudium tamen non habent, dum
continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum
secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. *Propterea unxit
te, *inquit, *Deus, Deus tuus oleo exultationis*
[^84^](ottantatre_questioni_note.htm#N84). Qui autem non propterea
gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. *Prudentes
autem acceperunt oleum secum in vasis cum lampadibus suis*
[^85^](ottantatre_questioni_note.htm#N85)*, *id est, laetitiam bonorum
operum in corde atque conscientia posuerunt. Sic et Apostolus monet:
*Probet autem se homo, *inquit, *et tunc in semet ipso habebit gloriam
et non in altero* [^86^](ottantatre_questioni_note.htm#N86)*. Tardante
autem sponso dormierunt omnes*
[^87^](ottantatre_questioni_note.htm#N87)*, *quia ex utroque genere
continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exultant, sive eorum qui
in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis donec
sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. *Media autem nocte*, id
est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat: *De die
autem illa et hora nemo scit*
[^88^](ottantatre_questioni_note.htm#N88)*, *et Apostolus: *Dies Domini
tamquam fur in nocte ita veniet*
[^89^](ottantatre_questioni_note.htm#N89)*, *ex quo significatur eum
penitus latere, cum venerit:* Clamor factus est: Ecce sponsus venit,
surgite obviam ei* [^90^](ottantatre_questioni_note.htm#N90)*. In ictu
oculi et in novissima tuba* omnes resurgemus
[^91^](ottantatre_questioni_note.htm#N91). Ergo *surrexerunt omnes
virgines illae, et aptaverunt lampades suas*
[^92^](ottantatre_questioni_note.htm#N92)*, *id est, rationes reddendas
operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic
recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum sive malum
[^93^](ottantatre_questioni_note.htm#N93). *Et dixerunt stultae ad
sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae
extinguuntur* [^94^](ottantatre_questioni_note.htm#N94)*. *Quorum enim
facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de
consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque
hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui
cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? *Ne forte non
sufficiat nobis et vobis* [^95^](ottantatre_questioni_note.htm#N95).
Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam
adiuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque
sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim
gloriabitur mundum se habere cor
[^96^](ottantatre_questioni_note.htm#N96)? Inde est quod Apostolus
dicit: *Mihi* *minimum est, ut a vobis iudicer aut ab umano die, sed
neque me ipsum iudico* [^97^](ottantatre_questioni_note.htm#N97)*.
*Quapropter cum de se ipso quisque aut non omnino aut vix possit veram
ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid
agatur in homine nisi spiritus hominis
[^98^](ottantatre_questioni_note.htm#N98)? *Ite magis ad vendentes et
emite vobis. *Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex
obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa sive
ignorata laudando animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tamquam
fatuis conciliando aliquam de his mercedem sive ciborum sive pecuniae
sive honoris sive alicuius commodi temporalis accipiunt, non
intellegentibus quod dictum est: *Qui vos felices dicunt, in errorem vos
mittunt* [^99^](ottantatre_questioni_note.htm#N99)*. *Melius est autem
obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. *Emendabit me, *inquit,
*iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non
impinguet caput meum*[^100^](ottantatre_questioni_note.htm#N100)*. Ite
*ergo *ad vendentes et emite vobis, *id est, videamus nunc, quid vos
adiuvant qui vobis laudes vendere consuerunt et vos in errorem inducere,
ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. *Euntibus autem
illis emere venit sponsus, *id est, inclinantibus se illis in ea quae
foris sunt et solita gaudia requirentibus, quia gaudia interna non
noverant, venit ille qui iudicat, *et quae paratae erant, *id est,
quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, *intraverunt
cum eo ad nuptias* [^101^](ottantatre_questioni_note.htm#N101)*, *id
est, ubi munda anima puro et perfecto sempiternoque Dei verbo fecundanda
copulatur. *Et clausa est ianua, *id est, receptis illis qui sunt in
angelicam vitam immutati.* Omnes enim resurgemus, *inquit, *sed non
omnes immutabimur* [^102^](ottantatre_questioni_note.htm#N102): clausus
est aditus ad regnum caelorum. Non enim post iudicium patet precum aut
meritorum locus. *Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes:
Domine, Domine, aperi nobis*
[^103^](ottantatre_questioni_note.htm#N103)*. *Non dictum est quod
emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis
laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad
implorationem Dei; sed magna est eius severitas post iudicium cuius ante
iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait:
*Amen dico vobis quod nescio vos*
[^104^](ottantatre_questioni_note.htm#N104)*, *ex illa scilicet regula,
qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium eius
qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus visi sunt aliquid secundum
praecepta eius operari; atque ita concludit: *Vigilate ergo, quia
nescitis diem neque horam* [^105^](ottantatre_questioni_note.htm#N105)*,
*non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae
quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est
usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus
invenietur etiam, cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes
evigilaturi sunt.

**4.** Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intellegendum
puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si
omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem
concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae
dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad
nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari;
illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate praetereunte
immortali coniunctione fetatur. *Desponsavi, *inquit, *vos uni viro
virginem castam exhibere Christo*
[^106^](ottantatre_questioni_note.htm#N106). *Vos*, inquit, *virginem*,
a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt et
virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur, expositum est.
Sed *videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem*
[^107^](ottantatre_questioni_note.htm#N107); et nunc ex parte, tunc
autem ex toto. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis
aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem ex illo
pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi
sui, cui illo ultimo adventu, cum veniet in claritate, nuptura est, cum
iam facie ad faciem contuebitur. *Dedit *enim *nobis pignus Spiritum
Sanctum, *sicut dicit
Apostolus[^108^](ottantatre_questioni_note.htm#N108). Et ideo ista
expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis
praeiudicat, quae nihilo minus secundum fidem esse potuerint.

****
\60. - De die autem illo et hora nemo scit,\
 neque angeli caelorum, neque Filius hominis\
 nisi Pater solus [^109^](ottantatre_questioni_note.htm#N109)

Sicut scire Deus dicitur etiam cum scientem facit, sicut scriptum est:
*Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum*
[^110^](ottantatre_questioni_note.htm#N110)*. *Non enim sic dictum est,
quasi nesciat Deus, sed ut ipsi sciant, quantum in Dei dilectione
profecerint, quod nisi tentationibus quae accidunt non plene ab
hominibus agnoscitur; et ipsum tentat pro eo positum est, quod tentari
sinit. Sic et cum dicitur nescire aut pro eo dicitur quod non approbat,
id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est:
*Nescio vos* [^111^](ottantatre_questioni_note.htm#N111)*, *aut pro eo
quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene
accipitur et quod dictum est solum scire Patrem sic dictum esse quia
facit Filium scire, et quod dictum est nescire Filium sic dictum esse
quia facit nescire homines, id est, non eis prodit quod inutiliter
scirent.

****
\61. - De eo quod scriptum est in Evangelio,\
 turbas Dominum in monte pavisse de panibus quinque

** **
\1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit,
significant veterem legem, sive quia nondum spiritalibus, sed adhuc
carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis, nam et
ipsae turbae quinque milia hominum fuerunt
[^112^](ottantatre_questioni_note.htm#N112), sive quia per Moysen lex
ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei
erant panes, bene significant vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in
ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei
enim medulla tenacissima palea tegitur, vel ipsum populum nondum
expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat,
id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec tritura tribulationum, cum
per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia
integumenta deponeret, sicut neque hordeum areae tritura illo paleari
tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est.

**2.** Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas
personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas
consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem, ad
quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat. Quarum officium erat
procellis ac fluctibus popularibus numquam frangi atque corrumpi, et
violentas turbarum contradictiones tamquam adversantes undas saepe
disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere, prorsus more
piscium tamquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi
administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum
praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed
proprie solus implevit. Nam et rex noster est Iesus Christus, qui nobis
pugnandi et vincendi demonstravit exemplum, in carne mortali peccata
nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque
terribilibus cedens, postremo exuens se carnem, principatus et
potestates expolians fiducialiter et triumphans eas in semet ipso
[^113^](ottantatre_questioni_note.htm#N113). Itaque ipso duce ab
oneribus et laboribus huius peregrinationis nostrae tamquam ab Aegypto
liberamur, et persequentia nos peccata sacramento baptismatis nobis
evadentibus obruuntur; et quamdiu in spe sumus eius promissionis quam
nondum videmus, tamquam per deserta ducimur consolante nos in Sanctis
Scripturis verbo Dei sicut illos manna de caelo. Eodem ipso duce in
Ierusalem caelestem tamquam in terram promissionis introduci nos posse
praesumimus, et in aeternum ibi regnante ipso et custodiente servari.
Ita Dominus noster IesusChristus rex noster ostenditur. Ipse est etiam
sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech
[^114^](ottantatre_questioni_note.htm#N114), qui se ipsum obtulit
holocaustum pro peccatis nostris, et eius sacrificii similitudinem
celebrandam in suae passionis memoriam commendavit, ut illud quod
Melchisedech obtulit Deo [^115^](ottantatre_questioni_note.htm#N115) iam
per orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam
rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi
demonstraret exemplum, eorundem peccatorum susceptionem regiamque
personam Mattheus evangelista significans, generationem eius quae est
secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et
successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo
regni stabilimentum manifestissimum apparet, atque inde per Salomonem,
natum de illa in qua pater eius peccaverat, stirpem regiam prosecutus
usque ad Domini generationem perducit
[^116^](ottantatre_questioni_note.htm#N116). Lucas vero alius
evangelista, quoniam et ipse generationem Domini quae secundum carnem
est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam
pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri sicut
Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Iesus, ubi peccatorum
nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum eius originem
gradatim prosequi, neque deorsum versus sicut ille qui eum ad
susceptionem peccatorum tamquam descendentem ostendebat, sed sursum
versus tamquam is qui eum post abolitionem peccatorum tamquam
ascendentem insinuabat, nec eos parentes, quos ille nominans
[^117^](ottantatre_questioni_note.htm#N117). Alia enim erat origo
sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti assolet, de tribu
sacerdotali matrimonium sortientem effecerat, ut Maria de utraque tribu,
id est, de regia et de sacerdotali, cognationem duceret. Nam et quando
censiti sunt Ioseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est,
de genere David [^118^](ottantatre_questioni_note.htm#N118). Et
Elisabeth, quae nihilo minus cognata Mariae scribitur, erat de tribu
sacerdotali [^119^](ottantatre_questioni_note.htm#N119). Sicut autem
Matthaeus, qui tamquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem
Christum insinuat, per Salomonem a David descendit, quia Salomon de illa
in qua David peccaverat natus est, ita Lucas, qui tamquam ascendentem
post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan
ascendit ad David quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione
David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit
[^120^](ottantatre_questioni_note.htm#N120). Itaque posteaquam transiit
Lucas personam David non dissonat a Matthaeo in nominibus generationum.
Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens
ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et
sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut
dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas
secutus est, ut Dominus noster Iesus Christus, rex et sacerdos noster,
et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de
tribu sacerdotali, hoc est de tribu Levi, sed esset de tribu Iuda, hoc
est de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius
David maxime dicitur secundum carnem quia et Lucas ascendens et
Matthaeus descendens in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut
evacuaturus sacrificia quae secundum ordinem Aaron in Levitico
sacerdotio fiebant non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum et ad
ipsum sacerdotium, quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere
videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui,
quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit. Et holocausti eius
imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut
esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech [^121^](ottantatre_questioni_note.htm#N121). Cuius
rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest; sed propter duos
pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem, figuratas esse
diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat.

**3.** Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui
Testamentum Vetus acceperant, quia regnum eis temporale et Ierusalem
temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse; *omnis *enim
*caro fenum, et claritas hominis ut flos feni*
[^122^](ottantatre_questioni_note.htm#N122)*. *Quod autem de reliquiis
fragmentorum duodecim cofini bucellarum repleti sunt, significat de
ipsius legis adapertione et disputatione, quam Iudaei reliquerant et
deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius
numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti,
quando Dominus quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat
in lege discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit
Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretans
illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo
illorum in panis fractione cognoverunt
[^123^](ottantatre_questioni_note.htm#N123).

**4.** Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est,
ad Novi Testamenti praedicationem recte intellegitur pertinere. Non enim
ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint,
sicut de illis quinque dixit Iohannes. Haec ergo pastio de panibus
septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria
Sancti Spiritus operatione cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces
fuisse scribuntur sicut in veteri lege, ubi duo soli unguebantur, rex et
sacerdos, sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Iesu Christo
crediderunt, et in eius nomine uncti sunt, et missi ad praedicationem
Evangelii, et ad sustinendum turbulentum mare huius saeculi, ut pro ipso
magno pisce, id est, pro Christo, legatione fungerentur, sicut Paulus
apostolus dicit [^124^](ottantatre_questioni_note.htm#N124). Neque in
ipsa turba quinque milia hominum fuerunt sicut illic, ubi carnales legem
accipientes, id est, quinque carnis sensibus dediti significantur, sed
quattuor milia potius, quo numero significantur spiritales propter
quattuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritaliter vivitur,
prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Quarum prima est
cognitio rerum appetendarum et fugiendarum, secunda refrenatio
cupiditatis ab his quae temporaliter delectant, tertia firmitas animi
adversus ea quae temporaliter molesta sunt, quarta quae per ceteras
omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.

**5.** Sane et ibi quinque milia et hic quattuor milia exceptis
mulieribus et pueris fuisse memorantur
[^125^](ottantatre_questioni_note.htm#N125), quod mihi videtur ad hoc
pertinere, ut intellegamus et in populo Veteris Testamenti fuisse
quosdam infirmos ad implendam iustitiam quae secundum legem est, in qua
iustitia apostolus Paulus sine querela conversatum se esse dicit
[^126^](ottantatre_questioni_note.htm#N126), fuisse item alios qui
facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est,
infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt.
Infirmus est enim sexus mulierum ad actionem et facilis ad lusum
pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola colere,
quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait:
*Neque idolis serviamus quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est:
Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere*
[^127^](ottantatre_questioni_note.htm#N127)*? *Mulieribus ergo similes
erant qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei
pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum, pueris autem
qui sederunt* manducare et bibere et surrexerunt ludere*. Non solum
autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant
occurrere in virum perfectum [^128^](ottantatre_questioni_note.htm#N128)
vel infirmitate virium vel mentis levitate mulieribus et pueris
comparandi sunt. Nam illis dicitur: *Si tamen initium substantiae eius
usque in finem firmum retineamus*
[^129^](ottantatre_questioni_note.htm#N129)*, *illis autem: *Nolite
pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti
sitis* [^130^](ottantatre_questioni_note.htm#N130)*. *Et ideo neque in
Veteri neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive
ibi quinque milia sive hic quattuor milia, exceptis mulieribus et pueris
fuisse dicuntur [^131^](ottantatre_questioni_note.htm#N131).

**6.** Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue
in Scripturis mons appellatur, congruenter in monte uterque populus
pasceretur, hic tamen non in feno discumbitur sed in terra. Ibi enim
celsitudo Christi propter carnales homines et Ierusalem terrenam carnali
spe et desiderio tegitur, hic autem remota omni cupiditate carnali
convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius
montis soliditas, nullo feno interposito continebat.

