IN SECUNDUM LIBRUM PHYSICORUM LC-1N.-1 postquam philosophus in primo libro determinavit de principiis rerum naturalium, hic determinat de principiis scientiae naturalis. ea autem quae primo oportet cognoscere in aliqua scientia, sunt subiectum ipsius, et medium per quod demonstrat. unde hic secundus liber in duas partes dividitur: in prima determinat de quibus sit consideratio scientiae naturalis; in secunda ex quibus causis demonstrat, ibi: determinatis autem his etc.. prima dividitur in duas: in prima ostendit quid sit natura; in secunda de quibus considerat scientia naturalis, ibi: quoniam autem determinatum est etc.. prima dividitur in duas: in prima ostendit quid sit natura; in secunda quot modis dicitur, ibi: videtur autem natura, etc.. prima dividitur in duas: in prima ostendit quid sit natura; in secunda excludit intentionem quorundam tentantium demonstrare quod natura sit, ibi: quod autem est natura etc.. circa primum duo facit: primo notificat naturam; secundo ea quae denominantur a natura, ibi: naturam autem habent etc.. circa primum tria facit: primo investigat definitionem naturae; secundo concludit eam, ibi: est igitur natura etc.; tertio exponit ipsam definitionem, ibi: dico autem non secundum accidens etc.. LC-1N.-2 dicit ergo primo quod inter omnia entia, quaedam esse dicimus a natura; quaedam vero ab aliis causis, puta ab arte vel a casu. dicimus autem esse a natura quaelibet animalia, et partes ipsorum, sicut carnem et ossa, et etiam plantas et corpora simplicia, scilicet elementa, quae non resolvuntur in aliqua corpora priora, ut sunt terra, ignis, aer et aqua: haec enim et omnia similia a natura dicuntur esse. et differunt haec omnia ab his quae non sunt a natura, quia omnia huiusmodi videntur habere in se principium alicuius motus et status; quaedam quidem secundum locum, sicut gravia et levia, et etiam corpora caelestia; quaedam vero secundum augmentum et decrementum, ut animalia et plantae; quaedam vero secundum alterationem, ut corpora simplicia et omnia quae componuntur ex eis. sed ea quae non sunt a natura, sicut lectus et indumentum et similia, quae accipiunt huiusmodi praedicationem secundum quod sunt ab arte, nullius mutationis principium habent in seipsis nisi per accidens, inquantum scilicet materia et substantia corporum artificiatorum sunt res naturales. sic igitur inquantum artificialibus accidit esse ferrea vel lapidea, habent aliquod principium motus in seipsis, sed non inquantum sunt artificiata: cultellus enim habet in se principium motus deorsum, non inquantum est cultellus, sed inquantum est ferreus. LC-1N.-3 sed videtur hoc non esse verum, quod secundum quamlibet mutationem rerum naturalium, principium motus sit in eo quod movetur. in alteratione enim et generatione simplicium corporum, totum principium motus videtur esse ab extrinseco agente: puta cum aqua calefit, vel aer in ignem convertitur, principium mutationis est ab exteriori agente. dicunt ergo quidam quod etiam in huiusmodi mutationibus principium activum motus est in eo quod movetur; non quidem perfectum, sed imperfectum, quod coadiuvat actionem exterioris agentis. dicunt enim quod in materia est quaedam inchoatio formae, quam dicunt esse privationem, quae est tertium principium naturae; et ab hoc principio intrinseco generationes et alterationes corporum simplicium naturales dicuntur. sed hoc non potest esse: quia, cum nihil agat nisi secundum quod est in actu, praedicta inchoatio formae, cum non sit actus, sed aptitudo quaedam ad actum, non potest esse principium activum. et praeterea, etiam si esset forma completa, non ageret in suum subiectum alterando ipsum: quia forma non agit, sed compositum; quod non potest seipsum alterare, nisi sint in eo duae partes, quarum una sit alterans et alia alterata. LC-1N.-4 et ideo dicendum est quod in rebus naturalibus eo modo est principium motus, quo eis motus convenit. quibus ergo convenit movere, est in eis principium activum motus; quibus autem competit moveri, est in eis principium passivum, quod est materia. quod quidem principium, inquantum habet potentiam naturalem ad talem formam et motum, facit esse motum naturalem. et propter hoc factiones rerum artificialium non sunt naturales: quia licet principium materiale sit in eo quod fit, non tamen habet potentiam naturalem ad talem formam. et sic etiam motus localis corporum caelestium est naturalis, licet sit a motore separato, inquantum in ipso corpore caeli est potentia naturalis ad talem motum. in corporibus vero gravibus et levibus est principium formale sui motus (sed huiusmodi principium formale non potest dici potentia activa, ad quam pertinet motus iste, sed comprehenditur sub potentia passiva: gravitas enim in terra non est principium ut moveat, sed magis ut moveatur): quia sicut alia accidentia consequuntur formam substantialem, ita et locus, et per consequens moveri ad locum: non tamen ita quod forma naturalis sit motor, sed motor est generans, quod dat talem formam, ad quam talis motus consequitur. LC-1N.-5 deinde cum dicit: est igitur natura etc., concludit ex praemissis definitionem naturae hoc modo. naturalia differunt a non naturalibus inquantum habent naturam; sed non differunt a non naturalibus nisi inquantum habent principium motus in seipsis; ergo natura nihil aliud est quam principium motus et quietis in eo in quo est primo et per se et non secundum accidens. ponitur autem in definitione naturae principium, quasi genus, et non aliquid absolutum, quia nomen naturae importat habitudinem principii. quia enim nasci dicuntur ea quae generantur coniuncta generanti, ut patet in plantis et animalibus, ideo principium generationis vel motus natura nominatur. unde deridendi sunt qui volentes definitionem aristotelis corrigere, naturam per aliquid absolutum definire conati sunt, dicentes quod natura est vis insita rebus, vel aliquid huiusmodi. dicitur autem principium et causa, ad designandum quod non omnium motuum natura est eodem modo principium in eo quod movetur, sed diversimode, ut dictum est. dicit autem movendi et quiescendi, quia ea quae naturaliter moventur ad locum, similiter vel magis naturaliter in loco quiescunt: propter hoc enim ignis naturaliter movetur sursum, quia naturaliter ibi est, et propter quod unumquodque et illud magis. non tamen intelligendum est quod in quolibet quod movetur naturaliter, natura sit etiam principium quiescendi; quia corpus caeleste naturaliter quidem movetur, sed non naturaliter quiescit: sed hoc pro tanto dicitur, quia non solum motus, sed etiam quietis principium est. dicit autem in quo est, ad differentiam artificialium, in quibus non est motus nisi per accidens. addit autem primum, quia natura, etsi sit principium motus compositorum, non tamen primo. unde quod animal movetur deorsum, non est ex natura animalis inquantum est animal, sed ex natura dominantis elementi. quare autem dicat per se et non secundum accidens, exponit consequenter cum dicit: dico autem non secundum accidens. contingit enim aliquando quod aliquis medicus est sibi ipsi causa sanitatis; et sic principium suae sanationis est in eo, sed per accidens: unde principium sanationis in eo non est natura. non enim secundum quod sanatur habet medicinam, sed secundum quod est medicus; accidit autem eundem esse medicum et sanari; sanatur enim secundum quod est infirmus. et ideo, quia per accidens coniunguntur, aliquando per accidens dividuntur: contingit enim alium esse medicum sanantem et alium infirmum qui sanatur. sed principium motus naturalis est in corpore naturali quod movetur, inquantum movetur: inquantum enim ignis habet levitatem, fertur sursum. nec dividuntur ad invicem, ut aliud sit corpus quod movetur sursum et aliud leve, sed semper unum et idem. et sicuti est de medico sanante, ita est de omnibus artificialibus. nullum enim eorum habet in seipso suae factionis principium: sed quaedam eorum fiunt ab extrinseco, ut domus et alia quae manu inciduntur; quaedam autem fiunt a principio intrinseco, sed per accidens, ut dictum est. et sic dictum est quid sit natura. LC-1N.-6 deinde cum dicit: naturam autem habent etc., definit ea quae a natura denominantur. et dicit quod habentia naturam sunt illa quae habent in seipsis principium sui motus. et talia sunt omnia subiecta naturae: quia natura est subiectum, secundum quod natura dicitur materia; et est in subiecto, secundum quod natura dicitur forma. LC-1N.-7 deinde cum dicit: secundum naturam autem sunt etc., exponit quid sit secundum naturam. et dicit quod secundum naturam esse dicuntur tam subiecta, quorum esse est a natura, quam etiam accidentia quae in eis insunt causata ab huiusmodi principio; sicut ferri sursum non est ipsa natura, neque habens naturam, sed est causatum a natura. et sic dictum est quid sit natura, et quid sit illud quod habet naturam, et quid sit secundum naturam. LC-1N.-8 deinde cum dicit: quod autem est natura etc., excludit praesumptionem quorundam volentium demonstrare quod natura sit. et dicit quod ridiculum est quod aliquis tentet demonstrare quod natura sit, cum manifestum sit secundum sensum quod multa sunt a natura, quae habent principium sui motus in se. velle autem demonstrare manifestum per non manifestum, est hominis qui non potest iudicare quid est notum propter se, et quid non est notum propter se: quia dum vult demonstrare id quod est notum propter se, utitur eo quasi non propter se noto. et quod hoc contingat aliquibus, manifestum est. aliquis enim caecus natus aliquando syllogizat de coloribus: cui tamen non est per se notum id quo utitur ut principio, quia non habet intellectum rei, sed utitur solum nominibus; eo quod cognitio nostra ortum habet a sensu, et cui deficit unus sensus, deficit una scientia. unde caeci nati, qui nunquam senserunt colorem, non possunt aliquid de coloribus intelligere; et sic utuntur non notis quasi notis. et e converso accidit his qui volunt demonstrare naturam esse: quia utuntur notis ut non notis. naturam autem esse, est per se notum, inquantum naturalia sunt manifesta sensui. sed quid sit uniuscuiusque rei natura, vel quod principium motus, hoc non est manifestum. unde patet per hoc quod irrationabiliter avicenna conatus est improbare aristotelis dictum, volens quod naturam esse possit demonstrari, sed non a naturali, quia nulla scientia probat sua principia. sed ignorantia principiorum moventium non impedit quin naturam esse sit per se notum, ut dictum est. LC-2N.-1 postquam philosophus ostendit quid est natura, hic ostendit quot modis natura dicitur. et primo ostendit quod natura dicitur de materia; secundo quod dicitur de forma, ibi: alio autem modo etc.. circa primum, sciendum est quod antiqui philosophi naturales, non valentes usque ad primam materiam pervenire, ut supra dictum est, aliquod corpus sensibile primam materiam omnium rerum ponebant, ut ignem vel aerem vel aquam: et sic sequebatur quod omnes formae advenirent materiae tanquam in actu existenti, ut contingit in artificialibus; nam forma cultelli advenit ferro iam existenti in actu. et ideo similem opinionem accipiebant de formis naturalibus, sicut de formis artificialibus. dicit ergo primo quod quibusdam videtur quod hoc sit substantia et natura rerum naturalium, quod primo inest unicuique, quod secundum se consideratum est informe: ut si dicamus quod natura lecti est lignum, et natura statuae est aes; nam lignum est in lecto, et secundum se consideratum non est formatum. et huius signum dicebat antiphon esse hoc, quod si aliquis proiiciat lectum ad terram, et ligna putrescendo accipiant potentiam ut aliquid ex eis germinet, illud quod generatur non erit lectus, sed lignum. et quia substantia est quae permanet, et naturae est sibi simile generare, concludebat quod omnis dispositio quae est secundum quamcumque legem rationis vel artem, sit accidens: et illud quod permanet sit substantia, quae continue patitur huiusmodi dispositionum immutationem. supposito igitur quod rerum artificialium formae sint accidentia, et materia sit substantia, assumebat aliam propositionem, quod sicut se habent lectus et statua ad aes et lignum, ita et quodlibet horum se habet ad aliquid aliud quod est materia ipsorum; ut aes et aurum ad aquam (quia omnium liquefactibilium materia videtur esse aqua), et ossa et ligna ad terram, et similiter est de quolibet aliorum naturalium. unde concludebat quod illa materialia subsistentia formis naturalibus, sint natura et substantia eorum. et propter hoc quidam dixerunt terram esse naturam et substantiam omnium rerum, scilicet primi poetae theologizantes; posteriores vero philosophi vel ignem vel aerem vel aquam, vel quaedam horum, vel omnia haec, ut ex superioribus patet. quia tot de numero eorum dicebant esse substantiam omnium rerum, quot accipiebant esse principia materialia; et omnia alia dicebant esse accidentia horum, idest materialium principiorum, vel per modum passionis vel per modum habitus vel per modum dispositionis, vel cuiuslibet alterius quod reducatur ad genus accidentis. et haec est una differentia quam ponebant inter principia materialia et formalia, quia dicebant ea differre secundum substantiam et accidens. alia autem differentia est, quia dicebant ea differre secundum perpetuum et corruptibile. nam quodcumque praemissorum corporum simplicium ponebant esse materiale principium, dicebant illud esse perpetuum: non enim dicebant quod transmutarentur invicem. sed omnia alia dicebant fieri et corrumpi infinities: ut puta, si aqua sit principium materiale, dicebant aquam nunquam corrumpi, sed manere eam in omnibus sicut substantiam eorum; sed aes et aurum et alia huiusmodi dicebant corrumpi et generari infinities. LC-2N.-2 haec autem positio quantum ad aliquid vera est, et quantum ad aliquid falsa. quantum enim ad hoc quod materia sit substantia et natura rerum naturalium, vera est; materia enim intrat constitutionem substantiae cuiuslibet rei naturalis: sed quantum ad hoc quod dicebant omnes formas esse accidentia, falsa est. unde ex hac opinione et ratione eius concludit id quod verum est, scilicet quod natura uno modo dicitur materia quae subiicitur unicuique rei naturali habenti in se principium motus vel cuiuscumque mutationis: nam motus est species mutationis, ut in quinto huius dicetur. LC-2N.-3 deinde cum dicit: alio autem modo etc., ostendit quod natura dicitur de forma. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum, scilicet quod forma sit natura; secundo ostendit formarum diversitatem, ibi: sed forma et natura etc.. primum autem ostendit tribus rationibus. dicit ergo primo quod alio modo dicitur natura forma et species, quae est secundum rationem, idest ex qua ratio rei constituitur: et hoc probat tali ratione. sicuti enim illud est ars, quod competit alicui inquantum est secundum artem et artificiosum; ita illud est natura, quod competit alicui inquantum est secundum naturam et naturale. sed illud quod est in potentia tantum ad hoc quod sit artificiosum, non dicimus habere aliquid artis, quia nondum habet speciem lecti: ergo in rebus naturalibus id quod est potentia caro et os, non habet naturam carnis et ossis antequam accipiat formam, secundum quam sumitur ratio definitiva rei (per quam scilicet scimus quid est caro vel os); nec adhuc est natura in ipso antequam habeat formam. ergo natura rerum naturalium habentium in se principium motus, alio modo etiam forma est: quae licet non separetur a materia secundum rem, tamen differt ab ea ratione. sicut enim aes et infiguratum, quamvis sint unum subiecto, tamen ratione differunt, ita materia et forma. et hoc pro tanto dicit, quia nisi forma esset aliud secundum rationem a materia, non esset alius et alius modus quo materia dicitur natura, et quo forma dicitur natura. LC-2N.-4 posset autem aliquis credere quod quia materia dicitur natura et etiam forma, quod compositum possit dici natura; quia substantia dicitur de forma et materia et de composito. sed hoc excludit dicens quod compositum ex materia et forma, ut homo, non est ipsa natura, sed est aliquid a natura; quia natura habet rationem principii, compositum autem habet rationem principiati. LC-2N.-5 ulterius autem ex ratione praemissa procedit ad ostendendum quod forma sit magis natura quam materia; quia unumquodque magis dicitur secundum quod est in actu, quam secundum quod est in potentia. unde forma, secundum quam aliquid est naturale in actu, est magis natura quam materia, secundum quam est aliquid naturale in potentia. LC-2N.-6 secundam rationem ponit ibi: amplius fit ex homine etc.. et dicit quod licet non fiat lectulus ex lectulo, ut antiphon dicebat, fit tamen homo ex homine. unde verum est quod dicunt, quod forma lecti non est natura, sed lignum; quoniam si lignum germinet, non fiet lectus, sed lignum. sicut igitur haec forma quae non redit per germinationem, non est natura sed ars: ita forma quae redit per generationem, est natura. sed forma rei naturalis redit per generationem, fit enim ex homine homo: ergo forma rei naturalis est natura. LC-2N.