|Disputatio nostra de Quolibet ultimo habita, scilicet quinta C 198va G 259ra decima, continebat quaestiones sedecim, quarum unica erat de Deo, H 258vb ceterae autem omnes erant de creaturis. I 351ra L 234ra S 248rb QUAESTIO 1 X 31rb Bad. 574vO 5 UTRUM DEUS POSSET FACERE QUOD VACUUM ESSET Illa unica de Deo erat utrum Deus posset facere quod vacuum esset. Et arguebatur quod sic, quia Deus posset facere materiam quae est sub forma substantiali et quantitate subito esse absque forma huiusmodi et quantitate, quo facto necessario sequitur vacuum esse, aut 10 motum fieri in instanti; sed motum fieri in instanti est impossibile, secundum PHILOSOPHUM VIIo P h y s i c o r u m , ubi probat quod omne quod movetur in tempore movetur, et nihil in instanti; ergo etc. Probatio suppositi est quod Deus posset abstrahere vim qua conservat S 248va res in esse a forma et quantitate, et non a materia. Quo facto, forma et | 15 quantitas qua compositum ex materia et forma spatium occupavit, puta inter partes aeris contentum, caderent in non-esse, remanente materia in H 259ra esse. Et tunc partes illae | aeris: aut subito concurrerent et in instanti, ne esset vacuum; sed sic [cum] non possent concurrere nisi per spatium aeris circumstantis dictum spatium rarefactionem successivam ad 20 quam sequitur partium concursus ad replendum dictum spatium non nisi per motum localem in dicto instanti; aut concurrerent in tempore et esset vacuum inter partes in toto illo tempore usque ad perfectam reconciliationem earum, licet continue minus et minus, cum nullum esset ibi corpus perfecte implens illud spatium; aut non concurrerent 25 partes illae omnino, sed starent in eodem statu quo prius absque omni C 198vb rarefactione, | et sic perfecte maneret illud spatium vacuum aequalium dimensionum separatarum cum dimensionibus in materia quae prius illud occupaverunt. Contra. Si Deus facere posset quod vacuum esset, posset facere 30 quod essent contradictoria simul, puta quod partes continentes vacuum essent simul et non simul; quod Deus non potest facere, quia est omnino infactibile; ergo etc. Probatio consequentiae suppositae est quod si vacuum factum esset a Deo dicto modo, partes dicti continentis essent simul, eo quod ipsorum nihil est medium per definitionem eius 35 quod est simul Vo P h y s i c o r u m . Nihil autem est medium inter partes dicti continentis, quia nihil est medium nisi vacuum, et vacuum nihil est secundum PHILOSOPHUM IVo P h y s i c o r u m . Partes etiam QUODLIBET XV dicti continentis non essent simul, tum quia vacuum est medium per quod distant, tum quia materia manens est medium, tum quia ipsae ante materiae denudationem non erant simul; quare nec ipsa denudata statim 40 sunt simul, cum nihil ex illa materiae denudatione circa partes Bad. 574vP continentis immutatum sit. | Ista quaestio, ut aestimo, introducta est, quia aliquis nuper posuit quod materia non posset esse sine forma et quantitate, et quod Deus 45 hoc non posset facere, cuius contrarium alias determinavi. Et illud posuit, ea videlicet ratione, quia sequeretur aut quod vacuum poneretur esse, aut motus esse in instanti, prout procedit primum argumentum, et supposuit, ut tactum est in eodem argumento, quod motus non potest esse in instanti, quod proculdubio verum est etiam in proposito, posito 50 quod sit vacuum secundum dictum modum. Licet enim in vacuo non posset esse motus gravis aut levis secundum se, sed tantummodo motus processivus animalium secundum COMMENTATOREM IVo P h y s i c o r u m , posita tamen materia subito spoliata forma et L 234rb 55 quantitate secundum tactum modum, dictae | partes aeris in vacuo quod ibi proculdubio partibus dictis intercideret per motum concurrerent, quia non concurrerent nisi manentes connexae in continuo, et hoc non nisi per suam rarefactionem, quae non subito in instanti, sed successive et in tempore fieri posset, quousque toto spatio repleto omnino exclusum esset vacuum. Probavit autem ille quod 60 vacuum omnino esse non potest, etiam Deo agente, et hoc per secundum argumentum. Ex quo ulterius conclusit impossibilitatem illius, quo posito sequitur vacuum esse, cuiusmodi est materiae Bad. 574vQ denudatio a forma et quantitate, etiam Deo agente.| Sed dico ego quod, licet alias impossibile esset materiam dicto 65 I 351rb modo denudari, ponere tamen hac de causa sive ratione iam dicta |ab S 248vb illo, scilicet |Deo, eam non posse denudari dicto modo, est valde debile motivum, quod nec deberet quemquam rationabiliter movere ad negandum dicto modo materiam posse, Deo agente, denudari. Cuius H 259rb 70 debilitas apparet | applicando causam illam quaestioni qua quaeritur utrum Deus posset adnihilare et secundum materiam et secundum formam substantialem et secundum omnia accidentia aliquod corpus contentum inter partes aeris, puta lapidem; aut totam speciem contentam inter terram et ignem, et hoc continendo ignem superius ne rarefactione descenderet, et terram et aquam inferius ne rarefactione 75 QUAESTIO 1 ascenderet. Quo etiam posito, secundum PHILOSOPHUM IVo C a e l i X 31va e t m u n d i ignis | non descenderet, quia est in omni loco levis. Similiter nec terra aut aqua ascenderet, quia secundum ipsum ibidem sunt in omni loco graves, licet aer amota terra descenderet, eo quod in 80 suo proprio loco gravis est, unde nec ascenderet elevata sphaera ignis, secundum PHILOSOPHUM ibidem. Etiam an posset adnihilare totam sphaeram elementarem sub sphaera lunae absque complicatione partium Bad. 575rQ illius. | Et constat quod non est negandum quin Deus hoc et consimilia facere posset, quia qua ratione posset universam creaturam mundi 85 adnihilare, eadem et quamlibet partem eius adnihilare posset, et unam alia manente. Omnis enim creatura ex se caderet in nihilum sicut de nihilo facta fuit, nisi manu Conditoris teneretur in esse, qui manum suam potest subtrahere sive a toto universo sive a quacumque parte eius ad libitum suae voluntatis, quia non de necessitate ullam 90 C 199ra creaturam conservat in esse, sicut | nec de necessitate ullam in esse Bad. 575vR produxit, sed solummodo libertate arbitrii voluntatis suae.| Contra hoc tamen posset argui ex causa sive ratione praedicta eo modo quo ille arguit contra ponentes Deum posse dicto modo denudare materiam. Argueretur enim sic: si Deus posset lapidem existentem in 95 aere aut totam sphaeram aeris aut etiam totam sphaeram quattuor elementorum adnihilare, sequeretur vacuum esse aut motum esse in instanti sicut prius. Et supposito, ut prius, quod partes circumstantes concurrere non possent subito, sicut suppositum est prius, concludi G 259rb posset modo quo prius,| si Deus adnihilaret aut adnihilare posset 100 aliquod praedictorum, quod sequeretur vacuum. Et tunc ulterius: sed impossibile est vacuum esse secundum PHILOSOPHUM; ergo impossibile L 234va est illud |ex quo hoc sequitur, scilicet Deum posse aliquod praedictorum adnihilare. Sed non puto quod sit aliquis catholicus qui propter fugam 105 inconvenientis, quod est vacuum esse aut posse esse, duci deberet ad negandum antecedens, dicendo quod Deus nullum praedictorum adnihilare posset. Immo potius debet a quolibet concedi vacuum posse esse et Deum posse facere quod vacuum esset, quam negare Deum Bad. 575vS aliquod praedictorum posse adnihilare.| 110 Consimiliter ergo et ad propositam quaestionem descendendo, dico quod Deus posset facere, si vellet, quod vacuum esset, et hoc sic ut perserveraret in esse absque omni spatii separati repletione, aut per partium corporis circumstantis concursum, aut per aliquod corpus quod Deus de novo produceret loco corporis adnihilati, aut per materiae prius 115 denudatae restitutionem per formam et quantitatem, licet natura hoc facere non posset, quia ipsa materiam non potest omnino denudare nec QUODLIBET XV S 249ra Bad. 575vT corpus aliquod adnihilare.| Unde quod philosophi nihil putabant posse fieri nisi natura agente ut medio sine quo ponebant Deum nihil posse de novo agere, iuxta dictum PHILOSOPHI VIIIo P h y s i c o r u m : H 259va «Voluntas antiqua nihil novi operatur | nisi mediante alio antiquo», et quia 120 natura non potest materiam omnino denudare aut corpus aliquod omnino adnihilare, sine quibus vacuum fieri non potest, et cum hoc non potest habere esse, sicut aliquod ens per se existens et per se in esse productum, idcirco ponebant quod vacuum esse esset impossibile simpliciter. Sed licet hoc sit simpliciter impossibile, scilicet quod vacuum 125 habeat existere agente natura, et sicut aliquod ens per se existens et per se in esse productum, prout bene procedunt rationes PHILOSOPHI quod I 351va vacuum | esse non potest, bene tamen possibile est vacuum esse agente Deo, et hoc sicut quoddam ens per accidens secundum modum quo declaravimus vacuum esse ens per accidens, in quodam alio Quolibet 130 praecedenti. Bad. 575vV Et secundum hoc concedendus est processus primi argumenti.| Ad argumentum secundum in oppositum pro eo quod probat quod impossibile est vacuum esse, quia ponere vacuum esse est ponere 135 contradictoria esse simul, puta partes continentis vacuum esse simul et non esse simul, dico enim quod hoc falsum est. Immo pro toto tempore quo vacuum est, partes circumstantis et continentis illud non sunt simul, sicut neque erant simul prius quando corpus erat contentum in situ vacui, per cuius adnihilationem aut materiae eius denudationem 140 generatum est vacuum, secundum quod processit secunda pars illius Bad. 575vX argumenti et bene.|Quod autem arguebatur secunda parte eius, etiam non essent simul, quia nihil esset medium illarum, dico quod revera nihil est medium quod est aliquid ens per se et positivum, est tamen medium vacuum sicut aliquid ens per accidens et privativum 145 secundum modum expositum, vacuum esse ens per accidens et privativum, in dicta quaestione. Et sic dicendo quod inter partes continentis vacuum nihil est medium, negando ‘aliquid’ generaliter, tam pro eo quod est ens per se positivum quam pro eo quod est ens per accidens privativum, illud simpliciter falsum est. Sed talis negatio est in 150 dicto PHILOSOPHI de ‘simul’, quod simul sunt illa quorum nihil est medium, scilicet nec aliquod ens per se nec ens per accidens. Negando L 234vb X 31vb vero specialiter | pro eo quod est ens per se, solummodo | verum est quod nihil est medium inter partes continentis vacuum. Sed non est talis QUAESTIO 1 155 negatio praecisa in definitione | eius quod est ‘simul’. Et ideo non C 199rb sequitur quod simul sint partes inter quas non est medium nisi vacuum. QUAESTIO 2 UTRUM CHRISTUS ASCENDAT SUPER OMNES CAELOS |Sequuntur quaesita de creaturis quorum quaedam erant de A 264ra creatura humana unita deitati in Christo, et quaedam alia de creaturis 5 absolutis non unitis deitati. De primo quaerebantur tria, duo de quibusdam actionibus procedentibus a Christo secundum eius naturam humanam, quorum primum erat utrum Christus ascendit super omnes caelos; secundum erat utrum omnis actio Christi humana sit supernaturalis; unicum autem 10 et tertium erat de quadam actione terminata in corpus Christi, scilicet utrum operatio qua convertebatur cibus in corpus Christi erat naturalis. Circa primum arguitur quod Christus non ascendit super omnes caelos sic: secundum PHILOSOPHUM Vo P h y s i c o r u m omnis motus est a termino in terminum. Illuc ergo ubi nullus est terminus, nihil 15 moveri potest, quia esset motus sine termino. Super omnes caelos nullus est terminus, quia super omnes caelos nihil est nisi quod est extra omnes caelos. Idem enim sunt esse super omnes caelos et extra omnes caelos. «Extra autem | omnes caelos nihil est omnino, neque plenum neque vacuum neque S 249rb tempus | neque locus» secundum PHILOSOPHUM Io C a e l i e t m u n d i ; H 259vb 20 terminus autem | motus non est nihil; ergo etc. Bad. 575vX Confirmatur autem ratio ista per illud quod DAVID propheta, loquens in P s a l m i s de Christi ascensione, dicit sic: «A summo caelo egressio eius; et occursus eius usque ad summum eius». Occursus ille ascensio eius fuit. Ascensio ergo Christi fuit usque ad summum supremi caeli, 25 quod est super omnes caelos; ergo etc. In contrarium est illud quod dicit GREGORIUS in praefatione Pentecostes de Christi ascensione: «Ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram» etc., quod assumptum est de A d E p h e s i o s IVo: ubi dicit APOSTOLUS «Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos». 30 Dico quod hoc quod Christus super omnes caelos ascendisse scribitur, sanum requirit intellectum et pium expositorem. Quia enim ascensus motum dicit ad superius, superius autem semper dicitur respectu inferioris, et superius atque inferius dupliciter possunt intelligi, 35 vel loco vel dignitate, utroque modo Christus intelligendus est QUODLIBET XV ascendisse super omnes caelos. Super illud enim E p h e s i o s IVo: «Ascendens Christus in altum», dicit G l o s s a : «Et loco et dignitate». I 351vb Quod Christus una persona Deus et homo ascendisse | dicitur, secundum humanitatem eius dictum intelligitur. Super illud < A d > E p h e s i o s IVo: «Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit», dicit 40 G l o s s a : «Secundum corpus et animam ad caelos ascendit». Ad caelos spirituales Trinitatis divinarum personarum ascendit quando in sua incarnatione ad aequalitatem Dei Patris humanitas eius est assumpta per unionem naturae humanae cum divina, secundum quam est aequalis Patri. Unde super illud P s a l m i XVIIIi: «occursus eius 45 usque ad summum eius», dicit AUGUSTINUS: «Occurrit plenitudini divinitatis usque ad aequalitatem Patris». Ut enim [dicitur] super illud I o a n n i s IIIi: «Nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo», dicit BEDA: «Atque ideo Filius hominis recte dicitur et descendisse de caelo et ante passionem fuisse in caelo, G 259va quia quod in sua natura | habere non potuit hoc in Filio Dei, a quo assumptus est, 50 habuit. Filius hominis quod in sua natura habere non potuit, hoc in Dei Filio, a quo assumptus est, habuit». Et per hoc ascendit Christus una persona existens in duabus naturis in caelum per eius humanitatem, sicut e converso descendit de caelo secundum eius divinam naturam. Unde super illud P s a l m i XVIIi: «Inclinavit caelos et descendit», dicit 55 AUGUSTINUS: «Descendit ad hominum infirmitatem». De utroque autem simul dicit G l o s s a super illud «quod autem ascendit» etc. sic: «Quomodo L 235ra humanitas | ascendere potuit, nisi quia et divinitas primum descendit?». Descendit quidem deitas non localiter sed per exinanitionem suam, scilicet in assumpta humanitate. Sic etiam e contra isto modo iam dicto ascendit 60 humanitas, non localiter sed per repletionem suam ex assumpta divinitate quae est ascensio, non loco sed dignitate. Et per istam ascensionem ad caelos spirituales Trinitatis ascendit super omnes caelos spirituales spiritualis creaturae et loco et dignitate. Dignitate secundum illud P s a l m i XVIIi: «Ascendit super Cherubim et volavit super pennas 65 C 199va ventorum». «Super Cherubim», dicit | AUGUSTINUS: «Exaltatus est super plenitudinem scientiae et super virtutes animarum, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollit». Hinc dicitur in P s a l m o CXIIo: Excelsus est super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria eius, ubi dicit AUGUSTINUS: «Gentes homines sunt, sed non solum excelsus super omnes 70 gentes Dominus, verum etiam super omnes caelos gloria eius». Sicut autem per S 249va gentes intelligit homines, sic per caelos intelligit | angelicos | spiritus, in H 260ra quantum respectu illorum homines dici possunt ‘terra’. Communiter tamen et homines et angeli caeli dicuntur super quos Christum ascendisse intelligit GREGORIUS quando dixit: «Qui ascendens super omnes 75 X 32ra caelos»; quod bene declaravit describendo terminum | ascensionis ubi QUAESTIO 2 ascensus ille stetit, subdens: «sedensque ad dexteram» Dei Patris, quod est in plenitudine divinitatis aequalem Patri residere. Unde super illud P s a l m i LXVIIi «Ascendit super caelum caeli», dicit AUGUSTINUS: «Ergo 80 super caelum caeli sedet ad dexteram Dei Patris. Et hoc est quod dicit Apostolus: ascendit super omnes caelos». Quod amplius exponens IOANNES DAMASCENUS libro IIIo cap.o 31o dicit sic: «Ad dexteram Dei Patris sedere aimus Christum corporaliter. Dexteram autem dicimus Patris gloriam et honorem divinitatis, in qua corporaliter sedet, glorificata eius carne». Et sic loquendo de 85 ascensionis dignitate super caelos omnis spiritualis creaturae, bene procedit ultima obiectio. De ascensione autem eius loco super omnes caelos, si intelligamus super caelos iam dictos creaturae spiritualis, adhuc bene veritatem habet, caelos appellando bonos homines qui creduntur post corporum resurrectionem in paradiso caelesti in diversis sedibus 90 corporalibus corporaliter residere dispositi pro qualitate meriti; inter quas sedes Christi sedes erit suprema, vel situ locali vel dignitate vel potius utroque modo, ut sicut Christus corporaliter et circumscripto corpore creditur ascendisse, secundum DAMASCENUM libro IIIo cap.o 31o exponendo illud A c t u u m 1i: «Veniet quemadmodum vidistis eum 95 euntem in caelum», dicentem: «Ascendere autem ex terra ad caelos et rursum descendere, actiones sunt circumscripti corporis», sic in corpore circumscripto | I 352ra a loco determinato creditur in aliqua parte determinata caeli residere, quaecumque sit illa et in quocumque situ.| Si vero intelligere conetur Bad. 575vY aliquis ascendisse Christum super omnes caelos corporales ultra 100 convexitatem extremi caeli, nescio qua auctoritate aut ratione illud firmare poterit; sed quin sic super omnes caelos corporales ascendisse potuisset, si voluisset, non dubito.| Bad. 575vZ Unde quod arguitur in primo argumento, quod «Christus non 105 ascendit super omnes caelos quasi super omnes caelos corporales dicto modo ascendere non potuisset, eo quod omnis motus est ad terminum, et ultra omnes illos caelos nullus est terminus», dico quod hoc ultimum verum est de termino qui est aliquid ens positivum et secundum |se, L 235rb quia, ut procedit argumentum et bene, extra caelum nullum tale ens est. 110 De termino autem qui est ens per accidens et privativum, cuiusmodi ens potest esse vacuum secundum | praedicta, dico quod bene est aut Bad. 576rZ potest esse terminus super omnes caelos ad quem Christus potuit ascendisse. Si enim Christus dicto modo super omnes caelos corporales ascendisset, etsi prius in termino ascensus sui neque plenum neque QUODLIBET XV vacuum fuisset, ex tunc tamen plenum spatium ibi fuisset, quod 115 quantum est ex se, natum fuisset fore vacuum, et capabilitas erat corporis absque corpore existens. QUAESTIO 3 UTRUM OMNIS ACTIO HUMANA CHRISTI SIT SUPERNATURALIS Circa secundum arguitur quod omnis humana actio Christi sit supernaturalis, sic. Omnis actio quae elicitur ab agente supernaturali supernaturalis est, sicut omnis actio elicita ab agente naturali naturalis 5 S 249vb est. Omnis actio Christi, etiam humana, | elicitur ab agente supernaturali, quia a persona divina quae supernaturalis est in duabus naturis subsistens. Ergo etc. H 260rb Contra. Sicut se habet actio ad Christum in agendo, sic et passio | in patiendo. Sed non omnis passio Christi humana est supernaturalis, 10 Bad. 576rA puta illa qua Iudas ipsum osculatus est. Ergo etc.| Dico quod licet in qualibet actione tria concurrant consideranda, quae sunt agens, modus agendi et terminus actionis. Actio tamen neque propter agens neque propter terminum dicitur naturalis vel 15 C 199vb supernaturalis, sed solummodo | propter modum agendi naturalem vel supernaturalem. Cum enim Christus aquam convertit in vinum, I o a n n i s IIo, licet vinum illud idem in forma et in specie vini erat cum vino generato in vite, tamen actio illa productionis vini de aqua existente in hydria est et dicitur non esse naturalis, sicut est et dicitur esse 20 naturalis productio vini de humore aquoso existente in vite, et hoc quia non est idem modus agendi in productione vini utriusque. Unde si in ligno esset vis navisfactiva et produceret natura navem de lignis in eadem forma et figura in qua modo de lignis ipsam producit ars, etiam e converso nunc ars ipsam de lignis producit, sicut tunc produceret 25 natura, actio tamen producendi navem ab artifice numquam diceretur naturalis propter hoc quod eiusdem formae et figurae navem produceret cum navi illa quae esset producta a natura, nec e contra. Similiter si ars alchimiae posset producere aurum et esset eiusdem speciei cum auro quod producit per se natura, non tamen propterea quod diceretur 30 eiusdem speciei, illa productio naturalis diceretur prout fit ab alchimista; diceretur tamen naturalis, quia idem esset agendi modus proximus in G 259vb producendo speciem illius auri, sicut et auri quod | producit natura QUAESTIO 3 absque ministerio artis. Ubique enim producitur appropinquatione calidi 35 et frigidi temperatis sicut principiis activis, humido | et sicco X 32rb proportionalibus sicut principiis passivis. In qua applicatione alchimista solum est minister naturae sicut medicus sanitatis. Sola enim natura curat morbos et similiter sola natura ut agens principale generat aurum. Consimiliter etiamsi agens principale esset supernaturale, sed tamen 40 ageret modo actionis naturae, necessario actio illa dicenda esset naturalis, et econtra si agens esset naturale aut artificiale et ageret modo supernaturali, sicut agunt verba sacramentalia in transsubstantiatione Eucharistiae et generatione gratiae, actio illa semper dicenda esset supernaturalis.| Bad. 576rB 45 Descendendo ergo ad propositum, dico quod quamquam Christus sit agens supernaturale ratione | personae agentis, sive agat secundum L 235va naturam divinam | sive secundum humanam naturam, quia tamen I 352rb omnes actiones quas egit in statu mortalitatis et etiam quas adhuc agit in statu immortalitatis agit modo naturae quo alii homines agunt illas in 50 quocumque statu sint, cuiusmodi sunt comedere, bibere, ambulare et cetera huiusmodi — cuius signum est quod eaedem passiones in Christo consecutae sunt ex illis actionibus sicut et in aliis hominibus, scilicet sedatio famis ex comestione, sitis ex potatione, quae et consimiles proprie dicuntur humanae —, idcirco ergo breviter dico quod nulla 55 Christi actio humana, quae vere humana dicenda est, supernaturalis est, sed solummodo est pure naturalis, non obstante quod agens sit supernaturale, et hoc quia ipse agens omnes illas actiones agit modo naturae. Si quas enim actiones egit vel agit, non modo naturae sed modo supernaturali, illae | non sunt dicendae humanae neque | naturales et H 260va 60 secundum naturam humanam factae, sed divinae et supernaturales et S 250ra secundum naturam divinam factae. Et econtra est de eius operationibus divinis, si quas ageret non modo supernaturali sed modo naturali. Ut enim dicit DAMASCENUS libro IIIo cap.o 15o, «duas actiones aimus in domino Iesu Christo. Habet enim ut Deus divinam actionem, et ut homo est nobis 65 homoousian humanae habens naturae actionem». Sed ut idem ait ibidem cap.o 19o, propter unitatem personae agentis et in duabus naturis subsistentis «habuerit novum et ineffabilem modum naturalium actionum». Sed hoc intellige non nisi naturalem. Unde exponens in quo sit ‘novus’ et ‘ineffabilis’ subdit dicens: «Si enim Deus ens perfectus factus est propter nos et secundum nos 70 homo perfectus, manifestum est quod omnes habens naturales divinitatis proprietates et secundum hoc Deus perfectus habebat naturales humanitatis proprietates». «Et indivisas aimus actiones unaquaque natura cum alterius communione agente hoc quod proprium habuit. Neque egit humana secundum hominem | solum, neque Bad. 576vB divina secundum Deum solum, sed Deus simul existens et homo. Quemadmodum QUODLIBET XV enim naturarum unionem et differentiam naturalem cognoscimus, ita et naturalium 75 Bad. 576vC voluntatum et actionum».| C 200ra Per praedicta patet responsio ad obiectum | primum. Et concedendum est argumentum secundum, ponendo non solum quod aliqua passio Christi naturalis fuit, et aliqua non, sed etiam quod aliqua 80 actio eius fuit naturalis et aliqua non, secundum iam dicta. Unde de passionibus Christi dico quod omnis passio eius, quae vere erat humana, pure naturalis erat in ipso sicut et in quolibet alio, quia uniformiter aliis dormivit, esuriit, sitivit et lassus fuit, et ceteras passiones humanas sustinuit. Sed est advertendum de passionibus sicut et actionibus Christi, 85 quod non dicitur passio aliqua naturalis in ipso a modo quo illi infertur ab agente extra inferente illam, sed a modo quo in passo recipitur. Unde passio mortis Christi, licet in quantum fuit illata a crucifixoribus, fuit violenta, tamen in quantum in Christo fuit recepta, erat pure naturalis, et per illam pure naturaliter mortuus est, licet voluntate consentiente ut in 90 ipso recepta, et permittente ut a crucifixoribus est illata. Et per hoc, licet actio crucifigentium Deo Patri displicuit, passio tamen Christi illi grata L 235vb fuit. Hinc de naturalibus passionibus Christi dicit | DAMASCENUS libro dicto cap.o 20o: «Confitemur quod omnes naturales passiones hominis assumpsit. Totum enim hominem et ea quae sunt hominis sumpsit, praeter peccatum» — hoc 95 enim non est naturae, puta fames, sitis, labor, dolor et cetera huiusmodi quae annumerat. Unde et consimiliter loquens de eius passionibus et actionibus simul dicit cap.o 18o: «Deum perfectum et hominem perfectum I 352va dicentes Christum, omnia ei dabimus et quae Patris naturalia et quae matris».