**7.** Et quoniam rectissime dicit Apostolus: *Prius autem quam veniret
fides, sub lege custodiebamur*
[^132^](ottantatre_questioni_note.htm#N132)*; *hoc significare videtur
et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat: *Non
opus habent ire; sed date illis vos manducare*
[^133^](ottantatre_questioni_note.htm#N133)*. *Sub his enim verbis
figuraliter tamquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent
discipuli, ut dimitteret eos. Huius vero turbae, quae ad septem panes
pertinet, ultro misereri se dicit, quod iam tertius dies esset, ex quo
ei ieiuni adhaesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium
tempus est, quo fidei christianae gratia data est; primum est ante
legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; et quoniam quartum adhuc
restat, quo ad plenissimam pacem Ierusalem caelestis venturi sumus, quo
tendit quisquis recte credit in Christum, propterea se dicit turbam
illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua
nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus
est et dedit nobis pignus Spiritum Sanctum, cuius operatione septenaria
vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore
coniuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam
supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? *Per fidem
enim ambulamus non per speciem*
[^134^](ottantatre_questioni_note.htm#N134)*. *Et ipse apostolus Paulus
nondum se dicit comprehendisse regnum Dei: *Sed ea quae retro sunt
oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor,
*inquit, *ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus,
in eo ambulemus* [^135^](ottantatre_questioni_note.htm#N135)*, *quia
tertio die Domino adhaerentes et ab illo pasti non deficiemus in via.

**8.** Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed
relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est: *Putas
veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram?*
[^136^](ottantatre_questioni_note.htm#N136)* *Et credo ita futurum
propter mulieres et pueros. Sed tamen reliquiae fragmentorum septem
sportas impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in *Apocalypsi*
[^137^](ottantatre_questioni_note.htm#N137) etiam describitur, pertinet,
id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit:
*Putas veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram?,
*significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas
suas, sed quoniam ipse item dixit: *Qui* *perseveraverit usque in finem,
hic salvus erit* [^138^](ottantatre_questioni_note.htm#N138)*,
*significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem
septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis quae ipsam
perseverantiam in sportis videtur significare contineat.

****
\62. - Ad id quod scriptum est in Evangelio:\
 *Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes,\
 quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius*
[^139^](ottantatre_questioni_note.htm#N139)

Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore, quo scriptum est
Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Iohannes, acceperint
Spiritum Sanctum; alio enim loco Evangelii sic dicitur: *Spiritus enim
nondum erat datus, quia Iesus nondum erat
clarificatus*[^140^](ottantatre_questioni_note.htm#N140)*.* Et facillime
quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos
suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius
clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in
caelum, acciperent Spiritum Sanctum. Sed occurrit animo latro ille, cui
dictum est: *Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso*
[^141^](ottantatre_questioni_note.htm#N141)*, *qui nec ipsum baptismum
acceperat. Quamquam Cornelius et qui cum eo ex Gentibus crediderant
Spiritum Sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint
[^142^](ottantatre_questioni_note.htm#N142); non tamen video quomodo et
ille latro sine Spiritu Sancto dicere potuerit: *Domine, memento mei,
cum veneris in regnum tuum*
[^143^](ottantatre_questioni_note.htm#N143)*; nemo *enim *dicit Dominus
Iesus, *ait Apostolus, *nisi in Spiritu Sancto*
[^144^](ottantatre_questioni_note.htm#N144)*. *Cuius fidei fructum
Dominus ipse monstravit dicens: *Amen dico tibi, hodie mecum eris in
paradiso. *Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque
iustitia deputatum est etiam baptismum credenti latroni, et pro accepto
habitum in animo libero quod in corpore crucifixo accipi non poterat,
sic etiam Spiritus Sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem;
post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et
hoc dictum est: *Spiritus autem nondum erat datus, *id est, nondum sic
apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur, sicut etiam Dominus
nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius
aeterna numquam esse destitit, sicut et adventus eius ea ipsa dicitur
demonstratio in carne mortali, nam illuc venit ubi erat, quia *in sua
propria venit, *et *in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est*
[^145^](ottantatre_questioni_note.htm#N145). Sicut ergo Domini adventus
intellegitur demonstratio corporalis, et tamen ante hanc demonstrationem
ipse in omnibus prophetis sanctis tamquam Dei Verbum et Dei Sapientia
locutus est, sic et adventus Spiritus Sancti demonstratio Spiritus
Sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus
super eos et coeperunt linguis loqui
[^146^](ottantatre_questioni_note.htm#N146). Nam si non erat in
hominibus Spiritus Sanctus ante Domini visibilem clarificationem,
quomodo potuit dicere David: *Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me*
[^147^](ottantatre_questioni_note.htm#N147)*; *aut quomodo impleta est
Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna et Simeon, de
quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu Sancto illa quae in
Evangelio legimus [^148^](ottantatre_questioni_note.htm#N148) dixerint?
Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam
visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua
omnes divinae actiones locorum temporumque ordines distinctione
pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret
locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus
secum habebat utique Spiritum Sanctum in ipso homine quem gerebat,
quando ut baptizaretur venit ad Iohannem, et tamen, posteaquam
baptizatus est, descendere in eum columbae specie Spiritus Sanctus visus
est [^149^](ottantatre_questioni_note.htm#N149), sic intellegendum est
ante manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quoscumque sanctos
eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intellegamus
etiam ipsa visibili demonstratione Spiritus Sancti, qui adventus eius
dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda
plenitudinem eius infusam.

****
\63. - De Verbo

*In principio erat Verbum* [^150^](ottantatre_questioni_note.htm#N150)*.
*Quod graece ![image](immagini/gr_83q_2.gif) dicitur latine et rationem
et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut
significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per
Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, et si nihil per illam
fiat, recte ratio dicitur.

****
\64. - De muliere Samaritana [^151^](ottantatre_questioni_note.htm#N151)

**1.** Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis
factisque signata non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter
minusque sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et
pro cognitione veritatis errorem. Inter quae illud est sacramentum quod
scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque
ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et cetera
quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De
qua re id primum tenendum est quod in omnibus Scripturis summa
vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini
expositio.

**2.** Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in
puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intellegere mundi huius
infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id
est, sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo
iubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est
[^152^](ottantatre_questioni_note.htm#N152). Nam sexta aetas senectus
est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia;
quarta, iuventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae
secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate tamquam
senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus
noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere
homine novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in caelestia
regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum
laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam
exterior est homo vetus et novus interior; dictum est enim ab Apostolo:
*Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die
in diem* [^153^](ottantatre_questioni_note.htm#N153):* *rectissime
omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus
christiana disciplina renuntiat), hora sexta venit Dominus ad puteum, id
est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in
occasum, quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio
minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem
lucem, quae numquam occidit revertatur, secundum apostolicam disciplinam
non quaerens *quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur
temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna*
[^154^](ottantatre_questioni_note.htm#N154).

**3.** Quod autem fatigatus venit ad puteum infirmitatem carnis
significat, quod sedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro
nobis suscepit, et homo hominibus humiliter apparere dignatus est. De
hac infirmitate carnis propheta dicit: *Homo in plaga positus et sciens
ferre imbecilitatem* [^155^](ottantatre_questioni_note.htm#N155)*; *de
humilitate vero Apostolus loquitur dicens: *Humiliavit se factus
subditus usque ad mortem* [^156^](ottantatre_questioni_note.htm#N156)*.
*Quamquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio
intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.

**4.** Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua
implendae gratia venerat, bibere postulaverit cum ipse postea spiritalis
fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit. Sed scilicet
sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et
solet Samaria idolatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo
Iudaeorum simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis, animarum
suarum decus addixerant, venerat autem Iesus Dominus noster, ut Gentium
multitudinem, quae simulacris serviebat, ad munimentum fidei christianae
et incorruptae religionis adduceret: *Non *enim *est, *inquit, *sanis
opus medicus sed male habentibus*
[^157^](ottantatre_questioni_note.htm#N157)*. *Ergo eorum fidem sitit,
pro quibus sanguinem fudit. *Dixit *ergo *ad eam Iesus: Mulier, da mihi
bibere* [^158^](ottantatre_questioni_note.htm#N158)*. *Et ut noveris
quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli eius, qui
perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: *Rabbi,
manduca. Ille autem dixit eis:* *Ego habeo escam manducare, quam vos
nescitis. Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Numquid aliquis ei
attulit manducare? Dicit eis Iesus: Cibus meus est ut faciam voluntatem
eius qui me misit, et ut perficiam opus eius*
[^159^](ottantatre_questioni_note.htm#N159)*. *Numquid hic intellegitur
alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus eius, quod se perficere
velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore
converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. Quapropter hoc
in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et
perficeret opus eius. Sed carnaliter intellegens respondit: *Tu cum sis
Iudaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim
coutuntur Iudaei Samaritanis. *Cui Dominus noster dixit: *Si scires
donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses
ab eo, et dedisset tibi aquam
vivam*[^160^](ottantatre_questioni_note.htm#N160)*, *ut hinc ei
ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat, sed
quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti Spiritum Sanctum dare
cupiebat. Hanc enim recte intellegimus aquam vivam quod est donum Dei,
sicut ipse ait: *Si* *scires donum Dei; *et sicut idem Ioannes
evangelista testatur alio loco dicens quod *stabat Iesus et clamabat: Si
quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura,
fiumina de ventre eius fluent aquae
vivae*[^161^](ottantatre_questioni_note.htm#N161)*. *Consequenter
omnino: *Qui credit in me, *inquit, *flumina de ventre eius fluent aquae
vivae, *quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina
aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam
prius in illa sitiebat. Cuius aquae vivae interpretationem ita subicit:
*Hoc autem dicebat, *inquit, *de Spiritu quem accepturi erant hi qui in
eum credituri erant. Nondum autem eratSpiritus datus, quia Iesus nondum
fuerat clarificatus* [^162^](ottantatre_questioni_note.htm#N162)*. *Hoc
itaque donum Spiritus Sancti est, quod post suam clarificationem dedit
Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: *Ascendens in alum captivam duxit
captivitatem; dedit dona hominibus*
[^163^](ottantatre_questioni_note.htm#N163)*.*

**5.** Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit:
*Domine, neque hauritorium habes et puteus* *altus est; unde mihi habes
dare aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit
nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?
*Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit. *Omnis, *inquit, *qui
biberit de aqua ista sitiet iterum; qui autem biberit de aqua quam ego
dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero fiet in eo
fons aquae salientis in vitam aeternam. *Sed adhuc mulier prudentiam
carnis amplectitur. Quid enim respondit?* Domine, da mihi hanc aquam, ut
neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum
tuum et veni huc. *Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit
quaeritur. Namque cum mulier dixisset: *Non habeo virum*, dicit ei
Iesus:* Bene dixisti non habere te virum; quinque enim viros habuisti,
et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti*
[^164^](ottantatre_questioni_note.htm#N164)*. *Sed non sunt haec
carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes
esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus,
spiritaliter ista tractemus.

**6.** Quinque viros quinque libros qui per Moysen ministrati sunt
nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: *Et nunc quem habes non est
tuus vir* [^165^](ottantatre_questioni_note.htm#N165)*, *de se ipso
Dominum dixisse intellegunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris
Moysi quasi quinque viris servisti, nunc autem quem habes, id est, quem
audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum
credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo adhuc utique illorum
quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur, potest
movere quomodo dici potuerit: *Quinque viros habuisti, *quasi nunc eos
iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum
quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse
ait: *Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me
scripsit* [^166^](ottantatre_questioni_note.htm#N166)*, *quomodo potest
intellegi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum
transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquendos quinque illos
libros, sed spiritaliter intellegendos multo avidius amplectatur?

**7.** Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intellegantur quinque
corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem
et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo
vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia
odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara
sentit et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo
diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et
quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus
quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae
mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum
reddita luce mentis carnalibus sensibus subditi carnalem vitam sine ulla
veritatis intellegentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et
parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales
sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt et Deo artifice nobis
tributi sunt, recte dicuntur viri, id est, mariti tamquam legitimi,
quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura
contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut iam possit
capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam
illis sensibus rectoribus utetur, sed habebit virum spiritum rationalem,
cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiciens corpus suum,
cum anima non iam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus
subdita est, sed verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et
inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput
viri Christus est [^167^](ottantatre_questioni_note.htm#N167), amplexu
spiritali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruetur. *Quis
nos *enim *separare poterit a caritate Christi?*
[^168^](ottantatre_questioni_note.htm#N168)* *Sed quoniam illa mulier
errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis
superstitionibus subiugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum,
quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in
coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi
Dominus dicit videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere:
*Vade, voca virum tuum et veni huc, *id est, remove te ab affectione
carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intellegere quae
loquor; *et voca virum tuum, *id est, spiritu intellegentiae praesens
esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui
animalem affectionem tamquam coniugem regit, non ille Spiritus Sanctus,
qui cum Patre et Filio incommutabilis manet et dignis animis
incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit:
*Nemo scit quid est in homine nisi spiritus
hominis*[^169^](ottantatre_questioni_note.htm#N169)*. *Nam ille Spiritus
Sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: *Sic et quae Dei sunt
nemo scit nisi Spiritus Dei. *Hic ergo spiritus hominis cum praesens
est, id est, intus est, et se pietate subicit Deo, intellegit homo quae
spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error tamquam absente
intellectu in anima dominatur, adulter est. *Voca *ergo, inquit, *virum
tuum *id est, spiritum qui est in te, quo potest homo intellegere
spiritalia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi,
ut spiritalem aquam possis accipere. Et cum illa diceret: *Non habeo
virum; Bene, *inquit, *dixisti, quinque enim viros habuisti, *id est,
quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, *et nunc quem habes
non est tuus vir* [^170^](ottantatre_questioni_note.htm#N170)*, *quia
non est in te spiritus qui intellegit Deum, cum quo legitimum possis
habere connubium, sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina
contaminatione corrumpit.

**8.** Et fortasse ut intellegentibus indicaret quinque memoratos
corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque
carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum.
Nam prima eius responsio est: *Tu cum* *sis Iudaeus, quomodo a me bibere
petis?* Secunda: *Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est.
*Tertia: *Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huic
haurire. *Quarta: *Non habeo virum. *Quinta: *Video quia propheta es.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt. *Nam et ista responsio carnalis
est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi adorarent,
spiritales autem in spiritu et veritate adoraturos Dominus dixit. Quod
posteaquam locutus est, sexta mulier responsione Christum fatetur omnium
istorum esse doctorem; dicit enim: *Scio quia Messias veniet, qui
dicitur Christus. Cum venerit, ipse nobis adnuntiabit omnia*
[^171^](ottantatre_questioni_note.htm#N171)*. *Sed adhuc errat, quia eum
quem venturum sperat venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini
nunc error iste tamquam adulter expellitur. Dicit enim ei Iesus: *Ego
sum qui tecum loquor*. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta
hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini
adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod
relicta hydria discessit negligenter praetereundum est. Hydria enim
fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, qua sibi
homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est
de terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta iterum in
eius appetitum inardescunt, sicut *de aqua illa qui biberit, *inquit,
*sitiet iterum* [^172^](ottantatre_questioni_note.htm#N172)*. *Oportebat
autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria
cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens
ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod
credidit [^173^](ottantatre_questioni_note.htm#N173).