-7 tertiam rationem ponit ibi: amplius autem natura etc.: quae talis est. natura potest significari ut generatio, puta si natura dicatur nativitas. sic igitur natura dicta ut generatio, idest nativitas, est via in naturam. haec enim est differentia inter actiones et passiones, quod actiones denominantur a principiis, passiones vero a terminis. unumquodque enim denominatur ab actu, qui est principium actionis et terminus passionis. non enim ita est in passionibus sicut in actionibus: medicatio enim non dicitur via in medicinam, sed in sanitatem; necesse est enim quod medicatio sit a medicina, non in medicinam. sed natura dicta ut generatio, idest nativitas, non sic se habet ad naturam sicut medicatio ad medicinam: sed se habet ad naturam sicut ad terminum, cum sit passio. id enim quod nascitur, a quodam in quoddam venit inquantum nascitur: unde id quod nascitur, denominatur ab eo in quod, non ab eo ex quo. id autem in quod tendit nativitas, est forma: forma igitur est natura. LC-2N.-8 deinde cum dicit: sed forma et natura etc., ostendit quod natura quae est forma dupliciter dicitur, scilicet de forma incompleta et forma completa. et hoc patet in generatione secundum quid, ut puta cum aliquid fit album: nam albedo est forma completa, et privatio albedinis est quodammodo species, inquantum coniungitur nigredini, quae est forma imperfecta. sed utrum in generatione simplici, quae est substantiarum, sit aliquid quod sit privatio et contrarium simul, ita quod formae substantiales sint contrariae, vel non, considerandum est posterius in quinto huius, et in libro de generatione. LC-3N.-1 postquam philosophus ostendit quid sit natura et quot modis dicitur, hic consequenter intendit ostendere de quibus considerat scientia naturalis. et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo differat naturalis a mathematico; in secunda ostendit ad quae se extendat consideratio scientiae naturalis, ibi: quoniam autem natura etc.. circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit rationes ad quaestionem, ibi: etenim plana etc.; tertio solvit quaestionem, ibi: de his igitur negotiatur etc.. dicit ergo primo quod postquam determinatum est quot modis natura dicitur, considerandum est in quo differat mathematicus a naturali philosopho. LC-3N.-2 deinde cum dicit: etenim plana etc., ponit rationes ad quaestionem. quarum prima talis est. quaecumque scientiae considerant eadem subiecta, vel sunt eaedem, vel una est pars alterius; sed mathematicus philosophus considerat de punctis, lineis et superficiebus et corporibus, et similiter naturalis (quod probat ex hoc quod corpora naturalia habent plana, idest superficies, et firma, idest soliditates, et longitudines et puncta; oportet autem quod naturalis consideret de omnibus quae insunt corporibus naturalibus); ergo videtur quod scientia naturalis et mathematica vel sint eaedem, vel una sit pars alterius. secundam rationem ponit ibi: amplius, astrologia etc.. et circa hanc rationem primo movet quaestionem, utrum astrologia sit omnino altera a naturali philosophia, vel sit pars eius. manifestum est enim quod est pars mathematicae: unde si est etiam pars naturalis philosophiae, sequitur quod mathematica et physica conveniunt ad minus in hac parte. quod autem astrologia sit pars physicae, probat dupliciter. primo quidem per rationem talem. ad quemcumque pertinet cognoscere substantias et naturas aliquarum rerum, ad eum etiam pertinet considerare accidentia illarum; sed ad naturalem pertinet considerare naturam et substantiam solis et lunae, cum sint quaedam corpora naturalia; ergo ad eum pertinet etiam considerare per se accidentia ipsorum. hoc etiam probat ex consuetudine philosophorum: nam philosophi naturales inveniuntur determinasse de figura solis et lunae et terrae et totius mundi, circa quod insudat etiam astrologorum intentio. sic igitur astrologia et scientia naturalis conveniunt non solum in eisdem subiectis, sed etiam in consideratione eorundem accidentium, et in demonstratione earundem conclusionum. unde videtur quod astrologia sit pars physicae; et per consequens physica non totaliter differat a mathematica. LC-3N.-3 deinde cum dicit: de his quidem igitur etc., solvit praemissam quaestionem. et circa hoc duo facit: primo ponit solutionem; secundo confirmat eam, ibi: fiet autem utique etc.. circa primum tria facit: primo solvit quaestionem; secundo concludit quoddam corollarium ex praedictis, ibi: unde et abstrahit etc.; tertio excludit errorem, ibi: latet autem hoc etc.. LC-3N.-4 dicit ergo primo quod mathematicus et naturalis determinant de eisdem, scilicet punctis, lineis et superficiebus et huiusmodi, sed non eodem modo. non enim mathematicus determinat de eis inquantum unumquodque eorum est terminus corporis naturalis; neque considerat ea quae accidunt eis inquantum sunt termini corporis naturalis; per quem modum de eis considerat scientia naturalis. non est autem inconveniens quod idem cadat sub consideratione diversarum scientiarum secundum diversas considerationes. LC-3N.-5 deinde cum dicit: unde et abstrahit etc., concludit quoddam corollarium ex praedictis. quia enim mathematicus considerat lineas et puncta et superficies et huiusmodi et accidentia eorum non inquantum sunt termini corporis naturalis, ideo dicitur abstrahere a materia sensibili et naturali. et causa quare potest abstrahere, est ista: quia secundum intellectum sunt abstracta a motu. ad cuius causae evidentiam considerandum est quod multa sunt coniuncta secundum rem, quorum unum non est de intellectu alterius: sicut album et musicum coniunguntur in aliquo subiecto, et tamen unum non est de intellectu alterius, et ideo potest unum separatim intelligi sine alio. et hoc est unum intellectum esse abstractum ab alio. manifestum est autem quod posteriora non sunt de intellectu priorum, sed e converso: unde priora possunt intelligi sine posterioribus, et non e converso. sicut patet quod animal est prius homine, et homo est prius hoc homine (nam homo se habet ex additione ad animal, et hic homo ex additione ad hominem); et propter hoc homo non est de intellectu animalis, nec socrates de intellectu hominis: unde animal potest intelligi absque homine, et homo absque socrate et aliis individuis. et hoc est abstrahere universale a particulari. similiter autem inter accidentia omnia quae adveniunt substantiae, primo advenit ei quantitas, et deinde qualitates sensibiles et actiones et passiones et motus consequentes sensibiles qualitates. sic igitur quantitas non claudit in sui intellectu qualitates sensibiles vel passiones vel motus: claudit tamen in sui intellectu substantiam. potest igitur intelligi quantitas sine materia subiecta motui et qualitatibus sensibilibus, non tamen absque substantia. et ideo huiusmodi quantitates et quae eis accidunt, sunt secundum intellectum abstracta a motu et a materia sensibili, non autem a materia intelligibili, ut dicitur in vii metaphys.. quia igitur sic sunt abstracta a motu secundum intellectum, quod non claudunt in suo intellectu materiam sensibilem subiectam motui; ideo mathematicus potest ea abstrahere a materia sensibili. et nihil differt quantum ad veritatem considerationis, utrum sic vel sic considerentur. quamvis enim non sint abstracta secundum esse, non tamen mathematici abstrahentes ea secundum intellectum, mentiuntur: quia non asserunt ea esse extra materiam sensibilem (hoc enim esset mendacium), sed considerant de eis absque consideratione materiae sensibilis, quod absque mendacio fieri potest: sicut aliquis potest considerare albedinem absque musica, et vere, licet conveniant in eodem subiecto: non tamen esset vera consideratio, si assereret album non esse musicum. LC-3N.-6 deinde cum dicit: latet autem hoc facientes etc., excludit ex praedictis errorem platonis. quia enim latebat eum quomodo intellectus vere posset abstrahere ea quae non sunt abstracta secundum esse, posuit omnia quae sunt abstracta secundum intellectum, esse abstracta secundum rem. unde non solum posuit mathematica abstracta, propter hoc quod mathematicus abstrahit a materia sensibili; sed etiam posuit ipsas res naturales abstractas, propter hoc quod naturalis scientia est de universalibus et non de singularibus. unde posuit hominem esse separatum, et equum et lapidem et alia huiusmodi; quae quidem separata dicebat esse ideas: cum tamen naturalia sint minus abstracta quam mathematica. mathematica enim sunt omnino abstracta a materia sensibili secundum intellectum, quia materia sensibilis non includitur in intellectu mathematicorum, neque in universali neque in particulari: sed in intellectu specierum naturalium includitur quidem materia sensibilis, sed non materia individualis; in intellectu enim hominis includitur caro et os, sed non haec caro et hoc os. LC-3N.-7 deinde cum dicit: fiet autem utique manifestum etc., manifestat positam solutionem dupliciter: primo quidem per differentiam definitionum quas assignat mathematicus et naturalis; secundo per scientias medias, ibi: demonstrant autem et quae magis etc.. dicit ergo primo quod hoc quod dictum est de diverso modo considerationis mathematici et physici, fiet manifestum si quis tentaverit dicere definitiones naturalium et mathematicorum, et accidentium eorum: quia mathematica, ut par et impar, et rectum et curvum, et numerus et linea et figura, definiuntur sine motu et materia; non autem caro et os et homo: sed horum definitio est sicut definitio simi, in cuius definitione ponitur subiectum sensibile, scilicet nasus; non autem sicut definitio curvi, in cuius definitione non ponitur aliquod subiectum sensibile. et sic ex ipsis definitionibus naturalium et mathematicorum apparet quod supra dictum est de differentia mathematici et naturalis. LC-3N.-8 deinde cum dicit: demonstrant autem etc., probat idem per scientias quae sunt mediae inter mathematicam et naturalem. dicuntur autem scientiae mediae, quae accipiunt principia abstracta a scientiis pure mathematicis, et applicant ad materiam sensibilem; sicut perspectiva applicat ad lineam visualem ea quae demonstrantur a geometria circa lineam abstractam; et harmonica, idest musica, applicat ad sonos ea quae arithmeticus considerat circa proportiones numerorum; et astrologia considerationem geometriae et arithmeticae applicat ad caelum et ad partes eius. huiusmodi autem scientiae, licet sint mediae inter scientiam naturalem et mathematicam, tamen dicuntur hic a philosopho esse magis naturales quam mathematicae, quia unumquodque denominatur et speciem habet a termino: unde, quia harum scientiarum consideratio terminatur ad materiam naturalem, licet per principia mathematica procedant, magis sunt naturales quam mathematicae. dicit ergo de huiusmodi scientiis, quod contrario modo se habent cum scientiis quae sunt pure mathematicae, sicut geometria vel arithmetica. nam geometria considerat quidem de linea quae habet esse in materia sensibili, quae est linea naturalis: non tamen considerat de ea inquantum est in materia sensibili, secundum quod est naturalis, sed abstracte, ut dictum est. sed perspectiva e converso accipit lineam abstractam secundum quod est in consideratione mathematici, et applicat eam ad materiam sensibilem; et sic determinat de ea non inquantum est mathematica, sed inquantum est physica. ex ipsa ergo differentia scientiarum mediarum ad scientias pure mathematicas, apparet quod supra dictum est. nam si huiusmodi scientiae mediae abstracta applicant ad materiam sensibilem, manifestum est quod mathematicae e converso ea quae sunt in materia sensibili abstrahunt. LC-3N.-9 et per hoc etiam patet responsio ad id quod supra obiiciebatur de astrologia. unde astrologia est magis naturalis quam mathematica. unde non est mirum si communicet in conclusionibus cum scientia naturali. quia tamen non est pure naturalis, per aliud medium eandem conclusionem demonstrat. sicut quod terra sit sphaerica demonstratur a naturali per medium naturale, ut puta quia partes eius undique et aequaliter concurrunt ad medium: ab astrologo autem ex figura eclipsis lunaris, vel ex hoc quod non eadem sidera ex omni parte terrae aspiciuntur. LC-4N.-1 postquam philosophus ostendit differentiam inter naturalem et mathematicum, hic ostendit ad quid se extendat consideratio naturalis. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod ad naturalem pertinet considerare formam et materiam; secundo ostendit quid sit terminus considerationis naturalis circa formam, ibi: usque ad quantum etc.. circa primum duo facit: primo ex praemissis concludit propositum; secundo movet dubitationes circa determinatum, ibi: etenim iam etc.. LC-4N.-2 dicit ergo primo quod quia natura dicitur dupliciter, scilicet de materia et forma, ut supra dictum est, sic est considerandum in scientia naturali, sicut cum intendimus de simo quid est: tunc enim non solum formam, idest curvitatem, sed etiam materiam, idest nasum attendimus. unde in scientia naturali neque est consideratio sine materia sensibili, neque etiam solum secundum materiam, sed etiam secundum formam. et est notandum quod iste processus aristotelis includit duo media. per unum quorum sic potest argumentari. naturalis philosophus debet considerare de natura; sed natura est tam forma quam materia; ergo debet tam de materia quam de forma considerare. per aliud vero sic. naturalis differt a mathematico, ut dictum est, quia consideratio naturalis est sicut consideratio simi, consideratio vero mathematici est sicut consideratio curvi; sed consideratio simi est consideratio formae et materiae; ergo et consideratio naturalis est consideratio utriusque. LC-4N.-3 deinde cum dicit: etenim iam etc., movet circa praemissa dubitationem duplicem. quarum prima est: cum natura dicatur de materia et de forma, utrum scientia naturalis sit tantum de materia, vel tantum de forma, vel de eo quod est ex utroque compositum. secunda dubitatio est: supposito quod de utroque consideret scientia naturalis, utrum sit eadem scientia naturalis quae consideret de forma et materia, vel alia et alia de utroque. LC-4N.-4 deinde cum dicit: in antiquos quidem enim etc., solvit praedictas dubitationes, et maxime secundam; ostendens quod ad eiusdem scientiae naturalis considerationem pertinet considerare de forma et de materia. nam prima quaestio satis videbatur soluta esse per hoc quod dixerat, quod consideratio naturalis est sicut cum intendimus de simo quid sit. circa hoc ergo duo facit. primo ponit quid antiqui sensisse videntur. et dicit quod si aliquis velit aspicere ad dicta antiquorum naturalium, videtur quod scientia naturalis non sit nisi de materia: quia vel nihil tractaverunt de forma, vel aliquid modicum; sicut tetigerunt eam democritus et empedocles, inquantum posuerunt aliquid fieri ex multis secundum aliquem determinatum modum mixtionis vel congregationis. LC-4N.-5 secundo, ibi: si autem ars imitatur etc., ostendit propositum tribus rationibus: quarum prima talis est. ars imitatur naturam; oportet igitur quod sic se habeat scientia naturalis circa naturalia, sicut se habet scientia artificialis circa artificialia. sed eiusdem scientiae artificialis est cognoscere materiam et formam usque ad aliquem certum terminum; sicut medicus cognoscit sanitatem ut formam, et choleram et phlegma et huiusmodi sicut materiam in qua est sanitas, nam in contemperatione humorum sanitas consistit; et similiter aedificator considerat formam domus, et lateres et ligna, quae sunt materia domus; et ita est in omnibus aliis artibus. ergo eiusdem scientiae naturalis est cognoscere tam materiam quam formam. LC-4N.-6 eius autem quod ars imitatur naturam, ratio est, quia principium operationis artificialis cognitio est; omnis autem nostra cognitio est per sensus a rebus sensibilibus et naturalibus accepta: unde ad similitudinem rerum naturalium in artificialibus operamur. ideo autem res naturales imitabiles sunt per artem, quia ab aliquo principio intellectivo tota natura ordinatur ad finem suum, ut sic opus naturae videatur esse opus intelligentiae, dum per determinata media ad certos fines procedit: quod etiam in operando ars imitatur. LC-4N.-7 secundam rationem ponit ibi: adhuc quod cuius causa etc.. eiusdem scientiae est considerare finem et ea quae sunt ad finem: et hoc ideo quia ratio eorum quae sunt ad finem, a fine sumitur. sed natura quae est forma, est finis materiae; ergo eiusdem scientiae naturalis est considerare materiam et formam. LC-4N.