| QUAESTIO 4 UTRUM OPERATIO QUA CONVERTEBATUR CIBUS IN CORPUS CHRISTI FUERAT NATURALIS Circa tertium arguitur quod operatio qua convertebatur cibus in corpus Christi non erat naturalis, sic. Operatio transiens omnem 5 facultatem naturae non est naturalis. Dicta operatio fuit huiusmodi, quia attingit ad carnem unitam divinitati, et ita ad unionem ineffabilem et supernaturalem cum ipsa divinitate. Ergo etc. S 250rb Contra. Illa operatio | quae procedit ex virtute naturali et modo naturae est operatio naturalis. Dicta operatio fuit huiusmodi; processit 10 enim ex virtute animae Christi nutritiva, quae naturalis est, et hoc QUAESTIO 4 mediante calore naturali digerentibus, sicut et in aliis | hominibus, in H 260vb quibus illa conversio est pure naturalis. Ergo etc.| X 32va Bad. 576vD 15 Quaestio ista implicata est et contenta in proxima praecedente, et ideo ex responsione tradita ad illam dissolvenda est. Cum enim secundum dicta iam in illa debeamus tribuere Christo secundum hominem quaecumque sunt naturalia matris, sicut et quaecumque secundum Deum sunt naturalia Patris, proculdubio ponendum est quod 20 dicta operatio erat naturalis in Christo sicut fuit et in matre eius, et non solum illa sed et quaecumque alia, ut de nulla illarum oporteat facere propriam quaestionem aliam a quaestione praecedenti. Quae autem sunt illae, determinat DAMASCENUS in libello suo D e g e m i n a n a t u r a et geminis proprietatibus atque geminis 25 a c t i o n i b u s C h r i s t i dicens sic: «Dicentes divinae naturae Christi proprietates, quas habet ex Patre, dicamus et humanae naturae proprietates naturales, quas ex ea quae nostri habet assumptione, hoc est omnes naturales potentias humanitatis et operativas et passivas, ut perfectus sit homo. Si enim aliquod naturalium non assumpsit, non perfectus sed defectivus est homo». Et 30 annumerando dictas potentias, operationes et passiones circa hominem simpliciter, subdit dicens: «Si enim uniuscuiusque potentiam acceperit naturaliter a Conditore, homo igitur minor est mundus. Habet enim animam et corpus, et medius constitutus est intellectus et materiae; vinculum enim est visibilis et invisibilis, id est sensibilis et intelligibilis creaturae. Communicat igitur animatis corporibus 35 secundum ea quae ex quattuor elementis complexionem et compositionem,| plantis G 260ra autem secundum nutritivam et augmentativam virtutem, adhuc autem et seminativam, irrationalibus autem animalibus secundum irrationalem appetitum, id est iram et concupiscentiam, et secundum phantasticum et memorativum et secundum sensum et secundum progressivum motum et vociferativum et spirativum. Copulatur 40 autem incorporeis et intellectualibus virtutibus per rationale et rationalem appetitum intellectus, qui est voluntas, primus intellectualis motus». Et infra: «Est autem propriissimum animae dividens ipsam ab angelorum substantia in corpore conversari et huic tradere vitam et motum et liberum arbitrium secundum proprium appetitum ducere corpus et irrationalem appetitum contra et iram et secundum progressum 45 motum et naturaliter dominari, ut proprio et naturali servo proprio corpori», et cetera plurima huiusmodi. Quibus enumeratis | applicans cuncta C 200rb Christo, subdit dicens: «Propter quod in domino nostro Iesu Christo, quia duae naturae, duae sunt et naturales operationes, ut sit perfectus Deus et perfectus homo secundum duarum naturarum differentiam divinae et humanae. Aliud enim opus est 50 divinae naturae et aliud humanae. Si humanam non assumpsit operationem, non QUODLIBET XV Bad. 577rD vixit ut | homo, non ratione usus est, non comedit, non bibit, non ambulavit, non vidit». Et post plurima talia applicata Christo subdit illud quod pertinet ad propositum dicens: «Et quod ab anima animales operationes et passiones assumpsit, testis est ex naturali quidem potentia nutritio corporis et augmentatio. S 250va Unde enim sudor, sputum, salutaris sanguis et aqua,| si non ex digestione, si non 55 passibiliter sed naturaliter nutritus est, non secundum voluntatem passibilem, sed ad Bad. 577rE repletionem eius effluxit?»| Sic ergo dubium nulli debet esse catholico quin Christus omnes operationes et passiones naturales humanae naturae expertus est vel potuit experiri. Sed praecipue de una naturalium operationum humanae naturae dubitatio est, puta de seminativo et 60 H 261ra generativo per concubitum | cum | muliere, an illud in se habuit, quia I 352vb post praedicta subdit DAMASCENUS dicens: «Seminativum autem et generativum non habuit. Intransilientes enim divinarum hypostasum proprietates et impossibile est Patrem vel Spiritum Sanctum Filium fieri; propter quod neque factus Bad. 577rF est Filius hominis nisi Filius Dei ut maneat intransmutabilis proprietas».| 65 Sed puto quod sicut fuit homo perfectus habens omnes alias vires et potentias animae, sic fuit homo perfectus habens vim et potentiam seminativam et generativam sicut et alii, et hoc in virtute licet non in actione secundum quam, ut puto, intellexit DAMASCENUS quod dixit «seminativum autem et generativum non habuit», et hoc quia non congruebat 70 quod seminasset et generasset atque pater fuisset secundum humanitatem, et sic non congruebat quod Pater aut Spiritus Sanctus secundum assumptam humanitatem fuisset Filius. Quoad hoc enim bene verum est quod intransilientes sunt mediante natura humana assumpta divinarum hypostasum proprietates quae simpliciter et 75 omnino intransilientes sunt secundum naturam divinam, quia in divinis non possunt esse nisi unicus Pater et unicus Filius et unicus Spiritus Sanctus, secundum quod declaravimus satis in quaestionibus nostris ordinariis. Quae tamen bene possent transilire secundum naturam humanam assumptam, secundum quod simpliciter et absolute Pater et 80 Spiritus Sanctus incarnari poterunt et possunt, sicut incarnatus est Filius, licet non tantum congruisset, et hoc ne idem esset Pater et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur, et ne nomen Filii ad alium transferretur, si aut Pater aut Spiritus Sanctus de homine nasceretur, dicente INNOCENTIO IIIº in sermone quodam D e n a t i v i t a t e 85 D o m i n i : Solus Patris Filius, non Pater ipse vel Spiritus Sanctus carnem assumpsit. Missus est Dei Filius, ideo non Pater vel Spiritus X 32vb Sanctus, | ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate, et ne idem esset Pater et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur. «Magno Dei consilio et ineffabili sapientia non Pater carnem assumpsit vel Spiritus 90 Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in QUAESTIO 4 homine hominis filius». Adverte quod dicit «magno consilio Dei» etc. Si | L 236rb enim consilio haec sic facta sunt et non aliter, potuerunt ergo natura aliter facta fuisse. Per quem etiam modum proprietas Patris secundum 95 humanitatem assumptam simpliciter et absolute potuit transilire ad Filium, quia potuit, quantum erat ex parte naturae humanae, generasse, sicut et alii, saltem in statu innocentiae, licet illud non tantum congruisset, sicut quod non generavit. QUAESTIO 5 UTRUM RELATIO HABEAT DEBILIUS ESSE INTER PRAEDICAMENTA Sequuntur quaesita de creaturis non unitis divinitati, ubi quaerebatur unicum pertinens ad relativa, scilicet utrum relatio habeat 5 debilius esse inter praedicamenta, et plura alia pertinentia ad absoluta. Circa illud unicum arguitur quod relatio habeat debilius esse ceteris praedicamentis sic. Ex eo quod verius esse habet fundamentum, S 250vb verius esse habet id quod fundatur | in illo quod verius esse habet quam quod fundatur in illo quod habet minus verum esse. Verius autem 10 habent esse absoluta, quae sunt substantia, quantitas, qualitas, quam relationes. Quare cum praedicamentum relationis fundatur super tria praedicamenta absoluta, aliorum vero sex quaedam fundantur super C 200va relationes, ut actio | et passio super rationem activi et passivi, ergo etc. In contrarium est COMMENTATOR super XIIum 15 M e t a p h y s i c a e , ubi probat PHILOSOPHUS quod eadem sunt | H 261rb Bad. 577rG principia substantiae et accidentis. Ergo etc.| Dico quod in quolibet genere praedicamenti est duo considerare, scilicet rem praedicamenti et rationem eiusdem, quae in hoc differunt 20 quod decem praedicamenta in nulla re communi eis conveniunt, tamen in una ratione communi conveniunt, quae est ‘esse ab alio’, ut effectus a causa, in quo generaliter differt ratio omnis quod est in praedicamento a ratione divinae naturae, praeter quod realitas omnis eius quod est in praedicamento differt a realitate divinae naturae multo amplius quam 25 differat realitas unius praedicamenti a realitate alterius. Sed illa ratio I 353ra communis decem praedicamentis, quae est ‘ab alio esse’, | primo in duas distinguitur, secundum quas praedicamentum substantiae cum hoc quod ceteris praedicamentis veriorem realitatem importat, dividitur Bad. 577vG contra novem praedicamenta accidentium, | quae, ut distinguuntur QUODLIBET XV contra substantiam, in una ratione communi conveniunt, licet non in 30 una realitate. Illarum autem duarum rationum una est ‘esse in se’, non in alio, et est propria substantiae; alia vero est ‘esse in alio’, et est communis novem praedicamentis accidentium. Unde cum hoc quod praedicamentum substantiae veriorem realitatem ceteris importat et habet esse verius, propter quod a PHILOSOPHO VIIo M e t a p h y s i c a e 35 dicitur ens simpliciter, cetera vero novem respectu illius dicuntur ‘entia ad’ et quasi secundum quid et diminute, quia non dicuntur aut sunt entia, nisi quia sunt dispositiones entis simpliciter, quod est substantia, ratio autem communis illis novem praedicamentis accidentium distinguitur in duas, quia ‘esse in alio’ aut convenit alicui absolute aut non nisi in ordine 40 G 260rb ad aliud — et est | prima istarum duarum rationum communis duobus praedicamentis absolutis, scilicet quantitati et qualitati, secunda vero est communis septem praedicamentis respectivis, quorum esse, quia dependet ab absolutis, et realitatem trahunt ab illis, puta a substantia, quantitate et qualitate —, idcirco illa absoluta et quodlibet eorum, 45 scilicet substantia et accidentia quae sunt quantitas et qualitas, verius L 236va esse habent quam quodcumque illorum | septem, quibus non convenit aliqua realitas communis omnibus aut aliquae propriae singulis, quantum est ex natura sui praedicamenti. Unde et distinguuntur solummodo penes diversitatem modorum fundandi illa super res praedicamentorum 50 absolutorum et referendi secundum illos aliquid ad aliud, hoc modo quia ille respectus qui est ad aliud esse aut convenit rei absolutae ex se sola, et sic est respectus praedicamenti relationis proprie dictae aut convenit rei absolutae non nisi ex connexione quadam sui cum aliqua re alia, et Bad. 577vH 55 est respectus aliorum sex praedicamentorum.| De quibus idcirco dicit BOETHIUS libro suo D e T r i n i t a t e quod «maxime ex aliquo vel alieno adventu constare videntur»; cuiusmodi alienum est motus aut dispositio acquisita per motum. Motus enim aut dispositio acquisita per motum non convenit mobili nisi ex coniunctione eius cum movente et adventu illius. Nec e converso convenit moventi nisi ex coniunctione eius cum 60 mobili et adventu illius. Et secundum hoc sex praedicamenta respectiva distinguuntur inter se, prout in quaestionibus nostris ordinariis declaravimus in quadam quaestione generali de praedicamentis decem. Nec oportet hic iterare, quia non proprie pertinet ad propositum. Et quia in his sex praedicamentis res illa super quam fundantur, in 65 S 251ra quantum super illam fundantur, | est ad aliud se habere, ut secundum hoc in his sex praedicamentis res illa super quam fundantur, in quantum super illam fundantur, circa se rationem respectus quodam modo includit quasi materialem ad respectus in quibus consistit ratio illorum X 33ra 70 sex praedicamentorum,| non sic autem res super quam fundatur QUAESTIO 5 H 261va praedicamentum | relationis, circa se talem respectum includit ut super ipsam fundetur respectus qui est proprius praedicamento relationis, eo quod res super quam fundatur praedicamentum relationis in quantum Bad. 577vI huiusmodi omnino absoluta est absque ordine ad aliud,| idcirco dico, 75 prout statim declarabitur, quod ex hoc dicta sex praedicamenta relationis plus realitatis important et verius esse habent quam praedicamentum relationis, et ulterius quod praedicamentum relationis inter omnia praedicamenta debilius esse habet. 80 Et secundum hoc concedenda est secunda ratio ad hoc C 200vb probandum inducta.| Ad primam quae est ad oppositum, quod relatio verius habet esse quam alia sex praedicamenta respectiva, quia verius habent esse illa in quibus fundatur quam illa in quibus fundantur alia sex, dico ad hoc et 85 simul ad declarationem iam suppositi, quod praedicamentum respectivum non ex hoc dicitur verius esse habere quod super verius ens fundatur, sed solummodo ex hoc quod ab illo verius et perfectius esse et realitatem trahit. Quamquam ergo relatio super verius ens fundetur quam alia sex, si tamen verius et perfectius illa sex ab illo super quod 90 fundantur realitatem contrahant, non impedit quin habeant verius esse. Quod revera ita est, quod et declarandum est ex fundatione respectuum praedicamentorum actionis et passionis per motum. Et per hoc idem I 353rb intelligendum est in aliis | quattuor. Quae sunt ‘quando’, quod fundatur in re temporali ex motu et adiacentia temporis, quod «est mensura motus», 95 et eius cui tempus adiacet, quod est omne existens in tempore; et ‘ubi’, L 236vb quod fundatur in re locali ex | adiacentia loci simpliciter per hoc quod locatum simpliciter habet esse in loco; et de situ, qui fundatur in re locali per hoc quod partes eius diversimode se habent ad locum; et de habitu, qui fundatur in habente aliquid circumstans ipsum corporaliter ex 100 applicatione eius quod habetur ad habentem, prout haec planius Bad. 577rL exposita sunt in dicta quaestione generali.| De actione igitur et passione, ut etiam declaratum est in eadem, dico quod verius esse habent quam praedicamentum relationis, quoniam fundamenta relationis, quae sunt praedicamenta absoluta et absolute, ex eo quod sunt fundamenta illius et 105 ad hoc quod in eis fundetur relatio, non respiciunt aliquid aliud a se, sed illa solummodo et praecise. Et sic ipsa, quantum est ex se, in quantum sunt subiecta relationis vel fundamenta, omnino aliena sunt a natura relationis et modicum idcirco subintrant rationem respectus in relatione, quia non nisi quasi characterizando et quodam modo afficiendo. QUODLIBET XV Fundamentum autem actionis et passionis, cuiusmodi est motus, semper 110 respicit aliquid aliud a se, ut in ipso fundetur respectus actionis et Bad. 578rL passionis, quia | respicit passum ut in ipso fundetur respectus actionis, et e converso respicit agens ut in ipso fundetur respectus passionis, et sic semper plura inter quae est relatio fundata in motu. Est enim secundum PHILOSOPHUM Vo P h y s i c o r u m motus actus huius, 115 scilicet agentis, quia est ab ipso in hoc, scilicet in passo existens ut in subiecto. Et per hoc, licet motus sit simpliciter absolutum quid pertinens ad praedicamentum absolutum quantitatis aut qualitatis aut universaliter ad praedicamentum illius rei ad quam est motus, quia tamen ut fundetur in alterutro, semper diversorum est, quae 120 S 251rb diversimode respicit| — cum enim est in aliquo ut in subiecto, puta H 261vb in passo, necessario cum illo respicit | aliquid aliud ut a quo est, sicut agens; et e converso cum est alicuius, ut a quo est, necessario cum illo respicit aliquid aliud ut in quo est, ‘aliud differens re vel ratione’, sed hoc mediante alio extraneo, ut in praecedenti Q u o l i b e t 125 determinavi de motu voluntatis a se ipsa —, et quod sic motus semper respicit aliquid aliud praeter se ipsum, ut in eo fundentur respectus actionis et passionis, in hoc quasi omnino subintrat rationem respectus illius qui super ipsum fundatur, et per hoc ulterius motus potius est de significato actionis et passionis quam 130 substantia, quantitas et qualitas sit de significato relationis fundatae super illam. Actio enim est motus ut est ab agente, et passio est idem motus ut recipitur in passo. Et propterea in entibus causatis contentis sub praedicamentis verius esse habent actio et passio quam relatio. Et consimili ratione etiam alia quattuor, quia, ut dictum est, 135 fundamenta illorum semper aliquid aliud a se respiciunt ut in illis Bad. 578rM respectus importati per ipsa fundentur.| Quod autem arguitur quod «actio et passio fundantur super relationem, quia super rationem activi et passivi» etc., dico quod non est verum. Non enim fundantur super potentiam activam et 140 passivam, quae sunt proprie rationes activi et passivi, neque etiam super relationes de primo genere relationis fundatas in illis, immo fundantur super motum solummodo, qui per potentiam activam ab C 201ra agente procedit in passum in quo recipitur per potentiam passivam.| Qui quidem motus, quantum est ex se simpliciter, absolutum est 145 G 260va L 237ra praeter hoc quod necessario respicit | aliud a se | ut in ipso fundetur respectus actionis et passionis, ut dictum est. Propter eandem etiam causam illa sex dicuntur esse accidentia «extrinsecus advenientia», I 353va X 33rb cum| relatio dicatur esse de accidentibus intrinsecus advenientibus.| QUAESTIO 6 QUAESTIO 6 UTRUM SIT POSSIBILE PONERE PLURES FORMAS ET DIVERSAS ACCIDENTALES DIFFERENTES SOLO NUMERO SIMUL IN EODEM SUBIECTO INDIVISIBILI 5 Sequuntur quaesita pertinentia ad creata absoluta, ubi primo quaerebatur unum de accidente, utrum scilicet sit possibile ponere A 264vb plures formas et diversas accidentales differentes solo numero simul | in eodem subiecto indivisibili. Deinde quaerebantur plura alia de substantia. 10 Circa illud unicum arguitur quod sic. Primo sic: diversa visibilia, puta alba vel lucida, aequaliter multiplicant species sive similitudines sive intentiones suas in eadem parte medii sic quod intentione unius corrupta ad eius absentiam manet intentio alterius in illo. Hoc autem non posset esse nisi a diversis essent diversae intentiones simul in 15 eadem parte medii. Ergo etc. Secundo sic: si esset eadem species sive intentio in medio diversorum alborum, cum per id quod ab eis diffunditur in medium movent visum, si essent duo alba quorum unum esset magis album et alterum minus, aequaliter ergo moverent visum et per hoc iudicarentur a 20 visu fore aequaliter alba. Consequens falsum est. Ergo etc. Tertio sic: PHILOSOPHUS dicit in Vo P h y s i c o r u m quod duo accidentia in eodem subiecto, puta duae sanitates quarum una corrumpitur in mane et alia generatur in vespere, non possunt esse eadem sanitas in numero, et hoc propter diversos motus quibus 25 generatae sunt, quasi cum diversis motibus fiat generatio intentionis in S 251va medio | a diversis albis, ergo etc. H 262ra In contrarium est quia accidens non numeratur nisi | per subiectum; quasi subiecto existente uno et eodem et accidens eiusdem Bad. 578rN speciei non numeratur, sed est idem secundum numerum.| 30 Dico quod, cum secundum PHILOSOPHUM XIIo M e t a p h y s i c a e et clarius secundum COMMENTATOREM suum ibidem, «omnes formae quae sunt in primo motore in actu sunt in prima materia in potentia», et est sermo suus ibidem de generabilibus formis et 35 corruptibilibus, correspondentia ergo habent inter se esse formarum secundum actum et secundum potentiam in prima materia. QUODLIBET XV Sunt autem formae in primo motore in actu per rationes ideales, quae sunt principia activa et cognitiva et productiva illarum. In prima autem materia sunt in potentia per potentias materiae receptivas sive passivas. Quare cum respectu unius speciei et omnium individuorum illius non 40 est nisi unica idea in primo motore, qui Deus est, ut in quodam alio Q u o l i b e t determinavimus secundum beatum AUGUSTINUM, similiter ergo et in prima materia respectu unius speciei et omnium individuorum illius, non est nisi unica potentia passiva sive receptiva. Ex unica autem et eadem potentia passiva in eodem secundum numerum non potest 45 produci aut esse simul in eodem tempore plus quam unica forma secundum numerum, quia potentia terminatur per quemcumque actum unum ad quem est. Idcirco igitur mihi videtur quod plures tales formae differentes numero non possunt simul esse in eodem subiecto. Concedo Bad. 578rO 50 igitur ultimam rationem.| Ad primam in contrarium de intentionibus visibilium in medio, propter quas, ut puto, mota fuit quaestio, quod diversa visibilia aequaliter multiplicant suas species in eadem parte medii sic quod L 237rb 55 species manet specie alterius corrupta, quod non posset | esse, si essent eaedem species numero, dico quod si illa multiplicatio speciei a diversis Bad. 578vO visibilibus esset per migrationem alicuius | permanentis in esse suo a visibili in medium, aliquid valeret maior illa, nec aliter veritatem habere A 265ra potest. Nunc autem | non est ita, quia secundum BOETHIUM S u p e r P o r p h y r i u m accidentia perimi possunt, alterari autem non possunt, 60 scilicet a subiecto in subiectum migrando. Nunc autem, cum species visibilium non fiant in medio nisi per naturalem generationem de potentia medii, et hoc modo generationis aliarum formarum materialium, licet debilius esse quam aliae habeant, de eadem autem C 201rb 65 potentia sub eadem specie, ut dictum est, simul in eodem numero nec | I 353vb esse nec generari possunt plus quam una et eadem | species numero. Impossibile est ergo quod diversae formae secundum numerum solum, etiam a diversis agentibus sive generantibus, habeant esse in eadem parte medii. Immo quodlibet illorum uniformiter alteri movet medium ad generationem speciei secundum rationem illius unicae potentiae, acsi 70 solummodo unum illorum moveret; et sic ad eandem formam secundum numerum generandam quodlibet illorum secundum virtutem suam movet et concurrunt in eundem effectum numero, sicut concurrunt diversi trahentes in unicum tractum eiusdem navis QUAESTIO 6 75 secundum numerum, et diversi ignes ad calefaciendum aquam eandem unico calore secundum numerum et gradum caloris, ad quem nullum illorum attingere per se potuisset. Quod autem arguitur apparenter contra hoc, quod generatum ab uno illorum potest corrumpi, non corrupto sed manente eo quod 80 generatum est ab altero, dico quod non est verum. Immo tota species una et eadem per essentiam secundum numerum manet ad praesentiam S 251vb | unius generantium illam, licet minus | intensa quam fuit generata ad H 262rb praesentiam plurium agentium, pro quanto efficacius et intensius X 33va movebant ad | generationem illius plures simul quam unus aut 85 pauciores tantum, et hoc quemadmodum plures simul moverent navem motu veloci quam quilibet illorum per se aut pauciores simul moverent motu lento. Unde species illa ad praesentiam plurium vel pauciorum generantium illam et conservantium eam in esse non differt nisi secundum magis intensum et minus intensum, quae universaliter in 90 eodem subiecto secundum numerum non possunt differre secundum numerum, sicut in diversis subiectis non possunt differre secundum speciem. Ad secundum quod videtur directe facere contra iam dicta, quod «si eadem species esset in medio a magis albo et minus albo, 95 iudicarentur ergo a visu fore aequaliter alba», dico quod species rei visibilis in medio non tantum ex hoc movet ad determinate videndum aliquod visibile, quod est species simpliciter ipsius visibilis, sed cum hoc requiritur visibile in oppositione secundum lineam rectam per illud medium ad pupillam visus. Unde per speciem existentem in medio 100 secundum veritatem et non rectam oppositionem ad visum nullo modo potest visus moveri ad videndum visibile a quo generata est, dum illud ex obliquo se habet ad pupillam oculi. Et sicut non potest movere visum species in medio nisi ad rectam oppositionem mediante illa G 260vb visibile habeat se respectu visus, sic non potest spiritum | movere nisi 105 quatenus generata | est a visibili se habente ad talem rectam L 237va oppositionem. Quare cum ad talem rectam oppositionem non sit A 265rb generata secundum gradum | intensionis respondentis virtuti et intensioni visibilis directe oppositi, idcirco species intensa generata a pluribus visibilibus in medio ad quodlibet illorum videndum movet 110 secundum gradum intensionis in quo nata esset generari a quolibet illorum per se, et ad nullum illorum videndum movet secundum gradum totius intensionis suae. Immo non plus movet ad videndum quodlibet illorum quam moveret ad videndum aliquod illorum species generata ab illo solo; propter quod per eandem speciem bene diversimode iudicatur QUODLIBET XV de magis albo et minus albo, et unum illorum iudicatur esse albius 115 Bad. 578vP altero.| Ad tertium, quod non potest eadem species numero in aliquo eodem numero generari diversis motibus sicut fit generatio in medio a diversis visibilibus, dico quod falsum est, quando sunt moventia uniformiter et simul, ut patet in tractu navis et generatione caloris in 120 aqua, sicut dictum est. Et cum hoc, licet simul non agerent, sed agens posterius inveniret manens quod actum est a priore agente, ut contingere posset in tractu eiusdem navis a pluribus successive, et similiter in calefactione eiusdem aquae a pluribus ignibus successive, tunc actum a primo augeretur a secundo, et est unum et idem essentia. 