****
\65. - De resurrectione Lazari
[^174^](ottantatre_questioni_note.htm#N174)

Quamquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide
teneamus, tamen et in allegoria significare aliquid non dubito; neque
cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt, sicut cum
duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta
[^175^](ottantatre_questioni_note.htm#N175). Numquid ideo aut Abraham
non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus
Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne
humanum genus, quam alio loco Dominus ovem perditam significat propter
quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus descendisse se
dicit [^176^](ottantatre_questioni_note.htm#N176). Quod autem interrogat
dicens: *Ubi eum posuistis?*, vocationem nostram, quae fit in occulto,
arbitror significare; praedestinatio enim nostrae vocationis occulta
est. Cuius secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum
ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus: *Ut cognoscam, sicut et cognitus
sum* [^177^](ottantatre_questioni_note.htm#N177); vel quod ignorare se
peccatores alio loco Dominus ostendit dicens: *Non novi vos*
[^178^](ottantatre_questioni_note.htm#N178)*, *quod significabat Lazarus
sepultus, quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Huic
interrogationi simile est illud in Genesi: *Adam, ubi es?*
[^179^](ottantatre_questioni_note.htm#N179),* *quoniam peccaverat et se
absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat, ut
peccantis habeat similitudinem moriens, sepultus absconditi a facie Dei.
*Auferte *autem *lapidem* [^180^](ottantatre_questioni_note.htm#N180)*
*quod ait, illos puto significare qui venientibus ad Ecclesiam ex
Gentibus onus circumcisionis imponere volebant, contra quos
multipliciter scribit Apostolus
[^181^](ottantatre_questioni_note.htm#N181), vel eos qui in Ecclesia
corrupte vivunt et offensioni sunt credere volentibus. *Dicit illi
Martha: Domine, iam quarta dies est et putet*
[^182^](ottantatre_questioni_note.htm#N182). Ultimum quattuor
elementorum terra est, significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id
est, cupiditatum carnalium. *Terra, *enim, *es*,* *inquit Dominus Adae
cum peccasset, *et in terram ibis*
[^183^](ottantatre_questioni_note.htm#N183)*. *Et sublato lapide exiit
de monumento involutis manibus et pedibus, et facies eius tecta erat
sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a
carnalibus vitiis, quod vero institis obvolutus hoc est quod etiam a
carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in
corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente
Apostolo: *Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati*
[^184^](ottantatre_questioni_note.htm#N184). Quod* *autem facies eius
sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere
non possumus, sicut Apostolus dicit: *Nunc videmus per speculum in
aenigmate, postea autem facie ad faciem*
[^185^](ottantatre_questioni_note.htm#N185)*. *Et quod dixit Iesus:
*Solvite eum et sinite ire*
[^186^](ottantatre_questioni_note.htm#N186)*, *hoc est quod post hanc
vitam auferuntur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum
autem intersit inter hominem quem Dei sapientia gestabat, per quem
liberati sumus, et ceteros homines, hinc intellegitur quod Lazarus nisi
exiens de monumento non solvitur, id est, etiam renata anima nisi
resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non
potest, quamdiu per speculum in aenigmate videt; Domini autem linteamina
et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento
inventa sunt [^187^](ottantatre_questioni_note.htm#N187). Ipse enim
solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod
peccatum in eo inveniretur [^188^](ottantatre_questioni_note.htm#N188),
sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret aut ab itinere
retardaret.

****
\66. - De eo quod scriptum est: *An ignoratis, fratres\
 (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini,\
 in quantum tempus vivit?, *usque ad eum locum in quo\
 scriptum est: *Vivificabit et mortalia corpora vestra\
 per inhabitantem Spiritum eius in vobis*
[^189^](ottantatre_questioni_note.htm#N189)

** **
\1. Apostolus in hac similitudine in qua de viro et muliere loquitur,
quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat:
mulierem, virum et legem, mulierem scilicet subiugatam viro per vinculum
legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim
dicit: *Mulier enim sub viro vivo marito vincta est legi, si autem
mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro
vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir
eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro*
[^190^](ottantatre_questioni_note.htm#N190)*. *Huc usque similitudo est.
Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem
induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt: homo, peccatum,
lex. Tamdiu enim dicit esse sub lege hominem, quamdiu vivit peccato;
quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc
autem peccatum hic intellegendum est, quod accessit per legem. Quod
peccatum dicit supra modum esse, quoniam cum appareat esse peccatum, fit
tamen et adiuncta praevaricatione cumulatur.* Ubi enim non est lex, nec
praevaricatio* [^191^](ottantatre_questioni_note.htm#N191)*. *Et hoc est
quod dicit: *Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum*
[^192^](ottantatre_questioni_note.htm#N192)*. *Quapropter legem, quamvis
a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato,
sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam
liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. *Per legem enim cognitio
peccati* [^193^](ottantatre_questioni_note.htm#N193)*. *Et alio loco
dicit: *Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est
mortem* [^194^](ottantatre_questioni_note.htm#N194)*.* Ubi ergo non est
gratia liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum.
Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sufficere ad
extrahendum se de servitute peccati atque hoc modo detumescente atque
extincta omni superbia subdatur liberatori suo, sinceriterque homo
dicat: *Adhaesit anima mea post
te*[^195^](ottantatre_questioni_note.htm#N195)*, *quod est iam non esse
sub lege peccati, sed in lege iustitiae. Lex peccati autem dicitur, non
quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur; ideo etiam
lex mortis, quia *stipendium peccati mors*
[^196^](ottantatre_questioni_note.htm#N196); *aculeus mortis peccatum,
virtus autem peccati lex* [^197^](ottantatre_questioni_note.htm#N197).
Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius autem peccamus lege
prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia,
idipsum quod lex onerose iusserat, iam sine onere ac libentissime
implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est
peccantibus atque morientibus, iubet tantum ne concupiscamus, et tamen
concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam et
liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus et
impleamus iussa legis, non iam servi legis per timorem, sed amici per
caritatem et servi iustitiae, unde illa lex promulgata est. Iustitiae
autem non serviliter sed liberaliter serviendum est, id est, caritate
potius quam timore. Ideoque verissime dictum est: *Legem ergo evacuamus
per fidem? Absit. Sed legem statuimus*
[^198^](ottantatre_questioni_note.htm#N198)*. *Hoc enim efficit fides,
quod lex iubet. Statuitur ergo lex per fidem. Quae fides si non sit,
iubet tantum lex et non implentes iussa reos tenet, ut eos gementes et
non valentes implere quae iussa sunt, ad gratiam liberatoris aliquando
convertat.

**2.** Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem,
virum et legem, et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est
tria, animam, peccatum et legem peccati, hoc solum diversum est, quod in
illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet et a lege viri
solvatur, hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo. Cum
autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. *Itaque, *ait,
*fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis
alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim
essemus in carne, *inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti
teneremur, *passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in
membris nostris, ut fructum ferrent morti*
[^199^](ottantatre_questioni_note.htm#N199)*. *Aucta concupiscentia,
quam lex prohibet, ubi non erat fides et ad cumulum peccatorum
praevaricationis crimen adiectum quia *ubi non est lex nec
praevaricatio* [^200^](ottantatre_questioni_note.htm#N200), has dicit
passiones quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum
ferrent morti. Sub istis passionibus tamquam sub viro dominante agebat
anima, antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur
qui iam servit mente legi Dei, quamvis ipsae passiones nondum mortuae
sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei
qui est sub gratia, quod eum non vincat nec captivum ducat, donec
mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est; et inde corpus
etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui.
Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus
vivificatum.

**3.** Ex quo comprehendimus quattuor esse differentias etiam in uno
homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim
oportebat atque id iustum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit,
amissa beatitudine spiritali, quae paradisi nomine significatur,
animales carnalesque nasceremur, prima est actio ante legem, secunda sub
lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante legem actio est, cum
peccatum ignoramus et sequimur carnales concupiscentias. Sub lege est
actio, cum iam prohibemur a peccato, et tamen eius consuetudine victi
peccamus, quoniam nos nondum adiuvat fides. Tertia actio est, quando iam
plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid
tribuimus sed eius misericordiam diligendo iam non vincimur delectatione
consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur, sed tamen adhuc
eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio,
cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet
concorditer iuncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt, quod
fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem
[^201^](ottantatre_questioni_note.htm#N201).

**4. **Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim
occurrunt: *Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per
peccatum mors, et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit. Peccatum autem
non deputabatur, cum lex non esset*
[^202^](ottantatre_questioni_note.htm#N202)*; *et iterum: *Sine lege
enim peccatum mortum est, ego autem vivebam aliquando sine lege*
[^203^](ottantatre_questioni_note.htm#N203)*. *Quod enim hic dicit
*mortum est, *hoc est quod superius dicit *non deputabatur, *id est,
latebat. Quod manifestat in consequentibus, ubi dicit: *Sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem*
[^204^](ottantatre_questioni_note.htm#N204)*, *id est, per legem, quia
bona est lex, si quis ea legitime utatur
[^205^](ottantatre_questioni_note.htm#N205). Si ergo hic ait *ut
appareat peccatum, *manifestum est quod superius ideo dicebat *mortuum
*et *non deputari, *quia non apparebat, antequam lege prohibente
ostenderetur.

**5.** Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: *Lex autem
subintravit, ut abundaret delictum*
[^206^](ottantatre_questioni_note.htm#N206)*, *accessit enim et
praevaricatio, quae non erat, et illud quod iam commemoratum est: *Cum
enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt,
operabantur in membris nostris, ut fructum* *ferrent morti*
[^207^](ottantatre_questioni_note.htm#N207)*; *et illud: *Quid ergo
dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per
legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem
concupiscentiam* [^208^](ottantatre_questioni_note.htm#N208)*; *et paulo
post: *Adveniente, *inquit, *mandato, peccatum revixit. Ego autem
mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse
ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et
per illud occidit* [^209^](ottantatre_questioni_note.htm#N209)*. *Quod
ergo ait *mortuus sum*, vult intellegi mortuum me esse cognovi, quia iam
etiam praevaricatione peccat qui videt per legem quid facere non debeat,
et tamen facit; quod autem ait: *Fefellit me peccatum occasione accepta
per mandatum* [^210^](ottantatre_questioni_note.htm#N210)*, *sive quia
suasio delectationis ad peccandum vehementior est, cum adest prohibitio,
sive quia etiamsi quid homo fecerit secundum iussa legis, si adhuc non
sit fides quae in gratia est, sibi hoc vult tribuere non Deo et
superbiendo plus peccat. Sequitur ergo et dicit: *Itaque lex quidem
sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est mihi
factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum
mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum
delinquens per mandatum. Scimus autem* *quia lex spiritalis est, ego
autem carnalis sum* [^211^](ottantatre_questioni_note.htm#N211)*, *id
est, carni consentio nondum spiritali gratia liberatus, *venundatus sub
peccato* [^212^](ottantatre_questioni_note.htm#N212)*, *id est, peccans
pretio temporalium voluptatum. *Quod enim operor, ignoro*
[^213^](ottantatre_questioni_note.htm#N213)*, *id est, non agnosco esse
in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem
dicit Dominus peccatoribus: *Non novi vos. *Non enim eum aliquid latet;
sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum quas habet
veritas, ideo ipsa veritas peccatoribus dicit: *Non novi vos. *Sicut
enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando
sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in *Psalmis*: *Delicta
quis intellegit?* [^214^](ottantatre_questioni_note.htm#N214)* Non enim
quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc ago,
consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud,
sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem
bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum
hoc ago. Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id
quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere
bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum
interiorem hominem:video autem aliam legem in membris meis, repugnantem
legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in
membrismeis* [^215^](ottantatre_questioni_note.htm#N215)*. *Huc usque
sunt verba hominis sub lege constituti nondum sub gratia, qui etiamsi
nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et
naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret
ergo auxilium qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit,
non suum esse quod surgit. Iam enim liberatus agnoscens gratiam
liberatoris sui dicit: *Miser ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum*
[^216^](ottantatre_questioni_note.htm#N216)*.*

**6.** Et incipiunt iam verba dici hominis sub gratia constituti in
actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem
mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem
peccandi. Sic enim dicit: *Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne
autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in
Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a
lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo
infirmabatur per carnem* [^217^](ottantatre_questioni_note.htm#N217)*,
*id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia
ipsius iustitiae nondum erat caritas, quae interiore delectatione
teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium
traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat
iustos deditos carni, sed *Deus Filium suum misit in similitudinem
carnis peccati* [^218^](ottantatre_questioni_note.htm#N218)*. *Non enim
caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat, sed tamen
inerat in ea similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat. Mortem
autem non meruit Adam nisi peccato. Sed quid fecit Dominus? *De peccato
damnavit peccatum in carne*
[^219^](ottantatre_questioni_note.htm#N219)*, *id est, suscipiendo
carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in
ipsa carne damnavit, ut aeternorum caritate spiritus flagrans non
duceretur captivus in consensionem libidinis. *Ut iustitia, *inquit,
*legis impleretur in nobis,* *qui non secundum carnem ambulamus, sed
secundum spiritum* [^220^](ottantatre_questioni_note.htm#N220)*. *Itaque
praecepta legis per caritatem impleta sunt, quae per timorem non
poterant. *Qui* *enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt,
*id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt; *qui autem
secundum* *spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis
mors est; prudentia autem spiritus vita et pax, quia prudentia carnis
inimica est in Deum* [^221^](ottantatre_questioni_note.htm#N221)*. *Ipse
ostendit quid dixerit *inimica*,* *ne quis putaret ex adverso aliud
venire principium; subiungit enim et dicit: *Legi enim Dei non est
subiecta, nec enim potest* [^222^](ottantatre_questioni_note.htm#N222)*.
*Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum, non quia Deo
aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei;
hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum
adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est
[^223^](ottantatre_questioni_note.htm#N223). Sic est autem dictum: *Legi
enim Dei non est subiecta; nec enim potest*
[^224^](ottantatre_questioni_note.htm#N224)*, *tamquam si diceretur: Nix
non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit; sed
resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, iam nix non
est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis
temporalia bona concupiscit; quamdiu enim appetitus talis inest animae,
legi Dei subiecta esse non potest, id est, non potest implere quae lex
iubet. Sed cum spiritalia bona desiderare coeperit et temporalia
contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet.
Eadem namque anima, cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere
dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis
substantia est, qua induitur anima vel exuitur, sed ipsius animae
affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna
converterit. *Qui* *autem in carne sunt*,* *inquit, *Deo* *placere non
possunt* [^225^](ottantatre_questioni_note.htm#N225)*, *id est, qui
voluptatibus carnis adquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui
de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subiunxit: *Vos autem non
estis in carne, sed in spiritu*
[^226^](ottantatre_questioni_note.htm#N226)*. *Utique adhuc in hac vita
constitutis loquitur; in spiritu enim erant, quia in fide et spe et
caritate desideriis spiritalium rerum adquiescebant. *Si tamen, *inquit,
*Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non
habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis, corpus quidem
mortum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam*
[^227^](ottantatre_questioni_note.htm#N227)*. *Mortuum corpus dicit,
quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et
quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus ad appetenda terrena
sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda
non consentit, quae iam servit legi Dei et sub gratia constituta est. Ad
hoc enim valet quod supra dictum est: *Mente servio legi Dei, carne
autem legi peccati* [^228^](ottantatre_questioni_note.htm#N228)*. *Et
ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam
pacem, quae corporis resurrectione et immutatione futura est.