-8 quod autem forma sit finis materiae, sic probat. ad hoc quod aliquid sit finis alicuius motus continui, duo requiruntur: quorum unum est quod sit ultimum motus, et aliud est quod sit cuius causa fit. aliquid enim potest esse ultimum, sed non est cuius causa fit; unde non habet rationem finis. et quia de ratione finis est quod sit cuius causa fit, poeta hoc apposuit, quod derisorie se habet dicere finem cuius causa fit. videtur enim esse nugatio, sicut si diceretur homo animal: quia animal est de ratione hominis, sicut et cuius causa fit de ratione finis. vult enim poeta quod non omne ultimum sit finis, sed illud quod est ultimum et optimum, hoc est cuius causa fit. et quidem quod forma sit ultimum generationis, hoc est per se manifestum. sed quod sit cuius causa fit respectu materiae, manifestat per similitudinem in artibus. inveniuntur enim quaedam artes quae faciunt materiam: quarum quaedam faciunt eam simpliciter, sicut ars figuli facit lateres, quae sunt materia domus; quaedam vero faciunt eam operose, idest materiam praeexistentem in natura disponunt ad receptionem formae, sicut ars carpentaria praeparat ligna ad formam navis. item considerandum est quod nos utimur omnibus quae sunt secundum artem facta, sicut propter nos existentibus. nos enim sumus quodammodo finis omnium artificialium. et dicit quodammodo: quia sicut dictum est in philosophia prima, dupliciter dicitur id cuius causa fit, scilicet cuius et quo; sicut finis domus ut cuius est habitator, ut quo est habitatio. ex his igitur accipere possumus quod duae artes sunt principantes materiam, idest quae praecipiunt artibus facientibus materiam, et cognoscentes, idest diiudicantes de ipsis; una scilicet quae utitur, et alia quae est factiva artificiati, inducens scilicet formam. et haec est sicut architectonica respectu eius quae disponit materiam, sicut navifactiva respectu carpentariae, quae secat ligna: unde etiam oportet quod ipsa ars usualis sit quodammodo architectonica, idest principalis ars, respectu factivae. quamvis igitur utraque sit architectonica, scilicet usualis et factiva, tamen differunt: quia usualis est architectonica inquantum est cognoscitiva et diiudicativa de forma; alia autem, quae est architectonica tanquam factiva formae, est cognoscitiva materiae, idest diiudicat de materia. et hoc manifestat per exemplum. usus enim navis pertinet ad gubernatorem; et sic gubernatoria est usualis; et sic est architectonica respectu navifactivae, et cognoscit et diiudicat de forma. et hoc est quod dicit, quod gubernator cognoscit et instituit qualis debeat esse forma temonis. alius autem, scilicet factor navis, cognoscit et diiudicat ex quibus et qualibus lignis debeat fieri navis. sic ergo manifestum est quod ars quae inducit formam, praecipit arti quae facit vel disponit materiam; ars autem quae utitur artificiato iam facto, praecipit arti quae inducit formam. ex quo possumus accipere quod sic se habet materia ad formam, sicut forma ad usum. sed usus est cuius causa fit artificiatum: ergo et forma est cuius causa est materia in artificialibus. et sicut in his quae sunt secundum artem, nos facimus materiam propter opus artis, quod est ipsum artificiatum; ita in naturalibus materia inest a natura non a nobis facta, nihilominus eundem habens ordinem ad formam, scilicet quod est propter formam. unde sequitur quod eiusdem scientiae naturalis sit considerare materiam et formam. LC-4N.-9 tertiam rationem ponit ibi: amplius eorum etc.: quae talis est. eorum quae sunt ad aliquid, una est scientia. sed materia est de numero eorum quae sunt ad aliquid, quia dicitur ad formam. quod non ideo dicitur quasi ipsa materia sit in genere relationis, sed quia cuilibet formae determinatur propria materia: et hoc est quod subdit, quod sub alia forma oportet esse aliam materiam. unde relinquitur quod eiusdem scientiae naturalis sit considerare formam et materiam. LC-4N.10 deinde cum dicit: usque ad quantum etc., ostendit quantum se extendat consideratio scientiae naturalis circa formam. et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem hanc, scilicet usque ad quantum oporteat naturalem considerare de forma et quidditate rei (nam considerare formas et quidditates rerum absolute videtur pertinere ad philosophum primum); secundo solvit quod sicut medicus considerat nervum, et faber aes usque ad aliquem terminum, ita et naturalis formas. medicus enim non considerat de nervo inquantum est nervus, hoc enim pertinet ad naturalem, sed inquantum est subiectum sanitatis; et similiter faber de aere non inquantum est aes, sed inquantum est subiectum statuae aut alicuius huiusmodi. et similiter naturalis non considerat de forma inquantum est forma, sed inquantum est in materia. et ideo sicut medicus in tantum considerat de nervo in quantum pertinet ad sanitatem, cuius causa considerat nervum; similiter naturalis in tantum considerat de forma in quantum habet esse in materia. et ideo terminus considerationis scientiae naturalis est circa formas quae quidem sunt aliquo modo separatae, sed tamen esse habent in materia. et huiusmodi formae sunt animae rationales: quae quidem sunt separatae inquantum intellectiva virtus non est actus alicuius organi corporalis, sicut virtus visiva est actus oculi; sed in materia sunt inquantum dant esse naturale tali corpori. et quod sint in materia, per hoc probat, quod forma cuiuslibet rei generatae ex materia est forma in materia: ad hoc enim terminatur generatio, ut forma sit in materia. sed homo generatur ex materia et ab homine, quasi ab agente proprio, et a sole tanquam ab agente universali respectu generabilium: unde sequitur quod anima, quae est forma humana, sit forma in materia. unde usque ad animam rationalem se extendit consideratio naturalis, quae est de formis. sed quomodo se habeant formae totaliter a materia separatae, et quid sint, vel etiam quomodo se habeat haec forma, idest anima rationalis, secundum quod est separabilis et sine corpore existere potens, et quid sit secundum suam essentiam separabile, hoc determinare pertinet ad philosophum primum. LC-5N.-1 postquam philosophus ostendit de quibus considerat scientia naturalis, hic incipit ostendere ex quibus causis demonstret. et dividitur in partes duas: in prima determinat de causis; in secunda vero ostendit ex quibus causis naturalis demonstret, ibi: quoniam autem causae quatuor etc.. circa primum duo facit: primo ostendit necessitatem determinandi de causis; secundo incipit de causis determinare, ibi: uno quidem modo etc.. dicit ergo primo quod postquam determinatum est quid cadat sub consideratione scientiae naturalis, restat considerandum de causis, quae et quot sunt. et hoc ideo, quia hoc negotium quo intendimus de natura tractare, non ordinatur ad operationem, sed ad scientiam: quia nos non possumus facere res naturales, sed solum de eis scientiam habere. sed nos non opinamur nos scire unumquodque, nisi cum accipimus propter quid, quod est accipere causam: unde manifestum est quod hoc observandum est nobis circa generationem et corruptionem et omnem naturalem mutationem, ut cognoscamus causas, et reducamus unumquodque de quo quaeritur propter quid, in proximam causam. hoc autem ideo dicit, quia considerare de causis inquantum huiusmodi, proprium est philosophi primi: nam causa in eo quod causa est non dependet a materia secundum esse, eo quod in his etiam quae a materia sunt separata, invenitur ratio causae. sed a philosopho naturali assumitur consideratio de causis propter aliquam necessitatem; nec tamen assumitur ab eo considerare de causis nisi secundum quod sunt causae naturalium mutationum. LC-5N.-2 deinde cum dicit: uno quidem modo etc., determinat de causis. et circa hoc tria facit: primo assignat diversas species causarum manifestas; secundo de quibusdam immanifestis causis determinat, ibi: dicitur autem fortuna etc.; tertio ostendit quod non sunt plures neque pauciores, ibi: quae autem sunt causae etc.. prima dividitur in duas: in prima determinat species causarum; in secunda determinat modos diversarum causarum secundum unamquamque speciem, ibi: modi autem causarum etc.. circa primum duo facit: primo inducit diversas species causarum; secundo reducit eas ad quatuor, ibi: omnes autem nunc etc.. circa primum duo facit: primo ponit diversitatem causarum; secundo exponit quaedam consequentia ex diversitate praedicta, ibi: contingit autem multipliciter etc.. LC-5N.-3 dicit ergo primo quod uno modo dicitur causa ex quo fit aliquid cum insit, sicut aes dicitur causa statuae et argentum causa phialae: et etiam genera horum dicuntur causae earundem rerum, sicut metallum vel liquabile vel huiusmodi. apposuit autem cum insit, ad differentiam privationis et contrarii: nam statua quidem fit ex aere, quod inest statuae iam factae; fit etiam ex infigurato, quod quidem non inest statuae iam factae. unde aes est causa statuae, non autem infiguratum, cum sit principium per accidens tantum, ut in primo dictum est. LC-5N.-4 secundo modo dicitur causa species et exemplum: et hoc dicitur causa inquantum est ratio quidditativa rei; hoc enim est per quod scimus de unoquoque quid est. et sicut dictum est circa materiam quod etiam genera materiae dicuntur causa, ita et genera speciei dicuntur causa. et ponit exemplum in quadam consonantia musicae quae vocatur diapason, cuius forma est proportio dupla, quae est duorum ad unum. nam proportiones numerales applicatae ad sonos sicut ad materiam, consonantias musicales constituunt: et cum duo vel duplum sit forma consonantiae quae est diapason, et genus duorum, quod est numerus, est causa. sicut enim dicimus quod forma diapason est proportio duorum ad unum, quae est proportio dupla, ita possumus dicere quod forma diapason, est proportio duorum ad unum, quae est multiplicitas. et ita ad hunc modum causae reducuntur omnes partes quae ponuntur in definitione: nam partes speciei ponuntur in definitione, non autem partes materiae, ut dicitur in vii metaphys.. nec est hoc contra id quod supra dictum est, quod in definitione rerum naturalium ponitur materia: nam in definitione speciei non ponitur materia individualis, sed materia communis; sicut in definitione hominis ponuntur carnes et ossa, non autem hae carnes et haec ossa. natura igitur speciei constituta ex forma et materia communi, se habet ut formalis respectu individui quod participat talem naturam; et pro tanto hic dicitur quod partes quae ponuntur in definitione, pertinent ad causam formalem. considerandum est etiam quod duo posuit pertinentia ad quidditatem rei, scilicet speciem et exemplum, propter diversas opiniones de essentiis rerum. nam plato posuit naturas specierum esse quasdam formas abstractas, quas dicebat exemplaria et ideas; et propter hoc posuit exemplum vel paradigma. naturales autem philosophi qui aliquid de forma tetigerunt, posuerunt formas in materia; et propter hoc nominavit speciem. LC-5N.-5 ulterius autem dicit quod alio modo dicitur causa a quo est principium motus vel quietis; sicut consilians dicitur causa, et pater filii, et omne commutans commutati. circa huiusmodi autem causas considerandum est quod quadruplex est causa efficiens, scilicet perficiens, praeparans, adiuvans et consilians. perficiens enim est, quod dat complementum motui vel mutationi; sicut quod introducit formam substantialem in generatione. praeparans autem seu disponens est, quod aptat materiam seu subiectum ad ultimum complementum. adiuvans vero est, quod non operatur ad proprium finem, sed ad finem alterius. consilians autem in his quae agunt a proposito, est quod dat agenti formam per quam agit. nam agens a proposito agit per suam scientiam, quam consilians sibi tradit; sicut et in rebus naturalibus generans dicitur movere gravia vel levia, inquantum dat formam per quam moventur. LC-5N.-6 quartum autem modum causae ponit, quod aliquid dicitur causa ut finis; et hoc est cuius causa aliquid fit, sicut sanitas dicitur ambulationis. et hoc patet quia respondetur ad quaestionem factam propter quid: cum enim quaerimus propter quid ambulat? dicimus ut sanetur; et hoc dicentes opinamur nos assignare causam. ideo autem potius probat de fine quod sit causa quam de aliis, quia hoc minus videbatur propterea quia finis est ultimum in generatione. et ulterius addit quod omnia quae sunt intermedia inter primum movens et ultimum finem, omnia sunt quodammodo fines: sicut medicus ad sanitatem inducendam extenuat corpus, et sic sanitas est finis maciei; maciem autem operatur per purgationem; purgationem autem per potionem; potionem autem praeparat per aliqua instrumenta. unde omnia haec sunt quodammodo finis: nam macies est finis purgationis, et purgatio potionis, et potio organorum, et organa sunt fines in operatione vel inquisitione organorum. et sic patet quod ista intermedia differunt ad invicem, inquantum quaedam sunt organa et quaedam opera, operata scilicet per organa. et hoc inducit ne aliquis credat quod solum id quod est ultimum sit causa sicut cuius gratia, propter hoc quod hoc nomen finis ultimum quoddam esse videtur. est igitur omnis finis ultimum non simpliciter, sed respectu alicuius. et ultimo concludit quod fere tot modis dicuntur causae. et addit fere, propter causas quae sunt per accidens, sicut sunt casus et fortuna. LC-5N.-7 deinde cum dicit: contingit autem multipliciter etc., manifestat tria consequentia ex iam dicta causarum diversitate. quorum primum est quod cum causae dicantur multipliciter, contingit unius et eiusdem esse multas causas per se et non per accidens; sicut causa statuae est ars statuifica ut efficiens, et aes ut materia. et inde est quod aliquando unius rei assignantur plures definitiones secundum diversas causas; sed perfecta definitio omnes causas complectitur. secundum est quod quaedam sibi invicem sunt causae secundum diversam speciem causae; sicut laborare est causa efficiens bonae habitudinis, bona autem habitudo est causa finalis laboris. nihil enim prohibet aliquid esse prius et posterius altero secundum diversas rationes: finis enim est prius secundum rationem, sed posterius in esse; agens autem e converso. et similiter forma est prior quam materia secundum rationem complementi, materia autem est prius quam forma generatione et tempore in omni eo quod movetur de potentia in actum. tertium est quod idem est causa contrariorum quandoque; sicut per suam praesentiam gubernator est causa salutis navis, per absentiam autem suam causa est submersionis eius. LC-5N.-8 deinde cum dicit: omnes autem nunc dictae causae etc., reducit omnes causas superius enumeratas in quatuor species: et dicit quod omnes causae quae enumeratae sunt superius, reducuntur ad quatuor modos, qui sunt manifesti. nam elementa, idest litterae, sunt causae syllabarum; et similiter terra est causa vasorum et argentum phialae; et ignis et similia, corpora scilicet simplicia, sunt causae corporum; et similiter quaelibet partes sunt causa totius; et suppositiones, idest propositiones syllogismi, sunt causa conclusionum: et omnia ista habent unam rationem causae, prout dicitur causa id ex quo fit aliquid: hoc enim est commune in omnibus praemissis. omnium autem nunc enumeratorum, quaedam se habent ut materia et quaedam ut forma, quae causat quidditatem rei: sicut omnes partes se habent ut materia, ut elementa syllabarum et quatuor elementa corporum mistorum; sed ea quae important totum vel compositionem vel quamcumque speciem, se habent in ratione formae; ut species referatur ad formas simplicium, totum autem et compositio ad formas compositorum. LC-5N.