125 Et similiter si unum album primo generet speciem suam in medio per se absque alio, et illo manente et conservante speciem a se generatam in I 354ra medio, tunc altero | albo adveniente in recta oppositione ad illud C 201va medium speciem illam intendit, et est eadem | numero a diversis H 262va 130 motibus vel | ab initio generata et posterius aucta. Sed si sint diversa moventia idem subiectum vel medium successive, prius corrupto generato ab uno quam sequatur motus ab alio, in hoc casu solum S 252ra loquitur PHILOSOPHUS, et bene, quod non potest | esse eadem forma, puta sanitas, corrupta in mane et generata in vespere. QUAESTIO 7 UTRUM ALIQUOD AGENS CREATUM IN AGENDO POSSET ATTINGERE SUBSTANTIAM PRIMAE MATERIAE Sequuntur quaesita de substantia ubi quaerebatur unicum pertinens ad substantiam creatam generaliter, deinde plura pertinentia ad 5 diversas substantias intellectuales creatas specialiter. Illud unicum erat utrum aliquod agens creatum in agendo posset attingere substantiam primae materiae. Et arguitur quod sic, hoc modo. Quod aliquid educit de substantia materiae, actione sua attingit illam, quia omne agens attingit illud in 10 quod agit, quia agens et patiens debent esse simul, ut dicitur in Io D e g e n e r a t i o n e . Agens creatum educit per generationem substantialem formam, non de subiecto existente in actu, sicut educit per alterationem Bad. 579rP | formam accidentalem, sed de materia existente in potentia tantum, ut dicitur in eodem. Ipsa enim inest materiae immediate, forma autem 15 accidentalis non inest materiae nisi mediante forma substantiali. Ergo etc. QUAESTIO 7 Contra. Agens naturale, cum non sit nisi quantum, non agit nisi in quanto, quia non agit nisi per contactum, et quantum non tangit nisi 20 quantum. Quantitas autem semper in subiecto media est inter agentem et substantiam materiae. Agens autem non attingit substantiam materiae L 237vb quando aliquid aliud est medium | inter ipsam et materiam. Ergo etc.| Bad. 579rQ Dico quod agens naturale in transmutatione dicitur illud attingere 25 quod praecise manet unum et idem in tota transmutatione, scilicet et sub forma quae corrumpitur in termino a quo et sub forma quae X 33vb producitur in termino ad quem. Idcirco alterans dicitur attingere | sua actione, non substantiam nudam primae materiae in sola potentia existentem, sed solummodo subiectum existens in actu compositum ex 30 materia et forma substantiali. Licet enim substantia materiae maneat in alteratione, non tamen manet sola ut praecise unum commune utrique termino transmutationis. Et sic idem est quaerere quid sit subiectum commune manens in tota transmutatione, et quaerere quid sit illud quod agens sua actione attingit. Et quia super hoc est maior dubitatio in 35 transmutatione quae est generatio quam in aliis, circa generationem ergo Bad. 579rR quaestionis difficultatem prosequamur praecise.| Circa generationem autem variatur responsio ad quaestionem secundum diversos modos ponendi modi generationis naturalis, qui sunt sex. Quorum primus est ponentium formarum latentiam, qui posuerunt 40 generationem fieri sola congregatione et segregatione partium materialium, puta atomorum. Dicebant enim quod omnia secundum formas suas essent contenta in omnibus et commixta, puta lignum, lapis, plumbum, aurum, caro, os, homo, leo, album, nigrum, dulce, amarum et cetera huiusmodi; et quod generatio nihil aliud esset quam ad 45 superficiem exteriorem congregatio partium ad eandem formam pertinentium, et aliarum partium segregatio ab illis ad interius; et quod sic unumquodque denominaretur, puta lignum vel lapis aut aliquid ceterorum, prout partes formas unius eorum vel alterius continentes et abundantius exterius apparent, sicut in olla bulliente in qua sunt 50 commixtim pisa, | fabae, vecia, seminum et ceterae species H 262vb leguminum quandoque abundantius apparent superius in orificio ollae pisa, quandoque fabae aut aliquod ceterorum, et per hoc modo apparet quod olla illa contineat sola pisa, modo quod solas fabas, et sic de ceteris. Secundum talem modum ponendi generationem dicendum esset 55 quod agens in generatione sua actione non attingit materiae substantiam, QUODLIBET XV S 252rb sed quoddam admixtum continens | in diversis partibus materiae Bad. 579rS singulorum formas.| Secundus est ponentium gradum formarum substantialium in quolibet generabili et corruptibili et aliquam formam symbolam manentem communiter in generato et corrupto, qui ponebant 60 I 354rb generationem fieri per | appositionem formarum posteriorum quibus generatum et corruptum inter se distinguuntur. Secundum talem C 201vb modum ponendi generationem fieri, | dicendum esset quod agens in generatione sua actione attingit, non substantiam materiae, sed subiectum quoddam compositum ex substantia materiae et forma 65 substantiali incompleta, quae est forma generalissimae substantiae, puta substantialitas sola, aut cum hoc forma secundi generis sub substantia quae dicitur corporeitas. Tale enim compositum secundum illos manet in tota transmutatione generationis et solum fiunt generatio et corruptio secundum formas posteriores completiores. 70 Tertius est ponentium gradus, non formarum substantialium secundum sub et supra secundum diversitatem generum et specierum in linea praedicamentali, sed ponentium unius formae manentis gradus secundum esse perfectius et completius penes illam generum et specierum diversitatem, qui dicebant generationem fieri per 75 L 238ra acquisitionem ex | generatione esse perfectius et completius usque ad ultimum completivum ipsi formae manenti. Et secundum talem modum ponendi dicendum esset, ut iam prius, quod agens in generatione non G 261ra attingit substantiam | materiae, sed subiectum quoddam compositum ex substantia materiae et forma substantiali sub esse incompletissimo, 80 competens vel generalissimo substantiae vel alicui sub illo. Illud enim compositum manet, et fit solummodo generatio secundum esse completius. Quartus est ponentium inchoationes formarum in materia quas vocabant potentias activas in materia praecedentes omnino 85 transmutationem generationis, quas quasi excitatas per actum generationis ponebant pullulare in formas perfectas, et ipsas non esse formas, sed quaedam semina formarum, quod aliqui ponebant sensisse AUGUSTINUM. Secundum istos dicendum esset quod agens in generatione non attingeret compositum ex materia et forma nec nudam 90 substantiam materiae, sed medium quoddam, scilicet substantiam materiae cum seminario formae. Quintus est ponentium datores formarum et generationem esse, non productionem formae de materia, sed in materia tantum, quasi generatio non esset aliud quam creatio formae in materia, prout 95 AVERROES imponit AVICENNAE, secundum quem dicendum esset quod QUAESTIO 7 agens sua actione generandi attingeret nudam substantiam materiae, quod secundum illum ipsa manet communis sola generato et corrupto. Sextus est ponentium quod nihil formae aut seminarium 100 eius nec omnino forma aliqua in generabilibus et corruptibilibus quin sit generabile et corruptibile, et quod generatio non est per se formae sicut nec materiae, sed solius compositi ex materia et forma secundum totum quod est in illo, manente sola substantia materiae communi in generato Bad. 579vS et corrupto, quae secundum istos talis naturae est quod ipsa disposita | 105 H 263ra ad praesentiam | agentis naturalis sibi proportionalis, nata sit statim affici dispositione formali ad quam ordinatur actio agentis, quemadmodum [afficitur] cera mollis afficitur figura sigilli sibi impressi. X 34ra Nec refert nisi quod | ista impressio est violenta passibili contrariante, illa vero est naturalis passibili per naturalem oboedientiam conferente ad 110 impressionis susceptionem, ut sic, quantum est ex parte materiae conferentis, forma sit ab intra, et quantum est ex parte agentis ipsa sit ab extra, ut secundum hoc sit forma partim ab intra et partim ab extra, prout posuerunt peripatetici, quorum positionem puto continere verum S 252va modum generationis naturalis.| Aliorum autem positiones praetactas 115 Bad. 579vT sigillatim reprobare non est praesentis intentionis.| Secundum istum ultimum et verum modum ponendi naturalem I 354va generationem dico quod agens naturale generans sua actione attingit | puram et nudam substantiam primae materiae absque omni forma et formae substantialis inchoatione existente, sic quod nihil formae 120 substantialis maneat in materia quod sit commune generato et corrupto, sed ipsa sola materia subiectum est generationis naturalis, ex qua generans producit compositum ex materia et forma, ut procedit primum Bad. 579vV argumentum, quod secundum hoc concedendum est.| 125 Ad argumentum secundum quod erat in oppositum, scilicet quod agens naturale, quia est quantum, non agit nisi in quanto, materia ergo in tota transmutatione generationis est sub quantitate, et sic agens et generans sua actione non attingit nisi quantum, non autem nudam substantiam materiae quae de se indivisibilis est non quanta 130 secundum PHILOSOPHUM Io Physicorum et IIIo L 238rb M e t a p h y s i c a e , dico quod revera | substantiam materiae nudam, ut habet esse sub ratione simplicis et indivisibilis absque omni ratione partibilis eius quod est praeter suam substantiam, nullum agens naturale sua actione attingere potest omnino de ipsa aliquid producendo aut QUODLIBET XV usque ad ipsam aliquid corrumpendo et ipsam denudando omnino. Sic 135 C 202ra enim ipsam attingere et eam denudare ut | etiam maneat in esse existentiae denudata, solummodo possibile est agenti increato. Sed agens naturale ipsam solummodo ab omni forma substantiali et etiam accidentali determinata formae substantiali denudare potest, non tamen sic ut ipso agente in existentia maneat denudata, etiam per momentum, 140 absque omni forma substantiali, quia nihil corrumpere potest nisi generando. Nec sic etiam eam denudare potest ut omni forma accidentali indeterminata spolietur. Immo necesse est ut omnes dispositiones accidentales symbolae generato et corrupto sub esse indeterminato maneant. In omni autem generatione dispositio symbola 145 utrique est quantitas, quia non generatur aut corrumpitur nisi quantum. Idcirco ergo in omni generatione commune manens generato et corrupto necessario est quantitas indeterminata, et sic necesse est quod subiectum generationis sit quantum interminatum sive indeterminatum, prout procedit argumentum. Nec attingit substantiam materiae nudam 150 ab omni dispositione formae accidentalis; attingit tamen nudam substantiam materiae ab omni dispositione formae substantialis qua ipsam denudat, non sic tamen quod in aliquo momento sit sine omni forma, prout infra in quaestione de conceptione Virginis gloriosae Bad. 579vX 155 declarabitur.| Circa subiectum igitur generationis, eo quod oportet quod sit quantum, est advertendum quod cum esse quantitatis continuae, qua subiectum generationis oportet esse quantum, consistit non nisi in ratione dimensionali et in divisibili, ratio autem divisibilis dimensionalis H 263rb 160 est quod habeat | partem extra partem, secundum igitur duplicem rationem dimensionis duplex est esse quantitatis continuae. Dimensio autem aut est terminata sive determinata secundum gradum et extensionem penes magnum et parvum in longo et lato et profundo; aut est interminata sive indeterminata per indifferentiam se habens ad extensionem in magnum et in parvum secundum longum et secundum 165 latum et secundum profundum. Secundum hoc ergo est unum esse quantitatis quo habet esse determinatarum dimensionum, et aliud quo S 252vb habet esse dimensionum indeterminatarum. | Quorum primum non habet quantitas continua nisi ex composito ex materia et forma et non nisi a forma substantiali, quae quantitas ex se non est determinata. Unde 170 et secundum diversitatem formarum substantialium diversas habet terminationes, et ex parte formae substantialis provenit quod «omnium natura constantium statuta est ratio et terminus magnitudinis et augmenti», sicut dicitur IIo D e a n i m a . Determinat enim sibi quaelibet forma substantialis quantitatem terminatam sive determinatam in maius sic 175 QUAESTIO 7 quod non posset esse aut conservari in maiori, similiter nec in minus sic quod non posset esse aut conservari in minori. Quantitatem tamen I 354vb simpliciter forma quaelibet substantialis sic sibi determinat | quod possit esse et conservari in maiori et in minori inter illud maius in 180 termino et minus in termino, sed tamen non nisi in quanto et in L 238va divisibili. Esse autem secundum | quantitas continua habet ex se, etiamsi esset separata a composito et a materia et forma. Et utrumque istorum materia habet a quantitate continua, a qua habet et partibilitatem sive divisibilitatem, cum ex se sit impartibilis et 185 indivisibilis. Divisibilis tamen et partibilis est, ut est sub quantitate X 34rb secundum partibilitatem et divisibilitatem quantitatis. Ut enim est sub | quantitate continua, partes materiae respondent partibus quantitatis. G 261rb Unde materia, ut est sub quantitate simpliciter | non determinata per formam substantialem, interminata sive indeterminata est in suis 190 partibus materialibus, sicut est quantitas in suis partibus quantitativis. Ut vero est sub quantitate determinata per formam substantialem, ipsa similiter est determinata in suis partibus, ut est ipsa quantitas. Et sic agens naturale creatum non attingit substantiam materiae, ut est omnino indivisa et simplex atque impartibilis, sed solummodo ut est 195 sub ratione quanti indeterminati et partibilis sub partibus talis quanti. Quoad instans enim in quo completur generatio et materia spoliatur una forma et induitur alia, illam qua materia induitur praecedunt natura, etsi non duratione, dimensiones interminatae in materia. Duratione enim, Bad. 580rX sicut numquam est sine una forma substantiali | aut alia, sic numquam 200 duratione aliqua temporis aut instantis est sine terminatione quantitatis Bad. 580rY ab una forma vel ab alia.| Et est advertendum quod licet ipsum non sit subiectum generationis, sicut dictum est, nisi sub ratione quanti interminati, quia tamen quantitas illa interminata non requiritur ad rationem materiae ut 205 sit subiectum generationis tamquam causa per se, et quasi sit aliquid de C 202rb ratione subiecti per se, sed solummodo tamquam causa | sine qua non posset materia habere rationem divisibilis et partem extra partem in sua substantia, et sine qua non posset omnino esse subiectum formae naturalis, idcirco sentiendum est secundum hoc quod naturale agens 210 non attingit substantiam nisi ut est sub quantitate interminata; hoc contingit per accidens iam dicto modo. Per se autem attingit nudam substantiam materiae ut per se subiectum generationis, non ut in sua H 263va simplicitate existit, sed ut habet partes extra | partes interminatas sub partibus quantitatis interminatae, quod tamen non est nisi attingere per 215 se solam substantiam materiae. Ut enim dicit PHILOSOPHUS in fine IVi M e t a p h y s i c a e , si ultima materia sumatur, nihil est praeter ipsam. QUODLIBET XV Materia enim, sive sumatur per considerationem sub ratione simplicitatis, qua caret partibus, sive sub ratione partibilitatis, qua habet partes extra partes, ipsa non est aliquid praeter ipsam. Et sic per se simpliciter et absolute loquendo, dico quod agens naturale sua actione 220 attingit substantiam materiae, licet non ratione illius simplicitatis qua illam attingit agens increatum, sed quod non attingit nisi quantum interminatum, hoc non contingit nisi per accidens. Et per hoc patent S 253ra ambo obiecta.| QUAESTIO 8 UTRUM OPERATIO INTELLIGENDI QUA ANGELUS VEL MENS HUMANA INTELLIGIT SE DIFFERAT A SE Sequuntur quaesita pertinentia ad substantiam creatam intellectualem specialiter. Et erant quaedam communiter pertinentia ad 5 quamcumque creaturam intellectualem; et quaedam alia pertinentia proprie ad solam creaturam intellectualem quae est homo. De primo horum quaerebantur duo pertinentia ad intellectum, quorum primum erat utrum operatio intelligendi qua angelus vel mens humana intelligit se differat a se; secundum erat utrum intellectio qua angelus aut mens 10 L 238vb humana intelligit se sit sibi essentialior quam illa qua intelligit Deum.| Circa primum istorum arguitur quod intellectio qua angelus aut mens humana intelligit se non differat a se, sic. Operatio non differt ab operante nisi aut ratione immediati principii elicitivi aut termini ad quem est, ut calefactio a calefaciente, puta igne, non differt nisi aut ratione 15 I 355ra caloris quo elicitur aut caloris qui per illam elicitur. Ambo | enim calores ab igne realiter differunt, a quo si non differrent, nec calefactio differret ab eodem. Sed in proposito operatio intelligendi neutro modo differt ab intelligente, quia ipse se ipso est principium elicitivum illius et terminus eius. Ergo etc. 20 In contrarium est quod secundum BOETHIUM in omni creatura differunt quod est et quo est. Intellectus autem est ipsum quod est, Bad. 580rZ intellectio autem est quo formaliter aliquid est. Ergo etc.| Dico quod in hac quaestione non est ratio dubitandi nisi apud illos 25 qui putant quod nulla creatura aliquid agat sua substantia immediate, ut scilicet ipsa substantia sive essentia rei non sit ipsa operativa potentia QUAESTIO 8 praecisa et prima et proxima, sed quod quidquid agat per aliquid agat quod est potentia agendi differens realiter ab ipso agente. Unde quaestio 30 illa est contra illos qui ponunt quod in intellectualibus potentiae illae quae sunt intellectus et voluntas sunt ipsa substantia sive intelligentis et volentis indifferentia ab illa secundum rem. Illis enim qui ponunt quod nihil creatum agat sua substantia videtur quod si operatio sit aliud a substantia operantis et accidens in illa, quod oportet eam elici ab illa per 35 principium quod sit etiam accidens eiusdem, quia aliter, ut eis videtur, operatio non potest realiter differre ab operante. Sed licet in veritate omnis operatio creaturae sit accidens substantiae operantis et sic realiter aliud in ipsa — aliter enim operans creatum naturaliter et semper esset in opere suo eodem modo se habens et invariabiliter, sicut contingit in 40 X 34va operante | increato; hoc autem falsum est de operante creato —, non tamen ex hoc oportet quod operativa potentia etiam realiter differat ab operante; immo quaelibet forma substantialis constituens rem in esse se H 263vb ipsa est principium alicuius operationis | sibi essentialis iuxta secundum modum dicendi per se, licet ipsa sit accidens illius, et licet per alia 45 principia operativa quae accedunt illi ipsa sit operativa aliarum quarundam operationum quae sunt sibi accidentalia respectu istius primae operationis et essentialis immediate. Unde distinctionem rerum per formas suas substantiales, quae multum latent in pluribus ne possint C 202va internosci quando habent esse secundum illas et quando non, docet | 50 PHILOSOPHUS cognoscere ex operibus illarum essentialibus per suas S 253rb formas substantiales | immediate elicitas, quando dicit in fine IVi libri M e t e o r o r u m sic inquiens: «Universa determinantur opere; quae enim Bad. 580rA possunt facere sui ipsius opus est singulum, quod vero non potest aequivoce».| Sic ergo dico generaliter et specialiter simul respondendo ad 55 quaestionem propositam quod quaecumque operatio creaturae differt secundum rem ab operante et quod operatio intelligendi angeli aut mentis humanae realiter differt ab intelligente, quia solius Dei est quod in ipso sunt idem substantia et operatio, de quo erit mentio amplior in quaestione sequenti. Non tamen solius Dei est quod in ipso non 60 differant secundum rem substantia et virtus sive potentia operandi. Et Bad. 580rB secundum hoc concedenda est ratio secunda.| Quod arguitur in contrarium, quod «operatio non differt ab operante nisi ratione principii elicitivi aut termini, quia scilicet alterum 65 illorum vel utrumque differt secundum rem ab | operante», dico quod L 239ra QUODLIBET XV hoc non est verum nisi de operatione accidentali, qualis est calefactio, quam ignis sua forma substantiali non agit nisi mediante accidentali, scilicet calore. Sed praeter talem operationem habet quaelibet res G 261va operationem aliam essentialem | quam agit immediate sua forma essentiali, quae in corporalibus manifestior est in organicis, puta in 70 animalibus, quoad opera sentiendi, sed occultior in mixtis homogeneis, puta in carne et osse, et adhuc occultior in simplicibus elementis, puta in igne et aqua, et hoc prout in quibusdam ex talibus manifestior est forma substantialis distinguens et dans esse quam in quibusdam aliis. Semper enim forma substantialis et eius operatio propria essentialis manifestiora 75 sunt in illis quae sunt magis formalia et propinquiora primae formae, et sunt occultiora in illis quae sunt magis materialia et propinquiora primae Bad. 580vB materiae, quorum formae | semper virtute continentur in formis eorum I 355rb quae sunt magis | formalia. Et propter idem manifestius apparet in magis formalibus, quando unum illorum habet esse vere et quando non 80 sed aequivoce, quam in magis materialibus. Ut enim dicit PHILOSOPHUS sententialiter ubi iam supra, caro vel os vel aliorum homogeneorum unumquodque ex elementis ut ex materia sunt. Ex illis enim ut ex materia sunt cuncta opera naturae, ut vero in causa formali substantiali constant in posterioribus, et omnino in organicis. Sunt enim formae elementorum, 85 aquae, ignis, aeris, terrae, univoce in forma mixti homogenei, puta carnis et ossis, et similiter quodam modo sunt formae homogeneorum in forma organicorum, puta manus vel pedes hominis aut equi. Propter quod magis manifestum est de homine mortuo quod aequivoce est homo, aut de manu defuncti quod aequivoce sit manus, sicut et manus lapidea aut homo 90 lapideus, quam de carne quod fit caro mortua aut de aqua quod defecit a sua forma. Et adhuc hoc minus manifestum est de aqua aut igne quam de H 264ra carne aut osse, et hoc quia in istis,| videlicet in igne aut aqua respectu carnis et ossis, et in carne et osse respectu hominis aut bovis, minime manifesta est causa formalis, eo quod in eis plurimum est materiae et 95 minus formae, velut si prima sumatur materia, ipsa nihil est praeter ipsam; si etiam sumatur forma substantialis prima, ipsa etiam nihil est praeter ipsam. Quae vero sunt media unumquodque eorum proportionaliter habet minus formae quantum est propinquius primae materiae, et plus formae S 253va 100 quantum propinquius est primae formae, et universa | hoc opere determinantur ut quo cognoscuntur, quando sunt in esse formae suae univoce, et quando non sed aequivoce. Quae enim possunt facere sui ipsius opus, manifestum est quod singulum eorum est secundum formam suam, quemadmodum oculus quando videre potest, quando vero non potest videre, manifestum est quod aequivoce est oculus, quemadmodum mortuus 105 aut lapideus, aut etiam serra lignea, quae non potest facere opus serrae, QUAESTIO 8 aequivoce est serra, et velut imago serrae. Et similiter caro est aequivoce caro, cum non potest exercere proprium opus carnis. Sed opus eius minus L 239rb manifestum est | quam sit opus oculi, et adhuc forsan minus manifestum est 110 X 34vb | opus ignis quam carnis. Qua ex re quando existat in | forma substantiali C 202vb unumquodque talium, et quando minime, non facile est perspicere, nisi solummodo figuram existentis retineant, quemadmodum veterorum corpora mortuorum, quae subito ad modicum tactum vel flatum venti in Bad. 580rC cineres aut pulverem desidunt.