**7.** Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae
quarta est actio, si tamen ea actio dici potest, quae summa quies est.
Sequitur enim et dicit: *Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a
mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis
vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in
vobis* [^229^](ottantatre_questioni_note.htm#N229)*. *Hic et de
resurrectione corporis evidentissimum testimonium est; et satis apparet,
quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem
neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non
cedat qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne
servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia
invenitur malum. Neque lex mala est, quae ostendit homini in quibus
peccatorum vinculis iaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio
et solvi et erigi et firmissime constitui mereatur. In prima ergo
actione, quae est ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius
saeculi; in secunda, quae sub lege est, pugnamus sed vincimur; in tertia
pugnamus et vincimus; in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna
pace requiescimus. Subiugatur enim nobis quod inferius nostrum est, quod
propterea non subiugabatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.

****
\67. - De eo quod scriptum est: *Existimo enim quod\
 non sint condignae*,* passiones huius temporis ad futuram\
 gloriam quae revelabitur in nobis, *usque ad id\
 quod dictum est: *Spe enim salvi facti sumus*
[^230^](ottantatre_questioni_note.htm#N230)

** **
\1. Hoc capitulum obscurum est, quia non hic satis apparet, quam nunc
vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura
quidquid fecit et condidit Deus Pater per unigenitum Filium in unitate
Spiritus Sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac
spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est: *Ipsa
creatura liberabitur a servitute interitus in libertatem gloriae
filiorum Dei* [^231^](ottantatre_questioni_note.htm#N231)*, *quasi nos
non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem
liberabitur a servitute creatura. Item dicit: *Scimus enim quia omnis
creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem, sed et nos
ipsi* [^232^](ottantatre_questioni_note.htm#N232)*, *tamquam aliud simus
nos, aliud creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum
est.

**2.** *Existimo enim, *inquit, *quod indignae sint passiones huius
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis*
[^233^](ottantatre_questioni_note.htm#N233)*. *Hoc manifestum est.
Dixerat enim superius: *Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis,
vivetis* [^234^](ottantatre_questioni_note.htm#N234)*. *Quod fieri non
potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod
paulo ante ait: *Si tamen compatimur, ut et conglorificemur*
[^235^](ottantatre_questioni_note.htm#N235)*. *Quod itaque ait: *Nam
expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat*
[^236^](ottantatre_questioni_note.htm#N236)*, *hoc eum puto dicere. Nam
et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est,
cum esurimus vel sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem
concubitus per castitatem, dum iniuriarum lacerationes et contumeliarum
aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque reiectis
voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in
nobis in hac atque huiusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim
corpus et anima, quae utique creatura est, et expectat revelationem
filiorum Dei, id est, expectat quando appareat quod vocatum est, in ea
gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest
appellari creatura, quando quidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque
Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam
gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur;
nam ille unigenitus natura Filius est. *Ergo* *expectatio creaturae, *id
est, expectatio nostra, *revelationem filiorum Dei expectat*
[^237^](ottantatre_questioni_note.htm#N237)*, *id est, expectat quando
appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe
sumus. *Filii* enim *Dei* *sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus
quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti
est* [^238^](ottantatre_questioni_note.htm#N238)*. *Ipsa est revelatio
filiorum Dei, quam nunc expectat expectatio creaturae, non quod creatura
revelationem expectet alterius naturae, quae non sit creatura, sed ipsa
qualis nunc est expectat, quando sit qualis futura est, tamquam si
diceretur: Operante pictore subiectis sibi coloribus et ad opus eius
paratis expectatio colorum manifestationem imaginis expectat, non quia
tunc alii erunt aut colores non erunt, sed tantum quod aliam dignitatem
habebunt.

**3.*** Vanitati enim, *inquit, *creatura subiecta est*
[^239^](ottantatre_questioni_note.htm#N239)*. *Hoc est illud: *Vanitas
vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore
suo, quem ipse laborat sub sole*
[^240^](ottantatre_questioni_note.htm#N240)*. *Cui dictum est: *In
labore manducabis panem* [^241^](ottantatre_questioni_note.htm#N241)*?
Vanitati *ergo *creatura subiecta est, non sponte*
[^242^](ottantatre_questioni_note.htm#N242)*. *Bene additum est *non
sponte. *Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est.
Peccatum itaque fuit spontaneum contra praeceptum facere veritatis,
peccati autem poena subici fallaciae. Non ergo sponte creatura vanitati
subiecta est, *sed propter eum qui subiecit eam in spe*
[^243^](ottantatre_questioni_note.htm#N243)*, *id est, propter eius
iustitiam atque clementiam, qui neque impunitum peccatum reliquit, nec
insanabilem voluit esse peccantem.

**4.*** Quia et ipsa creatura*
[^244^](ottantatre_questioni_note.htm#N244)*, *id est, ipse homo, cum
iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo
creatura: *et ipsa *itaque *creatura, *id est, et ipsa quae nondum
vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura,
*liberabitur a servitute interitus*
[^245^](ottantatre_questioni_note.htm#N245)*. *Quod itaque ait: *et ipsa
liberabitur, *facit intellegi *et ipsa *quemadmodum nos, id est, et de
ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum
crediderunt, sed tantum creatura, quia et ipsi credituri sunt et
liberabuntur a servitute interitus quemadmodum nos, qui iam filii Dei
sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a
servitute interitus *in libertatem gloriae filiorum Dei*
[^246^](ottantatre_questioni_note.htm#N246)*, *id est, erunt et ipsi ex
servis liberi et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt
filii Dei.

**5.** *Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque
adhuc* [^247^](ottantatre_questioni_note.htm#N247)*. *Omnis creatura in
homine numeratur, non quia in eo sunt omnes angeli et supereminentes
virtutes ac potestates, aut caelum et terra et mare et omnia quae in eis
sunt, sed quia omnis creatura partim spiritalis est, partim animalis,
partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis
creatura per loca tenditur, animalis autem vivificat corporalem,
spiritalis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se
subicit Deo; cum autem transgreditur praecepta eius, laboribus et
aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit
ex corpore carnalis homo vel animalis vocatur, carnalis quia carnalia
sectatur, animalis autem quia fertur dissoluta lascivia animae suae,
quam non regit spiritus neque coercet intra metas naturalis ordinis,
quia et ipse non se subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit
et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse
rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est
[^248^](ottantatre_questioni_note.htm#N248)) vocatur spiritalis. Quae
vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et
quoniam summi angeli spiritaliter vivunt, infimi autem animaliter,
bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit sed
vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intellegit spiritu et
sentit anima et localiter corpore movetur. *Omnis *itaque *creatura *in
homine *congemiscit et dolet. *Non enim totam, sed omnem dixit, tamquam
si quis dicat: Solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non
toti vident, quia tantum oculis vident; ita in homine omnis creatura
est, quia et intellegit et vivit et corpus habet, sed non tota creatura
in ipso est, quia sunt praeter ipsum et angeli, qui intellegant et
vivant et sint, et pecora, quae vivant et sint, et corpora, quae
tantummodo sint, cum ipsum vivere magis sit quam non vivere, et ipsum
intellegere magis quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo
congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc.
*Usque adhuc *autem recte dixit, quia etiamsi sunt aliqui iam in sinu
Abrahae [^249^](ottantatre_questioni_note.htm#N249), et latro ille cum
Domino in paradiso constitutus
[^250^](ottantatre_questioni_note.htm#N250) ipso die quo credidit dolere
destiterit, tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia
in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam
et corpus.

**6.*** Non solum autem, *inquit, *omnis creatura congemiscit et dolet,
sed et nos ipsi, *id est, non solum in homine corpus et anima et
spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi
exceptis corporibus, *in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes
spiritus. *Et bene dixit *primitias habentes* *spiritus, *id est, quorum
iam spiritus tamquam sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis
igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis, quia veritas primum
spiritum nostrum obtinet, ut per hunc cetera comprehendantur. Iam ergo
habet primitias oblatas Deo qui dicit: *Mente servio legi Dei, carne
autem legi peccati* [^251^](ottantatre_questioni_note.htm#N251)*; *et
qui dicit: *Deus cui servio in spiritu meo;*
[^252^](ottantatre_questioni_note.htm#N252)* *et de quo dicitur:
*Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma*
[^253^](ottantatre_questioni_note.htm#N253)*. *Sed quoniam adhuc dicit:
*Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?*
[^254^](ottantatre_questioni_note.htm#N254)* *et adhuc talibus dicitur:
*Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in
vobis* [^255^](ottantatre_questioni_note.htm#N255);* *nondum est
holocaustum, erit autem cum absorbebitur mors in victoriam, cum ei
dicetur:* Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus?*
[^256^](ottantatre_questioni_note.htm#N256)* *Nunc ergo, inquit, non
solum omnis creatura, id est, cum corpore, *sed etiam nos ipsi primitias
habentes spiritus, *id est, nos animae, qui iam primitias mentes nostras
obtulimus Deo, *in nobis ipsis congemiscimus, *id est, praeter corpus,
*adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri*
[^257^](ottantatre_questioni_note.htm#N257),* *id est, ut et ipsum
corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, ad quam vocati sumus,
totos nos liberatos transactis omnibus molestiis ex omni parte Dei
filios esse manifestet. *Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae
videtur non est spes* [^258^](ottantatre_questioni_note.htm#N258)*.
*Tunc ergo erit res quae nunc spes est, *cum apparuerit quid erimus*, id
est, *similes illi erimus* *quoniam videbimus eum sicuti est*
[^259^](ottantatre_questioni_note.htm#N259).

**7.** Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non
incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur
omnes angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam
nos penitus liberemur, quoniam dictum est: *Omnis creatura congemiscit
et dolet* [^260^](ottantatre_questioni_note.htm#N260)*. *Quamvis enim
adiuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis
etiam unicum Filium suum dignatus est mittere, tamen sine gemitu et
doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque
sit de numero nostro Lazarus ille, qui iam in Abrahae sinu requiescit,
praesertim quia dixit eamdem creaturam quae congemiscit et dolet
vanitati esse subiectam, quod de summis et excellentibus Virtutum
Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a
servitute interitus, quo illos cecidisse qui in caelis agunt vitam
beatissimam non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est,
sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt, ne
forte quae congemiscit et dolet, et vanitati subiecta est, possit aliquo
modo alio intellegi, ut de summis angelis, quamdiu nostrae infirmitati
iussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive
illa quam executi sumus, sive alia aliqua huius capituli expositio
proferatur, id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam
fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta
iactasse.

****
\68. - De eo quod scriptum est:\
 *O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?*

**1.** Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos dicendo: *O homo, tu
quis es, qui respondeas Deo?*
[^261^](ottantatre_questioni_note.htm#N261)* *de hoc ipso illi
quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi qua
obiurgata est ipsa curiositas, et impii quidem cum contumelia, ut dicant
Apostolum in solvenda quaestione defecisse et obiurgasse quaerentes,
quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici,
qui non decipiunt nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur et
adversantes Legi et Prophetis quaecumque de illis Apostolus sermoni suo
inseruit falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur etiam hoc
inter ipsa quae interpolata dicunt numerare maluerunt et negare Paulum
dixisse:* O* *homo, tu quis es, qui respondeas Deo?* quoniam si ipsis
dicatur ad decipiendos homines calumniantibus procul dubio tacebunt, nec
audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere
cupiunt scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas
legentes quaerunt, quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus
responderi. Sed nos, et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes
et libros quos catholica disciplina custodit infalsatos esse nequaquam
existimantes, sentiamus quod verum est: indignos et infirmos esse ad
intellegenda divina secreta quibus ista clauduntur, et eis murmurantibus
et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint:
*Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc
conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit?*
[^262^](ottantatre_questioni_note.htm#N262): cum his ergo verbis aut
calumniari Scripturis aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint,
ut praecepta contemnant quibus ad vitam bonam invitantur, respondeamus
fidentissime: *O homo, tu quis es, qui respondeas Deo*?, nec eos
reveriti sanctum canibus demus aut proiciamus margaritas nostras ante
porcos [^263^](ottantatre_questioni_note.htm#N263), si tamen iam ipsi
canes et porci non sumus; et de meritis animarum revelante Spiritu
Sancto, sublime aliquid et a vulgari coniectura remotissimum vel ex
parte atque in aenigmate suspicemur.

**2.** Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed
eos qui nondum sunt in caritate radicati et fundati, ut possint
comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem
et profundum et cetera quae in eodem loco exequitur
[^264^](ottantatre_questioni_note.htm#N264). Non ergo prohibuit a
quaerendo de quibus dicit: *Spiritalis autem omnia iudicat; ipse autem a
nemine iudicatur* [^265^](ottantatre_questioni_note.htm#N265)*; *et
illud praecipue: *Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed
Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis*
[^266^](ottantatre_questioni_note.htm#N266)*. *Quos ergo prohibuit nisi
luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti
imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus
[^267^](ottantatre_questioni_note.htm#N267), et quia ei a quo factus est
noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post
peccatum audire: *Terra es, et in terram ibis*
[^268^](ottantatre_questioni_note.htm#N268)? Talibus igitur hominibus
dicit Apostolus:* O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit
figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti?*
[^269^](ottantatre_questioni_note.htm#N269)* *Quamdiu ergo figmentum es,
nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam, qua
nobis data est potestas filios Dei fieri
[^270^](ottantatre_questioni_note.htm#N270), quo possis audire: *Iam non
dicam vos servos sed amicos*
[^271^](ottantatre_questioni_note.htm#N271)*; tu quis es, qui respondeas
Deo*,* *et velis Dei nosse consilium, qui si hominis tibi aequalis nosse
voluisses, imprudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris?
Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis
[^272^](ottantatre_questioni_note.htm#N272), exuentes nos veterem
hominem et induentes novum [^273^](ottantatre_questioni_note.htm#N273),
ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: *Numquid dicit figmentum ei
qui se finxit: Quare sic me fecisti?*
[^274^](ottantatre_questioni_note.htm#N274)

**3.** Et ut manifestum sit non sanctificato spiritui, sed carnali luto
ista dici, vide quid sequitur: *Aut non habet potestatem figulus luti ex
eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in
contumeliam?* [^275^](ottantatre_questioni_note.htm#N275) Ex quo ergo in
paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia non
secundum caelum sed secundum terram, id est, non secundum spiritum sed
secundum carnem, mortali generatione formamur, et omnes una massa luti
facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando
amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi
aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo
respondeat et dicat: *Quare sic me fecisti?* Si vis ista cognoscere,
noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui
dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius, non autem,
quod tu cupis, antequam credant divina nosse cupientibus. Merces enim
cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa
autem gratia, quae data est per fidem, nullis nostris meritis
praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii?
Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est
[^276^](ottantatre_questioni_note.htm#N276), ut ad credendum non merito,
sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus.
Peccatores igitur credere iubentur, ut a peccatis credendo purgentur.
Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non
possint nisi recte vivant, nec recte vivere valeant nisi credant,
manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta, quibus credentes a
saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit.
*Beati *enim *mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt*
[^277^](ottantatre_questioni_note.htm#N277)*; *et per prophetam canitur:
*In simplicitate cordis quaerite illum*
[^278^](ottantatre_questioni_note.htm#N278)*. *Quapropter recte dicitur
hominibus in vetustate vitae manentibus et propterea tenebrosum oculum
animae gerentibus: *O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid
dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Aut non habet
potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in
honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova
conspersio* [^279^](ottantatre_questioni_note.htm#N279),* *et in ea ipsa
non adhuc parvulus in Christo, ut lacte potandus sis
[^280^](ottantatre_questioni_note.htm#N280), sed perveni ad virum
perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur: *Sapientiam loquimur
inter** **perfectos* [^281^](ottantatre_questioni_note.htm#N281)*. *Tunc
demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum
occultissimis meritis et de gratia vel iustitia secreta omnipotentis
Dei.