-9 videntur autem hic esse duo dubia. primo quidem de hoc quod dicit, quod partes sunt causae materiales totius, cum supra partes definitionis reduxerit ad causam formalem. et potest dici quod supra locutus est de partibus speciei, quae cadunt in definitione totius: hic autem loquitur de partibus materiae, in quarum definitione cadit totum, sicut circulus cadit in definitione semicirculi. sed melius dicendum est quod licet partes speciei quae ponuntur in definitione, comparentur ad suppositum naturae per modum causae formalis, tamen ad ipsam naturam cuius sunt partes, comparantur ut materia: nam omnes partes comparantur ad totum ut imperfectum ad perfectum, quae quidem est comparatio materiae ad formam. item potest esse dubium de hoc quod dicit, quod propositiones sunt materia conclusionis. materia enim inest ei cuius est materia: unde supra notificans causam materialem, dixit quod est ex quo fit aliquid cum insit; propositiones autem sunt seorsum a conclusione. sed dicendum quod ex terminis propositionum constituitur conclusio: unde secundum hoc propositiones dicuntur materia conclusionis, in quantum termini, qui sunt materia propositionum, sunt etiam materia conclusionis, licet non secundum quod stant sub ordine propositionum; sicut et farina dicitur materia panis, licet non secundum quod stat sub forma farinae. ideo tamen potius dicuntur propositiones materia conclusionis quam e converso, quia termini qui coniunguntur in conclusione, separatim ponuntur in praemissis. sic igitur habemus duos modos causae. LC-5N.10 quaedam vero dicuntur esse causae secundum aliam rationem, quia scilicet sunt principium motus et quietis. et hoc modo semen, quod est activum in generatione, dicitur causa; et similiter medicus per hunc modum dicitur causa sanitatis; et consilians est causa per hunc modum, et omne faciens. alia littera habet, et propositiones: nam propositiones quidem quantum ad terminos sunt materia conclusionis, ut dictum est; quantum autem ad vim illativam ipsarum reducuntur ad hoc genus causae; nam principium discursus rationis in conclusione est ex propositionibus. LC-5N.11 in aliis vero causis invenitur alia ratio causae, secundum scilicet quod finis vel bonum habet rationem causae. et haec species causae potissima est inter alias causas: est enim causa finalis aliarum causarum causa. manifestum est enim quod agens agit propter finem; et similiter ostensum est supra in artificialibus, quod formae ordinantur ad usum sicut ad finem, et materiae in formas sicut in finem: et pro tanto dicitur finis causa causarum. et quia dixerat quod haec species causae habet rationem boni, et quandoque in his quae agunt per electionem contingit finem esse malum; ideo ad hanc dubitationem tollendam, dicit quod nihil differt utrum causa finalis sit vere bona vel apparens bona, quia quod apparet bonum non movet nisi sub ratione boni. et sic ultimo concludit tot esse species causarum quot dictae sunt. LC-6N.-1 postquam philosophus distinxit species causarum, hic distinguit diversos modos causarum, etiam secundum eandem speciem causae. et circa hoc duo facit: primo distinguit diversos modos causarum; secundo determinat quaedam consequentia ad distinctionem praedictam, ibi: differunt autem etc.. circa primum duo facit: primo distinguit diversos modos causarum; secundo reducit eos ad certum numerum, ibi: sed tamen hae omnes etc.. circa primum distinguit modos causarum secundum quatuor divisiones. dicit ergo primo quod multi numero sunt modi causarum: sed si reducantur capitulatim, sive in quadam summa, ad aliqua communia, inveniuntur pauciores. vel capitales accipiuntur secundum combinationem: manifestum est enim quod pauciores sunt combinationes modorum quam modi. LC-6N.-2 prima ergo divisio vel combinatio modorum est, quod in eadem specie causae dicitur una causa prior altera, ut intelligamus causam priorem universaliorem: ut sanitatis causa est medicus ut causa propria et posterior, artifex autem ut communior et prior; et hoc in specie causae efficientis. et simile est in specie causae formalis: nam causa formalis diapason propria et posterior est proportio dupla; causa autem prior et communior est proportio numeralis, quae dicitur multiplicitas. et similiter ea quae continet unamquamque causam communitate sui ambitus, dicitur causa prior. LC-6N.-3 advertendum est autem quod causa universalis et propria, vel prior et posterior, potest accipi aut secundum communitatem praedicationis, secundum exempla hic posita de medico et artifice; vel secundum communitatem causalitatis, ut si dicamus solem esse causam universalem calefactionis, ignem vero causam propriam: et haec duo sibi invicem correspondent. manifestum est enim quod quaelibet virtus extenditur ad aliqua secundum quod communicant in una ratione obiecti; et quanto ad plura extenditur, tanto oportet illam rationem esse communiorem: et cum virtus proportionetur obiecto secundum eius rationem, sequitur quod causa superior agat secundum formam magis universalem et minus contractam. et sic est considerare in ordine rerum: quia quanto aliqua sunt superiora in entibus, tanto habent formas minus contractas, et magis dominantes supra materiam, quae coarctat virtutem formae. unde et id quod est prius in causando, invenitur esse prius quodammodo secundum rationem universalioris praedicationis; ut puta, si ignis est primum calefaciens, caelum non tantum est primum calefaciens, sed primum alterans. LC-6N.-4 secundam divisionem ponit ibi: amplius autem secundum accidens etc.. et dicit quod sicut causae per se dividuntur per causas priores et posteriores, vel communes et proprias, ita etiam et causae per accidens. est enim praeter causas per se, accipere causas per accidens, et genera horum; sicut causa statuae per accidens quidem est polycletus, per se autem causa statuae est faciens statuam: polycletus enim est causa statuae inquantum accidit ei esse statuam facientem. et etiam ea quae sua communitate continent polycletum, sunt causa statuae per accidens, sicut et homo et animal. et iterum considerandum est quod in causis per accidens quaedam sunt propinquiores causis per se, et quaedam magis remotae. nam causa per accidens dicitur omne illud quod coniungitur causae per se, quod non est de ratione eius; hoc autem contingit esse vel propinquius rationi causae, vel remotius ab ea; et secundum hoc causae per accidens erunt vel propinquiores vel remotiores: sicut, si statuam facienti accidat esse album et musicum, musicum propinquius est, quia est in eodem subiecto et secundum idem, scilicet secundum animam, in qua est musica et ars statuae factiva; album autem inest secundum corpus. sed subiectum propinquius se habet adhuc quam alia accidentia, sicut polycletus quam album vel musicum: non enim coniunguntur haec statuam facienti nisi propter subiectum. LC-6N.-5 tertiam divisionem ponit ibi: praeter autem omnes etc.. et dicit quod praeter causas proprie dictas, idest per se, et per accidens, quaedam dicuntur causae in potentia, sicut potentes operari; quaedam vero sicut operantes in actu; sicut causa aedificandi domum potest dici vel aedificans in habitu vel aedificans in actu. LC-6N.-6 et sicut distinguuntur causae modis praedictis, similiter distinguuntur ea quorum sunt causae. est enim aliquid causatum posterius et magis proprium, et aliquid quod est prius et magis commune: sicut si dicatur quod aliquid est causa huius statuae vel statuae in communi; et adhuc communius si dicatur causa imaginis. et similiter si dicatur aliquid causa motiva huius aeris, vel aeris in universali, vel materiae. et ita etiam potest dici in effectibus per accidens, et quod aliquid sit communius, et aliquid minus commune. et dicitur effectus per accidens, quod coniungitur effectui per se et est praeter rationem eius: sicut per se effectus coqui est cibus delectabilis, per accidens autem cibus sanativus; medici autem e converso. LC-6N.-7 quartam divisionem ponit ibi: amplius autem complexae etc.. et dicit quod quandoque complexe accipiuntur causae per se cum causis per accidens; ut si non dicamus causam statuae polycletum, qui est causa per accidens, neque facientem statuam, qui est causa per se, sed polycletum statuam facientem. LC-6N.-8 deinde cum dicit: sed tamen hae omnes etc., reducit praedictos modos ad certum numerum. et dicit quod praedicti modi certo numero sunt sex; sed quilibet eorum dupliciter dicitur. sex autem modi sunt isti: singulare et genus, quod supra dixit prius et posterius; accidens et genus accidentis; simplex et complexum. et quodlibet horum dividitur per potentiam et actum: et sic fiunt omnes modi duodecim. distinguit autem omnes modos per potentiam et actum, quia quod est in potentia, non simpliciter est. LC-6N.-9 deinde cum dicit: differunt autem etc., determinat tria consequentia ad praedictam distinctionem modorum. primum est, quod inter causas in actu et causas in potentia est ista differentia, quod causae operantes in actu simul sunt et non sunt cum eis quorum causae sunt in actu; ita tamen quod accipiantur causae singulares, idest propriae; sicut hic medicans simul est et non est cum hoc qui fit sanus, et hic aedificans cum hoc quod aedificatur. si vero non acciperentur causae propriae, licet acciperentur in actu, non esset verum quod dicitur. non enim aedificans est et non est simul cum hoc quod aedificatur: potest enim esse quod est aedificans in actu, sed tamen hoc aedificium non aedificatur, sed aliud. sed si accipiamus aedificantem hoc aedificium, et hoc aedificium secundum quod est in aedificari, necesse est quod posito uno ponatur et alterum, et remoto uno removeatur et alterum. hoc autem non accidit semper in causis quae sunt in potentia: non enim simul corrumpitur domus et homo qui aedificavit ipsam. unde habetur quod sicut agentia inferiora, quae sunt causa rerum quantum ad suum fieri, oportet simul esse cum iis quae fiunt quandiu fiunt; ita agens divinum, quod est causa existendi in actu, simul est cum esse rei in actu. unde subtracta divina actione a rebus, res in nihilum deciderent, sicut remota praesentia solis lumen in aere deficeret. LC-6N.10 secundum ponit ibi: oportet autem semper etc.; dicens quod in naturalibus oportet semper supremam causam uniuscuiusque requirere, sicut contingit in artificialibus. ut si quaeramus quare homo aedificat, respondetur, quia est aedificator; et similiter si quaeramus quare est aedificator, respondetur, quia habet artem aedificativam: et hic statur, quia haec est prima causa in hoc ordine. et ideo oportet in rebus naturalibus procedere usque ad causam supremam. et hoc ideo est, quia effectus nescitur nisi sciatur causa; unde si alicuius effectus causa sit etiam alterius causae effectus, sciri non poterit nisi causa eius sciatur; et sic quousque perveniatur ad primam causam. LC-6N.11 tertium ponit ibi: amplius autem aliae etc.. et est, quod causis debent proportionaliter respondere effectus, ita quod generalibus causis generales effectus reddantur, et singularibus singulares; puta, si dicatur quod statuae causa est statuam faciens, et huius statuae hic statuam faciens. et similiter causis in potentia respondent effectus in potentia, et causis in actu effectus in actu. et ultimo epilogando concludit quod sufficienter determinatum est de speciebus et modis causarum. LC-7N.-1 postquam philosophus determinavit de manifestis speciebus et modis causarum, hic determinat de quibusdam modis immanifestis, scilicet de fortuna et casu. et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo prosequitur propositum, ibi: quidam enim si sint etc.. dicit ergo primo quod etiam fortuna et casus computantur inter causas, cum multa dicantur fieri vel esse etiam propter fortunam et casum. et ideo tria consideranda sunt de eis: scilicet, quomodo reducantur ad causas praedictas; et iterum utrum fortuna et casus sint idem, vel aliud et aliud; et iterum quid sit casus et fortuna. deinde cum dicit: quidam enim si sint etc., incipit de fortuna et casu determinare: et primo ponit opiniones aliorum; secundo determinat veritatem, ibi: primum quidem igitur quoniam etc.. circa primum ponit tres opiniones: secunda incipit, ibi: sunt autem quidam qui caeli huius etc.; tertia ibi: sunt autem quidam quibus videtur etc.. circa primum duo facit: primo ponit opinionem negantium fortunam et casum, et rationes eorum; secundo disputat de altera rationum, ibi: sed hoc mirabile etc.. LC-7N.-2 dicit ergo primo, quod quidam dubitaverunt an fortuna et casus essent: et negaverunt ea esse duabus rationibus. quarum prima est, quia omnia ista quae dicuntur fieri a casu vel fortuna, inveniuntur habere aliquam causam determinatam, aliam a fortuna. et ponit huiusmodi exemplum: si enim aliquis veniens ad forum, inveniat aliquem hominem quem volebat invenire, de quo tamen non opinabatur ante quod esset eum inventurus, dicimus quod inventio illius hominis sit a fortuna: sed huius inventionis causa est voluntas emendi, propter quam ivit ad forum, ubi erat ille quem invenit. et similiter est in omnibus aliis quae dicuntur esse a fortuna; quia habent aliquam aliam causam praeter fortunam. et sic fortuna non videtur esse causa alicuius, et per consequens nec aliquid esse: quia non ponimus fortunam nisi inquantum aliqua ponimus esse a fortuna. LC-7N.-3 secundam rationem ponit ibi: quoniam si aliquid etc.. et dicit quod si fortuna aliquid esset, inconveniens videretur (sicut vere est inconveniens, ut infra ostendetur) et dubitationem afferens, quare nullus antiquorum sapientum qui determinaverunt de causis generationis et corruptionis, aliquid determinavit de fortuna: sed, sicut videtur, nihil opinabantur illi antiqui esse a fortuna. et sic haec secunda ratio sumitur ex opinione antiquorum naturalium. LC-7N.-4 deinde cum dicit: sed hoc mirabile etc., disputat de hac secunda ratione, ostendens quod supra supposuerat, scilicet quod inconveniens sit antiquos naturales non determinasse de casu et fortuna: et hoc probat duabus rationibus. quarum primam ponit dicens: et mirabile videtur, sicut et vere est, quod antiqui naturales de casu et fortuna non determinaverunt. assumpserunt enim sibi determinare causas eorum quae fiunt; multa autem sunt quae fiunt a fortuna et casu; unde de fortuna et casu determinare debuerunt. nec excusantur propter rationem supra dictam destruentem fortunam et casum: quia licet homines non ignorarent quod contingit reducere unumquemque effectum in aliquam causam, sicut dixit praedicta opinio destruens fortunam et casum, nihilominus tamen posuerunt, non obstante hac ratione, quaedam fieri a fortuna et quaedam non. unde ipsis philosophis naturalibus facienda erat mentio de fortuna et casu, saltem ut ostenderent falsum esse aliqua fieri a fortuna et casu; et ut assignarent rationem quare quaedam dicebantur esse a fortuna et quaedam non. nec etiam possunt excusari per hoc quod casus et fortuna reducerentur in aliquam causarum ab eis positarum: non enim opinabantur quod fortuna sit aliquid eorum quae arbitrabantur esse causas, ut amicitiam aut litem aut aliquid huiusmodi. LC-7N.-5 secundam rationem ponit ibi: inconveniens igitur est etc.. et dicit quod inconveniens est quod antiqui naturales reliquerunt tractare de fortuna, sive putaverunt fortunam esse sive non: quia si putaverunt fortunam esse, inconveniens fuit quod de ea non determinaverunt; si vero non putaverunt fortunam esse, inconveniens fuit quod ea aliquando usi sunt; sicut empedocles, qui dixit quod aer non semper adunatur superius supra terram quasi hoc ei sit naturale, sed quia ita accidit a casu. dicit enim quod quando mundus est factus, lite distinguente elementa, accidit quod aer se collegit in istum locum, et sicut tunc cucurrit, ita semper stante isto mundo cursum habebit: sed multoties in aliis mundis, quos ponebat infinities fieri et corrumpi, ut supra dictum est, aer aliter ordinatur inter partes universi. et similiter dicebat quod plurimae partes animalium fiunt a fortuna; sicut quod in prima constitutione mundi fiebant capita sine cervice. LC-7N.-6 deinde cum dicit: sunt autem quidam etc., ponit secundam opinionem. et circa hoc duo facit: primo ponit eam; secundo improbat eam, ibi: et multum hoc etc.. dicit ergo primo quod quidam dixerunt casum esse causam caeli et omnium partium mundi; et dicebant quod revolutio mundi, et motus stellarum distinguens et statuens totum universum inferius secundum hunc ordinem, sit a casu. et haec videtur esse opinio democriti, dicentis quod ex concursu atomorum per se mobilium, caelum et totus mundus casualiter constitutus est. LC-7N.-7 deinde cum dicit: et multum hoc admiratione etc., improbat hanc positionem duabus rationibus. quarum prima est quod admiratione dignum videtur quod animalia et plantae non fiunt a fortuna, sed ab intellectu vel natura, vel a quacumque alia causa determinata: quod ex hoc patet quod non ex quocumque semine aliquid generatur, sed ex determinato semine fit homo, et ex determinato semine oliva. et cum ista inferiora non fiant a fortuna, dignum est admiratione quod caelum et ea quae sunt diviniora inter sensibilia manifesta nobis, scilicet partes mundi sempiternae, sint a casu, et non habeant aliquam causam determinatam, sicut animalia et plantae. et si hoc verum est, dignum fuisset insistere, et assignare rationem quare sic esset: quod tamen antiqui praetermiserunt. LC-7N.-8 secundam rationem ponit, ibi: quomodo enim eo quod aliter etc., dicens: quomodo potest esse verum quod caelestia corpora sint a casu, et inferiora non: cum et aliter videatur esse inconveniens, ex hoc ipso quod illa nobiliora sunt; et adhuc etiam inconvenientius secundum ea quae videntur? videmus enim quod in caelo nihil fit a casu; in his autem inferioribus, quae non dicuntur esse a casu, multa videntur contingere a fortuna. rationabile autem esset e converso accidere secundum eorum positionem; ut scilicet in illis invenirentur aliqua fieri a casu vel a fortuna, quorum casus vel fortuna est causa; non autem in illis quorum non est causa. LC-7N.