| 115 Descendendo igitur ad exemplum de igne et calefactione assumpto in argumento, dico quod ignis licet non calefaciat nisi calore, non immediate forma substantiali igneitatis, eo quod calefactio est eius operatio accidentalis et per accidens, habet tamen aliam operationem essentialem et per se quam agit immediate, scilicet ignem generare; quod 120 tamen praedicti negant dicentes quod ignis non generat ignem nisi calore. Quorum opinionem PHILOSOPHUS tangens in IIo D e g e n e r a t i o n e dicit sic: «Quoniam innatum est, ut inquiunt, calidum quidem segregare, frigidum vero congregare, et aliorum unumquodque hoc quidem facere, hoc autem pati, ex his dicunt et per hoc omnia generari et corrumpi». Quorum 125 opinionem reprehendit continue subdens: Sed «potentias attribuunt corpori propter quas generat, valde organice, auferentes eam quae est secundum speciem causam», scilicet formalem substantialem, quae est agens verum et principale in generatione, cum forma accidentalis non sit nisi agens I 355va organicum et instrumentale,| et hoc non in producendo formam 130 substantialem; illam enim sola forma substantialis immediate generando producit, sed separando et disponendo materiam tantum. Hinc, super assumpto verbo dicit COMMENTATOR: id est, «non faciunt nisi agens in genere instrumenti, non agens verum», quod revera est sola causa formalis substantialis, cuius virtute calidum et frigidum temperate agens, et 135 constare faciunt materiam disponentes materiam ad determinatam formae substantialis susceptionem, quae in fine alterationis qua materia sic disponitur, inducitur actione solius formae substantialis, puta ignis cum debet generari ignis, aut aquae dum debet generari aqua, aut equi H 264rb dum debet generari equus. Propter quod | post verbum iam dictum 140 addit COMMENTATOR dicens: «Necesse est enim si generent res, ut habeant agens quod faciat eam per temperamentum». Sic ergo res quaelibet sua forma substantiali aliquam actionem sibi essentialem agit per se et immediate, etsi aliquando non nisi mediante actione formae accidentalis ad dispositionem materiae, sicut dictum est. Quod contingit universaliter 145 quando propria actio formae substantialis est generare formam sibi consimilem de materia. Quando vero habet aliquam aliam actionem sibi propriam, quam appellant medici ‘a tota specie’, puta quod magnes QUODLIBET XV S 253vb attrahit | ferrum aut herba talis sistit sanguinem, illam forte habet immediate praesente materia susceptibili. Unde quaecumque res talem actionem agit praesente materia disposita nisi alias fuerit impedita. Non 150 oportet ergo quod, quia omnis operatio accidens est et differt secundum rem ab operante, quod eliciatur ab illo per principium quod est accidens in eo aut quod ipsa operatio non sit accidens differens secundum rem ab operante, sed idem penitus cum agente. QUAESTIO 9 UTRUM INTELLECTIO QUA ANGELUS AUT MENS HUMANA INTELLIGIT SE SIT SIBI ESSENTIALIOR QUAM ILLA QUA INTELLIGIT DEUM Circa secundum arguitur quod intellectio qua angelus aut mens L 239va 5 intelligit se sit sibi essentialior quam | sit intellectio qua intelligit Deum sic. Illa operatio rei cuiuscumque sibi est essentialior quam agit circa obiectum principalius illi operationi et etiam sibi quam sit illa quam agit G 261vb circa | obiectum minus principale et operationi et sibi. Cum enim actus habeant distingui per obiecta, magis et principalius habent distingui per obiecta principalia, magis et esse per consequens quod ab eo habet res 10 esse formaliter et distingui ab aliis. Intellectio qua angelus aut mens intelligit se est huiusmodi respectu intellectionis qua intelligit Deum, quia angelus aut mens est aliquid creatum et habens idcirco opus determinatum essentialiter. Opus autem determinatum essentialiter seu principaliter habet esse circa determinatum obiectum, et hoc non 15 Bad. 581rC extrinsecum, quia operatio rei tendens extra se ad | extrinsecum non est ei principalis aut essentialis, quia secundum PHILOSOPHUM VIIo M e t a p h y s i c a e essentia rei totum sibi essentiale comprehendit intra se. Deus autem per essentiam est obiectum extrinsecum angelo aut C 203ra 20 menti et indeterminatum; sibi autem est | obiectum intrinsecum et determinatum. Ergo etc. Contra. Illa operatio essentialior et principalior est operanti quae omnino quietat ipsum ne quaerat moveri ad aliud operando circa illud, quam quae non quietat ipsum, quia non est motus nisi propter quietem secundum COMMENTATOREM super VIIIum P h y s i c o r u m . Sed 25 intellectio qua angelus aut mens intelligit Deum omnino quietat ipsum; non sic intellectio qua intelligit se, dicente AUGUSTINO in principio libri C o n f e s s i o n u m : «Domine fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum Bad. 581rC donec requiescat in te». Ergo etc.| 30 QUAESTIO 9 Dico secundum alias a me determinata in quaestionibus de Q u o l i b e t quod angelus aut mens non intelligit se, nisi sicut alia a se, I 355vb primo scilicet intelligendo | se sub ratione universalis proximi sui. Universale enim est per se et primum obiectum intellectus creati, sicut 35 singulare est per se et primum obiectum sensus. Igitur si angelus aut mens intelligit se sub ratione singularis, hoc non est primo et immediate et quasi directo aspectu secundum lineam rectam, sed mediante H 264va intellectu universalis sui intellecti primo | et mediate et quasi aspectu | X 35ra obliquo secundum lineam reflexam, prout determinat PHILOSOPHUS in 40 IIIo D e a n i m a . Rationem autem universalis qua intelligit hoc modo se haurit ex sua memoria abdita, sicut et haurit universalia quibus intelligit alia a se. Quorum universalium nullum determinat sibi intellectum ad semper movendum ipsum, sed quandoque movet ipsum unum illorum, quandoque aliud, propter quod quaelibet ratio 45 intelligendi per rationem universalis sibi est accidens, et nulla est per essentiam idem quod intellectus, sed re differens ab illo, et hoc non minus quando intelligit se, quam quando intelligit aliud a se. Unde etsi secundum AUGUSTINUM ponat aliquis quod intellectus semper intelligit se quodam abdito actu intelligendi, illa intellectio accidens est in illo, et 50 per rationem universalis, quemadmodum et illa intellectio qua se quandoque intelligit, et quandoque non intelligit, et neutra illarum est idem quod ipsum intelligens. Et sic operatio qua intelligit aliud creatum a se non minus est ei essentialis, hoc est substantialis ut intellectio et L 239vb intellectus sint idem, quam operatio qua | intelligit | se. Et si utraque S 254ra 55 est ipsum intelligens, utraque aequaliter est essentialis; et etiam si intellectio qua intelligit Deum est ipsum intelligens et ipse similiter, tunc omnis intellectio esset aeque essentialis intelligenti. Aut si intellectio qua intelligit se sit ipsum intelligens sive sua essentia, et intellectio qua intelligit Deum non sit sua essentia, intellectio qua intelligit se necessario 60 est sibi essentialior quam illa qua intelligit Deum. Semper enim est essentialior rei cuique intellectio illa quae est sua essentia et idem cum intelligente quam quaecumque alia quae non est sua essentia nec idem cum intelligente, et hoc loquendo de essentialitate penes tertium modum eius quod est per se, licet aspiciendo ad rationem quietandi et 65 non quietandi quae pertinet ad secundum modum dicendi per se, eo quod sunt accidentia operanti creato, essentialior esset intellectio qua intelligit Deum, ut procedit secunda obiectio et bene. Unde posito etiam per impossibile quod intelligens se sub ratione singularis intelligeret directo aspectu sicut Deus intelligit se ipsum, et 70 cum hoc intellectio esset per essentiam ipsum intelligens, nec adhuc essentialior posset dici essentialitate pertinente ad secundum modum QUODLIBET XV dicendi per se intellectio qua intelligit se quam illa qua intelligit Deum, sicut nec essentialior potest esse amatio qua amat se quam illa qua amat Deum, et hoc quia in Deo ut in obiecto cognito et amato est ratio omnis veri et omnis boni propter quam quodlibet potest esse cognoscibile sive 75 intelligibile aut amabile sive volibile ita quod nihil aliud a Deo est intelligibile aut volibile quid sive cognoscibile aut amabile nisi sub ratione et effigie aliqua primi veri et primi boni, quod est Deus. Tale autem in cuius effigie et ratione cetera cognoscuntur et amantur est per se primum et essentiale obiectum intellectus et voluntatis; est etiam 80 essentialior et principalior intellectio et volitio qua tale quid intelligit et vult aliquis quam quaecumque alia qua aliud quodcumque intelligit et vult. C 203rb Idcirco igitur dico quod simpliciter et absolute | principalior atque H 264vb essentialior angelo et menti | humanae intellectio et volitio sunt qua 85 I 356ra Deum intelligit et vult | quam qua intelligit et vult se ipsum. Et secundum hoc concedenda est ratio secunda quae hoc probat et bene, et hoc a causa finali operis intelligendi, prout hoc idem iam declaravimus a Bad. 581rE causa sive ratione intelligendi formali.| 90 Ad argumentum in oppositum quod «intellectio qua angelus vel mens humana intelligit se essentialior est sibi quam qua intelligit Deum, quia ipse est obiectum principale huius operationis et operantis in quantum eam operatur», dico quod falsum est, quia tam secundum rationem causae formalis quam secundum rationem causae finalis Deus 95 est principale obiectum cuiuslibet intellectus. Et quod arguitur ad illius probationem quod «angelus, eo quod est creatum quid habet aliquod obiectum suae operationi determinatum quod est ei essentiale, sicut et habet essentialiter opus determinatum», dico quod verum est hoc, quod obiectum hoc non est nisi Deus. Et quod assumitur quod ipse est 100 obiectum indeterminatum, dico quod duplex est rei determinatio et similiter indeterminatio, scilicet una respectu aliorum, qua in se ita est hoc quod non aliquid aliorum; alia respectu sui ipsius et eorum quae sunt intra se, qua est tantundem ita quod non amplius. Loquendo de prima determinatione et indeterminatione respectu aliorum 105 L 240ra intelligibilium, | dico quod Deus est obiectum intelligibile S 254rb determinatum, | in quantum scilicet ita est intelligibile quod est Deus Bad. 581vE quod non sit aliquid aliorum | intelligibilium. Loquendo autem de determinatione et indeterminatione secundo modo, nihil est QUAESTIO 9 110 determinatum nisi ex eo quod est limitatum, cuius determinatione non est aliquid determinatum nisi creatum. Et sic Deus est obiectum intelligibile non determinatum sed indeterminatum, et hoc respectu intellectus creati, quia ab intellectu creato non potest Deus tantum intelligi quin adhuc amplius sit intelligibilis, et ad tale intelligibile 115 indeterminatum per se principaliter et essentialiter ordinatur omnis intellectus etiam creatus. Et si essent gradus in determinatione, quanto intelligibile esset magis indeterminatum et quanto amplius contineret in G 262ra se omnem rationem | intelligibilem, tanto magis esset per se essentiale et principale obiectum intellectus. Et similiter est de volibili respectu 120 voluntatis, et hoc licet intelligens et volens sit determinatus utroque | X 35rb modo. Intelligens enim et volens creatum per intellectum et voluntatem dicitur ad aliquid aliud altius quam sit ipsum secundum gradum naturae suae, et sic obiectum intellectionis et volitionis ipsius principale intellectus creati non est intrinsecum essentiae illius aut pertinens ad 125 ipsam, sed est omnino extra illam. Quod vero arguitur quod «operatio rei tendens ad extrinsecum non est ei essentialis, quia essentia rei totum quod sibi est essentiale comprehendit intra se», dico quod est essentiale quoddam iuxta primum modum dicendi per se, et aliud iuxta modum secundum. Et essentiale 130 rei primo modo vocatur substantiale eidem, quod non est nisi definitio tota aut pars definitionis rei. Et de tali essentiali verum est dictum PHILOSOPHI assumptum in argumento de VIIo M e t a p h y s i c a e , ubi ad litteram loquitur de essentiali quod significatur per nomen et definitionem, quae ambo totum quod est intrinsecum et essentiale rei 135 comprehendunt. Essentiale autem rei secundo modo non est ei substantiale, sed accidentale, et bene est extra substantiam rei et extra illud quod est ei essentiale primo modo. Aliter enim non esset accidentale, quale essentiale est propria passio respectu sui proprii subiecti, de quali essentiali non loquitur ibi PHILOSOPHUS. Non enim 140 comprehenditur | sub essentia rei quae est ratio indicativa eius quod est H 265ra de illa, et tale essentiale rei est quaecumque operatio eius quae convenit ei ratione suae formae substantialis, quae est actus eius secundus, I 356rb maxime circa suum proprium| per se et primum essentiale obiectum. QUAESTIO 10 UTRUM ANIMA GLORIOSA, RESUMPTO CORPORE GLORIOSO, POSSIT VIDERE OBIECTUM SENSIBILE ABSQUE SENSU MEDIO QUODLIBET XV Sequuntur quaesita specialiter circa creaturam intellectualem quae est homo, ubi quaerebantur quaedam pertinentia ad hominem beatum 5 comprehensorem, et quaedam alia circa hominem nondum beatum sed viatorem. Illud unum erat utrum anima gloriosa, resumpto corpore glorioso, possit videre obiectum sensibile absque sensu medio. Et arguitur quod sic, hoc modo. Quod potest anima beata videre C 203va sine corpore, hoc potest videre resumpto | corpore glorioso, quia illud 10 non erit aliquo modo impedimento animae in sua operatione, sed magis iuvamento, quia secundum AUGUSTINUM ipsa per corporis sui absentiam a perfecta beatitudine retardatur. Sed anima sine corpore potest videre obiectum sensibile, quia ipsa bene cognoscit illud, sed hoc non nisi videndo et absque sensu medio, quia non est sensus nisi in 15 corpore. Ergo etc. Contra. Gloria non mutat ordinem naturae. Sed ordo naturae est Bad. 581vF quod anima videre non potest sensibile sine sensu medio. Ergo etc.| S 254va 20 Dico distinguendo de videre | obiectum sensibile quia aut L 240rb intelligitur | de videre immutatione sensibili a sensibili sub ratione sensibilis aut de immutatione intellectuali a sensibili sub ratione intelligibilis. Omne enim sensibile habet rationem intelligibilem, licet non econverso omne intelligibile habeat rationem sensibilem. Si secundo modo, dico quod non est dubium quin anima beata sine 25 corpore possit videre sensibile absque sensu medio, et hoc sumendo ‘videre’ large pro quacumque cognitione intellectuali. Duplici enim cognitione intellectuali anima beata sine corpore potest cognoscere sensibile, et sic absque sensu medio; sed una naturali, altera vero gratuita. Naturaliter enim absque sensu corporis medio videt et 30 cognoscit sensibilia, sicut et angelus; gratuito etiam videt et cognoscit illa sine sensu corporali medio cognitione gloriosa in Verbo, prout procedit Bad. 581vG prima obiectio, quae secundum hoc concedenda est.| Si secundo modo, sive ‘videre’ sumatur stricte, mediante scilicet sensu oculorum, sive large pro quacumque perceptione mediante quocumque sensu organico, quia 35 quantum ad propositum idem est iudicium de sensibili visus et de sensibili tactus aut cuiuscumque alterius sensus, et eadem quaestio posset formari de illo. Et videtur mihi, secundum quod de sensu doloris ab anima separata alias determinavi, quod alius est omnino modus sentiendi illum ab anima separata aut ab angelo apostata, et ab anima 40 coniuncta corpori et in corpore mediante corpore sive ab homine per QUAESTIO 10 animam mediante corpore. Et sic de illo etiam modo posset anima absque sensu corporeo medio sentire quodcumque sensibile, laetando vel dolendo ex illius sensu, et non solum anima separata, sed etiam 45 coniuncta, quia ille modus sentiendi non trahitur a sensu corporali, etsi possit etiam trahi a sensu sive fieri mediante sensu supernaturaliter, bene placet quod hoc concedatur; sed quod possit trahi a sensu corporali et fieri mediante illo naturaliter, non video. Si vero loquamur de sensu quomodo anima coniuncta corpori 50 sentit mediante sensu modo naturali, dico et credo quod illo modo non H 265rb possit sentire | nisi aliquo sensu corporali medio, et ita neque videre sensibile a quocumque sensu. Et de isto modo sensibile sentiendi, scilicet naturali, falsa est minor primae rationis, scilicet quod «anima sine corpore et sensu medio potest videre sensibile». Licet enim ipsa ut sic 55 existens bene cognoscat sensibile quodcumque, et hoc videndo I 356va intellectualiter et naturali cognitione vel gratuita, sicut | dictum est, et ut procedit ulterius argumentum, non tamen ipsa cognoscit sensibile quodcumque videndo sensibiliter et naturali cognitione, quia hoc non est nisi mediante sensu. Ipsa autem absque corpore et sensu existens 60 non potest quidquam videre mediante sensu, quia hoc includit contradictoria. Et de isto modo videndi praecise procedit, et bene, X 35va secundum argumentum, quod secundum hoc concedendum est.| Bad. 582rG QUAESTIO 11 UTRUM HOMO GENERATUS A VIRO ET MULIERE, SI ASSUMERETUR IN UNITATE PERSONAE A FILIO DEI, ESSET FILIUS VIRI ILLIUS Sequuntur quaesita pertinentia ad hominem viatorem nondum 5 beatum. Et erat unum pertinens ad opus naturae atque alia plura pertinentia ad opus moris. Illud unum erat utrum homo generatus a viro et muliere, si assumeretur in unitate personae a Filio Dei, esset filius viri illius. Et arguitur quod non, quia non est aliquis filius alterius a quo nihil L 240va habet. Sic generatus nihil habet a viro illo, | quia neque materiam, quia XVIo libro D e a n i m a l i b u s illam in generatione ministrat sola S 254vb mulier; neque formam, quia non animam intellectualem, | illam enim solus Deus ministrat per creationem; nec formam aliquam corporeitatis, quia illa in sic generato a Spiritu Sancto formaretur sicut fuit formata in 15 Christo; nec dispositiones aliquas, quia omnes dispositiones manentes in generato sequuntur formam substantialem, praecedentes autem illam corrumpuntur illa adveniente; quare cum forma substantialis, scilicet QUODLIBET XV anima intellectualis non sit ab ipso, nec dispositiones quae illam sequuntur. Ergo etc. | C 203vb Contra. Qua ratione Maria fuit vera mater Christi, eadem ratione 20 et mulier ista istius generati, et qua ratione mulier ista foret mater istius vera, eadem ratione esset vir iste verus pater istius. Ergo etc.| Bad. 582rH Dico supponendo quod Filius Dei quamcumque humanam naturam assumere semper potuit et adhuc potest, et in hora seu 25 momento assumptionis mundare ipsam aut semen de quo generatur a morbida dispositione per quam a corpore humano anima, cum illi coniungitur, contrahit originale crimen, et hoc mundando ipsam a tali dispositione et ab ipso originali simul, si post unionem animae cum corpore assumatur in personalitate Filii Dei humana natura prius 30 subsistens | in personalitate propria, quam statim amittit in assumptione G 262rb ad personalitatem Filii Dei, aut mundando semen de quo generatur et corpus eius formatur a sola dicta dispositione, priusquam ipsa anima intellectiva uniatur aut in ipsa originale contrahatur, et hoc sive ipsum semen fuisset decisum a muliere sola absque coitu viri, sicut contingit in 35 conceptione Christi de virgine Maria, sive ipsum semen fuisset decisum a viro et muliere simul in eorum coitu, de quali semine generatus supponitur ille de quo proposita est quaestio. Ad quam respondens dico quod ille sic generatus et assumptus foret vere filius illius viri, sicut et illius mulieris, et esset ille vir vere pater 40 illius, sicut et illa mulier esset vere mater eiusdem, et hoc quemadmodum Maria fuit vere mater Christi et Christus vere filius illius. Et ita possibile | active Deo et passive humanae naturae, H 265va quantum est ex natura rei, assumere in personam Filii Dei humanam naturam, sive postquam fuit sub originali in propria personalitate, sive 45 priusquam fuit sub originali; et hoc sive secundum corpus generata fuit ex solo semine mulieris absque coitu viri, sive ex semine utriusque per coitum, sive quocumque alio modo possibili natura humana in esse processerit, licet maior sit congruentia Filium Dei assumere humanam naturam de sola femina absque coitu viri et sit temporaliter Filius 50 secundum humanam naturam solius matris, sicut et aeternaliter est Filius solius Patris secundum divinam naturam, | quam ipsum assumere I 356vb humanam naturam de coitu viri et mulieris simul et esset temporaliter secundum naturam humanam filius patris temporalis et aeternaliter secundum naturam divinam Filius Patris aeterni; et hoc quemadmodum 55 QUAESTIO 11 magis congruebat quod solus Filius Dei de homine nasceretur et humanam naturam sibi assumeret quam Pater aut Spiritus Sanctus, ut dictum est iam supra in quaestione quarta in fine. Bad. 582rI Secundum dicta ergo concedenda est secunda ratio.| L 240vb Ad primam in oppositum, quod ille sic assumptus | non potest dici filius viri nec vir pater illius, quia nihil habuisset ab eo, dico quod hoc falsum est. Et quod ad hoc probandum arguitur, quod non haberet S 255ra ab illo materiam, quia illam sola mater ministrat, | dico quod, licet ita 65 esset, hoc tamen non obstante potuit vir dici pater illius, quemadmodum illo non obstante ceteri generati non assumpti bene dicuntur filii virorum et viri ipsorum patres, cum tamen non plus pater agit in generatione ceterorum quam in generatione istius, nec iste minus habet a viro quam ceteri. Sed non est ita, quod scilicet sola mater 70 ministrat materiam generationis, immo etiam vir. Generatio enim propagationis non fit nisi ex aliquo mixto ex semine viri et mulieris, secundum quod de generatione muli ex equo et asina dicit PHILOSOPHUS VIIo M e t a p h y s i c a e quod est similis ex simili. Licet enim mulus non sit similis omnino in specie equo aut asino, tamen 75 generatur mulus ex aliquo commixto ex semine utriusque, quod est quodam modo mulus, ut exponit ibi COMMENTATOR; nunc autem in tali generatione quodam modo aequivoca non plus ministrat mas generans quam in generatione pure univoca ex mare et femina eiusdem speciei. Et X 35vb quod dicit PHILOSOPHUS, quod sola mulier | ministrans materiam, hoc 80 non intelligitur quoad generationem, sed solummodo quoad generati nutritionem. Illa enim ex solo sanguine menstrui est, qui convertitur in lac, ex quo nutritus est fetus iam natus ex utero, sicut pullus generatus ex ovi albumine, quod ministrat gallina, simul et ex semine galli nutritur Bad. 582rK ex vitello, quod ministrat sola gallina.| 85 Quod ulterius arguitur, quod non haberet ab eo formam, dico quod verum est de forma completiva, quae est anima rationalis, ut bene C 204ra probat argumentum, | sed non est verum de forma corporeitatis, quae est in materia dispositiva ad animae rationalis susceptionem, prout in aliis Q u o d l i b e t i s declaravimus aliquando. Ista enim non minus in 90 isto generato generari potuit active virtute seminis viri, quam generata fuit in corpore Christi virtute seminis Mariae, et etiam in aliis generatis H 265vb virtute seminis matrum suarum,| quia vis seminis viri magis est naturaliter activa in generatione prolis quam vis seminis mulieris, etiamsi QUODLIBET XV in semine mulieris sit vis activa et generativa. Illi enim qui dicunt quod in generatione sola mulier ministrat materiam ad generationem fetus, 95 etiam dicunt quod solus vir ministrat agens, et quod semen mulieris est passivum et non activum, semen vero viri activum et non passivum, quod non puto esse verum. Non enim mulier dicitur mater geniti ex sola materiae ministratione, sed etiam ex actu generationis. Non enim virgo Maria dicitur solummodo mater Christi, quia materiam ministravit ex 100 qua opere Spiritus Sancti formatum est corpus Christi, sed | quia Bad. 582vK assistente opere Spiritus Sancti ipsa vere et naturaliter Christum secundum formam corpoream de semine suo generavit.| Bad. 582vL Quod ergo assumitur in argumento, quod in assumpto forma corporeitatis formatur opere Spiritus Sancti, dico quod verum est 105 quando assumptus generatur secundum naturam assumptam ex sola muliere, sicut Christus fuit generatus; sed tamen non ex solo opere Spiritus Sancti, licet principaliter ex illo, et hoc quoad duo. Quorum unum est quod supplebat illud quod virtus seminis virilis nata fuisset operari in generatione ex semine mulieris. Aliud vero est | quod subito I 357ra in hora conceptus | seminis generatio in Christo perfecta est, quod non L 241ra potuit fieri opere solius naturae. | Si autem assumptus secundum S 255rb formam corporalem generatus esset ex coitu viri et mulieris, sicut in proposito, non oporteret quod opere spirituali Spiritus Sancti forma illa formaretur, sed sufficeret semen viri et mulieris. Unde si Maria 115 aestimasset se cognituram virum, angelo nuntianti conceptum Filii Dei, illa numquam dixisset: «Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?» Scivisset enim quod solo opere naturae ex viri semine hominem assumendum, secundum carnem generare et concipere potuisset per successum temporis generationi aptum, de quo in quaestione sequenti 120 de conceptu Mariae erit sermo, licet subito in instanti conceptus seminis non potuit sine opere Spiritus Sancti ex semine concepto per coitum assumptus | generari. A cuius tamen generatione, si sic subito esset G 262va generatus, non excluderetur actio viri; immo ipsa fuisset cooperata virtuti Spiritus Sancti, sicut cooperata fuit virtus Mariae in formatione 125 corporis Christi, licet in hac generatione cooperata etiam fuisset virtus matris, quam non supplevisset Spiritus Sanctus, sicut supplevit in formatione corporis Christi quod operata fuisset virtus seminis viri, quae ibi non fuit cooperata, si tamen ille, quomodo solus est Christus, generari potuit secundum corpus ex semine coitus viri et mulieris, 130 etiamsi homo assumendus generari potest naturaliter ex virtute seminis viri et mulieris absque speciali cooperatione Spiritus Sancti. Et quocumque modo in hoc res se habeat, propter dictam cooperationem viri in generati assumpti de quo est quaestio, vir dici debuit esse verus QUAESTIO 11 135 pater illius, non minus quam beata Virgo vera mater Christi, et haberet ille duos patres, unum temporalem secundum naturam humanam, alterum aeternum secundum naturam divinam, quod bene possibile est secundum naturam rei, licet non tantum congruat, sicut dictum est. Si tamen dicat aliquis quod possibili posito in esse nullum sequitur 140 inconveniens, si ergo possibile est secundum dicta transilire proprietates in H 266ra divinis personis,| posito ergo quod transiliant, nullum sequitur inconveniens, hoc autem falsum est, quia quod transiliant non congruit tantum, sicut quod non transiliant, non congruens autem est inconveniens, quod non potest poni in divinis, quia secundum 145 ANSELMUM mininum inconveniens in divinis est maximum impossibile, dico quod differt dicere aliquid non congruere simpliciter et absolute, et non tantum congruere quantum aliquid aliud. Non congruens simpliciter et absolute non potest esse in divinis, nec etiam a Deo possibile est fieri in creaturis, quia quaecumque a Deo sunt secundum 150 APOSTOLUM ordinata sunt; quaecumque autem ordinata sunt, congruunt. Unde quaecumque sunt possibilia fieri a Deo, etsi non congruunt secundum unum ordinem facta, congruunt tamen facta C 204rb secundum alium, sicut | etiam de malis | quae permittit fieri. Ipse enim, X 36ra ut dicit AUGUSTINUS in E n c h i r i d i o n , mala fieri non permitteret 155 nisi illa ordinare posset et de malis bona elicere. Minus etiam congruens respective, scilicet etiam in comparatione ad magis congruens, impossibile est esse in divinis intra ex parte naturae divinae. Nihil enim potest esse in illis nisi summe congruens. Minus enim congruum ponere in divinis secundum se est inconveniens et maximum impossibile. Hoc 160 tamen bene possibile est ponere in divinis in ordine ad creaturam extra et ex parte naturae creatae, puta quod Deus Pater esset incarnatus et secundum divinam naturam esset Pater Verbi ab aeterno, et secundum L 241rb humanam | naturam assumptam esset filius matris ex tempore. Est S 255va etiam bene possibile a Deo fieri minus congruum in creaturis,| et hoc 165 respectu alicuius partis seu aliquarum partium universi, quale illud erat I 357rb in evangelio | de caeco nato, nequaquam autem respectu totius universi, quia nihil contingit in parte universi quin decorum sit et congruum universo. Unde minus congruum secundum unum ordinem universo secundum alium ordinem esset magis congruum, puta redemptio 170 humani generis alio modo quam per incarnationem et passionem Filii Dei, qui potuit fieri et magis congrue secundum alium ordinem; cum tamen secundum ordinem universi quem Deus modo instituit, nullus alius esset ita congruus. Hinc dicit PLATO in Io T i m a e i : «Nihil fit ortum cuius non legitima causa et ratio praecedat. Operi porro formam dat opifex suus. 175 Optimus erat; ab optimo porro invidia longe relegata est. Itaque consequenter cuncta QUODLIBET XV sui similia, prout cuiusque natura capax esse beatitudinis potuit, effici voluit. Volens siquidem Deus bona cuncta provenire, nullius porro mali, prout eorum quae nascuntur natura fert, reliquit propaginem, redegit in ordinem».