**4.** Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus
afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor,
ut nec manifestissimis signis iubentis Dei crederet. Ex eadem ergo
massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit quibus
subveniret, cum eum deprecarentur filii Israel, et vasa irae quorum
supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum eius, quia
quamvis essent utrique peccatores et propterea ad unam massam
pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingemuerant, ut
eis subveniret, aliter illi quorum iniustis oneribus ingemuerant.
*Pertulit* ergo *in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in
perditionem* [^282^](ottantatre_questioni_note.htm#N282). Et eo ipso quo
ait *in multa patientia* satis significavit priora eorum peccata, in
quibus eos pertulit, ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum
vindicta subveniendum erat his qui liberarentur. *Et ut notas faceret
divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in
gloriam* [^283^](ottantatre_questioni_note.htm#N283)*.* Hic fortasse
conturbatus ad illam quaestionem redis: *Cuius vult miseretur, et quem
vult obdurat, quid adhuc conqueritur? Voluntati enim eius quis
resistit?* [^284^](ottantatre_questioni_note.htm#N284) Prorsus *cuius
vult miseretur* *et quem vult obdurat*; sed haec voluntas Dei iniusta
esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi
peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen
nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in
peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur
iustificatione, et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sint
obtunsione. Habes eundem Apostolum alibi dicentem: Q*uoniam non
probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum*
[^285^](ottantatre_questioni_note.htm#N285). Quod eos dedit in reprobum
sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis
[^286^](ottantatre_questioni_note.htm#N286); quod autem illi non
probaverunt Deum habere in notitia, hoc est quod digni extiterunt qui
darentur in reprobum sensum.

**5.** Tamen verum est quia *non volentis neque currentis, sed
miserentis est Dei* [^287^](ottantatre_questioni_note.htm#N287). Quia
etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et
multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus
fuerit, non ipsius est qui si relinqueretur interiret, sed miserentis
Dei qui eius precibus dolorique subvenit. Parum est enim velle nisi Deus
misereatur; sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas
praecesserit, quia *in terra pax hominibus bonae voluntatis*
[^288^](ottantatre_questioni_note.htm#N288). Et quoniam nec velle
quisquam potest nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus ubi nullus
hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem aut aliqua signa
visibilia, efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis
[^289^](ottantatre_questioni_note.htm#N289). Ad illam enim cenam, quam
Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt venire
voluerunt, neque illi qui venerunt venire possent nisi vocarentur.
Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt, quia vocati venerunt;
nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi,
quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate
[^290^](ottantatre_questioni_note.htm#N290). Vocatio ergo ante meritum
voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit
vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus
non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat
meritum supplicii cum vocatus venire neglexit. Ita erunt illa duo:
*Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine*
[^291^](ottantatre_questioni_note.htm#N291)*.* Ad misericordiam pertinet
vocatio; ad iudicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati et
supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem,
quantum boni consecutae fuerint illae terrae per adventum Ioseph
[^292^](ottantatre_questioni_note.htm#N292)? Illius ergo rei gestae
cognitio, vocatio eius fuit, ut populum Israel misericorditer tractans
non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit et
exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur,
meruit poenam, ut induraretur illi cor et tantam caecitatem mentis
pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet,
quo posset eius supplicio sive obdurationis sive ultimae visibilis
submersionis erudiri populus, cuius afflictione ille et occultae
obtunsionis et manifestae submersionis meritum compararet
[^293^](ottantatre_questioni_note.htm#N293).

**6.** Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in
populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates
operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud:
*In utero sanctificavi te* [^294^](ottantatre_questioni_note.htm#N294);
et: *Cum esses in renibus patris tui, vidi te*
[^295^](ottantatre_questioni_note.htm#N295); et: *Iacob dilexi, Esau
autem odio habui* [^296^](ottantatre_questioni_note.htm#N296): cum
dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab
eis qui diligunt Dominum Deum suum ex toto corde et ex tota anima et ex
tota mente sua, et diligunt proximum tamquam se ipsos
[^297^](ottantatre_questioni_note.htm#N297). Tanta enim caritate fundati
possunt iam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem,
latitudinem, altitudinem et
^profundum^[^298^](ottantatre_questioni_note.htm#N298). Illud tamen
constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum iniuste facere,
neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo
debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium, quam si
penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus
detraxeris, remanet nihil.

****
\69. - De eo quod scriptum est: *Tunc et ipse Filius\
 subiectus erit ei qui illi subiecit omnia*
[^299^](ottantatre_questioni_note.htm#N299)

**1.** Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent
usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus: *Cum autem ei
omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi
subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.* Non enim posset eis error
oboriri palliatus nomine christiano nisi de Scripturis non intellectis;
dicunt enim: Si aequalis est, quomodo subiectus erit? Quod utique simile
est illi evangelicae quaestioni: Si aequalis est, quomodo maior est
Pater? Ipse enim Dominus ait: *Quoniam Pater maior me est*
[^300^](ottantatre_questioni_note.htm#N300). Regula autem catholicae
fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scriptura dicuntur de Filio quod
minor sit Patre, secundum susceptionem hominis intellegantur, cum vero
ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est
accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit et: *Pater maior me*
*est*, et: *Ego et Pater unum sumus*
[^301^](ottantatre_questioni_note.htm#N301); et: *Deus erat Verbum*, et:
*Verbum caro factum est*, et: *Non rapinam arbitratus est esse aequalis
Deo*, et: *Semet ipsum exinanivit formam servi accipiens*
[^302^](ottantatre_questioni_note.htm#N302). Sed quoniam multa etiam
secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem
hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem et Filium
non aliud quam Filium intellegi oporteat, putant haeretici in his quae
ita dicuntur atque intelleguntur aequalitatem esse non posse. Scriptum
est enim: *Omnia per ipsum facta sunt*
[^303^](ottantatre_questioni_note.htm#N303), utique per Filium, hoc est
per Verbum Dei, a quo, nisi a Patre?Nusquam autem scriptum est quod
Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod
imago Patris sit Filius [^304^](ottantatre_questioni_note.htm#N304);
nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater; deinde quod ille
genitor ille genitus et cetera huiusmodi, quae non ad inaequalitatem
substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum, in quibus illi,
aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda
grossiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim
non posset in his intellegi aequalitas eius per quem facta sunt omnia et
eius a quo facta sunt, imaginis et eius cuius imago est, geniti et
genitoris, nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens
ipsum etiam verbum poneret dicens: *Non rapinam arbitratus est esse
aequalisDeo* [^305^](ottantatre_questioni_note.htm#N305)*.*

**2.** Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt,
partim propter personarum proprietates, partim propter susceptionem
hominis ita scripta sunt, dum tamen divinae substantiae Patris et Filii
deitas et unitas et aequalitas maneat, recte quaeritur hoc loco, utrum
secundum personarum proprietates an secundum hominis susceptionem
Apostolus dixerit: *Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi
subiecit omnia* [^306^](ottantatre_questioni_note.htm#N306). Solet
circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa
scripta sunt praesentem quaestionem contingentia diligenti discussione
tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra
diceret: *Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae
dormientium* [^307^](ottantatre_questioni_note.htm#N307); agebat enim de
resurrectione mortuorum. Quod in Domino secundum susceptionem hominis
factum est; quamquam apertissime sequatur et dicat: *Quoniam* *quidem
per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in
Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus. Deinde ii qui sunt
Christi, in praesentia *(parusiva)* eius. Deinde finis, cum tradiderit
regnum Deo et Patri,* *cum evacuaverit omnem principatum et omnem
potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes
inimicos suos sub pedibus suis.* *Novissima inimica destruetur mors.
Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum* *autem dixerit quia omnia
subiecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia.
Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit
ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus*
[^308^](ottantatre_questioni_note.htm#N308)*.* Manifestum est ergo hoc
secundum susceptionem hominis dictum.

**3.** Sed alia in hoc capitulo, cuius totum textum commemoravi, solent
habere quaestionem: primo quod dictum est: *Cum tradiderit regnum Deo et
Patri*, quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est:
*Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus
suis*, quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra
dictum est: *Deinde finis.* Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi
finem dixerit consummationem regni eius, cum in Evangelio scriptum sit:
*Et regni eius non erit finis*
[^309^](ottantatre_questioni_note.htm#N309). Postremo quod dictum est:
*Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit
ei qui illi subiecit omnia*, sic volunt intellegi, quasi nunc aut
aliquid Filio non sit subiectum aut Patri non sit ipse subiectus.

**4.** Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque
Scriptura loquitur, ut quod semper est tunc fieri dicatur in aliquo, cum
ab eo cognosci coeperit. Ita enim dicimus oratione: *Sanctificetur*
*nomen tuum* [^310^](ottantatre_questioni_note.htm#N310), quasi
aliquando sanctum non sit. Ergo sicut *sanctificetur* est sanctum esse
innotescat, ita quoque: *Cum tradiderit regnum Deo et Patri*, id est:
cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque
clarescat quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur.
Evacuabit autem omnem principatum et potestatem manifestando utique
regnum Patris, ut omnibus notum sit nullum principum et potestatum sive
caelestium sive terrestrium per se habuisse aliquid principatus et
potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum
etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua
remanebit in quoquam principe aut in quoquam homine. Quod etiam nunc
prophetice canitur: *Bonum est sperare in Domino, quam sperare in
homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in
principibus*[^311^](ottantatre_questioni_note.htm#N311), ut ista
meditatione anima iam in regnum Patris assurgat, nec cuiusquam
potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsa
perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per
illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim eius sunt in quibus
nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum
potestatem divinitatis, quod ei cuncta creatura subiecta est, et aliter
regnum eius dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo
est, secundum quod orat qui dicit: *Posside nos*
[^312^](ottantatre_questioni_note.htm#N312). Neque enim non ipse
possidet omnia; secundum quod dicitur etiam illud: *Cum servi essetis
peccati, liberi eratis iustitiae*
[^313^](ottantatre_questioni_note.htm#N313). Evacuabit ergo omnem
principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti
per Filium opus sit aut libeat in cuiusquam creaturae vel in sua
conquiescere potestate.

**5.** *Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub
pedibus suis* [^314^](ottantatre_questioni_note.htm#N314), id est,
oportet regnum eius in tantum manifestari, donec omnes inimici eius
ipsum regnare fateantur; hoc enim intellegitur sub pedibus eius futuros
inimicos. Quod si de iustis acceperimus, ideo dictum est *inimicos*,
quia ex iniustis iustificantur et ei credendo subduntur. De iniustis
autem, qui ad iustorum beatitudinem futuram non pertinent, sic
accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni eius
manifestatione confusi fatebuntur. Ergo: *Oportet eum regnare, donec
ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis*, non ita dictum est, quasi
cum posuerit inimicos subpedibus suis, non sit postea regnaturus, sed:
*Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis*,
oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec
inimici eius nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est
etiam: *Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri*
[^315^](ottantatre_questioni_note.htm#N315); nec ideo tamen, cum
misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere; in tantum enim
est beatitudo nostra, in quantum eius contemplatione perfruimur. Sic
ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non
porrigitur nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut
postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. *Donec* ergo
pro eo positum est, ut non amplius intellegas. Quo enim amplius, id est,
usque ad quam maiorem manifestationem manifestabitur regnum Christi,
nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non
amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius
manifestari est non fieri manifestius; non amplius permanere non fieri
perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum
omnibus claruerit inimicis?

**6.** *Novissima inimica destruetur mors*
[^316^](ottantatre_questioni_note.htm#N316). Non enim erit aliud quod
destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. *Omnia enim
subiecit sub pedibus eius*: hoc est, ut etiam mortem destruat. *Cum
autem dixerit quia omnia subiecta sunt* (dixit hoc utique propheta in
*Psalmis *[^317^](ottantatre_questioni_note.htm#N317)), *manifestum est
quia praeter eum qui subiecit illi omnia*: Patrem vult intellegi omnia
Filio subiecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat
et praedicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter
principium de quo est et de quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad
unum principium referre omnia tamquam imago eius
[^318^](ottantatre_questioni_note.htm#N318), sed in quo inhabitat omnis
plenitudo divinitatis [^319^](ottantatre_questioni_note.htm#N319).

**7.** *Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius
subiectus erit ei qui illi subiecit omnia*
[^320^](ottantatre_questioni_note.htm#N320). Non quasi modo non ita sit,
sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam, *ut
sit Deus omnia in omnibus*. Ipse est finis, quem supra commemoravit, cum
totum primo breviter vellet concludere. Deinde quasi membratim explicare
et exponere; loquebatur enim de resurrectione ubi ait: *Initium
Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia eius; deinde finis.
*Ipse scilicet finis est,* ut sit Deus omnia in omnibus*. Aliter enim
dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad
consumptionem; aliter enim tunica finitur texendo, aliter cibus
comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei
cohaerent amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit
omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit: *Quid autem habes quod non
accepisti?* [^321^](ottantatre_questioni_note.htm#N321)

**8.** Sunt item qui sic intellegant hunc locum: *Oportet eum* *regnare,
donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis*, ut sub alia
significatione positum hic dicant *regnare*, non sub ea qua positum est
*regnum*, de quo ait: *Cum tradiderit regnum Deo et Patri*, ut illud sic
appellaverit *regnum*, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic
appellaverit *regnare*, ut intellegatur tamquam adversus hostem
exercitum ducere vel defendere civitatem, ut ideo dixerit: *Oportet eum
regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis*, quia talis
regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa hoste ita
subiecto, ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio:
*Et regni eius non erit finis*
[^322^](ottantatre_questioni_note.htm#N322), secundum quod regnat in
aeternum; secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur,
tamdiu erit utique ista militia, *donec ponat omnes inimicos suos sub
pedibus suis*; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur.