-9 deinde cum dicit: sunt autem quidam, etc., ponit tertiam opinionem de fortuna. et dicit quod quibusdam videtur quod fortuna sit causa, sed immanifesta intellectui humano, ac si sit quoddam divinum et supra homines. volebant enim quod omnes fortuiti eventus reducerentur in aliquam divinam causam ordinantem, sicut nos ponimus omnia ordinari per divinam providentiam. sed quamvis haec opinio habeat veram radicem, non tamen bene usi sunt nomine fortunae. illud enim divinum ordinans non potest dici vel nominari fortuna; quia secundum quod aliquid participat rationem vel ordinem, recedit a ratione fortunae. unde magis debet dici fortuna causa inferior, quae de se non habet ordinem ad eventum fortuitum, quam causa superior, si qua sit ordinans. praetermittit tamen inquisitionem huius opinionis, tum quia excedit metas scientiae naturalis, tum quia infra manifestat quod fortuna non est causa per se, sed per accidens. unde per ea quae sequuntur, quomodo se habeat de his opinionibus magis erit manifestum. et ideo concludit quod ad evidentiam harum opinionum considerandum est quid sit fortuna et casus; et utrum sint idem vel aliud; et quomodo reducantur ad causas praedictas. LC-8N.-1 postquam philosophus posuit opiniones aliorum de fortuna et casu, hic determinat veritatem. et dividitur in partes tres: in prima ostendit quid sit fortuna; in secunda in quo differant casus et fortuna, ibi: differunt autem etc.; in tertia ostendit ad quod genus causae casus et fortuna reducantur, ibi: sed modorum causarum etc.. prima pars dividitur in duas: in prima ostendit quid sit fortuna; in secunda ex definitione fortunae assignat rationem eorum quae de fortuna dicuntur, ibi: infinitas quidem igitur causas etc.. circa primum tria facit: primo ponit quasdam divisiones ad investigandum definitionem fortunae; secundo ostendit sub quibus membris illarum divisionum fortuna contineatur, ibi: sicut igitur dictum est etc.; tertio concludit definitionem fortunae, ibi: manifestum est ergo etc.. et quia fortuna ponitur ut causa quaedam, ad cognitionem autem causae oportet scire quorum sit causa, ponit primo divisionem ex parte eius cuius fortuna est causa; secundo ponit divisionem ex parte ipsius causae, ibi: huiusmodi igitur cum secundum accidens etc.. LC-8N.-2 circa primum ponit tres divisiones. quarum prima est, quod quaedam fiunt semper, ut ortus solis; quaedam sicut frequenter, ut quod homo nascatur oculatus: neutrum autem horum dicitur esse a fortuna. sed quaedam fiunt praeter haec, idest ut in paucioribus, sicut quod homo nascatur cum sex digitis vel sine oculis: et omnes dicunt huiusmodi fieri a fortuna. unde manifestum est quod fortuna aliquid est; cum esse a fortuna et esse ut in paucioribus convertantur. et hoc inducit contra primam opinionem, quae negavit fortunam. LC-8N.-3 videtur autem divisio philosophi esse insufficiens, quia etiam quaedam contingentia sunt ad utrumlibet. avicenna ergo dixit quod in his quae sunt ad utrumlibet, contingit aliquid esse a fortuna, sicut ea quae sunt in minori parte. nec obstat quod non dicitur esse a fortuna quod socrates sedeat, cum hoc sit ad utrumlibet: quia licet hoc sit ad utrumlibet respectu potentiae motivae, non tamen est ad utrumlibet respectu potentiae appetitivae, quae determinate tendit in unum; praeter quam si aliquid accideret, diceretur esse fortuitum. sed sicut potentia motiva, quae est ad utrumlibet, non exit in actum nisi per potentiam appetitivam determinetur ad unum; ita nihil quod est ad utrumlibet exit in actum nisi per aliquod determinetur ad unum: quia id quod est ad utrumlibet est sicut ens in potentia; potentia autem non est principium agendi, sed solum actus. unde ex eo quod est ad utrumlibet nihil sequitur, nisi per aliquid aliud quod determinat ad unum, vel sicut semper vel sicut frequenter. et propter hoc in iis quae fiunt, praetermisit ea quae sunt ad utrumlibet. LC-8N.-4 sciendum etiam quod quidam definierunt esse necessarium, quod non habet impedimentum; contingens vero sicut frequenter, quod potest impediri in paucioribus. sed hoc irrationabile est. necessarium enim dicitur, quod in sui natura habet quod non possit non esse: contingens autem ut frequenter, quod possit non esse. hoc autem quod est habere impedimentum vel non habere, est contingens. natura enim non parat impedimentum ei quod non potest non esse; quia esset superfluum. LC-8N.-5 secundam divisionem ponit ibi: eorum autem quae fiunt etc.: et dicit quod quaedam fiunt propter finem, quaedam vero non. habet autem haec divisio dubitationem, quia omne agens agit propter finem, sive agat a natura, sive agat ab intellectu. sed sciendum est quod ea dicit non propter aliquid fieri, quae propter se fiunt, inquantum in seipsis habent delectationem vel honestatem, propter quam secundum seipsa placent. vel dicit non propter finem fieri, quae non fiunt propter finem deliberatum; sicut confricatio barbae, vel aliquid huiusmodi, quod interdum fit absque deliberatione ex sola imaginatione movente: unde habent finem imaginatum, sed non deliberatum. LC-8N.-6 tertiam divisionem ponit ibi: horum autem alia etc.. et dicit quod eorum quae fiunt propter finem, quaedam fiunt secundum voluntatem, et quaedam non: et ambo ista inveniuntur in iis quae fiunt propter aliquid. non solum enim quae fiunt a voluntate, sed etiam ea quae fiunt a natura, propter aliquid fiunt. LC-8N.-7 et quia ea quae fiunt ex necessitate vel sicut frequenter, fiunt a natura vel a proposito, manifestum est quod tam in iis quae fiunt semper quam in iis quae fiunt frequenter, sunt aliqua quae fiunt propter finem: cum tam natura quam propositum propter finem operentur. et sic patet quod istae tres divisiones includunt se invicem; quia ea quae fiunt a proposito vel a natura, fiunt propter finem; et ea quae fiunt propter finem, fiunt semper aut frequenter. LC-8N.-8 deinde cum dicit: huiusmodi igitur cum secundum accidens etc., ponit divisionem quae sumitur ex parte causae. et dicit quod cum huiusmodi, quae scilicet a proposito sunt, propter aliquid, et in minori parte, fiunt a causa secundum accidens, tunc dicimus ea esse a fortuna. sicut enim entium quoddam est per se et quoddam per accidens, ita et causarum; sicut per se causa domus est ars aedificatoria, per accidens vero album vel musicum. sed considerandum est quod causa per accidens dicitur dupliciter: uno modo ex parte causae; alio modo ex parte effectus. ex parte quidem causae, quando illud quod dicitur causa per accidens, coniungitur causae per se; sicut si album vel musicum dicatur causa domus, quia accidentaliter coniungitur aedificatori. ex parte autem effectus, quando accipitur aliquid quod accidentaliter coniungitur effectui; ut si dicamus quod aedificator est causa discordiae, quia ex domo facta accidit discordia. et hoc modo dicitur fortuna esse causa per accidens, ex eo quod effectui aliquid coniungitur per accidens; utpote si fossurae sepulcri adiungatur per accidens inventio thesauri. sicut enim effectus per se causae naturalis est quod consequitur secundum exigentiam suae formae, ita effectus causae agentis a proposito est illud quod accidit ex intentione agentis: unde quidquid provenit in effectu praeter intentionem, est per accidens. et hoc dico si id quod est praeter intentionem ut in paucioribus consequatur: quod enim vel semper vel ut frequenter coniungitur effectui, cadit sub eadem intentione. stultum est enim dicere quod aliquis intendat aliquid, et non velit illud quod ut frequenter vel semper adiungitur. ponit autem differentiam inter causam per se et causam per accidens: quia causa per se est finita et determinata; causa autem per accidens est infinita et indeterminata, eo quod infinita uni possunt accidere. LC-8N.-9 deinde cum dicit: sicut igitur dictum est etc., ostendit sub quibus membris praedictarum divisionum fortuna contineatur, et quod est a fortuna. et dicit primo quod fortuna et casus, ut prius dictum est, sunt in iis quae fiunt propter aliquid. differentia autem casus et fortunae posterius determinabitur. sed nunc hoc debet fieri manifestum, quod utrumque continetur in iis quae aguntur propter finem: sicut si aliquis sciret se recepturum pecuniam in foro, ivisset ad deportandum eam; sed si non propter hoc venit, per accidens est quod adventus eius fiat reportationis gratia, idest habeat hunc effectum. et sic patet quod fortuna est causa per accidens eorum quae sunt propter aliquid. item manifestum est quod est causa eorum quae sunt in minori parte; quia ista reportatio pecuniae dicitur fieri a fortuna, quando reportat ad villam veniens neque ex necessitate neque frequenter. item est in iis quae fiunt a proposito: quia reportatio pecuniae quae dicitur fieri a fortuna, est finis aliquarum causarum, non secundum seipsum, sicut in iis quae fiunt a natura, sed est finis eorum quae fiunt secundum propositum et ab intellectu. sed si aliquis hoc proposito iret ut pecuniam reportaret, vel semper aut frequenter reportaret quando venit, non diceretur esse a fortuna: sicut si aliquis frequenter aut semper madefacit sibi pedes, quando vadit ad locum lutosum, et hoc licet non intendat, tamen hoc non dicitur esse a fortuna. LC-8N.10 deinde cum dicit: manifestum est ergo etc., concludit ex praemissis definitionem fortunae. et dicit manifestum esse ex praemissis quod fortuna est causa per accidens in his quae fiunt secundum propositum propter finem in minori parte. et ex hoc patet quod fortuna et intellectus sunt circa idem: quia his tantum convenit agere a fortuna, quae habent intellectum; propositum enim vel voluntas non est sine intellectu. et licet ea tantum agant a fortuna, quae habent intellectum, tamen quanto aliquid magis subiacet intellectui, tanto minus subiacet fortunae. LC-9N.-1 posita definitione fortunae, hic ex praemissa definitione assignat rationem eorum quae de fortuna dicuntur. et primo eorum quae dicta sunt a philosophis antiquis de fortuna; secundo eorum quae ab hominibus vulgariter de fortuna dicuntur, ibi: et fortunam dicere etc.. posuit autem supra tres opiniones de fortuna et casu, quarum mediam improbavit tanquam omnino falsam; quia scilicet ponebat fortunam esse causam caeli et mundanorum omnium. unde ea subtracta de medio, primo assignat quomodo veritatem habet tertia opinio, quae ponebat fortunam esse immanifestam homini; secundo quomodo veritatem habeat prima opinio, quae posuit nihil fieri a fortuna et a casu, ibi: et est ut a fortuna etc.. quia autem superius dictum est quod causae per accidens sunt infinitae; et iterum dictum est quod fortuna est causa per accidens; concludit ex praemissis quod eius quod est a fortuna, sunt infinitae causae. et quia infinitum, secundum quod est infinitum, est ignotum, inde est quod fortuna immanifesta est homini. LC-9N.-2 deinde cum dicit: et est ut a fortuna etc., ostendit quomodo prima opinio veritatem habeat: et dicit quod quodammodo est verum dicere quod a fortuna nihil fit. haec enim omnia quae ab aliis dicta sunt de fortuna, quodammodo recte dicuntur, quia rationem aliquam habent. cum enim fortuna sit causa per accidens, sequitur quod a fortuna sit aliquid per accidens; quod autem est per accidens, non est simpliciter; unde sequitur quod fortuna simpliciter nullius sit causa. et hoc quod dixerat circa utramque opinionem, manifestat per exempla: et dicit quod sicut aedificator est causa per se domus et simpliciter, tibicen autem est causa domus per accidens; similiter quod aliquis veniat ad aliquem locum non causa deportandi argentum, est causa reportationis per accidens. sed haec causa per accidens infinita est: quia infinitis aliis de causis potest homo ire ad locum illum; puta si vadat causa visitandi aliquem, vel causa persequendi hostem, vel causa fugiendi persequentem, vel causa videndi aliqua spectabilia. omnia autem ista et quaecumque similia sunt causa reportationis argenti quae contingit a fortuna. LC-9N.-3 deinde cum dicit: et fortunam dicere etc., assignat rationem eorum quae dicuntur de fortuna vulgariter. et primo assignat rationem eius quod dicitur de fortuna, esse sine ratione; secundo eius quod dicitur, fortunam esse bonam vel malam, ibi: fortuna autem dicitur etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo movet quandam dubitationem, ibi: tamen deficiet in quibusdam etc.. LC-9N.-4 dicit ergo primo quod recte dicitur fortunam esse sine ratione: quia ratiocinari non possumus nisi de iis quae sunt semper vel frequenter; fortuna autem est extra utrumque. et ideo, quia causae tales, in paucioribus existentes, sunt per accidens et infinitae et sine ratione, sequitur quod fortunae sint causae infinitae et sine ratione: omnis enim causa per se producit effectum suum vel semper, vel ut frequenter. LC-9N.-5 deinde cum dicit: tamen deficiet etc.; movet quandam dubitationem: et dicit quod licet dicatur quod fortuna est causa per accidens, in quibusdam tamen deficiet, idest dubitabit aliquis. et est dubitatio utrum quaecumque contingit esse causas per accidens, debeant dici causa eius quod fit a fortuna. sicut patet quod sanitatis causa per se potest esse vel natura vel ars medicinae; causae autem per accidens possunt dici omnia illa, quibus contingentibus contingit fieri sanitatem, sicut est spiritus, idest ventus, et aestus et abrasio capitis: numquid igitur quodlibet istorum est causa per accidens? sed quia supra diximus quod fortuna maxime dicitur causa per accidens ex parte effectus, prout scilicet aliquid dicitur esse causa eius quod accidit effectui; manifestum est quod causa fortuita aliquid operatur ad effectum fortuitum, licet non intendat illud, sed aliquid aliud effectui coniunctum. et secundum hoc ventus aut aestus possunt dici causae fortuitae sanitatis, inquantum faciunt aliquam alterationem in corpore, ad quam sequitur sanitas: sed depilatio, aut aliquid aliud huiusmodi non facit manifeste aliquid ad sanitatem. sed tamen inter causas per accidens aliquae sunt propinquiores, et aliquae remotiores. illae autem quae sunt remotiores, minus videntur esse causae. LC-9N.-6 deinde cum dicit: fortuna autem etc., assignat rationem eius quod dicitur, fortunam esse bonam vel malam. et primo assignat rationem quare dicitur fortuna bona vel mala simpliciter. et dicit quod fortuna dicitur bona quando aliquod bonum contingit; et mala quando malum. LC-9N.-7 secundo ibi: eufortunium etc., assignat rationem eufortunii et infortunii. et dicit quod eufortunium et infortunium dicitur, quando habet aliquod bonum vel malum cum magnitudine: nam eufortunium dicitur quando sequitur aliquod magnum bonum; infortunium autem quando sequitur aliquod magnum malum. et quia privari bono accipitur in ratione mali, et privari malo in ratione boni; ideo quando aliquis parum distat a magno bono, si amittat illud, dicitur infortunatus; et si aliquis sit propinquus magno malo, et liberetur ab illo, dicitur eufortunatus; et hoc ideo, quia intellectus accipit illud quod parum distat, ac si nihil distaret, sed iam haberetur. LC-9N.-8 tertio ibi: amplius incertum etc., assignat rationem quare eufortunia sint incerta: et dicit quod hoc ideo est, quia eufortunium fortuna quaedam est; fortuna autem est incerta, cum sit eorum quae non sunt semper neque frequenter, ut dictum est. unde sequitur eufortunium esse incertum. LC-9N.-9 ultimo ibi: sunt quidem igitur ambo etc., concludit quasi recapitulando quod utrumque, scilicet casus et fortuna, est causa per accidens; et utrumque est in iis quae contingunt non simpliciter, idest semper, neque frequenter; et utrumque est in iis quae fiunt propter aliquid, ut ex supra dictis patet. LC10N.-1 postquam philosophus determinavit de fortuna et casu quantum ad ea in quibus conveniunt, hic ostendit differentiam eorum ad invicem. et dividitur in duas partes: in prima ostendit differentiam fortunae et casus; in secunda ostendit ubi maxime haec differentia consistit, ibi: maxime autem etc.. prima dividitur in duas: in prima ostendit differentiam inter casum et fortunam; in secunda recapitulat quae dicta sunt de utroque, ibi: quare manifestum est etc.. LC10N.-2 circa primum duo facit: primo ponit differentiam inter casum et fortunam; et dicit quod in hoc differunt, quod casus est in plus quam fortuna, quia omne quod est a fortuna est a casu, sed non convertitur. LC10N.-3 secundo, ibi: fortuna quidem enim etc., manifestat praedictam differentiam. et primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo quod casus in pluribus est, ibi: sed casus in aliis etc.. circa primum duo facit: primo ostendit in quibus sit fortuna; secundo concludit in quibus non sit, ibi: et propter hoc neque inanimatum etc.. LC10N.