| Bad. 582vM Quod vero ultimo proponitur in argumento, quod assumptus praedictus a viro non potuit aliquam habere dispositionem, dico quod 180 falsum est. Licet enim forma substantialis, quae est anima intellectualis, non sit ab ipso, et ideo nec dispositiones, si quae per se sequuntur illam, ut assumit argumentum, est tamen ab ipso forma corporeitatis, et per illam omnes dispositiones sive quae eam sequuntur sub ratione esse terminati sive quae eam praecedunt sub ratione esse interminati. Nec est 185 verum universaliter assumptum in argumento, scilicet quod in generatione dispositiones praecedentes omnes corrumpuntur, forma substantiali generata. Hoc enim non est verum nisi de contrariis dispositionibus aut incongruentibus illi. Omnes enim congruentes manent secundum essentiam suam, quia sunt communes generato et 190 corrupto secundum esse suum interminatum, et generantur solummodo de novo | secundum esse terminatum, quo congruunt formae H 266rb generatae, et corrumpuntur secundum esse terminatum, quo congruebant corrupto.| Bad. 583r QUAESTIO 12 UTRUM MAGISTER VEL SCHOLARIS QUI TENETUR AD HORAS CANONICAS, SI DIMITTAT ILLAS DICERE UNO DIE PROPTER STUDIUM ET LECTIONES EX PROPOSITO ET SPE RECUPERANDI ET DICENDI ILLAS ALIO DIE, PECCET MORTALITER 5 Sequuntur quaesita pertinentia ad hominem viatorem quoad opus moris. Et erat unum pertinens ad opus vitii seu peccati et quattuor alia pertinentia ad opus virtutis sive gratiae. Illud unum erat utrum magister vel scholaris qui tenetur ad horas canonicas, si dimittat illas dicere uno die propter studium et lectiones ex proposito et spe recuperandi et 10 dicendi illas alio die, peccet mortaliter. Et arguitur quod sic, quia facit opus Dei negligenter. Tali autem IEREMIAS indicit propheticam maledictionem, quae non indicitur nisi pro peccato mortali. Ergo etc. Contra. Non est peccatum mortale nisi aversio a bono incommutabili. 15 Iste autem ab illo non avertitur, quia manet in voluntate bona explendi illud quod omittit. Ergo etc.| Bad. 583rN QUAESTIO 12 Dico supponendo illa quae quaestio supponit quod talis magister 20 vel scholaris, aut dimittit dicere horas cessante legitimo impedimento L 241va dicendi illas die illo, aut obviante legitimo | impedimento. Si primo modo, dico quod crassa atque supina esset negligentia, et ideo peccaret S 255vb mortaliter, prout bene procedit prima ratio. | Si secundo modo, in quo quaestio habet bonam dubitationem, utrum scilicet occupatio in studio 25 et lectionibus possit esse legitimum impedimentum non dicendi horas, quale est quandoque gravis infirmitas, et est dicendum ad hoc et per hoc respondendum ad principalem quaestionem quod in scholari vel I 357va magistro illo aut est tanta necessitas | studii vel lectionis quod instante | C 204va tempore debito dicendi horas non posset vacare per aliquod spatium 30 residuum diei illius horis dicendis postpositis studio et lectionibus absque magno discrimine aut scandalo superveniente ex dimissione G 262vb studii et lectionum ad | tempus; aut non est illi tanta necessitas studii aut lectionum quin absque magno discrimine aut scandalo superveniente ex tali lectionum et studii dimissione posset vacare horis dicendis. Si 35 primo modo, distinguo, quia aut potuit praevenire dicendo horas priusquam sic artaretur ad studium vel lectiones ut oporteret eum illo die dimittere horas dicere aut discrimen vel scandalum permittere X 36rb provenire; | aut non potuit dicto modo praevenire. Si autem sic, tunc quod non praevenit contingit ei, aut quia non potuit praevidere 40 rationabili coniectura quod praeveniendum esset; aut potuit praevidere sed non fecit. Si primo istorum duorum modorum, videlicet si sit necessitas studii vel lectionis ut in primo membro distinctionis principalis, et potuit praevenire dicendo horas, ut in primo membro primae subdistinctionis, sed non praevenit quia non potuit rationabili 45 coniectura praevidere quod praeveniendum esset, ut dicit primum membrum secundae subdistinctionis, aut etiamsi nequaquam potuit dicto modo praevenire, ut dicit secundum membrum primae subdistinctionis, dico quod cum omittere horas debitas dicere de genere peccatum sit et similiter de genere peccatum sit dimittere discrimen aut H 266va scandalum supervenire, cum illis quis possit | facto suo obviare et impedire ne proveniret, in his duobus casibus incidit homini perplexitas aliqualis, ut homines, secundum quod dicit GREGORIUS XXXVo M o r a l i u m cap.o 24o, «si forte peccatum effugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant». In quo casu faciendum est illud quod consulit 55 concilium Toletanum VIIIo et habetur D e c r e t o r u m , dist.e 1a cap.o 1o, ubi sic loquitur: «Duo mala, licet omnino cautissime sunt praecavenda, tamen QUODLIBET XV si periculi necessitas unum ex his perpetrare compulerit, id debemus resolvere quod minori nexu noscitur obligari. Quid autem levius ex his, quidve gravius sit, purae rationis acumine intelligemus». Idem consulit GREGORIUS, ubi supra, dicens: «Cum mens inter minora et maxima peccata astringitur, si omnino nullus sine 60 peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum ambitu undique ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus ingeritur». Sic ergo in casu | nostro comparanda sunt duo dicta de genere peccati L 241vb opera, et acumine rationis perpendendum est quid illorum est maius peccatum pro tempore et loco. Quod si maius peccatum esset dimittere 65 discrimen aut scandalum illud supervenire quam horas omittere, dico quod non peccat omnino horas omittendo dicere, immo peccaret illas dicendo, et discrimini aut scandalo non occurendo, | non in dicendo S 256ra horas, sed in non occurendo discrimini aut scandalo. In tali enim casu semper illud quod pro tempore et loco esset minoris peccati, si non 70 occurreret necessitas vitandi maius, amittit rationem peccati, et perplexitas ad peccandum nihil est nisi secundum erroneam opinionem stultorum. Unde super dicto verbo GREGORII «sine alio peccati laqueo non evadant», quod habetur distinctione praedicta in cap.o ‘Nervi’ dicit G l o s s a ibidem: «Secundum opinionem eorum stultam semper intelligas». Item 75 super illo verbo concilii Toletani ‘Duo mala’ etc. dicit G l o s s a : «Intellige quantum ad fatuam | opinionem illius qui se credit perplexum». Non enim I 357vb utrumque illorum malum est, licet ille opinetur utrumque malum esse.| Bad. 583rO Est tamen utrumque, quantum est de se, de genere malorum. Propter quod etiam dicuntur secundum veram opinionem ‘Duo mala’; et 80 secundum GREGORIUM utrumque illorum dicitur ‘peccati laqueus’. Et est alia expositio illorum dictorum et secundum hoc etiam intelligendum est illud quod dicit GREGORIUS in fine illius capituli ‘Nervi’: «Itaque plerumque nervorum Behemoth perplexitas solvitur, dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur». Si vero discrimen aut scandalum dictum 85 superveniens | tam modicum esset quod maius peccatum esset horas C 204vb omittere quam discrimen aut scandalum permittere provenire, dico quod peccaret horas omittendo, sed secundum maius et minus, secundum quod maiori vel minori discrimini occurrendo illas omitteret. Quanto enim discrimen illud aut scandalum esset maius, tanto 90 omittendo horas peccaret minus, dum tamen maius peccatum esset omittere horas quam illud discrimen aut scandalum permittere provenire, ita quod tam modicum posset esse scandalum aut discrimen quod omittere horas esset peccatum mortale. Verumtamen | quia non H 266vb tantum obligatur quisque ad horas dicendas aut generaliter ad aliqua ad 95 quae obligatur ex sola consuetudine aut edicto Ecclesiae, sicut obligatur ad horas dicendas, quantum obligatur ad custodiam divinorum QUAESTIO 12 mandatorum, de quorum numero est occurrere discrimini aut scandalo Bad. 583vO — in illis enim omittendis posset | Ecclesia dispensare, licet non in istis; 100 et iuxta illud quod dicit Toletanum concilium, ubi supra, dum horas omittimus et peccamus, Creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus; cum vero discrimen aut scandalum provenire permittimus, et Dei iussa contemnimus, et proximis impia crudelitate nocemus, et nos ipsi crudeli mortis gladio trucidamus; illic enim duplici X 36va telo culparum perimimur, hic | triplici iugulamur; quod, ut dicit ibi G l o s s a , ideo dicit quod «hic tria offendimus, ibi duo, et est hoc argumentum quod qui plures offendit plus peccat» —, verumtamen, inquam, quia non tantum obligatur quisque ad horas dicendas, quantum obligatur ad praeveniendum proximi discrimen aut scandalum, idcirco L 242ra dico quod vix posset | esse tantillum discrimen aut scandalum, nisi forte esset solummodo veniale peccatum illi non occurrere quod omittere horas dicere aut peccatum mortale aut etiam veniale, quia non avertit se a bono incommutabili, ut dicitur in secundo argumento, quod bene procedit quoad hoc in istis duobus casibus, licet non bene probet quod S 256rb non | avertitur a bono incommutabili per hoc quod manet in voluntate bona explendi illud quod omittit, ut iam videbatur. Si vero, ut dicit secundum membrum principalis distinctionis, non sit tanta necessitas studii aut lectionum quin absque discrimine et scandalo saltem magno superveniente ex tali lectionum aut studii G 263ra dimissione posset vacare horis dicendis; aut si potuit praevenire | dicendo horas, ut dicit primum membrum primae subdistinctionis, et praevidere rationabili coniectura quod praeveniendum esset, sed non praevenit nec praevidit, ut dicit secundum membrum secundae subdistinctionis, in his duobus casibus credo quod mortaliter peccaret, si 125 tamen sub poena peccati mortalis obligaret edictum seu consuetudo de I 358ra horis dicendis, quia in utroque casu negligens est omittendo dicere | horas debitas. Nec est hic distinguendum de negligentia simplici et crassa seu supina, quae posset habere locum in dicendo horas tepide aut truncate aut intempestive, quia omnis negligentia in omittendo id ad 130 quod quis obligatur sub poena peccati mortalis crassa est et supina, de qua loquitur IEREMIAS in primo argumento, quod bene procedit in istis duobus casibus. Quali modo quilibet obligatur ad custodiam divinorum mandatorum, licet non teneatur aliquis tantam diligentiam adhibere ad horas dicendas, quantam tenetur adhibere ad explendum divina 135 mandata, quia, ut dictum est, non tantum obligatur ad illas quantum ad haec, ita quod aliquanta diligentia faciens opera mandatorum Dei reputaretur facere illa negligenter et peccaret mortaliter, tanta tamen diligentia dicens horas non reputaretur illas dicere negligenter et non QUODLIBET XV peccaret omnino; aut si aliquo modo reputaretur illas | dicere H 267ra negligenter, non tamen propter hoc peccaret mortaliter, etsi forte 140 venialiter, sicut negando dicere horas omnino et facere divina mandata ex aequali negligentia minus peccaret in non dicendo horas quam in non faciendo divina mandata. | C 205ra Bad. 583vP Quod ergo arguitur primo, quod ille qui omittit dicere horas 145 debitas ex proposito et spe recuperandi et dicendi illas die sequenti «facit opus Dei negligenter», dico quod ista quattuor differunt, videlicet facere opus Dei, puta horas dicere, providenter, prudenter, negligenter, malignanter. Providenter enim facit opus Dei in dicendo horas qui rationabili 150 coniectura, providendo occupationem diei futuram in negotiis necessariis seu utilibus, maxime ad publicum aut proximi profectum pertinentibus, praeveniendo tempus consuetum et ordinatum dicendi horas, horas dicit, infra tamen praecinctum unius diei naturalis. Hoc enim licitum est, prout in alio Q u o l i b e t determinavi alias. 155 Prudenter autem facit opus Dei in horis dicendo qui nulla alia rationabili occupatione detentus horis | debitis diei singulis singulas L 242rb horas dicit. Negligenter vero dicit horas qui nulla rationabili occupatione impeditus dicit singulas horas, sed aut tepide aut truncate aut 160 praepostere. Et est maius delictum incidente negligentia in his tribus simul quam si in duobus aut uno tantum; et iterum maius si in duobus ex illis quam si in unico tantum; et iterum | maius delictum est si sic S 256va dicantur horae horis indebitis quam si debitis, quod etiam esset per se negligenter dicere, etsi nullus illorum trium modorum negligentiae 165 concurreret; et cum hoc esset maius delictum si dicerentur altero die, ut in casu propositae quaestionis. Et universaliter quilibet modorum negligentiae in horis dicendis tanto est maius delictum quanto fit maiori contemptu et maiori libidine circa ea circa quae quis occupatur, et secundum hoc aliquando est delictum veniale, et aliquando potest esse 170 delictum mortale. Sed hoc tantummodo in duobus casibus iam expositis quoad casum quaestionis propositae. In primis enim duobus casibus omittere dicere horas debitas non est negligentiae sed prudentiae, quia operi meliori insistitur secundum praedicta, etiamsi quis in illis casibus omittat dicere horas debitas | absque omni proposito et spe recuperandi X 36vb et dicendi illas in die sequenti. Tale enim propositum non est QUAESTIO 12 necessarium ad hoc quod sine peccato omittat dicere horas in die debito, si nulla necessitas occurreret. Si tamen tale propositum adsit, auget meritum, sicut maioris meriti esset pia et discreta devotione bis 180 dicere singulas horas quam semel. Et sic tale propositum et horarum I 358rb recuperatio die sequenti meritum addit. Sed illarum | omissio in illis Bad. 583vQ duobus casibus peccatum non apponit.| Ad secundum quod est in contrarium, quod «sic omittens horas dicere non avertitur a bono incommutabili», dico quod immo in casu 185 propositae quaestionis et in duobus ultimis casibus dictarum distinctionum, in quibus peccaret mortaliter secundum praedicta, sicut et in casibus in quibus negligendo peccaret venialiter a bono incommutabili se divertens. In duobus autem primis casibus dictarum Bad. 5884rQ distinctionum nec se divertit omnino nec avertit a bono | 190 incommutabili, sed directe se convertit ad illud. Et quod arguitur, quod etiam in aliis casibus non avertitur ab illo, quia «manet in bona voluntate H 267rb recuperandi et implendi illud quod omittit», dico quod etsi manet | in voluntate bona bonitate naturae aut moris incompleta, non tamen manet in bona voluntate gratiae, quia illis modis omittendo necessario 195 cadit a gratia. Si quis enim ad duo sub una poena tenetur copulative, si alterum illorum omittit, poenam incurrit. Nunc ergo postquam dictus magister aut scholaris tenetur sub poena peccati mortalis, quod supponit quaestio, ad duo sub copulatione, scilicet et ad dicendum horas et ad dicendum singulas infra praecinctum cuiuslibet diei naturalis, licet ergo 200 proponat recuperare alio die et implere omissum, nisi alia necessitate occurente exposita in duobus primis casibus praedictis, eo ipso quod omittit horas dicere illo die quo debuit eas dicere, incidit in peccatum C 205rb mortale, et avertitur a bono incommutabili,| sicut et ille qui alteri L 243ra obligavit se iuramento | ad solvendum illi pecuniam aliquam infra 205 spatium alicuius certae diei, et cessante legitima causa rationabili compellente ad non solvendum illa die, si infra illum diem non solverit, licet solvere eam omittat cum proposito solvendi eam illi die sequenti, S 256vb mortaliter peccat, etiamsi in die sequenti eam perfecte | et benigne solvat. QUAESTIO 13 UTRUM CONCEPTIO VIRGINIS MARIAE SIT CELEBRANDA RATIONE CONCEPTIONIS QUODLIBET XV Sequuntur quaesita pertinentia ad hominem viatorem quoad opus virtutis sive gratiae. Et erant quattuor, quorum primum erat de conceptu 5 gloriosae Virginis quo virgo Maria concepta est in matre sua, utrum videlicet conceptio Virginis Mariae sit celebranda ratione conceptionis. Secundum erat de indulgentiis praelatorum, utrum scilicet tantum valeant quantum sonant. Tertium erat de magistrorum disputationibus, utrum licitum sit eis disputare de potestate praelatorum. Quartum erat 10 de exercitio militum in proeliis, utrum miles irruens praevolando consortes | suos in hostium exercitum faciat opus magnanimitatis. G 263rb Circa primum arguitur quod conceptio Virginis non est celebranda ratione conceptionis sic. Acta circa Sanctos non sunt celebranda nisi propter illorum sanctitatem aut sanctificationem provenientem sanctis 15 cum illis, puta natalitiae sanctorum in die mortis illorum non celebrantur neque sunt celebrandae nisi quia tempore illorum tales natalitiae, quibus nascuntur Deo et vitae aeternae, morientes mundo, sunt sanctae, eo quod in illis sanctificantur beatitudine gloriae aeternae. Similiter natalitiae quorundam sanctorum, puta Christi, Mariae matris eius, 20 Ioannis Baptistae, in diebus quibus nati sunt mundo non celebrantur neque celebrandae sunt nisi quia ipsi sancti | nati sunt sanctificati I 358va antequam nati. Non enim creduntur in sua nativitate mundo ex matris utero aliquam specialem sanctificationem recepisse. Sed conceptio Virginis ratione conceptionis non fuit sancta, eo quod virgo Maria in sua 25 conceptione nec sancta fuit nec sanctificata, nec secundum corpus conceptum nec secundum animam. Aliter enim sancta esse aut sanctificari in sua conceptione non potuit. Ergo etc. Probatio assumptae quoad duas partes eius et primo quoad corpus, quia non fuit sancta neque sanctificata in sua conceptione 30 secundum corpus sine anima nec secundum corpus cum anima. Non secundum corpus sine anima, | quia corpori sine anima existenti non H 267va potest gratia inesse, sine qua non potest alicui inesse sanctitas aut sanctificatio. Non secundum corpus cum anima, quia corpus cum anima non potest esse sanctum aut sanctificari nisi propter animam et propter 35 sanctitatem aut sanctificationem animae; aliter enim corpus sine anima posset esse sanctum aut sanctificari. Sed in conceptione sua anima eius sancta esse aut sanctificari non potuit, quod erat secunda pars assumptae, quia secundum animam Virgo concepta fuit in peccato originali et erat filia irae, sicut | et ceteri. Solus enim Christus sine X 37ra peccato originali conceptus fuit. Unde AUGUSTINUS, | exponens illud L 243rb dictum IOANNIS BAPTISTAE «Ecce agnus Dei», I o a n n i s Io, dicit sic S u p e r I o a n n e m sermone 4o: «Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine de qua cantat gemens David: Ecce in iniquitate conceptus sum et in QUAESTIO 13 45 peccatis mater mea in utero me aluit. Solus igitur ille agnus qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus, quia non de mortalitate conceptus est. Non enim in S 257ra peccatis, cum mater eius in utero aluit quem Virgo | concepit, Virgo peperit. Ergo ecce agnus Dei. Non habet ipse traducem de Adam; carnem tantum assumpsit de Adam, peccatum non assumpsit». 50 Et quia solus Christus agnus, eo quod solus absque iniquitate est conceptus, sed sanctus conceptus est et in conceptione sanctificatus, ideo illius solius conceptio sancta erat et celebrari debuit ratione conceptionis, sicut et celebratus in die annuntiationis sanctae beatae Virginis ab angelo dicente L u c a e Io: «Ecce concipies in utero et paries 55 filium», qui statim conceptus erat consentiente Maria et dicente ad C 205va angelum: «Fiat mihi | secundum verbum tuum». Unde sicut privilegium Christi solius est quod conceptus est homo sine peccato, sic privilegium solius Virginis matris est quod hominem sine peccato concepit, et quoad hoc privilegium derogaret Virgini qui diceret quod Anna mater Virginis 60 eam sine peccato concepisset, quia hoc privilegium conferret et matri Virginis, quod revera faceret si quis diceret Virginem absque peccato conceptam fuisse, et sic hoc dicendo Virgini privilegium suum auferendo dehonoraret, et quoad hoc derogaret eidem dicente BERNARDO in quadam epistola: «Hoc non est Virginem honorare sed Virgini 65 derogare», quando privilegium quod solius est Virginis conceditur et matri illius. Contra. Quod concessum est famulo non denegatum est matri, et hoc in eis quae pertinent ad honorem et dignitatem, quia mater magis honorificanda est et dignificanda a filio suo quam famulus eius. Sed 70 concessum est Ioanni Baptistae, qui famulus Christi erat, quod corpus eius fuit sanctificatum ante animae infusionem, dicente GLOSSA L u c a e Io, super illo «Spiritu Sancto replebitur adhuc ab utero matris»: «Nondum illi inerat spiritus vitae et inerat spiritus gratiae». Ergo et concessum, I 358vb non denegatum est Virgini matri Christi. Sed spiritus | vitae anima est, Bad. 584vQ spiritus gratiae spiritus | sanctificans est. Virgo ergo Maria prius fuit secundum corpus sanctificata quam anima eius suo corpori fuit infusa. Quod si sic, corpori ergo mundato et sanctificato ab omni morbida H 267vb dispositione anima sua fuit infusa, quia sanctificatio in illo | nihil aliud esse potest quam talis dispositionis amotio. Sed a tali corpore anima illa 80 infusa contrahere originale peccatum non potest, nec aliter potest illud contrahere. Virgo ergo Maria in originali peccato secundum animam non fuit concepta, sed sancta. Talis autem conceptio bene celebranda est tamquam sancta, ut patet ex dictis in praecedente questione, et hoc ratione ipsius conceptionis. Ergo etc. 85 Item AUGUSTINUS dicit C o n t r a q u i n q u e h a e r e s e s , QUODLIBET XV haeresi tertia, quae est Manichaeorum, de matre Christi loquens in persona Christi: «Si potuit | coinquinari cum ipsam facerem, et ego potui L 243va coinquinari cum ex ea fierem». Sed Christus cum ex ea fieret, coinquinari non potuit, quia peccatum originale habere non potuit deitate unitus secundum humanitatem suam. Ergo etc. 90 Quaestio ista, quia non quaerit praecise utrum conceptio Virginis Mariae sit celebranda, sed quaerit sub determinatione utrum sit celebranda ratione conceptionis, ipsa videtur facere differentiam inter ponere conceptionem illius fore celebrandam simpliciter, et ponere 95 ipsam fore celebrandam | ratione conceptionis, et hoc quasi verum S 257rb indubitatum esset quod ipsa esset celebranda simpliciter, prout aliqui dicunt super eius celebratione facienda habitam fuisse divinam revelationem, et propterea Normani, in quorum territorio dicitur huiusmodi revelatio facta fuisse, prae ceteris populis illam conceptionem 100 praecipue celebrant. Supponendo igitur cum Normanis quod conceptio Virginis sit celebranda simpliciter, restat dubium quaestionis propositae, an scilicet celebranda sit ratione conceptionis. In cuius declaratione etiam declarabitur an sit celebranda simpliciter. Et dico quod quaestio ista sub hac forma, utrum conceptio Virginis sub ratione conceptionis 105 sit celebranda, in aequivoco proponitur, quia hac determinatione ‘ratione conceptionis’ de qua est dubitatio principaliter, an scilicet conceptio | illa celebranda sit ratione conceptionis an ratione alicuius G 263va alterius, duo diversa interrogari possunt secundum duo quae circa conceptionem possunt intelligi, scilicet conceptionis actus et 110 conceptionis tempus, hora sive momentum. Aspiciendo enim per intellectum ad conceptionis actum, quaestio est de causa celebrandi Virginis conceptionem, scilicet an ipse actus conceptionis sit causa celebrandi festum conceptionis an aliquid aliud. Aspiciendo autem per intellectum ad tempus, horam vel momentum conceptionis, est quaestio 115 de mensura durationis pro qua celebrari intenditur | festum X 37rb conceptionis, an scilicet festum conceptionis quod a Normanis celebratur 8o die decembris, celebrandum sit pro tempore, hora vel momento in quo facta est ipsa conceptio Virginis, an pro aliquo alio tempore, hora vel momento. 