**9.** Haec autem ita dicta sunt, ut noverimus diligentius etiam illud
considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione
sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id, quod
Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est
regnum eius; secundum id autem quod Verbum caro factum est
[^323^](ottantatre_questioni_note.htm#N323), coepit regnare in
credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: *Dominus
regnavit a ligno* [^324^](ottantatre_questioni_note.htm#N324). Hinc
autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum
non per claritatem eius, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in
eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus et revelatum
parvulis [^325^](ottantatre_questioni_note.htm#N325), quoniam placuit
Deo per stultitiam praedicationis
[^326^](ottantatre_questioni_note.htm#N326) salvos facere credentes.
Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus nisi Christum
Iesum, et hunc crucifixum [^327^](ottantatre_questioni_note.htm#N327).
Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub
pedibus eius, id est, ipsi humilitati eius, quam pedum nomine
significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis,
sicut ex maxima parte iam factum est et cotidie fieri videmus. Sed quo
fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est, ut nutritos fide
incarnationis suae perducat ad speciem, qua aequalis est Patri. Iam enim
eis qui crediderant loquebatur, cum diceret: *Si manseritis in verbo
meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas
liberabit vos* [^328^](ottantatre_questioni_note.htm#N328). Regnum enim
tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo
aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri
Patrem; nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo *se ipsum
exinanivit, formam servi accipiens*
[^329^](ottantatre_questioni_note.htm#N329). Tunc autem tradet regnum
Deo et Patri, *cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et
virtutem*. Unde evacuabit nisi humilitate, patientia et infirmitate?
Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in
credentibus, quia eum principes saeculi iudicaverunt? Quae potestas non
evacuetur, cum ille per quem facta sunt omnia propterea regnat in
credentibus, quia ita subiectus est potestatibus, ut diceret homini:
*Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper*
[^330^](ottantatre_questioni_note.htm#N330)? Quae virtus non evacuetur,
cum ipse per quem caeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia
usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie
regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel
incarnatus vel iudicatus vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis
est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem
tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem
deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittet, sed
uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebebit. Tamdiu autem opus
est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii
perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales
capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis
humilitatem, *donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis*, id est,
donec omnis superbia saecularis incarnationis eius humilitati subdatur.

**10.** Sane quod dictum est: *Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui
illi subiecit omnia* [^331^](ottantatre_questioni_note.htm#N331),
quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde quaestio nata
est, cum ageret de resurrectione mortuorum, tamen recte quaeritur, utrum
secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae
[^332^](ottantatre_questioni_note.htm#N332), an secundum universum
Christum, adnumerato corpore eius et membris. Cum enim ait ad Galatas:
*Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et
semini tuo, quod est* *Christus*, ne ipsum solum hoc loco intellegeremus
Christum, qui de Maria virgine natus est, postea dicit: *Omnes enim vos
unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen
estis* [^333^](ottantatre_questioni_note.htm#N333). Et ad Corinthios cum
de caritate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: *Sicut
enim corpus unum est*, inquit,* et membra habet multa, omnia autem
membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus*
[^334^](ottantatre_questioni_note.htm#N334); non dixit: ita et Christi,
sed: *ita et Christus*, ostendens Christum recte appellari etiam
universum, hoc est caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis
Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum
omnibus suis membris intellegatur, quibus dictum est: *Vos estis corpus
Christi et membra* [^335^](ottantatre_questioni_note.htm#N335). Non ergo
absurde sic intellegimus: *Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui
illi subiecit omnia*, ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed omnes cum
eo sanctos intellegamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae,
subiectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis ad
obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis
resistente, *ut* in illa vita nemine amante propriam potestatem *sit
Deus omnia in omnibus*.

****
\70. - De eo quod Apostolus dicit: *Absorta est mors\
 in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua?\
 Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem\
 mortis peccatum, virtus autem peccati lex*
[^336^](ottantatre_questioni_note.htm#N336)

Quaeri solet quid sit: *Tunc fiet illud quod scriptum est: Absorta est
mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus
tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex.* Mortem
significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit
bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur:
*Ubi est, mors, contentio tua?* si non restitisset et repugnasset.
Ipsius contentio etiam illo loco describitur: *Caro concupiscit adversus
spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur,
ut non quae vultis faciatis*
[^337^](ottantatre_questioni_note.htm#N337). Fit ergo per
sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro
illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati, subiciatur. Et sicut
nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos
pueros si denegarentur acerrime cruciabant, ita credendum est de omni
carnali delectatione futurum esse cum perfecta sanctitas totum hominem
reparaverit. Nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae
voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut
donec sanetur vulnus nostrum non ita molestet ut perimat etiam bonam
voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus quod peccatum erat ante
omnimodo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae
delectationis voluntati bonae hominis resistebat sicuti nunc. Verbi
gratia, si quisquam existat quem numquam venatio delectavit, omnimodo
liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc
prohibet. At si ista libertate male usus venatus fuerit contra
prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam,
ut si se abstinere velit, sine molestia et angore non possit, cum id
ante tota sanitate non ageret. Ergo* aculeus mortis peccatum est*, quia
peccato facta est delectatio quae iam possit resistere bonae voluntati
et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae
deterioris effectae, iure mortem vocamus. *Virtus autem peccati lex
est*, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet
committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorta erit
mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte
perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis obruetur.

****
\71. - De eo quod scriptum est:* Invicem onera vestra\
 portate, et sic adimplebitis legem Christi*
[^338^](ottantatre_questioni_note.htm#N338)

**1.** Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit
apertius significari Novi Testamenti donum esse caritatem quam hoc loco,
ubi Apostolus dicit: *Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis
legem Christi*. Hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse
Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia
praecepti pondus constituens ut diceret: *In hoc cognoscetur quoniam
discipuli mei estis, si vos invicem diligatis*
[^339^](ottantatre_questioni_note.htm#N339). Huius autem dilectionis
officium est invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod non
est sempiternum perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla
erunt onera nostra, quae invicem portare iubeamur. Nunc vero cum in hac
vita, id est, in hac via sumus, invicem onera nostra portemus, ut ad eam
vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis
nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam
transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum
quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super
anteriorem cervice proiecta caput collocet. Et quia necesse est unum
esse qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet,
vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui
praecedit post omnes redeat, et ei succedat cuius ferebat caput, cum
ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes fretum transeunt, donec
veniant ad terrae stabilitatem. Istam cervorum naturam fortasse
intenderat Salomon cum ait: *Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum
colloquantur tecum* [^340^](ottantatre_questioni_note.htm#N340). Nihil
enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.

**2.** Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset
infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis
genus. Sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt, ut
onera nostra invicem portare valeamus. Verbi gratia, iram fratris tunc
portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te
ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Hoc
exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua,
quamvis ipsa diversa non sit infirmitas; in ambobus enim ab invicem ira
portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum
est: veluti si quis in se loquacitatem vicerit et pertinaciam nondum
vicerit, alius vero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit; debet ille
huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et
hoc in isto sanetur, caritate portare. Par quippe infirmitas in duobus
si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se
intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt
et se tolerant: quamquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed
potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una magis se portant
et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet.
Si autem adversum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et
ideo in huiusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa
aegritudo, de qua vis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad
auxilium non ad aequalitatem miseriae valeat, quemadmodum se inclinat
qui manum iacenti porrigit; non enim se proicit ut ambo iaceant sed
incurvat tantum ut iacentem erigat.

**3.** Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum
facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit
Dominus. Hinc enim admonens ait Apostolus: *Hoc sentite in vobis quod et
in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est
esse aequalis Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit
semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis*
[^341^](ottantatre_questioni_note.htm#N341). Superius enim dixerat: *Non
quae sua sunt unusquisque intendens sed quae aliorum*
[^342^](ottantatre_questioni_note.htm#N342). Huic sententiae contexuit
quod dictum est; nam ita sequitur: *Hoc sentite in vobis quod et in
Christo Iesu*, ad hoc dumtaxat, ut quemadmodum ille in eo quod *Verbum
caro factum est et habitavit in
nobis*[^343^](ottantatre_questioni_note.htm#N343), et sine peccato cum
esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua sed nostra, ita et nos
libenter, ad eius imitationem, invicem onera nostra portemus.

**4.** Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit
hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus quod
aegritudinem sive animi sive corporis, quam in alio homine videmus,
etiam nos habere potuimus aut possumus. Hoc ergo exhibeamus ei cuius
infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si
forte nos in ea essemus et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse
Apostolus ait: *Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem*
[^344^](ottantatre_questioni_note.htm#N344), cogitando scilicet in eo
vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo
enim potius id agebat non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi
maxime qui mendaciis suis defendendis, quae negare non possunt, alicuius
magni exempli patrocinium requirunt.

**5.** Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit
habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine
dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et
edomandam superbiam valet, ne arbitreris, quoniam tua quidem bona
eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant et fortasse
maioris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos
aut adulatione potius uti Apostolus iubet cum dicit: *Nihil per
contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter
alterum existimantes superiorem sibi*
[^345^](ottantatre_questioni_note.htm#N345). Non hoc ita debemus
existimare, ut nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse
aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum,
quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes
deprimentes superbiam et acuentes caritatem faciunt onera fraterna
invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo
modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est; et nemo
nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius
sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.

**6.** Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingerentis ad
amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus
optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in
amicitiam possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audeamus.
Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum
aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est
ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod
petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius tamen aliquotiens
accidit, ut eius quem volumus in amicitiam recipere prius nobis
innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodammodo repercussi
relinquimus eum, et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt,
indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Iesus Christus, qui
nos vult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad
quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis
tolerantiam perducamur. Ait enim: *Non est opus sanis medicus sed
aegrotantibus* [^346^](ottantatre_questioni_note.htm#N346). Ideoque si
propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat
repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei,
quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia
quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere,
et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus
temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est:
*Nolite iudicare, ne iudicemini*; et: *In qua mensura mensi fueritis, in
ea remetietur vobis* [^347^](ottantatre_questioni_note.htm#N347). Saepe
autem illa quae bona sunt prius apparent, in quibus etiam temerarium
benivolentiae iudicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea
quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inveniant et
gravius offendant, ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod
nefas est. Quia etiamsi nulla eius bona praecederent, et haec quae post
apparuerunt mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum
illo ageres, quibus talia sanari solent, quanto magis cum ea bona
praecesserunt, quae tamquam pignora nos debent ad posteriora toleranda
constringere.

**7.** Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus.
Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam
quem nondum propter sua bona diligimus. Cogitamus enim quia ille quem
diligimus Dominus propter eum mortuus est. Quam caritatem nobis
apostolus Paulus ingessit cum diceret: *Et peribit infirmus in tua
scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!*
[^348^](ottantatre_questioni_note.htm#N348) ut si illum infirmum propter
vitium quo infirmus est minus diligimus, illum in eo consideremus, qui
mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere non infirmitas
sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia
cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum
debeamus diligere propter Christum.

****
\72. - De temporibus aeternis

Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: *Ante tempora
aeterna* [^349^](ottantatre_questioni_note.htm#N349). Si enim tempora,
quomodo aeterna? Vel si aeterna, quomodo tempora? Nisi forte ante omnia
tempora intellegi voluit, quia si dixisset: *Ante tempora*, neque
addidisset: *aeterna*, posset accipi ante quaedam tempora, quae ante se
haberent alia tempora. *Aeterna *autem maluit dicere quam omnia,
fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An *aeterna tempora*
aevum significavit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile
est, tempus autem mutabile?

****
\73. - De eo quod scriptum est: *Et habitu inventus ut homo*
[^350^](ottantatre_questioni_note.htm#N350)

** **
\1. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicuti est
cuiuscumque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; vel
habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem
et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum
quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus
vestitum, calceatum, armatum et si quid eiusmodi est. In quibus omnibus
generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo quod est
habere), manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita
ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus
ac robur corpori, et vestis atque arma non dubium est quod accidant
membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina
non accideret, et exile atque languidum corpus sine succo viscerum et
robore, et nudus sine veste et inermis sine armis et pede nudo sine
calceamentis esse homo possit. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis
ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae
accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos
mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia, sicuti sapientia, cum
accidit homini non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto
sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur,
sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum vertitur,
et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam
commutamur. Tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur ut
habitum faciant, et quodammodo formantur ab eis quibus habitum faciunt,
sicuti est vestis; nam cum proiecta vel reposita est, non habet eam
formam quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta
accipit formam quam non habebat exuta, cum ipsa membra et cum induuntur
et cum exuuntur in suo statu maneant. Potest esse etiam quartum genus,
cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec ea mutant quibus accidunt,
nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter
attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligente discutias,
aut omnino rarissimum.

**2.** Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum
pertinet ad divinitatem eius, secundum id quod verissimus Deus est,
*aequalem* esse dixit *Patri*, quod non ei fuit tamquam *rapina*, id
est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet
hominem indui et hominibus ut homo apparere; sed *semet ipsum
exinanivit*, non formam suam mutans, sed *formam servi accipiens*, neque
conversus et transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate,
sed tamquam verum hominem suscipiendo ipse susceptor *in similitudinem
hominum factus* non sibi sed eis quibus in homine apparuit *et habitu
inventus est ut homo* [^351^](ottantatre_questioni_note.htm#N351), id
est, habendo hominem *inventus est ut homo*. Non enim poterat inveniri
ab his, qui cor immundum habebant et Verbum apud Patrem videre non
poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud
lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere;
non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit; neque ex
secundo, non enim et mutavit homo Deum et mutatus ab illo est; neque ex
quarto, non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum nec
ab illo mutaretur; sed potius ex tertio: sic enim assumptus est, ut
commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius
atque coniunctius quam vestis ab homine cum induitur. Hoc ergo nomine
*habitus* satis significavit Apostolus, quemadmodum dixerit *in
similitudinem hominum factus*, quia non transfiguratione in hominem, sed
habitu factus est, cum indutus est hominem quem sibi uniens quodammodo
atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum
habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci
![image](immagini/gr_83q_3.gif) vocant, hunc autem, secundum quem
dicimus vestitum vel armatum, sch\`ma potius appellant. Ex quo
intellegitur de isto genere habitus locutum Apostolum, quando quidem in
graecis exemplaribus ![image](immagini/gr_83q_4.gif) scriptum est, quod
nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intellegi non mutatum
esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta
mutantur, quamquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti
copulaverit. Sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari
possunt, ne mutatus intellegatur Deus humanae fragilitatis assumptor,
electum est ut graece ![image](immagini/gr_83q_5.gif) et latine habitus
diceretur illa susceptio.