-4 dicit ergo primo quod fortuna et id quod est a fortuna, invenitur in illis quibus bene contingere aliquid dicitur; quia in quibus est fortuna, potest esse eufortunium et infortunium. dicitur autem bene contingere illi aliquid cuius est agere. eius autem proprie est agere, quod habet dominium sui actus; quod autem non habet dominium sui actus, magis agitur quam agat; et ideo actus non est in potestate eius quod agitur, sed magis eius quod agit ipsum. et quia vita practica, sive activa est eorum quae habent dominium sui actus (in his enim invenitur operari secundum virtutem vel vitium), ideo necesse est quod fortuna sit circa practica. et huius signum inducit, quia fortuna videtur vel idem esse felicitati vel ei esse propinqua: unde vulgariter felices bene fortunati vocantur. secundum enim illos qui felicitatem in bonis exterioribus consistere putant, felicitas est idem fortunae: secundum illos vero qui bona exteriora, in quibus plurimum habet locum fortuna, dicunt deservire instrumentaliter ad felicitatem, secundum hoc bona fortuna est propinqua felicitati, quia coadiuvat ad ipsam. unde cum felicitas sit quaedam operatio (est enim eupraxia, idest bona operatio, scilicet virtutis perfectae, ut dicitur in i ethic.), sequitur quod fortuna sit in illis quibus contingit bene agere vel impediri ab hoc. et hoc est bene contingere vel male contingere. unde cum aliquis sit dominus sui actus inquantum voluntarie agit, sequitur quod in illis tantum contingat aliquid a fortuna esse, quae voluntarie agit, non autem in aliis. LC10N.-5 deinde cum dicit: et propter hoc neque inanimatum etc., concludit ex praemissis in quibus non sit fortuna. et dicit quod propter hoc quod fortuna non est nisi in his quae voluntarie agunt, inde est quod neque inanimatum neque puer neque bestia, cum non agant voluntarie quasi liberum arbitrium habentes (quod hic dicit propositum), non agunt a fortuna. unde nec eufortunium nec infortunium in his potest accidere nisi similitudinarie: sicut quidam dixit quod lapides ex quibus fiunt altaria, sunt fortunati, quia eis honor et reverentia exhibetur, cum lapides eis coniuncti conculcentur; quod dicitur per similitudinem ad homines, in quibus honorati videntur bene fortunati; hi autem qui conculcantur, dicuntur male fortunati. sed quamvis praemissis non contingat agere a fortuna, nihil tamen prohibet ea pati a fortuna, cum aliquod agens voluntarium circa ea operatur: sicut dicimus esse eufortunium cum aliquis homo invenit thesaurum, vel infortunium cum percutitur a lapide cadente. LC10N.-6 deinde cum dicit: sed casus et in aliis etc., ostendit quod casus est etiam in aliis. et circa hoc tria facit: primo ostendit quod casus est in aliis; secundo concludit quandam conclusionem ex dictis, ibi: quare manifestum est etc.; tertio ad eius manifestationem quoddam signum inducit, ibi: signum autem est etc.. LC10N.-7 dicit ergo primo: quod casus non solum est in hominibus, qui voluntarie agunt, sed etiam in aliis animalibus, et etiam in rebus inanimatis. et ponit exemplum de aliis animalibus, sicut dicitur quod equus casu venit, quando salutem adeptus est veniens, licet non venerit causa salutis. aliud exemplum ponit in rebus inanimatis: dicimus enim quod tripoda cecidit casu, quia sic stat per casum ut sit apta ad sedendum, licet non ista de causa ceciderit, ut staret apta ad sedendum. LC10N.-8 deinde cum dicit: quare manifestum est etc., concludit ex praemissis quod in iis quae simpliciter fiunt propter aliquid, quando non fiunt causa eius quod accidit, sed fiunt causa alicuius extrinseci, tunc dicimus quod fiant a casu. sed a fortuna dicimus illa fieri tantum de numero eorum quae fiunt a casu, quaecumque accidunt in habentibus propositum. LC10N.-9 deinde cum dicit: signum autem est etc., manifestat quod in conclusione posuerat, scilicet quod casus accidat in his quae sunt propter aliquid. et accipit signum ab eo quod dicitur vanum, quod secundum nomen in graeco propinquum est casui. dicitur autem vanum, cum id quod est propter aliquid, non fiat eius causa, idest cum non accidat ex eo propter quod fit; sicut si aliquis ambulet ad deponendum superflua naturae, si hoc non accidat deambulanti, dicitur frustra deambulasse, et ambulatio eius esset vana. ac si hoc sit frustra vel vanum, quod aptum natum est fieri causa alicuius, cum non perficiat illud cuius causa natum est fieri. et quare dicat cuius causa natum est fieri, exponit subdens quia si aliquis dicat se frustra balneatum quia eo balneato non deficit sol, derisorie diceret; quia hoc quod est ipsum esse balneatum, non erat natum fieri propter hoc quod deficeret sol. unde casus, qui in graeco dicitur automatum, idest per se frustra, accidit in his quae sunt propter aliquid, sicut et id quod est frustra vel vanum: quia per se frustra ipsum frustra secundum suum nomen significat, sicut per se homo ipsum hominem et per se bonum ipsum bonum. et exemplificat in his quae casu fiunt, sicut cum dicitur quod lapis cadendo percutiens aliquem, cecidit non percutiendi causa. ergo cecidit ab eo quod est per se vanum vel per se frustra, quia non natus est propter hoc cadere: cadit enim aliquando lapis ab aliquo emissus percutiendi causa. quamvis autem casus et vanum conveniant in hoc quod utrumque est in his quae sunt propter aliquid, differunt tamen, quia vanum dicitur ex hoc quod non consequitur illud quod intendebatur; casus autem dicitur ex hoc quod consequitur aliquid aliud quod non intendebatur. unde quandoque est vanum et casus simul, puta cum non accidit illud quod intendebatur, sed accidit aliquid aliud: quandoque autem est casus sed non vanum, cum accidit et illud quod intendebatur et aliud: quandoque autem est vanum et non casus, quando non accidit illud quod intendebatur neque aliquid aliud. LC10N.10 deinde cum dicit: maxime autem etc., ostendit in quibus maxime casus differat a fortuna. et dicit quod maxime differt in illis quae fiunt a natura; quia ibi habet locum casus, sed non fortuna. cum enim aliquid fit extra naturam in operationibus naturae, puta cum nascitur sextus digitus, tunc non dicimus quod fiat a fortuna, sed magis ab eo quod est per se frustra, idest a casu. et sic possumus accipere aliam differentiam inter casum et fortunam, quod eorum quae sunt a casu, causa est intrinseca, sicut eorum quae sunt a natura; eorum vero quae sunt a fortuna, causa est extrinseca, sicut et eorum quae sunt a proposito. et ultimo concludit quod dictum est quid sit per se frustra, idest casus, et quid fortuna, et quomodo differant ab invicem. LC10N.11 deinde cum dicit: sed modorum causarum etc., ostendit ad quod genus causae casus et fortuna reducantur: et primo ostendit propositum; secundo ex hoc improbat quandam opinionem superius positam, ibi: quoniam autem casus etc.. dicit ergo primo quod tam casus quam fortuna reducuntur ad genus causae moventis: quia casus et fortuna vel est causa eorum quae sunt a natura, vel eorum quae sunt ab intelligentia, ut ex dictis patet; unde cum natura et intelligentia sint causa ut unde est principium motus, etiam fortuna et casus ad idem genus reducuntur. sed tamen, quia casus et fortuna sunt causae per accidens, eorum multitudo est indeterminata, ut supra dictum est. LC10N.12 deinde cum dicit: quoniam autem casus etc., excludit opinionem ponentium fortunam vel casum esse causam caeli et omnium mundanorum. et dicit quod quia casus et fortuna sunt causae per accidens eorum quorum intellectus et natura sunt causae per se; causa autem per accidens non est prior ea quae est per se, sicut nihil per accidens est prius eo quod est per se; sequitur quod casus et fortuna sint causae posteriores quam intellectus et natura. unde si ponatur quod casus sit causa caeli, sicut quidam posuerunt, ut supra dictum est; sequetur quod intellectus et natura per prius sint causa aliquorum aliorum, et postea totius universi. causa etiam totius universi prior esse videtur quam causa alicuius partis universi; cum quaelibet pars universi ordinetur ad perfectionem universi. hoc autem videtur inconveniens, quod aliqua alia causa sit prior quam ea quae est causa caeli: unde inconveniens est quod casus sit causa caeli. LC10N.13 considerandum est autem quod si ea quae fortuito vel casualiter accidunt, idest praeter intentionem causarum inferiorum, reducantur in aliquam causam superiorem ordinantem ipsa; in comparatione ad illam causam non possunt dici fortuita vel casualia: unde illa causa superior non potest dici fortuna. LC10N.14 deinde cum dicit: quae autem sunt causae etc., ostendit quod causae non sunt plures iis quae sunt dictae. quod quidem manifestatur sic. hoc quod dico propter quid, quaerit de causa; sed ad propter quid non respondetur nisi aliqua dictarum causarum; non igitur sunt plures causae quam quae dictae sunt. et hoc est quod dicit, quod hoc quod dico propter quid, tot est secundum numerum, quot sunt causae praedictae. quandoque enim propter quid reducitur ultimo in quod quid est, idest in definitionem, ut patet in omnibus immobilibus, sicut sunt mathematica; in quibus propter quid reducitur ad definitionem recti vel commensurati vel alicuius alterius quod demonstratur in mathematicis. cum enim definitio recti anguli sit, quod constituatur ex linea super aliam cadente, quae ex utraque parte faciat duos angulos aequales; si quaeratur propter quid iste angulus sit rectus, respondetur quia constituitur ex linea faciente duos angulos aequales ex utraque parte; et ita est in aliis. quandoque vero reducitur propter quid in primum movens; ut propter quid aliqui pugnaverant? quia furati sunt: hoc enim est quod incitavit ad pugnam. quandoque autem reducitur in causam finalem; ut si quaeramus cuius causa aliqui pugnant, respondetur, ut dominentur. quandoque autem reducitur in causam materialem; ut si quaeratur quare istud corpus est corruptibile, respondetur, quia compositum est ex contrariis. sic ergo patet has esse causas, et tot. LC10N.15 necesse est autem quatuor esse causas. quia cum causa sit ad quam sequitur esse alterius, esse eius quod habet causam, potest considerari dupliciter: uno modo absolute, et sic causa essendi est forma per quam aliquid est in actu; alio modo secundum quod de potentia ente fit actu ens. et quia omne quod est in potentia, reducitur ad actum per id quod est actu ens; ex hoc necesse est esse duas alias causas, scilicet materiam, et agentem qui reducit materiam de potentia in actum. actio autem agentis ad aliquid determinatum tendit, sicut ab aliquo determinato principio procedit: nam omne agens agit quod est sibi conveniens; id autem ad quod tendit actio agentis, dicitur causa finalis. sic igitur necesse est esse causas quatuor. sed quia forma est causa essendi absolute, aliae vero tres sunt causae essendi secundum quod aliquid accipit esse; inde est quod in immobilibus non considerantur aliae tres causae, sed solum causa formalis. LC11N.-1 postquam philosophus determinavit de causis, hic ostendit quod naturalis ex omnibus causis demonstrat. et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo exequitur propositum, ibi: sed tres in unam etc.. dicit ergo primo, quod cum quatuor sint causae, sicut supra dictum est, ad naturalem pertinet et omnes cognoscere, et per omnes naturaliter demonstrare, reducendo quaestionem propter quid in quamlibet dictarum quatuor causarum, scilicet formam, moventem, finem et materiam. deinde cum dicit: sed tres in unam etc., exequitur propositum. et circa hoc duo facit: primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo probat propositum, ibi: quare propter quid etc.. circa primum duo praemittit ad subsequentem probationem necessaria: quorum primum est de habitudine causarum ad invicem; secundum est de consideratione naturalis philosophiae, ibi: et omnino quaecumque mota etc.. LC11N.-2 dicit ergo primo quod multoties contingit quod tres causae concurrunt in unam, ita quod causa formalis et finalis sint una secundum numerum. et hoc intelligendum est de causa finali generationis, non autem de causa finali rei generatae. finis enim generationis hominis est forma humana; non tamen finis hominis est forma eius, sed per formam suam convenit sibi operari ad finem. sed causa movens est eadem secundum speciem utrique earum. et hoc praecipue in agentibus univocis, in quibus agens facit sibi simile secundum speciem, sicut homo generat hominem. in his enim forma generantis, quae est principium generationis, est idem specie cum forma generati, quae est generationis finis. in agentibus autem non univocis, alia est ratio: in his enim ea quae fiunt non possunt pertingere ad hoc quod consequantur formam generantis secundum eandem rationem speciei; sed participant aliquam similitudinem eius secundum quod possunt, ut patet in iis quae generantur a sole. non igitur agens semper est idem specie cum forma, quae est finis generationis: nec iterum omnis finis est forma: et propter hoc signanter apposuit multoties. materia vero non est nec idem specie nec idem numero cum aliis causis; quia materia inquantum huiusmodi est ens in potentia, agens vero est ens in actu inquantum huiusmodi, forma vero vel finis est actus vel perfectio. LC11N.-3 deinde cum dicit: et omnino quaecumque etc., proponit secundum, quod est, de quibus scilicet consideret naturalis. et dicit quod quaecumque moventia movent ita quod moveantur, pertinent ad considerationem naturalis; quae vero movent sed non moventur, non sunt de consideratione naturalis philosophiae, cuius est considerare de naturalibus, quae habent in se principium motus. huiusmodi autem moventia non mota non habent in se principium motus, cum non moveantur, sed sint immobilia; et sic non sunt naturalia, et per consequens non sunt de consideratione naturalis philosophiae. unde patet quod tria sunt negotia, idest triplex est studium et intentio philosophiae, secundum tria genera rerum quae inveniuntur. rerum enim quaedam sunt immobilia, et circa hoc est unum studium philosophiae; aliud vero studium eius est circa ea quae sunt mobilia sed incorruptibilia, sicut sunt corpora caelestia; tertium vero studium eius est circa mobilia et corruptibilia, sicut sunt corpora inferiora. et primum quidem negotium pertinet ad metaphysicam; alia vero duo ad scientiam naturalem, cuius est determinare de omnibus mobilibus, tam corruptibilibus quam incorruptibilibus. unde male intellexerunt quidam, volentes haec tria reducere ad tres partes philosophiae, scilicet ad mathematicam, metaphysicam et physicam. nam astronomia, quae videtur circa mobilia incorruptibilia considerationem habere, magis est naturalis quam mathematica, ut supra dictum est; inquantum enim applicat principia mathematica ad materiam naturalem, circa mobilia considerationem habet. est igitur haec divisio secundum diversitatem rerum extra animam existentium, non secundum divisionem scientiarum accepta. LC11N.-4 deinde cum dicit: quare propter quid etc., ostendit propositum. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod ad naturalem pertinet considerare omnes causas et per eas demonstrare, quae duo supra proposuerat; secundo probat quaedam quae in hac probatione supponit, ibi: dicendum quidem igitur etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod naturalis omnes causas considerat; secundo quod per omnes causas demonstrat, ibi: et penitus propter quid etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod naturalis considerat materiam et formam et moventem; secundo quod considerat finem, ibi: et quod quid est etc.. circa primum duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat, ibi: de generatione etc.. concludit ergo primo ex praedictis quod assignatur propter quid a naturali, et reducendo in materiam, et reducendo in quod quid est, idest in formam, et reducendo in primum movens. LC11N.-5 deinde cum dicit: de generatione etc., probat propositum in hunc modum. dictum est quod naturalis considerat ea quae moventur et generabilia et corruptibilia; quidquid ergo oportet considerare circa generationem, oportet considerari a naturali. sed circa generationem oportet considerare formam, materiam et moventem. qui enim volunt considerare circa generationem causas, hoc modo considerant: primo quid est id quod fit post aliquid, sicut ignis fit post aerem cum ex aere generatur ignis; et in hoc consideratur forma, per quam generatum est id quod est. et iterum consideratur quid est quod primum fecit, idest quod primum movit ad generationem, et hoc est movens. et iterum, quid est quod sustinuit, et hoc est subiectum et materia. et non solum primum movens et primum subiectum considerantur circa generationem, sed etiam ea quae consequenter sunt. et sic patet quod ad naturalem pertinet considerare formam, moventem et materiam. non tamen quaelibet moventia. sunt enim principia moventia dupliciter, scilicet mota et non mota: quorum id quod non movetur non est naturale, quia non habet in se principium motus. et tale est principium movens quod est penitus immobile et primum omnium, ut ostendetur in octavo. LC11N.