120 Et primo modo intelligendo quaestionem, dico quod causa prima et per se celebrationis | festi cuiuslibet, sive conceptionis sive nativitatis C 205vb sive circumcisionis sive alicuius alterius, non est nisi sanctitas aut QUAESTIO 13 sanctificatio illius de quo sive in cuius honore celebratur; non autem 125 ipse actus conceptionis, nativitatis aut circumcisionis. Unde festum conceptionis Christi non celebratur, nisi quia ipse in sua conceptione H 268ra secundum hominem est sanctificatus, neque festum nativitatis aut | circumcisionis eius, nisi quia sanctus erat ille qui nascebatur et I 359ra circumcidebatur. Quia tamen propter talem sanctificationem | in 130 conceptione Christi etiam ipsa conceptio sancta est, et propter ipsius sancti nati et circumcisi sanctitatem etiam ipsa nativitas et circumcisio eius sancta est, dico quod causa secundaria celebrationis festi cuiuscumque dictorum est ipse actus conceptionis, nativitatis, et circumcisionis, et hoc per accidens, scilicet quia sanctus est, sicut dictum Bad. 584vR est.| Secundum hoc ergo ad propositam quaestionem dico quod L 243vb conceptio | Virginis celebranda est; sed hoc per se non nisi ratione sanctificationis quam aut in sua conceptione suscepit aut continuo vel in brevi susceptura erat, prout iam declarabitur. Ipsa enim Virgo in utero 140 matris sanctificata fuisse creditur, idcirco quod sanctos aliquos in utero sanctificatos fuisse Scriptura Sacra testatur, ut Ioannem Baptistam, sicut dicitur in secundo argumento, et IEREMIAM prophetam, secundum quod dicitur I e r e m i a Io: «Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te», licet de sanctificatione Virginis nihil 145 exprimat Scriptura Sacra quae, ut dicit AUGUSTINUS in sermone D e S 257va a s s u m p t i o n e eiusdem «quaedam verius indagationum | studiis quaerenda reliquit», in qua quidem sanctificatione sua Virgo beata concepta est Deo et facta est filia gratiae quae prima sua conceptione qua concepta est Bad. 584vS mundo, per peccatum originale quod in illa contraxit facta est filia irae.| 150 Si ergo quaestio intelligatur de conceptione qua Virgo concepta est Deo, dico quod proculdubio conceptio eius digne celebranda est, et etiam ratione ipsius conceptionis, quia ipsa sancta est, et hoc propter sanctificationem quam Virgo in illa suscepit, et hoc quemadmodum celebrantur natalitiae sanctorum quibus nascuntur Deo per 155 sanctificationem gloriae quam in illis recipiunt. Est enim spiritualiter loquendo sanctificatio per gratiam quasi quaedam conceptio viatoris in utero qua concipitur Deo, et sanctificatio per gloriam est quasi quaedam A 265va nativitas | ex utero qua comprehensor nascitur Deo.| Bad. 584vT Si vero quaestio intelligatur de conceptione qua Virgo concepta 160 est mundo, de qua principaliter intelligenda est, tunc distinguo, quia est quaedam conceptio seminis et est quaedam conceptio hominis formati ex semine secundum formam corpoream. Si ergo quaestio intelligatur de conceptione seminis qua Virgo concepta est mundo in nudo semine deciso per coitum viri et mulieris, Annae scilicet et Ioachim parentum QUODLIBET XV suorum, dico quod licet conceptio Virginis simpliciter sit celebranda, 165 nequaquam tamen celebranda est ratione talis conceptionis. Quia enim Virgo in illa nec sancta fuit nec sanctificata, eo quod in hora illius conceptionis nihil Virginis fuit nisi sola materia sub forma seminis, quae gratiae aut sanctificationis susceptiva non fuit, propter hoc nec illa conceptio sancta fuit nec celebrationis alicuius causa vel ratio. Quare 170 cum dies 8us | decembris, videlicet 6o idus decembris, qua a Normanis Bad. 585rT festum conceptionis Virginis celebratur, erat tempus conceptionis Virginis in nudo semine, nequaquam ergo debent illud celebrare ratione illius conceptionis in cuius anniversario ipsi semper illud celebrant, et hoc neque secundum primum modum | neque secundum intellectum H 268rb intelligendi quaestionem praedictos, et hoc quia ab illo die 8o decembris usque ad diem nativitatis eius ex utero 8o die, hoc est 6o idus septembris fluxerunt 10 menses usuales praeter 4 dies, qui sunt regulariter tempus periodale partus mulierum inter conceptum seminis nudi et partum prolis. Sed si celebrant illud ratione conceptionis, debent intendere | L 244ra quod ratione alicuius alterius conceptionis, ut iam videbitur. Sed ratione talis conceptionis secundum utrumque modum quaestionis competenter celebratur festum conceptionis Christi, quod vocatur festum annuntiationis et celebratur | 25o die martii, videlicet 8o kalendis aprilis, C 206ra I 359rb a quo usque ad diem nativitatis Domini, quae est 25o die decembris, 185 videlicet 8o kalendis ianuarii, fluxerunt 39 septimanae et duo dies, quae sunt 10 menses usuales praeter 4 dies, computando 28 dies pro mense; computando autem menses lunares, in uno mense 29 dies, in alio vero 30, sunt 9 menses et 10 dies; computando vero menses kalendarii sunt 9 menses, nec plus nec minus.| AUGUSTINUS autem computans menses S 257vb breviores — nescio qualem computum dierum in mense secutus – computat tantum 9 menses et 6 dies ut dies illos adaptet mysterio | IVo G 263vb D e T r i n i t a t e | cap.o 6o sic inquiens: «In aedificatione corporis dominici, X 37va in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intelligitur. Dixerunt enim: 46 annis 195 aedificatum templum, et quadragesies sexies seni fiunt 276 dies. Qui numerus dierum complet 9 menses et 6 dies, qui tamquam 10 menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad 6um diem post 9um mensem perveniunt, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens Ecclesiae custodit auctoritas. 8o enim kalendas aprilis conceptus 200 creditur quo et passus. Natus autem traditur 8o kalendas ianuarii; ab illo ergo die usque ad istum computati 276 reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragesies sexies habent. Quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum dierum corpus Domini perfectum est».| Et quod ratione Bad. 585rV talis conceptionis in semine congruenter celebratur festum conceptionis 205 QUAESTIO 13 Christi, quoad utrumque modum intelligendi quaestionem praedictos, ratio est quod in hora seu momento conceptionis seminis in utero Virginis conceptus est Christus, perfectus homo ex anima rationali et carne et perfectus Deus incarnatus, et per hoc secundum hominem 210 sanctificatus et sanctus, propter quod conceptio illius sancta fuit. Secus autem est de conceptu beatae Virginis in semine, quia ipsa concepta est in semine et generata more aliorum, et non statim in hora conceptionis seminis fuit homo perfecta ex anima rationali et carne, sicut nec alii, sed per temporum intervalla actione naturae ad illam 215 perfectionem perducitur. Ut enim dicit in expositione SOMNII SCIPIONIS H 268va de republica CICERONIS «semine semel intra formandi | hominis monetam locato hoc primum artifex natura mollitur, ut die 7a folliculum circumdet humori ex membrana tam tenui qualis in ovo ab exteriore testa clauditur, et ita intra se claudit L 244rb liquorem. | Hoc Ypocrates, qui tam fallere quam falli nescit, experimenti certus 220 asseruit. Straton peripateticus et Diocles Caristius concepti corporis fabricam hac observatione dispensant, ut hebdomada 2a credant guttas sanguinis in superficie folliculi apparere, 3a demergi eas introrsum ad ipsum conceptionis humorem, 4a humorem ipsum coagulari ut quiddam velut inter carnem et sanguinem liquida adhuc soliditate conveniat, 5a vero fingi in ipsa substantia humoris humanam 225 substantiam magnitudine quidem apis, sed ut in illa brevitate membra omnia et designata totius corporis lineamenta consistant. Constat quoque quotiens 5a hebdomade fingitur designatio ista membrorum, mense 7o maturari partum. Cum autem 9o mense absolutio futura est, siquidem femina fabricatur, 6a hebdomade I 359va membra | dividi, si masculus, 7a». Ista autem membrorum divisione 230 completa in ultimo instanti illius perficitur totius corporis organizatio et S 258ra generatur forma | corporeitatis humanae atque anima rationalis creando a Deo infunditur ut actus et perfectio illius extrema, a quo in unione cum illo propter morbidam dispositionem fomitis contractam anima C 206rb rationalis in eodem instanti contrahit | maculam peccati originalis et 235 concipitur in peccato homo perfectus in forma humana formatus ex semine, et hoc 35a die a conceptu seminis nudi si sit femina, 42a si sit masculus, et hoc quia fortiori et ampliori digestione maturatur mas quam femina. Si ergo loquamur de ista conceptione Virginis qua concepta est 240 homo perfecta 11a die, scilicet 3o idus ianuarii, quae conceptio fuit eius nativitas in utero, ulterius distinguo, quia Virgo aut in illo eodem instanti quo sic concepta est mundo et originali peccato infecta simul fuit concepta Deo, etiam per gratiam sanctificationis, aut non. Si non in eodem instanti quo concepta fuit mundo in macula originali concepta 245 est etiam Deo et in gratia sanctificationis, hoc contingere potuit dupliciter: aut quia statim in tempore continuato instanti quo in originali QUODLIBET XV concepta est mundo sanctificata est et concepta Deo, aut quia in alio instanti posteriori quam fuit concepta mundo concepta est Deo, et fluxit tempus medium inter illa duo instantia. Nec curo an longum fuit an breve, dum tamen sanctificata fuit in utero ante eius nativitatem ex 250 utero. Si enim sanctificata fuisset in nascendo ex utero ut simul in nascendo ex utero mundo fuisset sanctificata et nata Deo, tunc omnino nulla conceptio eius ratione conceptionis qua in utero concepta est mundo deberet celebrari, sicut etiam nativitas eius ex utero ratione talis nativitatis nequaquam celebrari debuisset, si in peccato originali nata 255 fuisset sicut fuit concepta, et post nativitatem | eius ex utero fuisset Bad. 585vV sanctificata.| Quod autem Virgo simul in eodem | instanti | quo Bad. 585vX X 37vb concepta est | mundo et originali peccato infecta concepta sit Deo et in H 268vb gratia sanctificata, hoc omnino est impossibile, quia contraria sunt A 265vb originalis culpa et sanctificationis gratia, et simul fuissent in eodem 260 subiecto; contraria autem in eodem instanti simplici secundum rem non possunt inesse eidem subiecto. Quod tamen | originalis culpa et sanctificationis gratia simul sint L 244va seu esse habeant quodam modo in eodem instanti, etsi non in eodem subiecto, pro illo eodem instanti, hoc non est omnino impossibile. De 265 esse enim formarum contrariarum distinguitur secundum duplicem considerationem quam habet quaelibet talium formarum. Uno enim modo consideratur in ordine sive in comparatione ad agentem a quo producitur in esse et a quo habet suum esse. Alio autem modo consideratur in ordine seu comparatione ad subiectum recipiens in se 270 eam et in quo habet suum esse. | Considerando autem primo modo G 264ra formam et esse eius secundum primam comparationem, scilicet in ordine ad agentem producentem illam, semper in formis contrariis sibi succedentibus forma posterior habet esse prius natura quam corrumpatur prior, quia prior non corrumpitur nec a subiecto suo 275 expellitur nisi per actionem formae alterius introductae posterius in idem subiectum, et hoc ratione contrarietatis quam habet ad illam, qua sese non compatiuntur in eodem subiecto, et etiam ratione maioris virtutis et efficaciae quam illa forma habet in agendo super minorem | I 359vb virtutem et efficaciam quam forma alia habet in | patiendo et S 258rb resistendo, dicente PHILOSOPHO in libro D e motibus a n i m a l i u m : «Est aliqua multitudo vigoris et virtutis secundum quam manet quod manet, quemadmodum et secundum quam movet movens et est quaedam proportio ex necessitate, quemadmodum et contrariorum motuum, sic et quietum. Et aequales quidem impassibiles ab invicem, obtinetur autem secundum excessum. Sicut 285 enim pellens pellit, sic pulsum pellitur similiter secundum virtutem». Nihil autem agit nisi habens esse, quia actus secundus, cuiusmodi est agere, QUAESTIO 13 necessario praesupponit actum primum, qui est esse. Semper ergo forma corrumpens prius habet esse natura quam per illam forma ei 290 contraria corrumpatur. Ipsa autem forma corrumpenda, antequam Bad. 585vY corrumpatur, habet esse in duratione praecedente suam corruptionem.| In illa duratione ergo necessario simul habent esse formae illae contrariae, licet diversimode, puta forma corrumpens in ordine ad agentem et producentem illam, et forma corrumpenda in ordine ad 295 subiectum, licet, ut dictum est, nullo modo habeant esse simul in subiecto sive considerando ambas in ordine ad subiectum; immo C 206va oportet unam prius natura expelli a subiecto per suam | corruptionem quam alteram, scilicet corrumpens et expellens ipsam, a subiecto per suam generationem in eodem subiecto recipiatur. Semper enim prioris 300 exitus a subiecto dispositive posterioris operatur ingressum, sicut et expulsio vitii virtutis operatur ingressum secundum beatum GREGORIUM. Et sic secundum diversa genera causae uno modo corruptio et non esse in subiecto unius formae praecedit esse alterius, alio modo sequitur illud: praecedit enim esse illius in quantum habet A 266ra esse in subiecto, et sequitur esse illius in quantum | est ab efficiente, et hoc quemadmodum, ut alias determinavi, creatio, quae est vera et realiter mutatio quaedam in ordine ad creantem et efficientem causam, natura prior est causato, in ordine vero ad subiectum suum et causam materialem posterius est illo, quia ut in subiecto non habet esse nisi in H 269ra causato. Quia igitur, ut expositum est iam, culpa originalis | et gratia sanctificationis, sicut nec alia contraria, nullo modo in uno et eodem L 244vb instanti possunt esse simul in eodem subiecto, neque fuisse | in Virgine Maria, necessario ergo gratiam sanctificationis in se recepit ut in subiecto, aut statim in tempore continuato illi instanti indivisibili quo in 315 culpa originali concepta est mundo, aut in alio instanti post fluxum temporis, sive longioris sive brevioris, inter Virginis conceptum in culpa Bad. 585vZ originali et eius sanctificationem. | Et dico ad quaestionem quod conceptio Virginis ratione conceptionis, rationem conceptionis intelligendo quoad conceptionis 320 actum, nequaquam celebranda est, quia actus ille conceptionis sanctus non fuit, eo quod in instanti conceptionis ipsa non potuit sanctificari neque esse sancta, immo fuit vitiosus pro quanto ipsa fuit concepta in vitio. Intelligendo autem rationem conceptionis quoad instans conceptionis, et similiter intelligendo actum sanctificationis et etiam 325 ipsam gratiam qua fit sanctificatio, ut habent esse in sanctificato sicut in subiecto, dico quod adhuc Virginis conceptio nequaquam est celebranda ratione conceptionis; et hoc quia in instanti conceptionis non fuit sanctificata sive sancta, et ratione conceptionis quoad instans QUODLIBET XV conceptionis celebranda non esset nisi illud instans esset et conceptionis et sanctificationis simul, quia, ut iam dictum est supra, causa primaria 330 celebrationis conceptionis, nativitatis aut alicuius | talium, non est nisi S 258va sanctitas aut sanctificatio personae conceptae aut nascentis a cuius sanctitate aut sanctificatione ipse conceptus sanctus diceretur aut nativitas aut instans conceptus vel nativitatis.| I 360ra Intelligendo | vero rationem conceptionis quoad conceptionis X 38ra instans et actum atque gratiam sanctificationis, ut habent esse a sanctificante, dico quod si Virgo Maria statim in continuo tempore post instans suae conceptionis in culpa originali fuit sanctificata, bene celebranda est conceptio Virginis ratione ipsius conceptionis, et hoc quia, ut dictum est, in instanti conceptionis in culpa originali, ut ab 340 agente et in ordine ad ipsum habebant esse gratia et actus sanctificationis recipiendi in Virgine, ut in subiecto, statim post illud instans. Unde etiam celebranda est in die in quo fuit instans illud ipsius conceptionis, aut alio die pro illo instanti, aut die illo in quo facta fuit, sed hoc non per se ratione qua erat instans conceptionis, quia conceptio 345 Virginis non erat miraculosa, sed pure naturalis virtute seminum maris et feminae, immo ratione qua erat instans sanctificationis ut facta est in illo in ordine ad agentem, licet non in ordine ad subiectum, sicut dictum est. Unde conceptio Christi bene celebranda est ratione conceptionis quoad instans conceptionis ratione qua erat instans conceptionis, non 350 solum quia idem erat etiam instans suae sanctificationis secundum hominem, sed etiam quia sua conceptio fuit miraculosa virtute Spiritus Sancti. Si vero tempus | fluxit inter Virginis conceptum et eius Bad. 586rZ sanctificationem, dico quod Virginis conceptio nequaquam celebranda est ratione conceptionis qua concepta est mundo, et hoc neque quoad 355 actum conceptionis, quia ille non fuit sanctus, neque quoad instans | H 269rb conceptionis, quia in illo non est facta ipsa sanctificatio, neque in tempore continuato | illi, ut in illo instanti prius natura, etsi non L 245ra duratione, facta sit dicta sanctificatio ut habet esse a sanctificante, quam eadem sanctificatio | habeat esse in sanctificato ut in subiecto.| Sed si C 206vb Bad. 586rA conceptio Virginis qua sic concepta est mundo sit celebranda, hoc solummodo est ratione eius sanctificationis futurae et conceptionis qua concipienda erat Deo, ut secundum hoc celebrando conceptionis festum reverentia exhibeatur personae eius propter dignitatem sanctificationis ad | quam praedestinata erat a Deo, et hoc quemadmodum | reverentia G 264rb A 266rb adhibetur personae Filii regis primogeniti, non tam ratione stirpis regalis a qua descendit, sed quia regiam dignitatem exspectat obtinere. Sed quia haec in facto consistunt de quo Scriptura Sacra nihil, sancti autem doctores modicum loquuntur, an scilicet Virgo Maria sanctificata fuit QUAESTIO 13 370 statim post instans suae conceptionis, ut non nisi per instans indivisibile infecta fuit peccato originali, an post aliquod temporis intervallum, et in toto illo tempore intervallo fuit in originali. Super his nihil temere pronuntiandum est, quia, ut dicit AUGUSTINUS in sermone D e V i r g i n i s a s s u m p t i o n e , «tanto quae magna sunt cautius tractanda 375 existunt, quanto specialius auctoritatum testimoniis non possunt ad liquidum roborari». Unde quod ibidem dicit de Mariae assumptione in gloria, hoc idem dico hic de eius sanctificatione in gratia: «Quid ergo de Mariae S 258vb sanctificatione dicendum est, unde divina | Scriptura non commemorat, nisi quaerendum ratione quid consentiat veritati fiatque ipsa veritas auctoritas, sine qua Bad. 586rB necesse est nec valeat auctoritas?»| Circa Mariae autem sanctificationem in gratia, maxime consentit veritatis excellentius in puris creaturis esse potest. Sicut enim, ut dicit ANSELMUS D e c o n c e p t u v i r g i n a l i e t p e c c a t o o r i g i n a l i , «decens erat ut ea puritate qua maior sub Deo nequit esse intelligi, illa Virgo niteret», sic decens ut eam tali puritate, quanto I 360rb citius fieri posset, praeveniret. | Hoc enim indicium fuit summi amoris quem Deus habebat ad Virginem, dicente AUGUSTINO in sermone quo supra: Ostendit ipse prius amorem quem habuit erga Virginem et Bad. 586rC amorem quo nullum putamus esse maiorem.| Et constat quod maioris amoris indicium sive maius indicium magni amoris fuit eam dotare cito 390 et quam citius dotari potuit quam diutius exspectare. Si ergo sanctificari potuit et mundari a peccato ut non per instans sive momentum in macula peccati originalis fuerit, recta ratione determinante, ut mihi videtur, hoc pie sentiri potest. Sed quid est? Fuitne possibile secundum naturam Virginem vere 395 sicut ceteros puros homines in instanti quo concepta est homo ex semine secundum corpus et anima illi est unita peccatum originale contraxisse et in illo non nisi per illud instans permansisse? Et videtur mihi quod hoc bene possibile est sicut et in aliis dispositionibus quae acquiruntur per subitas mutationes, quae sunt termini motuum L 245rb quorundam et amittuntur | per motus alios, inter quos motus mediae sunt dictae mutationes, et ipsa mutata esse in instantibus mensurantibus H 269va | dictas mutationes in quibus sunt sub illis dispositionibus, et in Bad. 586rD motibus circumstantibus non sunt sub illis.| Talem autem mutationem contingit mediam esse inter duos motus X 38rb dupliciter: uno modo inter duos motus | qui sunt partes unius motus simplicis, alio modo inter duos motus contrarios. Primo modo secundum quamdam demonstrationem PHILOSOPHI VIIIo P h y s i c o r u m : omne continue motum in quolibet instanti signato sui transitus est in spatio sibi aequali sic quod per partem motus 410 praecedentem in fine eius mutatum est in illud et per partem motus QUODLIBET XV sequentem in principio eius mutatum est ab illo, et est mutatio una secundum rem et in uno instanti secundum rem differenti solum secundum esse et rationem, ut est finis temporis mensurantis motum praecedentem et principium temporis mensurantis motum sequentem. Secundo modo, cum faba movetur superius motu violento et obviet 415 fortius moto, puta lapidi molari descendenti naturaliter inferius, in contactu lapidis subito in instanti mutata est in spatium sibi aequale per motum eius violentum sursum, et in eodem instanti ipsa faba mutatur ab illo per motum naturalem lapidis deorsum fabam impellentem, ut non sit possibile eam in illo spatio sibi aequali quiescere, sicut quiesceret 420 si sibi relinqueretur. Secundum aliam quandam demonstrationem| C 207ra PHILOSOPHI in eodem VIIIo: nec esse aut manere nisi per instans medium inter tempora illorum motuum, in quo tamen spatio est per illud instans secundum veritatem, nec fuit in tempore praecedenti nec tempore sequenti, et est illud instans «signum commune utriusque temporis, et 425 primo et posteriori, et idem et unum numero, ratione autem non idem», ut dicit PHILOSOPHUS in eodem VIIIo. Quod si spatium illud sibi aequale et totum residuum spatii sursum obscurum esset et tenebrosum, | et S 259ra totum residuum spatii deorsum esset clarum et illuminatum, superficies fabae superior in illo instanti in quo esset in spatio sibi aequali esset 430 obscura, et in toto tempore sui ascensus fuisset clara et illuminata, et similiter in toto tempore sui descensus. Et valet, sicut mihi videtur, hoc exemplum secundum ad nostrum propositum. Forma enim corporea humana | in conceptu hominis ex semine, A 266va die 35o vel 42o a conceptu nudi seminis in primo instanti suae | I 360va generationis ex semine habet esse, quae per totum tempus praecedens habuerit non esse, et in eodem instanti corpus humanum compositum ex materia et forma corporeitatis habet esse infestum morbida dispositione contracta a generantibus in semine, qua necesse habet anima rationalis tali corpori unita ut actus et perfectio eius contrahere 440 peccatum originale, quae in eodem instanti creatur in corpore et ei dicto modo unitur, atque per hoc ab illo maculam peccati originalis contrahit, quasi per motum violentum ab inferiori, eo quod talis macula naturae humanae innaturalis est et toto tempore praecedenti non habebat illam maculam, quia nec habebat esse nec in Virgine habuit per tempus 445 sequens, ut aestimo, congruere dignitati Virginis, | sicut et possibile | L 245va Bad. 586vD est secundum naturam, ita quod non nisi in transitu et in instanti fuerit in peccato originali, quod scilicet peccatum originale in illo instanti | H 269vb simul habuit | esse primo et ultimo, sed secundum aliud et aliud signum G 264va illius instantis; quia ut erat terminus temporis praeteriti, in illo habebat 450 esse primo mutatione subita in termino motus praecedentis, ut vero QUAESTIO 13 illud instans erat initium temporis sequentis, in illo habuit esse ultimo per sequentem impulsionem motus gratiae, velut a superiori in tempore sequenti expellentem illam. Non enim mutatione contraria praedictae 455 expellebatur in ultimo signo, sicut expulsa fuisset faba a spatio sibi aequali mutatione contraria illi qua intravit spatium, quae fuisset initium motus sui naturalis deorsum, si in spatio illo post motum suum violentum quievisset. Sic ergo videtur mihi possibile fuisse quod quemadmodum faba mota ab inferiori in instanti medio inter duo 460 tempora per mutationem in fine motus praecedentis, sicut solent fieri subitae mutationes naturales, nec aliter natae sunt fieri secundum PHILOSOPHUM in VIIo P h y s i c o r u m , intrat spatium sibi aequale et non nisi per illud instans habet esse in illo et non per aliquam mutationem, sed solum per motum a superiori exit illud et manet extra 465 in toto tempore sequenti, ut non sit ponere primum tempus vel instans sui exitus et non esse in illo, sicut nec formae, quae naturaliter corrumpitur per suum contrarium, est ponere ultimum tempus vel instans sui esse; sic autem anima Virginis quasi mota ab inferiori in sua unione cum corpore a corpore illo in instanti quo illi unita est, contraxit 470 originale peccatum, et erat immunda quia de immundo concepta semine et obtenebrata, sed non nisi per illud instans. A qua immunditia et tenebra mundata fuit et illuminata, quasi per modum gratiae desursum venientis, cuius esse in subiecto non erat ponere primum instans, sed totum tempus sequens, sicut contingit universaliter de dispositionibus 475 mansivis praecedentibus et sequentibus dispositiones transeuntes, et solummodo per instans in esse persistentes. Si enim aliquis punctus aeris per tempus praeteritum fuisset illuminatus et similiter per tempus S 259rb futurum, si in solo instanti medio per aliquod | obstaculum fuisset A 266vb obscuratus, non esset ponere ultimum | temporis instans illuminationis 480 praecedentis neque primum illuminationis sequentis, econtra illi quod contingit de formis contrariis mansivis: in talibus non est dare ultimum instans esse ipsius formae corruptae neque non-esse ipsius formae C 207rb generatae sed est dare primum | instans esse formae | generatae, et X 38va non-esse formae corruptae secundum quod dicit PHILOSOPHUS VIIIo 485 P h y s i c o r u m , loquens de talibus formis et generatione et corruptione earum: «Res semper est posterioris passionis»; ubi habet alia translatio: «In passione autem semper est postremae passionis». Rem autem I 360vb appellat subiectum quod transmutatur a passione in | passionem quam dicit in instanti generationis unius et corruptione alterius esse primo in 490 instanti medio inter tempus praecedens praeteritum et sequens futurum. Et licet gratiae desursum venientis ad Virginis sanctificationem et emundationem a peccato originali non sit ponere primum instans esse QUODLIBET XV sui ut est in subiecto sanctificato et mundato, est tamen eidem ponere primum | instans | ut est ab ipso sanctificante, quia simul in eo instanti L 245vb H 270ra in quo habet esse originalis culpa, non habet esse in anima Virginis 495 sanctificans gratia in ordine ad sanctificantem, etsi non in existentia rei, sicut natura habet ipsa gratia esse prius, ut est ab agente illam, quam ut est in subiecto, non autem in reali existentia, ut tactum est supra.