****
\74. - De eo quod scriptum est in Epistula Pauli ad Colossenses:\
 *In quo habemus redemtionem et remissionem peccatorum\
 qui est imago Dei invisibilis*
[^352^](ottantatre_questioni_note.htm#N352)

Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt: quia ubi imago,
continuo similitudo, non continuo aequalitas; ubi aequalitas, continuo
similitudo, non continuo imago; ubi similitudo, non continuo imago, non
continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo
aequalitas: ut in speculo est imago hominis; quia de illo expressa est,
est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt
imagini, quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas,
continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus,
quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni,
adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum
est. Ubi similitudo, non continuo imago non continuo aequalitas; omne
quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum
perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec
imago tamen eius est, quia non de illo expressum est, nec aequale, quia
et brevius est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur non
continuo, utique intellegitur quia esse aliquando potest. Potest ergo
esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas, ut in parentibus et
filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum
temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut
recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur
aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit. Ex quo intellegitur et
aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere sed etiam
imaginem, quod in superiore exemplo manifestatum est. Potest etiam
aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de
ovis paribus diximus. Potest et similitudo et imago esse, quamvis non
sit aequalitas, ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi
et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto
tempore quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae
dicimus, quamvis altera praecedat altera subsequatur. In Deo autem quia
conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore
generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum
imago eius sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est
[^353^](ottantatre_questioni_note.htm#N353), sed etiam aequalitas tanta,
ut nec temporis intervallum impedimento sit.

****
\75. - De hereditate Dei

**1.** Sicut Apostolus ad Hebreos dicit: *Testamentum testatoris morte
firmatur* [^354^](ottantatre_questioni_note.htm#N354); propterea mortuo
pro nobis Christo Novum Testamentum firmatum esse asserit, cuius
similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam
praefigurabatur. Si ergo quaeratur, quomodo simus secundum verba eiusdem
Apostoli *coheredes Christi et filii atque heredes Dei*
[^355^](ottantatre_questioni_note.htm#N355), cum etiam hereditas morte
decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo hereditas possit
intellegi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse heredes,
quoniam filii etiam eius dicti sumus: *Non ieiunant, *inquit, *filii
sponsi, quamdiu cum illis est sponsus*
[^356^](ottantatre_questioni_note.htm#N356)*. *Heredes ergo eius
dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem
temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus
est dicens: *Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis*
[^357^](ottantatre_questioni_note.htm#N357)*. *Coheredes autem eius
efficiemur, cum in fine saeculi *absorbebitur mors in victoriam*
[^358^](ottantatre_questioni_note.htm#N358). Tunc enim *similes ei
erimus quoniam videbimus eum sicuti est*
[^359^](ottantatre_questioni_note.htm#N359)*. *Quam hereditatem non eius
Patris morte adipiscimur, qui mori non potest, quando quidem ipse fit
hereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: *Dominus pars
hereditatis meae* [^360^](ottantatre_questioni_note.htm#N360), sed
quoniam cum vocati sumus adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda
minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina
misericordia porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur quod non
evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate
cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim
dicitur moriturum esse quod auferetur: *Cum autem venerit quod perfectum
est, auferetur quod ex parte est*
[^361^](ottantatre_questioni_note.htm#N361). Ita nobis quodammodo
moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit hereditas, cum facie ad
faciem videtur, non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra
visio perfecta visione perimitur; et tamen nisi illa prior nos nutriret,
ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.

**2.** Quod si etiam de Domino Iesu Christo non secundum Verbum in
principio Deum apud Deum [^362^](ottantatre_questioni_note.htm#N362),
sed secundum puerum qui proficiebat aetate ac sapientia
[^363^](ottantatre_questioni_note.htm#N363), pius intellectus admittit,
propria illa susceptione servata, quae communis ei cum ceteris hominibus
non est, cuius tamquam morte possideat hereditatem, manifestum est. Non
enim nos coheredes eius esse possumus, nisi et ipse heres sit. Si autem
hoc pietas non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus,
deinde ex toto quamquam in sapientia proficere dictus sit, in corpore
suo intellegatur heres, id est, in Ecclesia, cuius coheredes sumus,
quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.

**3.** Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos
hereditas Dei, secundum illud: *Dabo tibi Gentes hereditatem tuam*
[^364^](ottantatre_questioni_note.htm#N364), nisi forte huius mundi, quo
prius tamquam dominante tenebamur. Post autem, cum dicimus: *Mihi mundus
crucifixus est, et ego
mundo*[^365^](ottantatre_questioni_note.htm#N365), possidet nos
Christus, mortuo illo qui nos possidebat; cum ei renuntiamus, morimur
illi et ipse nobis.

****
\76. - De eo quod Iacobus apostolus dicit:\
 *Vis autem scire, o homo inanis, quia\
 fides sine operibus otiosa est?*
[^366^](ottantatre_questioni_note.htm#N366)

**1.** Quoniam Paulus apostolus praedicans iustificari hominem per fidem
sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt
dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male
operarentur et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse
per fidem, locus iste huius Epistulae eumdem sensum Pauli apostoli,
quomodo sit intellegendus, exponit
[^367^](ottantatre_questioni_note.htm#N367). Ideoque Abrahae magis
exemplo utitur, <ut demonstraret\> vacuam esse fidem, si non bene
operetur, quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut
probaret iustificari hominem per fidem sine operibus legis
[^368^](ottantatre_questioni_note.htm#N368). Cum enim bona opera
commemorat Abrahae, quae eius fidem comitata sunt, satis ostendit
apostolum Paulum non ita per Abraham docere iustificari hominem per
fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene
operari, sed ad hoc potius, ut nemo arbitretur meritis priorum bonorum
operum se pervenisse ad donum iustificationis, quae est in fide. In hoc
enim se Gentibus in Christum credentibus Iudaei praeferre cupiebant,
quod dicebant se meritis bonorum operum quae in lege sunt ad evangelicam
gratiam pervenisse; ideoque scandalizabantur multi qui ex eis
crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde
apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus praecedentibus
iustificari per fidem. Nam iustificatus per fidem quomodo potest nisi
iuste deinceps operari, quamvis antea nihil iuste operatus ad fidei
iustificationem pervenerit non merito bonorum operum sed gratia Dei,
quae vacare in illo non potest, cum iam per dilectionem bene operatur?
Quod si cum crediderit mox de hac vita decesserit, iustificatio fidei
manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad
illam sed gratia pervenit, nec consequentibus, quia in hac vita esse non
sinitur. Unde manifestum est quod Paulus apostolus dicit: *Arbitramur
enim iustificari hominem per fidem sine operibus*
[^369^](ottantatre_questioni_note.htm#N369). Non tamen ita intellegendum
est, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum iustum, etiamsi male
vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine
operibus legis, quam non acceperat, per fidem iustificatus est, et
Iacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat,
ostendens quemadmodum intellegendum sit quod Paulus apostolus
praedicavit.

**2.** Nam qui putant istam Iacobi apostoli sententiam contrariam esse
illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum
sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: *Non enim auditores legis
iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur*
[^370^](ottantatre_questioni_note.htm#N370); et alio loco: *Sed fides
quae per dilectionem operatur*
[^371^](ottantatre_questioni_note.htm#N371). Et iterum: *Si enim
secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis* [^372^](ottantatre_questioni_note.htm#N372).
Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritalibus mortificanda
sunt, alio loco demonstrat dicens: *Manifesta autem sunt opera carnis,
quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia,
inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones,
hereses, invidiae, ebrietates, commesationes, et his similia; quae
praedico vobis, sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non
possidebunt* [^373^](ottantatre_questioni_note.htm#N373); et ad
Corinthios: *Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes,
neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque
fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum
Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed
sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu
Christi, et in Spiritu Dei nostri*
[^374^](ottantatre_questioni_note.htm#N374)*.* Quibus sententiis
manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei
iustificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam,
quando dicit: *Et haec quidem fuistis*. Sed cum dicit: *Qui talia agunt
regnum Dei non possidebunt*; satis ostendit, iam ex quo crediderunt bene
operari debere. Quod et Iacobus dicit, et multis omnino locis idem
apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui
in Christum crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et Dominus ipse
commemorat dicens: *Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit
in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis
est, ipse intrabit in regnum caelorum*
[^375^](ottantatre_questioni_note.htm#N375); et alibi: *Ut quid mihi
dicitis: Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis?*
[^376^](ottantatre_questioni_note.htm#N376); et: *Omnis qui audit verba
mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum
suam supra petram*, et cetera. *Et qui audit verba mea haec et non facit
ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam*
[^377^](ottantatre_questioni_note.htm#N377) et cetera. Quapropter non
sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae Pauli et Iacobi, cum
dicit unus iustificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit
inanem esse fidem sine operibus, quia ille dicit de operibus quae fidem
praecedunt, iste de his quae fidem sequuntur, sicut etiam ipse Paulus
multis locis ostendit.

****
\77. - De timore utrum peccatum sit

Omnis perturbatio passio, omnis cupiditas perturbatio; omnis igitur
cupiditas passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione
patimur, et in quantum passio est patimur; omnis igitur cupiditas, cum
est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et in quantum cupiditas est
patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est
peccatum. Sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tamquam si
diceretur: Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est
consequens, quia multa sunt pecora bipedia, propterea et illud non est
consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra
dicitur, non esse consequens, ut si patimur timorem, ideo non sit
peccatum. Tu autem dicis consequens esse, ut si patimur timorem, non sit
peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.

****
\78. - De pulchritudine simulacrorum

Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia,
quae etiam sapientia eius dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut
pulchra et congruentia faciant, quamvis non de nihilo, sed de aliqua
materia operentur, velut ligno aut marmore aut ebore et si quod aliud
materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo non possunt isti de
nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur, cum tamen eos
numeros et convenientiam liniamentorum, quos per corpus corpori
imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos
numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi
corpori impressit, quod de nihilo fabricata est. In quo sunt etiam
corpora animalium, quae iam de aliquo, id est, de elementis mundi
fabricantur, sed longe potentius et excellentius quam cum artifices
homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur.
Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua, sed
tamen quaecumque ibi invenitur ab illa sapientia per artificis animum
traicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricatur. Nec ideo
tamen pro magno habendi sunt qui talia opera fabricantur aut diligunt,
quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit,
minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet.
Quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas
exercet diligens, interiorem earum formam stabilem neglegit, et inanior
infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam colunt quantum
deviaverint a veritate, hinc intellegi potest, quia si ipsa animalium
corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt et quorum sunt
illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?

****
\79. - Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam\
 miracula sicut Moyses famulus Dei?
[^378^](ottantatre_questioni_note.htm#N378)

**1.** Omnis anima partim privati cuiusdam sui potestatem gerit, partim
universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo
unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi
praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui
praeposita est aliter quasi privato iure agit, aliter tamquam publice
agere cogitur. Potentior est enim parte universitas, quoniam et illud
quod ibi privatim agit tantum agere sinitur, quantum lex universitatis
sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato
suo minus delectata legem universitatis intuetur eique devote ac
libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto
autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis
utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit
vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios quam illius in omnes
diligens potestatem, tanto est sordidior tantoque magis poenaliter
divinis legibus tamquam publicis servire cogitur. Quanto igitur anima
humana deserto Deo suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata,
tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent et
honorari ab hominibus sicut dii cupiunt. Quibus divina lege saepe
conceditur, ut eis, quos sibi secundum eorum merita subiugaverint,
privato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus
exhibendorum, quibus sunt infimo sed tamen ordinatissimo potestatum
gradu praepositae. Sed ubi divina tamquam publica lex iubet, vincit
utique privatam licentiam, quamquam et ipsa privata licentia nisi
universalis divinae potestatis permissione nulla esset. Ideoque fit ut
sancti Dei servi, quando eos hoc donum habere utile est, secundum
publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est summi Dei potestatem,
imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia facienda miracula. In
illis enim Deus ipse imperat, cuius templum sunt, et quem contenta sua
privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imperationibus
ad illecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt,
praestant effectum precibus et mysteriis eorum, privato illo iure
largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se sibique servientibus
et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando
videntur imperare magi per sublimiorum nomina inferiores terrent, ut
nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur
hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat
dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibeant. Haec autem permittit
Deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus
servitutes eorum libertatesque distribuat; et si quando invocatione
summi Dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est
illa non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus: *Tradidit illos Deus
in desideria cordis eorum* [^379^](ottantatre_questioni_note.htm#N379).
Quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum
praecedentium.

**2.** Quod autem Dominus dicit: *Non potest satanas satanam excludere*
[^380^](ottantatre_questioni_note.htm#N380), ne forte quisquam utens
nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit,
falsam putet esse istam Domini sententiam, ad hoc intellegat dictum,
quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit,
ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho
maiore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima
ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus:
*Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis
diffidentiae* [^381^](ottantatre_questioni_note.htm#N381). Non enim
sensus corporis eorum turbabat atque torquebat aut eorum corpora
collidebat, sed in eorum voluntate vel potius cupiditate regnabat.

**3.** Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia
facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos
[^382^](ottantatre_questioni_note.htm#N382), admonet utique ut
intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia
sancti facere non possunt. Nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse
arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam populus Israel,
magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi
faciebant, quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit
[^383^](ottantatre_questioni_note.htm#N383). Sed ideo non omnibus
sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi,
existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus
iustitiae, quibus vita aeterna comparatur. Propterea Dominus prohibet
hinc gaudere discipulos, cum ait: *Nolite in hoc gaudere, quoniam
spiritus vobis subiecti sunt, sed gaudete, quoniam nomina vestra scripta
sunt in caelo* [^384^](ottantatre_questioni_note.htm#N384).

**4.** Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt,
talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso
iure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes
gloriam Dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine
suo quasi privata commercia vel beneficia, illi* *autem publica
administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim
cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel
cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites, quos
imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos
possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non iubetur,
extorquent, ita nonnumquam mali christiani vel scismatici vel heretici
per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a
potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis
iubentibus voluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore
laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni
christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni
christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae
iustitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur,
quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam
militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris
valent. Ex quibus fuit ille de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod
in nomine eius eiceret daemonia, quamvis cum eis non sequeretur
[^385^](ottantatre_questioni_note.htm#N385). Cum autem non cedunt his
signis huiusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id
iustum atque utile iudicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec
signa contemnere; contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint.
Sed nescientibus hominibus aliud iubetur divinitus, vel ad confundendos
malos, cum eos oportet confundi, sicut de Scevae filiis in *Actibus
Apostolorum* legimus, quibus ait immundus spiritus: *Iesum scio et
Paulum novi;* *vos autem qui estis?*
[^386^](ottantatre_questioni_note.htm#N386); vel ad admonendos bonos, ut
proficiant in fide atque ista non iactanter sed utiliter possint; vel ad
discernenda dona membrorum Ecclesiae, sicut Apostolus dicit: *Numquid
omnes virtutes? Numquid omnes dona habent curationum?*
[^387^](ottantatre_questioni_note.htm#N387) Propter has ergo causas
plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur divinitus, id
est, ut his signis adhibitis huiusmodi potestates voluntati hominum non
obtemperent.