-6 deinde cum dicit: et quod quid est etc., ostendit quod naturalis considerat etiam finem. et dicit quod etiam forma et quod quid est pertinet ad considerationem naturalis, secundum quod etiam finis est et cuius causa fit generatio. dictum est enim supra quod forma et finis coincidunt in idem; et quia natura operatur propter aliquid, ut infra probabitur, necesse est quod ad naturalem pertineat considerare formam non solum inquantum est forma, sed etiam inquantum est finis. si autem natura non ageret propter aliquid, consideraret quidem naturalis de forma inquantum est forma, sed non inquantum est finis. LC11N.-7 deinde cum dicit: et penitus propter quid etc., ostendit quomodo naturalis demonstrat per omnes causas. et primo quomodo demonstrat per materiam et moventem, quae sunt causae priores in generatione; secundo ostendit quomodo demonstrat per formam, ibi: et si hoc fieri debet etc.; tertio quomodo demonstrat per finem, ibi: et quia dignius etc.. dicit ergo primo quod in naturalibus reddendum est propter quid penitus, idest secundum quodlibet genus causae: ut, quia hoc praecessit, sive illud sit materia sive movens, necesse est hoc esse consequenter; ut si aliquid generatum est ex contrariis, necesse est illud corrumpi, et si sol appropinquat ad polum septentrionalem, necesse est fieri dies longiores et frigus diminui et calorem augeri apud eos qui habitant in parte septentrionali. sed tamen considerandum est quod non semper ex praecedente materia vel movente necesse est aliquid subsequi; sed quandoque subsequitur aliquid simpliciter, idest ut semper, ut in his quae dicta sunt; quandoque autem ut frequenter, ut ex semine humano et movente in generatione, ut frequentius sequitur generatum habere duos oculos, quod tamen aliquando deficit. et similiter ex hoc quod materia sic est disposita in corpore humano, accidit generari febrem propter putrefactionem ut frequentius; quandoque tamen impeditur. LC11N.-8 deinde cum dicit: et si hoc fieri debet etc., ostendit quomodo sit demonstrandum in naturalibus per causam formalem. ad cuius intelligentiam sciendum est, quod quando ex causis praecedentibus in generatione, scilicet ex materia et movente, sequitur aliquid ex necessitate, tunc ex eis potest sumi demonstratio, ut supra dictum est; non autem quando sequitur aliquid ut frequenter. sed tunc debet sumi demonstratio ab eo quod est posterius in generatione, ad hoc quod aliquid ex necessitate sequatur ex altero, sicut ex propositionibus demonstrationis sequitur conclusio; ut procedamus demonstrando sic: si hoc debet fieri, ista et ista requiruntur; sicut si debet generari homo, necesse est quod sit semen humanum agens in generatione. si autem procedamus e converso: est semen humanum agens in generatione, non sequitur, ergo generabitur homo, sicut ex propositionibus sequitur conclusio. sed hoc quod debet fieri, idest ad quod terminatur generatio, erat, secundum supra dicta, quod quid erat esse, idest forma. unde manifestum est quod quando secundum hunc modum demonstramus, si hoc debet fieri, demonstramus per causam formalem. LC11N.-9 deinde cum dicit: et quia dignius etc., ostendit quomodo naturalis demonstrat per causam finalem. et dicit quod etiam naturalis demonstrat aliquando aliquid esse, quia dignius est quod sic sit; sicut si demonstret quod dentes anteriores sunt acuti, quia melius est sic esse ad dividendum cibum, et natura facit quod melius est. non tamen facit quod melius est simpliciter, sed quod melius est secundum quod competit substantiae uniuscuiusque: alioquin cuilibet animali daret animam rationalem, quae est melior quam anima irrationalis. LC12N.-1 postquam philosophus ostendit quod naturalis demonstrat ex omnibus causis, hic manifestat quaedam quae supposuerat; scilicet quod natura agat propter finem, et quod in quibusdam necessarium non sit ex causis prioribus in esse, quae sunt movens et materia, sed ex causis posterioribus, quae sunt forma et finis. et circa hoc duo facit: primo proponit quod intendit; secundo prosequitur propositum, ibi: habet autem oppositionem etc.. dicit ergo primo, quod dicendum est primo quod natura est de numero illarum causarum quae propter aliquid agunt. et hoc valet ad quaestionem de providentia. ea enim quae non cognoscunt finem, non tendunt in finem nisi ut directa ab aliquo cognoscente, sicut sagitta a sagittante: unde si natura operetur propter finem, necesse est quod ab aliquo intelligente ordinetur; quod est providentiae opus. post hoc autem dicendum est quomodo se habet necessarium in rebus naturalibus: utrum scilicet necessitas rerum naturalium semper sit ex materia, vel aliquando etiam ex materia et movente, vel aliquando ex forma et fine. et necessitas quaerendi haec est ista: quia omnes antiqui naturales reducunt effectus naturales in hanc causam, assignando rationem de eis, scilicet quod necesse est ea sic evenire propter materiam; utpote quia calidum natum est esse tale et facere talem effectum, et similiter frigidum, et omnia similia, necesse est fieri vel esse ea quae ex eis causantur. et si aliqui antiquorum naturalium aliquam aliam causam tetigerint quam necessitatem materiae, non tamen habent unde gaudeant gloriantes; quia causis positis ab eis, scilicet intellectu, quem posuit anaxagoras, et amicitia et lite, quas posuit empedocles, non sunt usi nisi in generalibus quibusdam, sicut in constitutione mundi; in particularibus autem effectibus huiusmodi causas praetermiserunt. LC12N.-2 deinde cum dicit: habet autem oppositionem etc., exequitur propositum. et primo inquirit utrum natura agat propter aliquid; secundo quomodo necessarium in rebus naturalibus inveniatur, ibi: quod autem est etc.. circa primum duo facit: primo ponit opinionem ponentium naturam non agere propter aliquid, et rationem eorum; secundo improbat eam, ibi: sed impossibile est ista etc.. LC12N.-3 circa primum sciendum quod ponentes naturam non agere propter aliquid, hoc confirmare nitebantur removentes id ex quo natura praecipue videtur propter aliquid operari. hoc autem est quod maxime demonstrat naturam propter aliquid operari, quod ex operatione naturae semper invenitur aliquid fieri quanto melius et commodius esse potest, sicut pes hoc modo est factus a natura, secundum quod est aptus ad gradiendum; unde si recedat a naturali dispositione, non est aptus ad hunc usum; et simile est in ceteris. et quia contra hoc praecipue opponere nitebantur, ideo dicit quod potest opponi quod nihil prohibet naturam non facere propter aliquid, neque facere semper quod melius est. invenimus enim quandoque quod ex aliqua operatione naturae provenit aliqua utilitas, quae tamen non est finis illius naturalis operationis, sed contingit sic evenire; sicut si dicamus quod iupiter pluit, idest deus vel natura universalis, non propter hunc finem, ut frumentum augmentet, sed pluvia provenit ex necessitate materiae. oportet enim, inferioribus partibus ex propinquitate solis calefactis, resolvi vapores ex aquis; quibus sursum ascendentibus propter calorem, cum pervenerint ad locum ubi deficit calor propter distantiam a loco ubi reverberantur radii solis, necesse est quod aqua vaporabiliter ascendens congeletur ibidem, et congelatione facta, vapores vertantur in aquam; et cum aqua fuerit generata, necesse est quod cadat deorsum propter gravitatem: et cum hoc fit, accidit ut frumentum augeatur. non tamen propter hoc pluit ut augeatur; quia similiter in aliquo loco frumentum destruitur propter pluviam, ut cum est collectum in area. non tamen propter hoc pluit, ut destruatur frumentum, sed hoc casu accidit, pluvia cadente; et eodem modo videtur casu accidere quod frumentum crescat per accidens, pluvia cadente. unde videtur quod nihil prohibeat sic etiam esse in partibus animalium, quae videntur esse sic dispositae propter aliquem finem: utpote quod aliquis dicat quod ex necessitate materiae contingit quod quidam dentes, anteriores scilicet, sint acuti et apti ad dividendum cibum, et maxillares sint lati et utiles ad conterendum cibum. non tamen ita quod propter istas utilitates natura fecerit dentes tales vel tales: sed quia dentibus sic factis a natura propter necessitatem materiae sic decurrentis, accidit ut talem formam consequerentur, qua forma existente sequitur talis utilitas. et similiter potest dici de omnibus aliis partibus, quae videntur habere aliquam determinatam formam propter aliquem finem. LC12N.-4 et quia posset aliquis dicere quod semper vel ut in pluribus tales utilitates consequuntur; quod autem est semper vel frequenter, conveniens est esse a natura: ideo ad hanc obiectionem excludendam, dicunt quod a principio constitutionis mundi, quatuor elementa convenerunt ad constitutionem rerum naturalium, et factae sunt multae et variae dispositiones rerum naturalium: et in quibuscumque omnia sic acciderunt apta ad aliquam utilitatem, sicut si propter hoc facta essent, illa tantum conservata sunt, eo quod habuerunt dispositionem aptam ad conservationem, non ab aliquo agente intendente finem, sed ab eo quod est per se vanum, idest a casu. quaecumque vero non habuerunt talem dispositionem sunt destructa, et quotidie destruuntur; sicut empedocles dixit a principio fuisse quosdam generatos, qui ex una parte erant boves, et ex alia parte erant homines. LC12N.-5 haec est ergo ratio per quam aliquis dubitabit; vel si aliqua alia talis est. sed considerandum est in ista ratione, quod exemplum inconveniens accipit. nam pluvia licet habeat necessariam causam ex parte materiae, tamen ordinatur ad finem aliquem, scilicet ad conservationem rerum generabilium et corruptibilium. propter hoc enim est generatio et corruptio mutua in istis inferioribus, ut conservetur perpetuum esse in eis. unde augmentum frumenti inconvenienter accipitur in exemplum: comparatur enim causa universalis ad effectum particularem. sed et hoc etiam considerandum est, quod augmentum et conservatio terrae nascentium accidit ex pluvia ut in pluribus; sed corruptio accidit ut in paucioribus: unde licet pluvia non sit propter perditionem, non tamen sequitur quod non sit propter conservationem et augmentum. LC13N.-1 posita opinione et ratione dicentium naturam non agere propter finem, hic improbat eam: et primo per rationes proprias; secundo per rationes sumptas ab iis ex quibus adversarii contrarium ostendere nitebantur, ibi: peccatum autem fit etc.. LC13N.-2 circa primum ponit quinque rationes. quarum prima: talis est. omnia quae fiunt naturaliter, aut fiunt sicut semper, aut sicut frequenter: sed nihil eorum quae fiunt a fortuna vel per se vano, idest a casu, fit semper vel ut frequenter. non enim dicimus quod a fortuna vel a casu fit, quod multoties pluat in hieme; sed diceremus esse a casu si forte multum plueret sub cane, id est in diebus canicularibus: et similiter non dicimus quod fit a casu quod cauma sit in diebus canicularibus; sed si hoc esset in hieme. ex his duobus sic argumentatur. omnia quae fiunt, aut fiunt a casu, aut fiunt propter finem; quae enim accidunt praeter intentionem finis, dicuntur accidere casualiter: sed impossibile est ea quae fiunt semper vel frequenter, accidere a casu: ergo ea quae fiunt semper vel frequenter, fiunt propter aliquid. sed omnia quae fiunt secundum naturam, fiunt vel semper vel frequenter, sicut etiam ipsi confitebantur: ergo omnia quae fiunt a natura, fiunt propter aliquid. LC13N.-3 secundam rationem ponit ibi: amplius in quibuscumque etc.; et dicit quod in quibuscumque est aliquis finis, et priora et consequentia omnia aguntur causa finis. hoc supposito sic argumentatur. sicut aliquid agitur naturaliter, sic aptum natum est agi: hoc enim significat quod dico naturaliter, scilicet aptum natum. et haec propositio convertitur, quia sicut aliquid aptum natum est agi, sic agitur: sed oportet apponere hanc conditionem, nisi aliquid impediat. accipiamus ergo primum, quod non habet instantiam, quod sicut aliquid agitur naturaliter, sic aptum natum est agi. sed ea quae fiunt naturaliter, sic aguntur quod inducuntur ad finem; ergo sic apta nata sunt agi, ut sint propter finem: et hoc est naturam appetere finem, scilicet habere aptitudinem naturalem ad finem. unde manifestum est quod natura agit propter finem. et hoc quod dixerat, manifestat per exemplum. similiter enim ex prioribus pervenitur ad posteriora in arte et in natura: unde si artificialia, ut domus, fierent a natura, hoc ordine fierent quo nunc fiunt per artem; ut scilicet prius institueretur fundamentum, et postea erigerentur parietes, et ultimo superponeretur tectum. hoc enim modo natura procedit in iis quae sunt terrae affixa, scilicet in plantis: quarum radices quasi fundamentum terrae infiguntur; stipes vero ad modum parietis elevatur in altum; frondes autem supereminent ad modum tecti. et similiter si ea quae fiunt a natura, fierent ab arte, hoc modo fierent sicut apta nata sunt fieri a natura; ut patet in sanitate, quam contingit fieri et ab arte et a natura; sicut enim natura sanat calefaciendo et infrigidando, ita et ars. unde manifestum est quod in natura est alterum propter alterum, scilicet priora propter posteriora, sicut et in arte. LC13N.-4 tertiam rationem ponit ibi: omnino autem ars etc.; et dicit quod ars quaedam facit, quae natura non potest facere, sicut domum et alia huiusmodi: in iis vero quae contingit fieri et ab arte et a natura, ars imitatur naturam, ut patet in sanitate, ut dictum est: unde si ea quae fiunt secundum artem, sunt propter finem, manifestum est quod etiam ea quae fiunt secundum naturam, propter finem fiunt, cum similiter se habeant priora ad posteriora in utrisque. potest tamen dici quod haec non est alia ratio a praemissa; sed complementum et explicatio ipsius. LC13N.-5 quartam rationem ponit ibi: maxime autem manifestum etc., et sumitur haec ratio ab iis quae manifestius in natura propter aliquid operari videntur. unde dicit quod naturam operari propter aliquid maxime est manifestum in animalibus, quae neque operantur per artem, neque per inquisitionem, neque per deliberationem: et tamen manifestum est in operationibus eorum, quod propter aliquid operantur. propter quod quidam dubitaverunt utrum aranei et formicae et huiusmodi animalia operentur per intellectum, vel per aliquod aliud principium. sed tamen ex hoc fit manifestum quod non operantur ex intellectu, sed per naturam, quia semper eodem modo operantur; omnis enim hirundo similiter facit nidum, et omnis araneus similiter facit telam, quod non esset si ab intellectu et arte operarentur: non enim omnis aedificator similiter facit domum, quia artifex habet iudicare de forma artificiati, et potest eam variare. ulterius autem procedenti de animalibus ad plantas, in eis etiam apparent quaedam esse facta et utilia ad finem, sicut folia sunt utilia propter cooperimentum fructuum. unde si hoc est a natura et non ab arte, quod hirundo facit nidum et araneus telam, et plantae producunt folia gratia fructuum, et radices sunt in plantis non sursum, sed deorsum, ut accipiant nutrimentum a terra; manifestum est quod causa finalis invenitur in iis quae fiunt et sunt a natura, natura scilicet propter aliquid operante. LC13N.-6 quintam rationem ponit ibi: et quoniam natura dupliciter etc.. dicit quod cum natura dicatur dupliciter, scilicet de materia et forma, et forma est finis generationis, ut supra dictum est; hoc autem est de ratione finis, ut propter ipsum fiant alia; sequitur quod esse et fieri propter aliquid, inveniatur in rebus naturalibus. LC14N.-1 postquam ostendit philosophus per proprias rationes, quod natura agit propter aliquid, hic intendit hoc manifestare removendo ea per quae aliqui contrarium existimabant. et dividitur in tres partes, secundum tria ex quibus aliqui moveri videbantur ad hoc negandum. secundum incipit ibi: omnino autem destruit etc.; tertium ibi: inconveniens autem etc.. LC14N.-2 primum autem ex quo aliqui moveri videbantur ad negandum naturam agere propter finem, ex hoc erat; quia videbant aliquando aliter accidere, sicut accidit in monstris, quae sunt peccata naturae. unde etiam empedocles posuit quod a principio constitutionis rerum, fuerunt producta quaedam, non habentia hanc formam et hunc ordinem qui nunc in natura communiter invenitur. LC14N.