| Bad. 586vE Sed est advertendum quod hoc quod originalis culpa in anima et gratia in ordine ad agentem habent esse simul, hoc tamen est quodam 500 ordine naturae, quia gratia, ut est emundans, non habet esse a mundante, in quantum huiusmodi, nisi praecedente immunditia, etsi non duratione et esse reali, natura tamen. Et ideo licet habeant esse simul natura in eodem instanti, hoc tamen est secundum aliud et aliud signum illius instantis. Habet enim culpa esse in illo secundum signum 505 prius et ut illud instans est terminus temporis praeteriti, et gratia in ordine ad agentem non nisi secundum signum posterius et ut instans illud est initium temporis futuri sequentis.| Bad. 586vF Sic igitur videtur mihi quod originale in Virgine per solum momentum instantis fuisse potuit reum, natura non repugnante, sed an 510 ita factum sit, Deus novit, quod nec scio nec assero. Sed rationale videtur mihi et possibile secundum praedicta ita factum fuisse. Quod et mihi videtur sensisse AUGUSTINUM in quodam sermone D e V i r g i n i s n a t i v i t a t e , ubi dicit sic: «Nostra natura ad similitudinem Dei in principio creata fuit, quatenus indesinenter ipso Deo perfrueretur, et eius 515 gloria sine omni corruptione et mutabilitate aliquando potiretur. Hoc tamen grande bonum statim in primis hominibus perdidit, atque in huius mundi miserias infelix et praeceps ruit, in aeternas miserias decursu vitae labentis articulo multo infelicius ruitura. Transierunt multa saecula, et damnationis istius immanitas super omnes filios hominum semper est in deterius roborata. Nec enim summi sapientia Dei 520 ullam in massa generationis humanae viam invenerit per quam, ut disposuerat, in mundum veniens, tam luctuosae perditioni subveniret, donec ad istam, de qua loquimur, Virginem ventum esset. Sed haec mox, ut in mundum per humanae generationis lineam venit, tanta omnis boni virtute atque constantia perfecte resplenduit ut eam ipsa sapientia Dei vere dignam iudicaret, per quam in homine 525 veniens non modo reatum primorum hominum, sed et totius mundi | peccata S 259va deleret». Idem in eodem aliquantulum supra: «Puella de propagine nata Adae, de peccatrice progenie orta, subito versa vice maledictionis Evae benedicta praedicatur super omnes mulieres». Adverte quod dicit «mox ut in mundum per humanae generationis lineam venit»; item quod dicit «subito versa vice maledictionis Evae». 530 Et ne aliquis quod dicit «ut in mundum venit» exponat de venire per nativitatem eius ex utero etc., de virtutum | constantia quas in vita sua G 264vb exercuit, specialiter exprimit aliquid de illa deorsum dicens: «Nata igitur et QUAESTIO 13 L 246ra infantiles annos exuta quam caste, quam sancte, quam Deo | digne vitam 535 instruxerit ac institutam egit, quis vel cogitatu, non dico dictu, quaeat coniecturare». H 270rb | Et infra: «Nimirum tenemus fide, ab omni si quid adhuc in illa peccati originalis Bad. 587rF seu actualis supererat, ita mundatum cor illius, ut | vere super eam Spiritus Dei I 361ra requiesceret ipsam, quia | voluntati Domini castissimo ac simplici corde oboedientem C 207va omni holocausto suavius acceptaret virtuteque | altissimi obumbratam, Filium Dei 540 ex illa incorporaret». Nec exponat aliquis illud quod dicit AUGUSTINUS ‘mox’ et ‘subito’ sic: id est post tempus breve in quo fuit in originali peccato. Hoc enim non videtur mihi pium sentiri de Virgine, si non Bad. 587rG potuit sustinere quod solum per momentum in originali fuerit.| Ego autem in praemissis de Virgine nisi quod pium ac dignum visum est 545 sentire non potui et salvo privilegio Christi, qui solus ex semine mundo sine originali conceptus est homo et alitur in utero, privilegium Virginis super ceteros omnes homines esse sentio, quod licet in peccato originali concepta sit homo ex semine immundo, in illo tamen non nisi per momentum permansit, et ita licet in peccato concepta, non tamen alita Bad. 587rH in peccato in utero matris fuit.| Ceteri autem omnes, etiam sanctificati, in utero non solum in peccato concepti, sed etiam aliti in utero per aliquod spatium temporis fuerunt, prout INNOCENTIUS III de Ioanne X 38vb Baptista in sermone quodam D e V i r g i n i s | a n n u n t i a t i o n e , exponendo illud quod dixit Elizabeth, L u c a e Io: «Exultavit in gaudio 555 infans in utero meo», dicit sic: «Ostendit Elizabeth se matrem prophetae, qui antequam nascatur et originali peccato solvatur, laetatur visitari Domini matrem, et hoc pro adventu eius per quem a vinculo originalis peccati sperabat iam absolvi». Sequitur enim continue: «Gaudet enim illam venisse et secum portasse per quem salus poterat esse». Et tamen 560 hoc factum fuit mense 6o post conceptum Ioannis in semine, ut legitur L u c a e Io, usque ad mensem ergo 6um Ioannes Baptista ab hora conceptus eius secundum humanam formam ex semine quando originale contraxit, in originali permansit. Et sic Virgo Maria sicut ceteros ut contemplatrix praecellit in gloria ultimae remunerationis, 565 dicente INNOCENTIO de eodem in sermone alio super «Missus est angelus» et alloquente Mariam: «Super omnem creaturam es remuneranda, super omnes collocanda, solo illo minor qui est etiam Deus, sic sacrata es a Domino ut pervenias in sedem prius traditam Lucifero, et si quid ultra est quod non est reservatum homini Deo», sic ceteros omnes ut viatrix 570 praecellit in gratia primae sanctificationis. S 259vb Sed | forsan aliquis contra praedicta, quod Virgo non nisi in instanti et in transitu fuit in originali, arguet. Primo contra fore in originali non nisi in instanti, quia tunc macula originalis in Virgine non L 246rb fuisset nisi in potentia, quia si aliquid movetur ad albedinem, si statim | QUODLIBET XV cum esset in albedine moveretur ab albedine, albedo esset in eo in 575 potentia tantum, sicut dicit COMMENTATOR VIIIo P h y s i c o r u m , ubi probat PHILOSOPHUS quod inter motus contrarios necesse est ponere quietem mediam. Et sic non | esset simpliciter verum dicere quod Virgo H 270va umquam fuit in peccato originali, quia quod non est nisi in potentia, non est. Unde ad hoc quod aliqua dispositio sit in aliquo subiecto in actu, 580 oportet quod sit in illo per tempus aliquod, et sic peccatum originale aut numquam fuit simpliciter in Virgine aut fuit in illa per moram temporis. Sic et de faba praedicta sentiendum est, quod scilicet in illo situ spatii sibi aequaliter ubi obviat lapidi, non est nisi in potentia, sicut et fuit in quolibet sibi aequali in toto medio sive ascendendo sive descendendo, 585 quoniam sicut non obvians lapidi ascendendo ulterius non esset in illo situ nisi solum in potentia, sic obvians lapidi et continuo | descendens, A 267ra solum est | in potentia in illo situ. I 361rb Secundo forte arguet contra fore in peccato originali non nisi in transitu, quod hoc solum dicitur de motu qui non est nisi in transitu, eo 590 quod non est forma permanens aut privatio manens. Item, si illa macula fuerit in Virgine in aliquo instanti, si corrumpatur vel desinat esse, oportet quod in alio instanti corrumpatur, ita quod instans in quo primo fuit et instans in quo corrumpitur sint duo instantia diversa inter quae necessario sit tempus medium, in quo ipsa 595 macula habeat esse permanens. Ad primum, cum dicitur «si macula originalis non fuisset in Virgine nisi in instanti, tunc non fuisset in ea nisi in potentia», dico quod verum est secundum aliquem modum potentiae et secundum aliquem non. Quod assumitur «si non fuisset in ipsa nisi in potentia, non esset 600 verum dicere simpliciter quod umquam fuerit in peccato originali, quia quod non est | nisi in potentia, non est», dico de potentia et de non-esse C 207vb et de actu quod cum potentia non dicatur nisi respectu actus, et actus in quantum actus ponat esse, sicut potentia in quantum potentia ponit non-esse, aut ergo est potentia dicta respectu esse simpliciter, aut 605 respectu esse determinati. Si primo modo, sic in potentia est illud quod est solum in potentia efficientis, qualiter fuit mundus ante eius creationem; aut quod cum hoc in sola potentia materiae, vel propinqua sicut est forma vituli in semine vituli, vel remota sicut est forma vituli in ligno. Et de eo quod isto modo non est nisi in potentia, verum est de 610 illo quod non est omnino, sicut mundus non fuit priusquam crearetur; aut quod non est simpliciter, sicut non est illud quod non est in actu alicuius formae, etsi sit in potentia materiae. Et de isto modo potentiae et eius quod est non esse, non est verum quod illud quod non est nisi in instanti, non sit nisi in potentia, et ita non est, quia quod sic est in 615 QUAESTIO 13 G 265ra potentia et quod ita non est, | nec habet esse omnino nec simpliciter, sive in tempore sive in instanti. Unde etsi macula originalis non fuit in Virgine nisi in instanti, non sequitur quod sit simpliciter verum dicere quod Virgo non fuerit in macula originali aliquando etiam in facto esse 620 perfecto, et quod albedo non sit in albo in perfecto facto esse, etiamsi Bad. 587vH aliquid statim postquam esset in albedine, moveretur | ab albedine. Si vero sit potentia respectu esse determinati sive positivi, cuiusmodi est esse virtutis vel gratiae et universaliter cuiuslibet rei naturalis, sive privativi, cuiusmodi est esse peccati originalis, [quod] sic est ut potentia 625 respectu unius actus essendi, unde est in actu respectu alterius. Quod S 260ra enim | est actu semen, est in potentia | vitulus, et quod est actu nigrum, L 246va est in potentia album. Et de eo quod isto modo non est nisi in potentia, non est verum dicere quod aut omnino aut simpliciter non est, sed solummodo verum est dicere quod non est illud ad quod est in potentia, H 270vb puta quod semen non | est vitulus, est tamen semen. Et quod sic est in A 267rb potentia, puta nigrum, potest esse actu aliud, puta album; et hoc | non nisi in instanti, si statim postquam est in albedine, moveatur ab albedine. Sed in proposito est ulterius distinguendum de actu. Est enim quidam actus perfectus, qui est quorumcumque in quantum habent esse X 39ra permanens; est alius actus imperfectus, | qui est quorumlibet in quantum habent esse successivum aut transitorium, ut sunt omnia quorum esse secundum aliquam dispositionem consistit in motu aut mutatione. Sunt enim motus et mutatio imperfecti; sunt etiam non nisi imperfectorum, et in quantum imperfecta sunt. Et de illis quae sunt in 640 actu isto modo dicto, ut sunt omnia quorum esse consistit in motu aut transmutatione in quantum huiusmodi, verum est quod non sunt nisi in potentia respectu illorum quae sunt in actu primo modo dicto. Illa enim quae sunt in actu primo modo in quantum huiusmodi non tendunt in I 361va aliud ut ad aliud ad quod | sunt in potentia. Illa vero quae sunt in actu 645 secundo modo in quantum huiusmodi semper tendunt in aliud acquirendum sibi ut ad illud ad quod sunt in potentia. Propter quod talia in quantum huiusmodi dicuntur esse non nisi in potentia, et hoc respectu alicuius actus determinati, ut ea quae moventur et transmutantur respectu eius quod per motum aut transmutationem 650 acquirunt; et talia sunt omnia quae habent esse in tempore, quia in quantum huiusmodi esse suum non habent nisi in motu et transitu successivo. Et similiter quaecumque habent esse in solo instanti, quia in quantum huiusmodi esse suum non habent nisi in transitu subito. Et isto modo pie credo quod macula originalis in Virgine non fuit nisi in 655 instanti et in potentia, sicut et hoc modo, scilicet in transitu subito, albedo esset in albo, si statim cum esset in albedine, moveretur ab QUODLIBET XV albedine, et hoc respectu albedinis mansivae per tempus. Haec enim albedo transitoria et subita esset in albo in actu respectu alterius, licet illa non sit mansiva simpliciter et absolute, ut dicit COMMENTATOR et bene. Et de eo quod sic est in potentia in aliquo, bene verum est dicere quod 660 simpliciter sit in illo; et de eo quod sic est in potentia, non est verum dicere quod non est simpliciter, sed solummodo quod non est mansive. Unde, ut prius, etsi macula originalis non fuit in Virgine nisi in instanti, non sequitur quin Virgo aliquando fuerit in macula originali. Nec ulterius sequitur assumptum in argumento quod ut aliqua dispositio sit 665 in aliquo subiecto in actu, oportet quod sit in illo per aliquod tempus. Hoc enim non sequitur nisi de illa quae habet esse in subiecto aliquo modo mansive, cuiusmodi secundum positionem non est macula originalis in Virgine, nec situs in spatio sibi | aequali fabae praedictae, C 208ra nec etiam situs talis in quocumque sibi aequali in toto medio per totum 670 motum, sive ascendendo sive descendendo, quia omnia talia in instanti solo habent esse in subiecto; et simpliciter habent esse in illo actu perfecto essendi, licet non mansivo, et quoad hoc in potentia. Nec intelligo minus esse in potentia fabam esse in situ sibi aequali in obiecto lapidis quam in quolibet instanti | per totum motum.| L 246vb Bad. 587vI Ad secundum quod esse in transitu non dicitur nisi de motu qui non est nisi in transitu, eo quod non est forma | manens, dico quod S 260rb aliquid dicitur esse | in transitu dupliciter. Uno modo, quia de ratione A 267va essentiae suae simpliciter est quod non habet esse nisi in transitu, non autem manens et stans; sed si stet et | maneat, id est non transeat, H 271ra deficit et statim non est, et sic esse in transitu non dicitur nisi de motu, tempore et mutatione et instanti, quia non sunt formae manentes, ut dicit argumentum, et bene. Alio autem modo dicitur aliquid esse in transitu quia non existit sine motu et transmutatione, sua substantia sive essentia, licet non sit de ratione eius quod non habeat esse nisi in 685 transitu, immo de ratione eius est quod nata sit manere absque omni transitu et transmutatione ab esse in non-esse, quemadmodum corpora caelestia, quae licet moveantur secundum locum, non moventur secundum peregrinas impressiones abicientes aliquid de substantia eorum, propter quod, licet motus eorum mensuretur tempore, 690 substantia tamen sive essentia eorum mensuratur aevo. Sic etiam post resurrectionem, cessantibus motibus corporum caelestium tempore et transmutatione elementorum et absque transitu in substantia, erunt omnia elementa et mixta aevo mensurata, quae modo propter transmutationem eorum in substantia sua ab esse in non-esse sunt in 695 transitu et in tempore inclusa. Unde et omnia talia transitoria esse dicuntur, et de numero talium maxime sunt illa quae in solo instanti QUAESTIO 13 Bad. 587vK habent esse, qualis est dicta macula originalis in Virgine.| I 361vb Ad tertium, si macula illa fuit in Virgine | in aliquo instanti, si 700 corrumpatur vel desinat esse, oportet quod hoc sit in alio instanti, ut sit tempus medium in quo habeat in illo esse macula illa, et non in solo instanti, dico quod hoc solummodo verum est de formis ad quarum generationem et corruptionem motus per se ordinantur. Illae enim mansivae sunt per tempus et necessario habent duo tempora: unum 705 suae generationis in quo non sunt, appellando tempus generationis tempus alterationis quae per se ordinatur ad generationem unius, et corruptionem alterius in ultimo instanti illius in quo completive simul generantur et generatae sunt et primo sunt; nec est dare instans ultimum Bad. 588rK non esse eorum in tempore | praecedenti, sed tempus tantum 710 praecedens illud instans. Alterum vero habent tempus corruptionis suae G 265rb in quo sunt, appellando tempus corruptionis tempus alterationis | quae per se ordinatur ad corruptionem unius et generationem alterius in ultimo instanti illius in quo completive simul corrumpuntur et corruptae sunt et primo non sunt; nec est dare ultimum instans esse eorum in 715 tempore praecedenti, sed tantummodo tempus illud; aliter enim tempus X 39rb componeretur ex instantibus.| Non autem est verum de formis ad quarum generationem et corruptionem motus ordinantur per accidens, ut sunt illae quae per subitas mutationes fiunt in finibus motuum alterationis, ut illuminatio medii in fine motus localis quo lucidum 720 deducitur ad rectam oppositionem ad medium, ut determinat A 267vb PHILOSOPHUS in VIIo P h y s i c o r u m . Illae enim dispositiones | innovantur et variantur secundum variationem signorum medii, ad quae, L 247ra ut ad terminum rectae oppositionis, | per motum localem, deducitur corpus lucidum et respicit quodlibet illorum in transitu et per instans 725 solummodo, et ideo quodlibet illorum in transitu et per instans illuminatur secundum rectam oppositionem, et non respondet talibus formis aliqua generatio per se differens a generato esse, quod est in illo instanti in quo est, nec similiter aliqua corruptio per se alia a suo corrupto esse, quod est in tempore sequenti in quo non est; nec est H 271rb assignare primum instans sui non-esse in tempore | illo, licet tantum S 260va tempus illud. Et per hunc modum macula in Virgine fuit in illo instanti in quo generata est, sed in nullo alio instanti corrupta est desinendo esse, sed in tempore, quia sua corruptio non habet per se causam positivam sicut 735 habet corruptio formarum mansivarum per tempus, licet habeat causam positivam suae corruptionis per accidens, qualis est descensus lapidis in expellendo fabam ex situ suo praedicto. Accidit enim descensui lapidis quod obviet fabae et ipsam expellat; et similiter gratiae quod obviet in QUODLIBET XV anima maculae originali et expellat illam. Nata est enim gratia infundi animae etsi non esset ipsa macula, sicut lapis descendere etsi non esset 740 in medio faba. Unde | sicut lapis obvians fabae in illo instanti in quo C 208rb faba intrat dictum situm suum, superficies suprema fabae et inferior lapidis tangunt se, et sic sunt simul in illo situ, ambo in transitu et in instanti unico, modo quo tangentia se nata sunt esse simul, sed lapis in transitu recto, faba autem in reflexo, et non in aliquo instanti post illud 745 instans, sed in tempore sequenti, quod per illud continuatur tempore praecedenti, expellit lapis descendens fabam de situ illo, sicut et ille lapis quoad suam superficiem in illo tempore recedit ab illo eodem situ, sic gratia | sanctificativa Virginis, ut habet esse a sanctificante et in ordine I 362ra ad ipsum, obvians originali maculae in anima Virginis, in illo instanti in 750 quo primo macula originalis intravit animam Virginis, gratia illa, ut est a sanctificante, simul fuerunt in illo instanti, licet non in anima ut in subiecto, sicut praedictum est, et non in aliquo instanti post illud instans, sed in tempore sequenti, quod per illud instans continuatur tempore praecedenti, gratia expellit maculam originalis ex anima et 755 ipsam intravit ut subiectum in quo mansit, ut non sit ponere primum instans esse gratiae in anima post expulsionem originalis quod praecessit per solum instans, licet in aliis qui per tempus fuerunt in originali, aut in angelis qui numquam fuerunt in originali, potuit assignari primum instans esse gratiae in illis. Et anima Virginis, si non contraxisset 760 originale ex unione sua cum corpore in illo instanti in quo fuit infecta originali, gratiam ut in subiecto potuit primo suscepisse. Sed postquam contraxit originale et in illo instanti fuit in ea, unde non erat in eodem susceptibilis gratiae, quia sese non compatiuntur ut sint simul in eodem, | sed sic solummodo sese compatiuntur ut macula dicta sit in illo A 268ra instanti | in anima ut in subiecto, et gratia in tempore sequenti, et sic L 247rb sese compatiuntur ut sint in eis quae sunt simul, modo quo VIo P h y s i c o r u m illa dicuntur esse simul quorum nullum est medium. Nullum autem medium est inter dictum instans maculae et tempus sequens gratiae, et hoc quemadmodum cum duae superficies duorum 770 corporum sese tangentium in illis sunt simul et colores existentes in illis superficiebus sunt simul. Propter quod, licet festum conceptionis Virginis, sive in semine sive ex semine, non sit celebrandum ratione conceptionis quoad actum conceptionis unius vel alterius neque quoad instans conceptionis in 775 semine et quoad instans conceptionis ex semine ratione gratiae sanctificantis et actus sanctificationis in ordine ad sanctificantem, et ut habet esse ab illo, sit celebrandum secundum quod haec | omnia patent, H 271va ut mihi videtur, ex supra declaratis. QUAESTIO 13 S 260vb Est etiam competenter celebrandum ratione conceptionis | illius ex semine quoad tempus conceptionis, illud scilicet quod immediatum est instanti in quo primo sic concepta est, sic quod non ante, et hoc quia in illo tempore Virgo Maria sancta et sanctificata fuit. Et hoc modo festum conceptionis ratione conceptionis potius celebrandum est quam 785 festum nativitatis Virginis ratione nativitatis, ideo videlicet quod in tempore illo Virgo non solum fuit sancta, sed primo sanctificata, tempore autem sive instanti suae nativitatis ex utero sancta fuit, sed non tunc primo sanctificata; non creditur aliquam specialem sanctificationem recepisse in sua nativitate, licet specialem credatur recepisse in sua 790 annuntiatione sibi facta in Filii Dei conceptione ex ipsa. Nunc autem X 39va sanctitas habita primo et primo suscepta per sanctificationem | simul in aliquo tempore potior est ratio celebrandi festum aliquod ratione illius temporis quam festum aliud ratione temporis in quo sanctitas est habita simpliciter, non autem primo habita et primo recepta per 795 sanctificationem. Quare cum in dicto tempore conceptionis ex semine G 265va sanctitas simul est primo habita a Virgine et primo suscepta per | sanctificationem ab ipsa, in tempore autem seu in instanti suae nativitatis ex utero sanctitas prius recepta in ipsa per sanctificationem habita et conservata est solummodo ut sit sancta nata, non autem in 800 nativitate sanctificata, propterea dico quod, licet nativitas Virginis ex I 362rb utero digne celebranda sit ratione nativitatis et quoad actum nativitatis | Bad. 588vK et | quoad instans temporis illius nativitatis, quia in illo sancta nata est, non autem conceptio eius ex semine ratione conceptionis, neque quoad actum conceptionis, neque quoad instans conceptionis ratione alicuius 805 gratiae vel sanctitatis tunc habitae aut receptae sanctificationis, quia nec sancta nec in gratia concepta fuit nec in instanti conceptionis sanctificata secundum praedicta, conceptio tamen eius ex semine ratione C 208va conceptionis | huius quoad tempus conceptionis potius et magis digne celebrandum est quam nativitas eius ratione nativitatis sive quoad 810 instans sive quoad tempus nativitatis, et hoc quia in illo tempore non solum sancta fuit, quia primo sancta et sanctificata, sed in tempore nativitatis sancta simpliciter, non tamen primo sancta aut sanctificata nec aliqua specialiori creditur amplius fuisse sanctificata. L 247va Si tamen | ita sit, super quo nihil asserere intendo, quia in solo facto consistit nec Scriptura super hoc aliquid certi exprimit nec ratio quam viderim sufficienti probabilitate convincit, modo ergo exposito concedo festum conceptionis esse celebrandum ratione conceptionis, et alio modo non, secundum quem procedit prima ratio, et bene. Ratione 820 enim conceptionis quoad actum conceptionis et quoad instans aliquod QUODLIBET XV conceptionis illius non est conceptio Virginis penitus celebranda, quia neque secundum corpus neque secundum animam fuit sancta in instanti suae conceptionis, neque in illo fuit aut sanctificatio aut gratia in Virgine ut in subiecto, secundum quod probat argumentum, et bene. Est tamen bene celebranda ratione conceptionis quoad instans conceptionis ex 825 semine, quia natura, etsi non reali existentia, in illo simul cum macula originali erant | actus sanctificationis et gratia in ordine ad H 271vb sanctificantem, et ut habuerunt esse ab illo. Est etiam celebranda digne ratione conceptionis ex semine quoad tempus illius conceptionis, et hoc quia in illo fuit sancta et sanctificata et concepta Deo; et primo 830 secundum animam et mediante anima secundum corpus, licet non immediate, quod bene probat argumentum.