**5.** Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos
accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter exercitationem
patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus
suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo adquirat
sibi gravius iudicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio
Pilato dixit, hoc et Iob diabolo posset dicere: *Non haberes in me
potestatem,* *nisi data tibi esset desuper*
[^388^](ottantatre_questioni_note.htm#N388). Non ergo eius voluntas
cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius voluntas a quo haec
potestas datur debet nobis esse carissima. *Quoniam tribulatio
patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio autem spem;
spes vero non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus
nostris per Spiritum Sanctum qui datus estnobis*
[^389^](ottantatre_questioni_note.htm#N389).

****
\80. - Adversus Apollinaristas

**1.** Cum quidem heretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam
auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Iesum
Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam
mentem, inhaerentes eis nonnulli et eos studiose audientes delectati
sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens
eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus
secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent fatendum esse, si
ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod
facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse
credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad
veritatis viam totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse
confiterentur, nulla diminutione naturae, sed ampliore usi audacia,
ipsam etiam animam totumque vitale hominis alienantes ab eo solam carnem
humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex
Evangelio, immo illam sententiam non intellegendo perversi confligere
audent adversum catholicam veritatem,dicentes scriptum esse: *Verbum
caro factum est, et habitavit innobis*
[^390^](ottantatre_questioni_note.htm#N390)*. *Sub his enim verbis ita
Verbum carni volunt esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non
solum mens, sed nec anima humana intersit.

**2.** Quibus primo respondendum est ideo sic esse illud in Evangelio
positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a
Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter
Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista
commendare pro nobis deiectionem humilitatis Dei qui sese humiliaverit,
et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit,
praetermittens animae naturam, quae Verbo est inferior, carne
praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est: *Verbum
caro factum est, *quam si diceretur: Verbum homo factum est. Nam si
nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis
verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et
commutatum esse in carnem et Verbum esse destitisse, quia scriptum est:
*Verbum caro factum est, *sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro
et cinis, sed ex carne cinis est, et secundum loquendi celebriorem
consuetudinem quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec
tamen ita haec verba intellegimus. Sed etiam ipsi nobiscum ita
intellegunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi,
non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum
sit: *Verbum caro factum est. *Deinde si ubicumque caro fuerit nominata
et anima tacita, sic intellegendum est ut anima ibi non esse credatur,
nec illi habebunt animam de quibus dictum est: *Et videbit omnis caro
salutare Dei* [^391^](ottantatre_questioni_note.htm#N391)*; *et illud in
Psalmo: *Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet*
[^392^](ottantatre_questioni_note.htm#N392)*; *et illud in Evangelio:
*Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non
pereat sed habeat vitam aeternam*
[^393^](ottantatre_questioni_note.htm#N393). Unde intellegitur solere
homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc
locutionem etiam illud possit intellegi, ut quod dictum est: *Verbum
caro factum est, *nihil aliud dictum sit nisi: Verbum homo factum est.
Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo
intellegitur, sicuti est illud: *Tot animae descenderunt in Aegyptum*
[^394^](ottantatre_questioni_note.htm#N394)*, *sic rursus a parte totum,
etiam nominata sola carne homo intellegitur, sicut sunt ista quae
posuimus.

**3.** Proinde quemadmodum nos huic eorum obiectioni, quam ex Evangelio
proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos
per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et
hominum homo Christus Iesus [^395^](ottantatre_questioni_note.htm#N395)
animam humanam non habuit, sic quaero quomodo ipsi respondeant tam
manifestis obiectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles
locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab evangelistis, quod in
his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea
ex me profero, sed quae ipse Dominus tam multa commemorat: *Tristis est
anima mea usque ad mortem* [^396^](ottantatre_questioni_note.htm#N396)*;
*et: *Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam*
[^397^](ottantatre_questioni_note.htm#N397)*; *et: *Maiorem dilectionem
nemo habet,* *quam ut animam suam ponat pro amicis suis*
[^398^](ottantatre_questioni_note.htm#N398)*. *Quae mihi pervicax
contradictor potest dicere figurate a Domino dicta, sicut multa in
parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt,
non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus evangelistarum
narrationes, per quas eum et natum de virgine Maria cognovimus, et
comprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum,
et sepultum in monumento, quae omnia sine corpore intellegere facta nemo
potest. Nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum
dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo
ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam
affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilo
minus eisdem evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Iesus
[^399^](ottantatre_questioni_note.htm#N399) et iratus
[^400^](ottantatre_questioni_note.htm#N400) et contristatus
[^401^](ottantatre_questioni_note.htm#N401) et exhilaratus
[^402^](ottantatre_questioni_note.htm#N402) et multa alia innumerabilia,
sicut etiam illa quae coniuncta officia simul et animae et corporis
ostendunt: sicuti sunt quod esurivit
[^403^](ottantatre_questioni_note.htm#N403), quod dormivit
[^404^](ottantatre_questioni_note.htm#N404), quod fatigatus ab itinere
sedit [^405^](ottantatre_questioni_note.htm#N405), et alia huiuscemodi.
Non enim possunt dicere etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei
et laetitiam et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse
consequens, ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa
propheticis imaginationibus non narratoria manifestatione. Nam et membra
Dei dicta sunt, et manus et pedes et oculi et facies et similia;
quemadmodum ista non eum indicant habere corpus, sic nec illa animam.
Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et
caput et cetera, indicant eius corpus, ita etiam quae de animi
affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant eius
animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod
manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est
consequens, ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus
manducasse [^406^](ottantatre_questioni_note.htm#N406), sed esurisse non
legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se
cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi, tamen cum utrumque
narrat evangelista [^407^](ottantatre_questioni_note.htm#N407), utrumque
credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque
conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intellegi non
potest, sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.

**4.** Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose
resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones
animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate
positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est,
ut tandem sine pertinacia, si volunt, intellegant sic eum passiones
animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut
placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis
voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate
morimur, sic et non voluntate nascimur; ille autem utrumque voluntate ut
oportebat exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis
nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis,
per quam corpus eius ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo
deterret a fide verissimae affectionis, per quam eius animam agnoscimus,
nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos
deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum
temeritate defensae sententiae.

****
\81. - De Quadragesima et Quinquagesima

**1.** Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet,
est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem istam
subiectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia per quem omnia in
quo omnia [^408^](ottantatre_questioni_note.htm#N408), et ideo Trinitas,
Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Creatura vero partim est
invisibilis sicut anima, partim visibilis sicut corpus. Invisibili
ternarius numerus tribuitur, quare diligere Deum tripliciter iubemur,
*ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente*
[^409^](ottantatre_questioni_note.htm#N409), corpori quaternarius
propter evidentissimam naturam eius id est, calidam et frigidam, humidam
et siccam, universae ergo creaturae septenarius. Quapropter omnis
disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam denario
numero insinuatur. Quae disciplina, quamdiu corporeis motibus
temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum
venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit,
ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit sed semper
manet. In qua quisque, narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro
salute hominum gestis sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si
permanserit in fide et promissa speraverit et quae divina auctoritas
praecipit infatigabili caritate implere curaverit, recte aget vitam
huius necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur.
Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus,
id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motus
corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare,
quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius
temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad
quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadragenarii numeri
simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet
quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in
binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor
in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quattuor et quinque et
octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter
sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit
amplius denarium et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro
nostra salute gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat
intellectum stabilis sapientiae, ut non solum credendo, sed etiam
intellegendo disciplina firmetur.

**2.** Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus ante
tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et
in ea iustus ex fide vivit [^410^](ottantatre_questioni_note.htm#N410).
*Nisi *enim *credideritis, *inquit, *non intellegetis*
[^411^](ottantatre_questioni_note.htm#N411)*. *Et hoc est tempus quo
ingemiscimus et dolemus expectantes redemptionem corporis nostri
[^412^](ottantatre_questioni_note.htm#N412), quod quadragesima
celebratur. *Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est*
[^413^](ottantatre_questioni_note.htm#N413): cum additur denarius
quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam
perspicuam veritatem intellegere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus
erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed
laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur.
Propterea posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta
diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc
numerum insinuata temporali dispensatione quae ad fidem pertinet,
ascendit in caelum [^414^](ottantatre_questioni_note.htm#N414), et decem
aliis diebus peractis misit Spiritum Sanctum
[^415^](ottantatre_questioni_note.htm#N415) id est, ut non ad humana et
temporalia, sed ad divina atque aeterna contuenda quodam amoris et
caritatis spiramento et incendio quadragenario denarius adderetur. Et
ideo iam hoc totum, id est, quinquagenarius dierum numerus, laetitiae
celebratione signandus est.

**3.** Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis,
alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus
noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare,
quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad litus trahendo perducerent et
retia rumperentur [^416^](ottantatre_questioni_note.htm#N416). Non enim
missa sunt in dexteram partem, habet enim multos malos Ecclesia huius
temporis, neque in sinistram, habet enim etiam bonos, sed passim, ut
permixtionem bonorum malorumque significet. Quod autem rupta sunt retia,
caritate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem
vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes
perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dexteram
partem, et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres,
mirantibus discipulis quod, cum tam magni essent, retia non sunt
disrupta [^417^](ottantatre_questioni_note.htm#N417). Horum magnitudo
magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus vero ipsam
disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione
perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim non
opus erit tunc corporalibus adiumentis, et animo continebitur fides
atque sapientia, quia animo ternarium numerum tributum diximus,
quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta. Cui numero
Trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti consecrata est; ita fiunt centum quinquaginta tres, qui
numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur.

****
\82. - De eo quod scriptum est:\
 *Quem enim diligit Dominus corripit,\
 flagellat autem omnem filium quem recipit*
[^418^](ottantatre_questioni_note.htm#N418)

**1.** Multi murmurantes sub disciplina Dei quaestionem movent, cum
vident iustos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati, quasi
propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores
atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum
ceterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam ceteris
ampliores patiuntur propter Dei verbum atque iustitiam, quae onerosa
peccantibus in eius praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias
aut odia concitant. Quibus respondetur quia, si vita ista sola esset
hominum, aut nihil prodesse aut etiam nocere iustam vitam non
usquequaque absurde videretur. Quamquam non defuerint qui iustitiae
suavitatem et internum eius gaudium cum omnibus corporalibus laboribus
et molestiis, quas genus humanum pro condicione suae mortalitatis
patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam iustitiam in eos qui iuste
vivunt iniuriosissime concitantur ita compensarent, ut sequestrata spe
futurae vitae iucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur,
quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.

**2.** Sed iis tamen qui putant iniustum Deum, cum iustos in doloribus
et laboribus vident, aut certe si non audent iniustum Deum dicere, vel
res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates
fatorum, contra quas nec ipse aliquid faciat, ne ordinem rerum a se
dispositum inconstantia turbare credatur, aut aliquid aliud opinantur,
quod Deus in aliquo invalidus non possit a iustis ista mala prohibere,
dicendum est nullam futuram fuisse iustitiam in hominibus, si res
humanas non curaret Deus, quia omnis ista hominum iustitia, quam et
tenere animus humanus recte faciendo potest et peccando amittere, non
imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis iustitia, quae
integra inveniretur a iustis, cum ad eam converterentur, integra
relinqueretur a peccantibus, cum ab eius lumine averterentur. Quae
iustitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad
illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero
propterea gravia perpeti iustos sineret, quia contra ordinem rerum a se
dispositum nollet venire, nec ipse iustus esset, non quia dispositionem
suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut
immeritis poenis iusti affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum
ad repellenda mala quae iusti patiuntur quisquis opinatur ideo desipit,
quia non intellegit, sicut nefas est iniustum Deum dicere, ita nefas
esse omnipotentem negare.

**3.** Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis,
quia et esse Deum et iustum atque omnipotentem esse perniciosissimae
iniquitatis est dubitare, nulla causa probabilior occurrit, cur iusti
homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia
est enim quae nunc est iustitia hominum ad recipiendam sempiternam
salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad
retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim
iustitia Dei est utilia praecipere, et inoboedientibus poenas
oboedientibus autem praemia distribuere, ita iustitia est hominis
praeceptis utilibus oboediere. Sed quoniam sic est in animo beatitudo ut
in corpore sanitas, quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur
medicina ne bona valetudo amittatur, alia vero ut amissa recuperetur,
sic in toto statu hominis alia tunc praecepta data sunt ne amitteret
immortalitatem, alia nunc praecipiuntur ut eam recipiat. Et sicut in
valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona
valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit,
accipit alia praecepta ut sanari possit, quae saepe non sufficiunt, si
talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adiutoria plerumque
aspera et dolores importantia, qui tamen valent ad recuperandam salutem,
unde fit ut homo, quamvis iam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc
dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adiutorio
medicinae; ita homo per peccatum lapsus in huius vitae morbidam et
calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo
sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger
accepit, quibus obtemperans iam quidem non absurde dicitur iuste vivere,
sed tamen molestias quas patitur vel de ipso morbo nondum sanato patitur
vel de adiutorio medicinae. Cui adiutorio deputatur quod scriptum est:
*Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem
recipit* [^419^](ottantatre_questioni_note.htm#N419). Qui vero non
obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque
etiam morbos suos; et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum
labores doloresque etiam in hac vita, aut poenis quoque adhibitis, ut
quod sanum non est tangatur et doleat, in quo malo sint misericorditer
admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae
omnia si contempserint, id est, praecepta verborum et dolorum, iustam
post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest
dicere iniuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus,
esse existimans quae divinitus praedicata sunt futura non credit,
pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque
infidelitatis suae.

****
\83. - De coniugio, in eo quod Dominus ait:\
 *Si quis dimiserit uxorem suam,\
 excepta causa fornicationis*, et cetera
[^420^](ottantatre_questioni_note.htm#N420)

Si Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et
paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus
fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere
Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum
est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum
Apostolus consilium de hac re daret, ut fidelis volentem secum esse
coniugem infidelem non dimittat, ait: *Ego dico, non Dominus, *ut
Dominus intellegatur non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum
eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere, ut nemo in
ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere
faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum
admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo fornicatio
dicitur, id est, quae concubitu illicito perpetratur, hoc potest dicere:
Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito
et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi
causa fornicationis, ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque
fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: *His
autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a
viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro suo
reconciliari* [^421^](ottantatre_questioni_note.htm#N421). Ubi
intellegitur quia, etiam si una illa causa qua sola relectio coniugii
permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet, aut si
non se continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe
tolerando quam alteri nubere. Sequitur autem et dicit: *Et vir uxorem ne
dimittat* [^422^](ottantatre_questioni_note.htm#N422), breviter eamdem
formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex
praecepto Domini insinuatis ita sequitur: *Ceteris autem ego dico, non
Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit
habitare cum illo, non dimittat illam; et si mulier habet virum
infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum*
[^423^](ottantatre_questioni_note.htm#N423). Ubi dat intellegi Dominum
de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.