-3 ad hoc ergo excludendum inducit quatuor rationes. circa quarum primam ostendit quod licet ars agat propter aliquid, tamen in iis quae fiunt secundum artem, contingit fieri peccatum; quia aliquando grammaticus non recte scribit, et medicus quandoque potat aliquem medicinali potione non recte. unde manifestum est quod contingit peccatum esse etiam in iis quae sunt secundum naturam, quamvis natura propter aliquid operetur. in arte autem, eorum quae propter aliquid fiunt, quaedam fiunt secundum artem, et recte fiunt; quaedam autem sunt, in quibus artifex fallitur, non secundum artem agens: et in his contingit peccatum, arte propter aliquid agente. si enim ars non ageret ad determinatum finem, qualitercumque ars operaretur, non esset peccatum; quia operatio artis aequaliter se haberet ad omnia. hoc ipsum igitur quod in arte contingit esse peccatum, est signum quod ars propter aliquid operetur. ita etiam contingit in naturalibus rebus; in quibus monstra sunt quasi peccata naturae propter aliquid agentis, inquantum deficit recta operatio naturae. et hoc ipsum quod in naturalibus contingit esse peccatum, est signum quod natura propter aliquid agat. unde in substantiis quas in principio mundi empedocles dixit esse constitutas bovigenas, idest ex media parte boves et ex media homines, si non poterant pervenire ad aliquem finem et terminum naturae, ut scilicet conservarentur in esse; non hoc fuit quia natura non hoc intendat, sed quia haec non possibilia salvari, generata sunt non secundum naturam, sed corrupto aliquo naturali principio; sicut nunc etiam accidit aliquos monstruosos partus generari propter corruptionem seminis. LC14N.-4 secundam rationem ponit ibi: amplius necesse est etc.; quae talis est. ubicumque sunt determinata principia et determinatus ordo procedendi, ibi oportet esse determinatum finem propter quem alia fiant: sed in generatione animalium est determinatus ordo procedendi; quia oportet primum fieri semen, et non statim a principio est animal; et ipsum semen non statim est induratum, sed a principio est molle, et quodam ordine ad perfectionem tendit: ergo in generatione animalium est determinatus finis. non ergo propter hoc accidunt monstra et peccata in animalibus, quia natura non agit propter aliquid. LC14N.-5 tertiam rationem ponit ibi: amplius et in plantis inest etc.; quae talis est. licet natura in plantis agat propter aliquid sicut in animalibus, tamen minus est dearticulatum, idest distinctum, in plantis; vel minus ex operationibus eorum colligi potest. si ergo propter hoc accidant peccata et monstra in animalibus, quia natura non agit propter aliquid, magis deberet accidere in plantis. utrum igitur sicut fiunt in animalibus bovigena viriprora, ita fiant in plantis vitigena oleoprora, id est ex media parte olivae et media parte vites, vel non? dicere enim quod fiant, videtur inconveniens: sed tamen oportet ita esse, si in animalibus contingit hac de causa, quia natura non agit propter aliquid. non ergo ista de causa in animalibus contingit quia natura propter aliquid non agit. LC14N.-6 quartam rationem ponit ibi: adhuc oportuit etc.; quae talis est. sicuti animalia generantur a natura, ita et semina animalium; si igitur accidit aliquid in generatione animalium qualitercumque contingit, et non quasi natura agente ad determinatum finem, sequetur etiam idem in seminibus; scilicet ut a quodcumque semen produceretur. et hoc patet esse falsum: unde et primum falsum est. LC14N.-7 deinde cum dicit: omnino autem destruit etc., excludit secundum ex quo movebantur ad ponendum naturam non agere propter aliquid. videbatur enim hoc quibusdam, quia ea quae naturaliter accidunt, videntur ex prioribus principiis procedere, quae sunt agens et materia, et non ex intentione finis. sed ipse contrarium ostendit dicens, quod ille qui sic dicit, naturam scilicet non agere propter aliquid, destruit naturam et ea quae sunt secundum naturam. haec enim dicuntur esse secundum naturam, quaecumque ab aliquo principio intrinseco moventur continue, quousque perveniant ad aliquem finem; non in quodcumque contingens, neque a quocumque principio in quemcumque finem, sed a determinato principio in determinatum finem: semper enim ab eodem principio proceditur in eundem finem, nisi aliquid impediat. contingit autem id cuius causa fit aliquid, aliquando fieri a fortuna, quando non propter hoc agitur: sicut si aliquis extraneus veniat, et recedat balneatus, dicimus hoc esse a fortuna, eo quod ita fecit, se balneando, ac si propter hoc venisset, cum tamen propter hoc non venerit; unde secundum accidens est ipsum balneari (fortuna enim est de numero causarum secundum accidens, ut prius dictum est)p sed si semper aut frequenter ei venienti hoc accidat, non dicitur esse a fortuna. in rebus autem naturalibus, non per accidens sed semper sic est, nisi aliquid impediat: unde manifestum est quod determinatus finis, qui sequitur in natura, non sequitur a casu, sed ex intentione naturae. ex quo patet quod contra rationem naturae est, dicere quod natura non agat propter aliquid. LC14N.-8 deinde cum dicit: inconveniens autem est etc., excludit tertium ex quo aliquis opinari potest quod natura non agat propter aliquid. videbatur enim quibusdam quod natura non agat propter aliquid, quia non deliberat. sed philosophus dicit quod inconveniens est hoc opinari: quia manifestum est quod ars agit propter aliquid; et tamen manifestum est quod ars non deliberat. nec artifex deliberat inquantum habet artem, sed inquantum deficit a certitudine artis: unde artes certissimae non deliberant, sicut scriptor non deliberat quomodo debeat formare litteras. et illi etiam artifices qui deliberant, postquam invenerunt certum principium artis, in exequendo non deliberant: unde citharaedus, si in tangendo quamlibet chordam deliberaret, imperitissimus videretur. ex quo patet quod non deliberare contingit alicui agenti, non quia non agit propter finem, sed quia habet determinata media per quae agit. unde et natura, quia habet determinata media per quae agit, propter hoc non deliberat. in nullo enim alio natura ab arte videtur differre, nisi quia natura est principium intrinsecum, et ars est principium extrinsecum. si enim ars factiva navis esset intrinseca ligno, facta fuisset navis a natura, sicut modo fit ab arte. et hoc maxime manifestum est in arte quae est in eo quod movetur, licet per accidens, sicut de medico qui medicatur se ipsum: huic arti enim maxime assimilatur natura. unde patet quod natura nihil est aliud quam ratio cuiusdam artis, scilicet divinae, indita rebus, qua ipsae res moventur ad finem determinatum: sicut si artifex factor navis posset lignis tribuere, quod ex se ipsis moverentur ad navis formam inducendam. ultimo autem epilogando dicit, manifestum esse quod natura sit causa, et quod agat propter aliquid. LC15N.-1 postquam philosophus ostendit quod natura agit propter finem, hic procedit ad inquirendum de secunda quaestione, scilicet quomodo necessitas inveniatur in rebus naturalibus. et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: nunc quidam enim etc.; tertio determinat veritatem, ibi: sed tamen non sine his etc.. LC15N.-2 quaerit ergo primo utrum in rebus naturalibus sit necessarium simpliciter, idest absolute, aut necessarium ex conditione, sive ex suppositione. ad cuius evidentiam sciendum est, quod necessitas quae dependet ex causis prioribus, est necessitas absoluta, ut patet ex necessario quod dependet ex materia. animal enim esse corruptibile, est necessarium absolute: consequitur enim ad hoc quod est animal, esse compositum ex contrariis. similiter etiam quod habet necessitatem ex causa formali, est necessarium absolute; sicut hominem esse rationalem, aut triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, quod reducitur in definitionem trianguli. et similiter quod habet necessitatem ex causa efficiente, est necessarium absolute; sicut necessarium est esse alternationem noctis et diei propter motum solis. quod autem habet necessitatem ab eo quod est posterius in esse, est necessarium ex conditione, vel suppositione; ut puta si dicatur, necesse est hoc esse si hoc debeat fieri: et huiusmodi necessitas est ex fine, et ex forma inquantum est finis generationis. quaerere igitur utrum in rebus naturalibus sit necessarium simpliciter aut ex suppositione, nihil aliud est quam quaerere utrum in rebus naturalibus necessitas inveniatur ex fine, aut ex materia. LC15N.-3 deinde cum dicit: nunc quidam enim etc., ponit aliorum opinionem. et dicit quod quidam opinantur quod generatio rerum naturalium proveniat ex necessitate absoluta materiae; ut puta si aliquis diceret quod paries aut domus taliter sit ex necessitate materiae, eo quod gravia nata sunt deorsum ferri, levia vero supereminere: et propter hoc lapides graves et duri remanent in fundamento, terra vero lapidibus superponitur tanquam levior, ut patet in parietibus constructis ex lateribus, qui ex terra conficiuntur; sed in summo ponuntur ligna, scilicet in tecto, quae sunt maxime levia. ita etiam existimabant dispositiones rerum naturalium provenisse tales ex necessitate materiae; ut puta si dicatur quod homo habet pedes inferius et manus superius propter gravitatem aut levitatem humorum. LC15N.-4 deinde cum dicit: sed tamen non sine his quidem etc., determinat veritatem. et circa hoc duo facit: primo ostendit qualiter sit necessitas in rebus naturalibus; secundo assimilat necessitatem rerum naturalium necessitati quae est in scientiis demonstrativis, ibi: est autem necessarium etc.. dicit ergo primo quod, licet inconveniens videatur dicere quod in rebus naturalibus sit talis dispositio propter necessitatem materiae, sicut et apparet hoc esse inconveniens in rebus artificialibus, de quibus exemplum positum est; non tamen est talis dispositio facta in rebus naturalibus et artificialibus, sine principiis materialibus habentibus aptitudinem ad talem dispositionem: non enim domus convenienter constaret, nisi graviora in fundamento ponerentur, et leviora superius. non tamen dicendum est quod propter hoc domus sic sit disposita quod una pars eius sit inferius et alia superius, propter hoc, id est propter gravitatem aut levitatem quarundam partium; nisi secundum quod haec praepositio propter dicit causam materialem, quae propter formam est: sed partes domus sic sunt dispositae propter finem, qui est cooperire et salvare homines a caumate et pluviis. et sicuti est in domo, similiter est in omnibus aliis, in quibuscumque contingit agere propter aliquid: in omnibus enim huiusmodi non consequuntur dispositiones generatorum aut factorum sine principiis materialibus, quae habent necessariam materiam, per quam apta, nata sunt sic disponi. non tamen res factae aut generatae sic disponuntur propter hoc, quod principia materialia sunt talia, nisi sicut ly propter dicit causam materialem; sed sic disponuntur propter aliquem finem, et principia materialia quaeruntur ut sint apta huic dispositioni, quam requirit finis, ut patet in serra. est enim serra huiusmodi, idest talis dispositionis aut formae: quare oportet quod sit talis, idest ut habeat talem materiam: et est huiusmodi, idest talis dispositionis aut formae, propter hoc, idest propter aliquem finem. sed tamen iste finis, qui est sectio, non posset provenire nisi esset ferrea: necessarium est ergo serram esse ferream, si debeat esse serra, et si debeat esse eius finis, quod est opus ipsius. sic igitur patet quod in rebus naturalibus est necessarium ex suppositione, sicut et in rebus artificialibus: sed non ita quod id quod est necessarium, sit sicut finis; quia id quod necessarium est, ponitur ex parte materiae; sed ex parte finis ponitur ratio necessitatis. non enim dicimus quod necessarium sit esse talem finem, quia materia talis est; sed potius e converso, quia finis et forma talis futura est, necesse est materiam talem esse. et sic necessitas ponitur ad materiam, sed ratio necessitatis ad finem. LC15N.-5 deinde cum dicit: est autem necessarium etc., assimilat necessitatem quae est in generatione rerum naturalium, necessitati quae est in scientiis demonstrativis. et primo quantum ad ordinem necessitatis; secundo quantum ad id quod est necessitatis principium, ibi: et finis quod est etc.. dicit ergo primo quod aliquo modo similiter invenitur necessarium in scientiis demonstrativis, et in iis quae generantur secundum naturam. invenitur enim in scientiis demonstrativis necessarium a priori, sicut si dicamus quod quia definitio recti anguli est talis, necesse est triangulum esse talem, scilicet habere tres angulos aequales duobus rectis. ex illo ergo priori quod assumitur ut principium, provenit ex necessitate conclusio. sed non sequitur e converso, si conclusio est, quod principium sit; quia aliquando ex falsis propositionibus potest syllogizari conclusio vera. sed tamen sequitur quod si conclusio non est, quod neque principium praemissum sit; quia falsum nunquam syllogizatur nisi ex falso. sed in iis quae fiunt propter aliquid, sive secundum artem sive secundum naturam, e converso se habet: quia si finis erit aut est, necesse est quod est ante finem futurum esse aut esse. si vero id quod est ante finem non est, neque finis erit: sicut in demonstrativis, si non sit conclusio, non erit principium. sic igitur patet quod in iis quae fiunt propter finem, eundem ordinem tenet finis, quem tenet principium in demonstrativis. et hoc ideo quia etiam finis est principium, non quidem actionis, sed ratiocinationis; quia a fine incipimus ratiocinari de iis quae sunt ad finem: in demonstrativis autem non attenditur principium actus, sed ratiocinationis; quia in demonstrativis non sunt actiones, sed ratiocinationes tantum. unde convenienter finis in iis quae fiunt propter finem, tenet locum principii quod est in demonstrativis. unde similitudo est utrobique; quamvis e converso se videatur habere propter hoc quod finis est ultimum in actione, quod in demonstratione non est. sic igitur concludit quod si debeat fieri domus, quod est finis generationis, necesse est hoc fieri aut praeexistere, scilicet materiam, quae propter finem est; sicut lateres et lapides necesse est praeexistere si domus debet fieri. non tamen quod finis sit propter materiam, sed non erit si materia non sit; sicut domus non erit si non sint lapides, et serra non erit si non fuerit ferrum: quia et in scientiis demonstrativis principia non sunt si conclusio non sit, quae assimilatur iis quae sunt ad finem, sicut principium fini, sicut dictum est. sic igitur manifestum est quod in rebus naturalibus dicitur esse necessarium, quod se habet per modum materiae vel materialis motus: et ratio huius necessitatis est ex fine; propter finem enim necessarium est esse materiam talem. et naturalis quidem assignare debet utramque causam, scilicet materialem et finalem, sed magis finalem, quia finis est causa materiae, sed non e converso. non enim finis est talis quia materia est talis: sed potius materia est talis quia finis est talis, ut dictum est. LC15N.-6 deinde cum dicit: et finis, quod est etc., assimilat necessitatem naturalis generationis necessitati scientiarum demonstrativarum, quantum ad id quod est necessitatis principium. manifestum est enim quod in scientiis demonstrativis, principium demonstrationis est definitio: et similiter finis, qui est principium et ratio necessitatis in iis quae fiunt secundum naturam, est quoddam principium sumptum a ratione et definitione; finis enim generationis est forma speciei, quam significat definitio. et hoc etiam patet in artificialibus: sicut enim demonstrator in demonstrando accipit definitionem ut principium, ita et aedificator in aedificando, et medicus in sanando; ut quia talis est definitio domus, oportet hoc fieri et esse ad hoc quod domus fiat: et quia haec est definitio sanitatis, oportet hoc fieri ad hoc quod aliquis sanetur: et si haec et illa, quousque perveniatur ad illa quae fienda sunt. contingit autem quandoque in scientiis demonstrativis triplicem esse definitionem. quarum una est demonstrationis principium, ut haec: tonitruum est extinctio ignis in nube: quaedam vero demonstrationis conclusio, ut haec: tonitruum est continuus sonus in nubibus: quaedam vero complectitur utrumque, ut haec: tonitruum est continuus sonus in nubibus propter extinctionem ignis in nube; et haec comprehendit in se totam demonstrationem absque demonstrationis ordine: unde in i poster. dicitur quod definitio est demonstratio positione differens. quia igitur in iis quae fiunt propter finem, finis se habet ut principium in demonstrativis, et ea quae sunt ad finem sicut conclusio; etiam in definitione rerum naturalium invenitur id quod est necessarium propter finem. si enim aliquis velit definire opus serrae, quoniam est talis divisio; quae quidem non erit nisi habeat dentes, qui non erunt apti ad dividendum nisi sint ferrei: oportebit in definitione serrae ponere ferrum. nihil enim prohibet in definitione poni quasdam partes materiae, non quidem partes individuales, ut has carnes et haec ossa; sed partes communes, ut carnes et ossa; et hoc necessarium est in definitione omnium rerum naturalium. sicut igitur definitio quae colligit in se principium demonstrationis et conclusionem est tota demonstratio; ita definitio colligens finem et formam et materiam, comprehendit totum processum generationis naturalis. ??