| Bad. 588vL Argumentum in contrarium nititur probare | quod conceptio S 261ra Virginis debeat celebrari ea ratione qua eam iam negavimus fore 835 celebrandam, scilicet ratione conceptionis quoad instans conceptionis eius ex semine, quia sanctificata fuit ante animae rationalis infusionem aut in semine aut in corpore humano generato ex semine in hora seu instanti conceptionis, acsi secundum animam numquam fuisset in ea peccatum originale. Ad quod dico secundum praedicta quod totum hoc 840 falsum est. Et quod arguitur contra hoc, quod fuit concessum Ioanni Baptistae, quare multo fortius et Virgini, dico quod hoc etiam falsum est. Et quod arguitur, quod immo, per illam GLOSSAM L u c a e Io: «Nondum ei inerat spiritus vitae, et inerat spiritus gratiae», dico quod tam spiritus vitae quam spiritus gratiae dupliciter dicitur inesse alicui, 845 videlicet et secundum substantiam et secundum duplicem actum ad quem sunt spiritus vitae et gratiae, videlicet ad actum primum, qui est esse naturae et gratiae, et ad actum secundum, qui est operari opus naturae vel gratiae, et hoc dupliciter quoad spiritum vitae, secundum quod a spiritu vitae procedit quidam actus qui est operari organice opera 850 sensitivae et vegetativae particulae animae, et alius qui est operari non organice opera intelligentiae particulae. Quod ergo de Ioanne Baptista sanctificato in utero matris suae priusquam nasceretur ex illa, scilicet tempore quo Mariam salutavit Elizabeth, nondum illi inerat spiritus vitae, et inerat ei spiritus gratiae, intellige hoc de spiritu vitae non quoad 855 substantiam ipsius in se, neque quoad ipsum | in ordine seu respectu ad I 362va actum eius primum, qui est esse, neque quoad actum eius, qui est operari opera vegetativae et sensitivae, immo his modis inerat ei natura QUAESTIO 13 prius spiritus vitae quam spiritus gratiae. Aliter enim non fuisset verum 860 quod Elizabeth respondit Mariae, dicens: «Ut audita est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in gaudio in utero meo». Non enim exultasset L 247vb gaudendo etiam spiritu gratiae nisi vixisset spiritu vitae. Sed intellige | dictum illud de spiritu vitae quoad actum eius qui est operari opera intellectus intelligendo et discernendo aliqua intellectuali notitia aut 865 aliquid volendo vel circa aliquid afficiendo secundum appetitum intellectualem praevia intellectuali notitia. Quoad huiusmodi enim actus nondum inerat ei spiritus vitae, et tamen inerat ei spiritus gratiae, cuius instinctu absque notitia naturali praevia movebatur gaudio cordis et X 39vb exultatione corporis ad Christi praesentiam in utero, quasi | sperans per 870 eius praesentiam solvi a vinculo originalis peccati, ut iam tactum est Bad. 588vM supra.| Ad secundum, quod erat ad idem per AUGUSTINUM in sermone, C 208vb quod erat C o n t r a q u i n q u e h a e r e s e s , | ubi opponens allegabat Augustinum dicere loquendo in persona Christi de Virgine matre eius: 875 «Si potuit coinquinari cum ipsam facerem, et ego potui coinquinari cum ex ea fierem» etc., dico quod si talis esset littera, utique opponens propositum H 272ra suum haberet, videlicet quod si Christus non potuit | coinquinari, cum in sua conceptione ex Virgine fieret, nec Virgo coinquinari potuit, cum ipse eam faceret ex semine secundum corporalem formam et animae 880 infusionem, ut numquam contraxisset secundum animam crimen originale, sicut nec Christus. Sed littera AUGUSTINI non est talis qualem opponens allegavit. AUGUSTINUS enim [ut] in dicta haeresi loquitur in G 265vb persona Filii Dei contra Manichaeum, qui Filium Dei negabat fuisse | verum filium hominis et veram carnem humanam ex Virgine S 261rb assumpsisse, quia per illam maculata fuisset assumens | divinitas, sed quod in caelis corpus caeleste assumpsit et per Virginem traduxit illud, sic inquiens: «Dicit tibi Creator hominis, filius hominis: ‘Quid est quod te movet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itinere praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, 890 Manichaee, mater mea est; sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui in illa inquinari, cum ex ea nascerer. Sicut in transitu meo illius non Bad. 589rM | est corrupta virginitas, sic in ea ibi non est maculata maiestas’». Unde littera AUGUSTINI non habet in tertia persona «si potuit inquinari» loquendo de Virgine, sed in prima persona «si potui inquinari» etc., loquendo de sua 895 propria persona, quasi dicat «Utrumque istorum est aeque impossibile. Immo sicut sine mea inquinatione eam formavi secundum corpus et animam, sic sine mea inquinatione quoad meam divinitatem potui de illa nasci, et quod amplius est, nascendo de illa corpus assumere ipsumque assumendo purgare, si quid morbidae dispositionis in ipso fuisset unde QUODLIBET XV anima mea originalem maculam contrahere potuisset». Unde sequitur 900 continue ubi AUGUSTINUS loquitur in sua persona: «Si solis radius cloacarum sordes siccare novit, eis inquinari non novit, multo magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinamenti incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest». | Intellige quod similiter nec pollui potest seu L 248ra pollutum manere assumptum ab eo. Ipsa tamen mater eius bene 905 inquinari poterat, cum eam fecit, non ex opere suo, sed ex pollutione quam in semine suo parentes sui effuderant. QUAESTIO 14 UTRUM INDULGENTIAE PRAELATORUM TANTUM VALEANT QUANTUM SONANT Circa secundum arguitur quod indulgentiae a praelatis Ecclesiae vb concessae fidelibus tantum valent eis quantum sonant, | sic. Cum duo I 362 aliqua se habent sicut principale et accessorium, illud quod attingit principale attingit et accessorium; corpus Christi verum quod assumpsit de Virgine et meritum passionis suae in illo se habent sicut principale et accessorium, quia non erat meritum passionis nisi ratione innocentiae corporis et immunitatis a contagio originalis. Unde ratione innocentiae 10 dictus est agnus Dei, et ratione meriti tollere peccata mundi, dicente Ioanne Baptista I o a n n i s Io: «Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi». Praelati autem Ecclesiae attingunt principale, puta corpus Christi in sacramento ex commissione Christi, sic ut possint ipsum libere et plene dispensare, quando volunt, quibus volunt, et quantum volunt. Praelati 15 ergo Ecclesiae attingunt et accessorium, puta meritum Christi ex commissione Christi, sic ut possint ipsis fidelibus libere et plene dispensare, quando volunt, quibus volunt | et quantum volunt ex eadem H 272rb commissione. Hoc autem non esset nisi tantum valerent quantum sonant, quia ista dispensatio non sit nisi ex concessione indulgentiarum, 20 quia non fiunt nisi de thesauro meriti passionis Christi et membrorum suorum fidelium quibus meruerunt, non sibi sed nobis, poenae remissionem. Et voluntatem suam super quantitate indulgentiarum exprimunt praelati Ecclesiae per sonum verborum quibus eas confirmant. Valent ergo tantum quantum sonant. | C 209ra S 261va Contra. Deus non acceptat factum dispensationis praelatorum Ecclesiae nisi secundum iustitiam, quia non placet ei nisi iustum, et nihil acceptat nisi iuxta suam complacentiam. Sed non est iustitia indulgentiam aeque valere inaequaliter dispositis secundum dignitatem QUAESTIO 14 30 et meritum, puta magis et minus meritis seu dignius. Ergo Deus non acceptat factum dispensationis praelatorum Ecclesiae quo dispensant indulgentiam aequaliter valere his et illis. Si autem non acceptat illam tantum valere his et illis, non tantum valent quantum sonant, quia sic sonant acsi aequaliter valerent omnibus et his et illis, puta cum dicit X 40ra praelatus | Ecclesiae: «Omnibus visitantibus talem vel talem locum, concedimus singulis diebus quadraginta vel centum dies indulgentiarum aut aliquid talium». Ergo etc. Quaestionem istam de indulgentiis quantum valent, praecedunt 40 aliae duae, scilicet an valeant et quid valeant, et ante omnes has prior est quaestio de indulgentia quid sit. Et sic in ista materia oportet videre ante omnia descriptionem indulgentiae talem, ut ex membrorum eius L 248rb declaratione patere possit veritas eorum quae circa illam sentienda | Bad. 589rN sunt, si qua sint dubia, et contraria omnia solvantur.| 45 Est autem indulgentia remissio poenae temporalis debitae peccatis actualibus poenitentium, ‘temporalis’ dico, non remissae in absolutione sacramentali facta a praelato Ecclesiae rationabiliter et ex rationabili causa per recompensationem de poena indebita iustorum. Et in hac descriptione ponitur ‘remissio’ loco generis. Est enim omnis indulgentia 50 remissio, sed non econverso. Unde reliqua membra descriptionis sunt loco differentiae, quia indulgentia de qua ad praesens loquimur non est remissio nisi poenae, et hoc ad differentiam remissionis culpae seu peccati, pro quo deberet solvi poena, quod nequaquam remitti potest a praelato Ecclesiae nisi mediante sacramento Ecclesiae ad hoc a Christo 55 instituto, sed immediate solo verbo aut voluntate a solo Deo, et ita a Christo in quantum ipse Deus est. Est etiam indulgentia remissio poenae, sed non nisi temporalis, et hoc ad differentiam poenae aeternalis, super quam praelati Ecclesiae non habent potestatem nisi I 363ra commutando eam in temporalem mediante sacramento | poenitentiae 60 cum remissione peccatorum. Est etiam indulgentia remissio poenae temporalis, sed non nisi debitae, et hoc ad differentiam indebitae G 266ra poenae, qualem sustinuerunt multi martyres, quae non est | remissionis indulgentialis materia, sed causa meritoria, ut declarabitur in ultima differentia posita in descriptione. Et non est poenae temporalis debitae 65 nisi peccatis, et hoc ad differentiam poenae qua Deus punit aliquos, non ex culpa, quae etiam non est materia indulgentiae. Non est etiam H 272va indulgentia | remissio poenae temporalis debitae peccatis nisi actualibus, QUODLIBET XV et hoc ad differentiam poenae debitae peccatis originalibus, quae non remittuntur nisi cum peccato in baptismo aut immediate a Deo. Non est etiam poenae temporalis debitae peccatis actualibus nisi poenitentium, 70 et hoc ad differentiam poenae aeternalis debitae peccatis actualibus non poenitentium, quae quandoque hic incipit temporaliter et in Tartaro completur aeternaliter, et est omnino irremissibilis a praelato Ecclesiae. Est etiam indulgentia poenae talis, sed non nisi non remissae vere poenitentibus | in absolutione sacramentali, et hoc ad differentiam Bad. 589vN poenae debitae temporalis remissae illis in | absolutione sacramentali S 261vb per sacerdotem, in qua aboletur sive remittitur peccati macula et commutatur poena aeterna peccatis debita in temporalem et illius temporalis poenae pars per absolutionem sacramentalem factam a sacerdote remittitur, et hoc virtute clavis sacramentalis potestatis. Cuius 80 etiam poenae temporalis pars remittitur per meritum contritionis ipsius poenitentis, et forte tota; tanta posset esse contritio. Quod si non tota per sacramentalem absolutionem et per sacramentalem contritionem remittatur, ipse absolutus, deleta macula culpae, debitor manet poenae residuae solvendae, cuius quantitas et quoad | acerbitatem et quoad C 209rb durationem in tempore in unoquoque iusto poenitente apud divinam iustitiam finita et determinata | est. Et Deo eam solvere tenetur L 248va poenitens uno trium modorum, scilicet redemptione, luitione aut indulgentiae remissione: redemptione, scilicet eleemosynarum elargitione, secundum illud D a n i e l i s IVo: «Peccata tua eleemosynis 90 redime»; luitione, scilicet poenas illas in propria persona sustinendo, secundum illud Iob XXo: «Luet quaecumque fecerit». Ista autem solutio, quae fit luitione, dupliciter habet fieri secundum duplex forum. Quorum unum est hominis poenitentis, aliud vero Dei. Est autem forum poenitentis in praesenti vita in quo solvit satisfaciendo per poenam 95 voluntarie assumptam absque eo quod a sacerdote sacramentaliter iniungatur aut in contritione sacramentali solvatur. Est vero forum Dei in purgatorio in quo solvit satisfaciendo per poenam a Deo inflictam. Et se habent poenae solvendae in isto duplici foro, et solvendae seu solutae per sacramentalem contritionem aut per sacramentalem per sacerdotem 100 iniunctionem, quae potest dici solutio poenae in foro Christi hominis per ordinem in peccato, quia poena in foro Christi soluta divina reputatione cara est et pretiosa valde, quia sacramentalis; minus autem est cara et pretiosa illa quae solvitur in foro poenitentis; vilis autem et minime cara seu pretiosa est illa quae solvitur in foro Dei, quia in istis 105 tribus foris poenis inaequalibus non solvitur nisi aequale debitum. Unde si quis non solvit totam poenam temporalem, cuius debitor est pro peccatis suis, in sacramentali contritione aut sacramentali iniunctione a QUAESTIO 14 X 40rb sacerdote, si | vult pro poena satisfactoria unius diei in foro Christi 110 satisfacere poena unius diei in foro poenitentis, acerbitas poenae diei I 363rb illius | erit maior. Si etiam aliquis non solvit totam poenam dictam temporalem, cuius est debitor, nec in foro Christi nec in foro H 272vb poenitentis, si oporteat illum pro poena satisfactoria unius diei in | foro Christi aut in foro poenitentis satisfacere poena unius diei in foro Dei, Bad. 589vO acerbitas poenae unius diei satisfactoriae in foro Dei erit multo maior.| De solutione autem poenae debitae per indulgentiae remissionem est quaestio proposita, quae remissio non fit ab homine nisi per potestatem super hoc illi a Deo commissam. Propter quod additur in descriptione indulgentiae ‘a praelatis Ecclesiae facta’; illis enim solis 120 super hoc commissa est auctoritas sive potestas, et hoc quando Christus, M a t t h a e i XVIIIo, uni dixit pro omnibus et omnibus in uno: «Quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis». Et super isto articulo posito in descriptione indulgentiae praedicta mota est quaestio proposita: an indulgentiae praelatorum tantum valeant quantum sonant. 125 Et tangit potestatem ipsorum in conferendis indulgentiis aut posuit ipsas pro libito voluntatis conferre quando volunt, quibus volunt et S 262ra quantum volunt, prout | tangitur in primo argumento.| Bad. 589vP Ad cuius intellectum, quantum pertinet ad propositum, est advertendum quod ista tria, scilicet donatio, redditio et dispensatio, L 248vb differunt inter se, quia donatio respicit solum | voluntarium in donante qualiscumque fuerit accipiens, redditio autem respicit debitum in dante et meritum in recipiente, dispensatio vero respicit voluntarium in dispensante et dignum in eo cui dispensatur. Quia autem donatio respicit solummodo voluntarium in donante, propterea solum ille qui 135 plenam et liberam habet potestatem super rem conferendam potest eam donare, hoc est dare absque culpa sua et omni iniuria alterius quibuscumque indifferenter dignis et indignis, bene meritis et male meritis, modo quo «Deus solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos», ut dicitur M a t t h a e i Vo. Si igitur praelati talem 140 haberent potestatem super indulgentiis conferendis, tunc certum esset penitus quod tantum valerent quantum sonant, quia tantas conferrent cuique quantas vellent, et sic tantum cuique valerent quantum vellent, etiamsi non subesset rationalis causa conferendi indulgentias tales. Sed quod talem potestatem Christus concesserit praelatis Ecclessiae super C 209va collatione bonorum Ecclesiae sive temporalium | sive spiritualium, ut scilicet absque rationabili causa et absque culpa eorum conferre possint illa pro voluntate eorum maxime male meritis et indignis, non est verisimile, quia hoc vergeret non in Ecclesiae aedificationem sed potius G 266rb in eius destructionem et esset contrarium illi quod | APOSTOLUS QUODLIBET XV instruendo Corinthios super potestatem praelatorum Ecclesiae sibi et 150 aliis a Deo concessae; dicit enim A d C o r i n t h i o s Xo: «Quam dedit Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram». Ubi dicit G l o s s a : «Id est, ut nos aedificemus in virtutibus, non ut prava doctrina vel exemplo corrumpamus». Unde sicut praelati non habent potestatem corrumpendi impune et absque peccato suos subditos prava doctrina, 155 secundum illud I I ae A d C o r i n t h i o s XIIIo: «Non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate», sic non habent potestatem corrumpendi illos impune et absque peccato, pravo exemplo operis, quale esset prava administratio bonorum et spiritualium et temporalium Ecclesiae.| Unde H 273ra super illud Iae < A d > C o r i n t h i o s IIIo: «Omnia vestra sunt, nos autem 160 et Christi, Christus autem Dei», Glossa: «Nam et vita et mors doctorum ad aedificationem subditorum | esse debent. Hoc ideo dicit Apostolus ut sicut haec I 363va nostro iudicio concessa sunt et subiecta, ita et nos Christo subiciamur. Christus autem Dei Patris proprius est Filius faciens eius voluntatem, ut et nos faciamus ipsius». Nunc autem voluntas Christi non est nisi bona administratio 165 bonorum Ecclesiae, quam facere habet in persona Christi praelatus Ecclesiae, et facere eam debet pro posse suo, sicut Christus eam faceret si praesens esset, ut iam inferius dicetur. Quia vero redditio respicit | debitum in dante et meritum in Bad. 590rP recipiente, propter quod sibi quidquam conferendum est, meritum dico 170 vel ipso acquisito in opere praeterito, de quo nihil ad praesens, vel acquirendo in opere futuro atque promisso, quod valet ad propositum, eo quod indulgentiae non conceduntur nec concedi debent nisi pro aliquo pio opere exercendo; aliter enim pro mera voluntate conferentis conferrentur contra iam declarata. 175 Dicunt igitur | aliqui quod indulgentiarum concessio est quaedam L 249ra praemii redditio pro bono opere exercendo et pollicito, et quod indulgentiae non valent quantum sonant nisi habito respectu ad meritum operis secundum aequalitatem meriti | in opere et praemii in S 262rb indulgentiarum retributione, ut ideo non plus valeant indulgentiae quam 180 vir bonus secundum rectam regulam iustitiae iudicare debeat eas valere, et hoc habito respectu ad meritum cuiusdam cui dantur et valorem ad exsecutionem operis pro quo dantur; et sic compensatis indulgentiis uniuscuiusque secundum meritum suum et valorem, ut secundum hoc aliquis indulgentias | consequatur in toto et ei similiter valeant quantum X 40va sonant, et aliquis in parte sed secundum plus et minus, secundum quod plus et minus meretur in opere et perficit ad operis exsecutionem; et ei non valeant quantum sonant nisi proportionaliter operi, nec possint ei tantum valere simpliciter quantum sonant, quia, ut dicunt, aliter absque causa rationabili viderentur fieri, quia scilicet ipsis indulgentiis non fieret 190 QUAESTIO 14 debita recompensatio in opere. Et sic dicunt quod illis solis tantum valent quantum sonant, qui tanta fide, devotione et opere ad indulgentias promerendas se exhibent, quanti pretii vel valoris sunt ipsae indulgentiae, et quod Ecclesia quadam pia fraude praedicat illas cunctis 195 valere plus quam valeant multis, ut sic illos saltem ad aliquid de indulgentiis alliciat. Sed hoc ultimum dictum, scilicet Ecclesiam uti quocumque mendacio, perniciosum est valde, sicut hoc esset perniciosum dicere de Sacra Scriptura. Non enim minor est auctoritas Ecclesiae in agibilibus 200 quam Ecclesiae in credibilibus. Unde simile dicendum est de auctoritate Ecclesiae illi quod de auctoritate Scripturae dicit AUGUSTINUS in Ia epistola A d H i e r o n y m u m : «Admisso semel in tantum auctoritatis fastigium officioso aliquo mendacio, nulla illorum librorum particula manebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis». Sed quod 205 indulgentiae aliquae diversis diversimode possint valere secundum diversitatem meritorum, certe bene posset esse ita in indulgentiis collatis H 273rb in opere indeterminato | secundum quantitatem | a praelato, puta quod C 209vb centum dies indulgentiarum haberet quicumque ad fabricam alicuius L 249rb ecclesiae | piam conferret eleemosynam, et maxime si praelatus 210 intenderet et exprimeret verbis quod ille qui conferret secundum facultatem haberet illas indulgentias in totum, qui vero offerret citra facultatem suam haberet illas non in totum, sed partem illarum, et hoc I 363vb maiorem | vel minorem, secundum quod plus vel minus attingere datum est secundum vires facultatum suarum. 215 Et etiam bene posset ita esse in opere determinato secundum quantitatem ad percipiendum totam indulgentiam, maxime si praelatus exprimeret casus in quibus vellet et intenderet quod totas perciperet, et in quibus vellet et intenderet quod non nisi partem secundum exigentiam impensi operis, secundum quod exprimit N i c o l a u s 220 P a p a I V in quibusdam litteris suis generalibus per quas ad subventionem Terrae Sanctae post subversionem novissimam civitatis Acconensis universos Christicolas exhortatur, quae sic incipit: «Illuminet Dominus super vos vultum suum». In illis enim litteris exprimit tres casus trium operum pro quibus obtinentur plenae indulgentiae, quas exprimit 225 et determinat sic inquiens: «Ut eiusdem terrae negotium eo libentius eoque ferventius prosequi studeatis, quo potiorem fructum ex vestris laboribus vos noveritis percepturos, nos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi et illa quam nobis, licet indignis, Deus ipse S 262va ligandi atque solvendi contulit potestatem, omnibus qui vexilli | dominici charactere 230 insigniti personaliter propriis sumptibus in praedictae terrae sanctae subsidium proficisci curaverint plenam suorum peccaminum, de quibus veraciter fuerint corde QUODLIBET XV contriti et ore confessi, veniam indulgemus, et in retributione iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum». Ecce primus casus, et sequitur continuo secundus et tertius: «Eis autem qui licet in alienis expensis, in propriis tamen illuc personis accesserint, et illis 235 similiter, qui iuxta qualitatem et facultatem | suam personas idoneas in expensis G 266va propriis destinabunt, quamvis personaliter ipsi non vadant, plenam suorum concedimus veniam peccatorum». Intellige quoad reatum poenae debitae peccatis, non autem quoad maculam. Illa enim non est materia indulgentiae, nec peccata ratione illius, ut habitum est supra. 240 Continuo autem exprimit alios quattuor casus quattuor operum pro quibus obtinentur partialiter dictae indulgentiae, sic inquiens: «Huiusmodi quoque remissionis et indulgentiae volumus et concedimus esse participes iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum eos qui, licet non iuxta qualitatem et facultatem suam, aliquam tamen seu aliquas personas in subsidium dictae terrae 245 propriis sumptibus destinabunt». Ecce primus casus. Et sequuntur continuo simul secundus et tertius et quartus: «Vel de suis bonis temporalibus contribuent ad aliquas destinandum, necnon omnes, qui ad subventionem ipsius terrae de bonis eisdem aliqua ministrabunt, prout singulis divina fuerit inspiratione H 273va suggestum, aut alias ad promotionem praesentis negotii consilium | et auxilium impenderint opportunum». In litteris autem suis exsecutoriis super signi crucis praedicatione exercenda quae sic incipit terrae sanctae | miserabilem statum, exprimit idem L 249va Papa duos alios casus | in quibus partialiter obtinentur dictae X 40vb indulgentiae, quintum videlicet, cum aliqui [qui] in praedictis tribus 255 casibus in quibus plena obtinetur indulgentia, signum crucis susceptae de consilio Ecclesiae redimerint sic inquiens: «Qui crucem susceperint in praedictae terrae subsidium vel personaliter in propriis aut alienis expensis accedere, vel iuxta qualitatem et facultatem suam bellatores seu alias personas idoneas destinare, vel | saltem si ex causis legitimis Ecclesiae opportunum fore videbitur I 364ra susceptae crucis votum ad arbitrium Apostolicae Sedis seu eorum qui ad hoc fuerint deputati per ipsam, de | facultatibus suis redimere tenebuntur. Hos autem qui taliter Bad. 590vP huiusmodi votum redimerint remissionis et indulgentiae quae transfretantibus | in C 210ra subsidium ante dictum conceditur, volumus et concedimus esse participes iuxta quantitatem subsidii quod impendent, et eius qua hoc facient devotionis affectum». 265 Sextum, videlicet in illis praedicatoribus qui negotium crucis populo proponent, sic inquiens: «Porro quia dignus est operarius mercede sua, in hoc divino fideliter laborantibus opere praeter mercedem aeternam, quam merito sperare potestis quotiens studueritis populis ad hoc specialiter convocatis proponere verbum crucis, centum dierum indulgentias elargimur, ac indulgentiae memoratae quae 270 transfretantibus in subsidium supra dictum conceditur iuxta laboris mensuram volumus participatione gaudere». QUAESTIO 14 S 262vb Et est advertendum | quod plena indulgentia in solis illis casibus obtinetur in quibus expresse conceditur, in aliis autem nequaquam, nec 275 etiam maior quam conceditur secundum quod idem in eadem littera exsecutoria dicit sic: «Cum autem omnibus Christi fidelibus qui eidem terrae succursum impenderint opportunum unicuique secundum proprium meritum indulgentiam salutarem, ac maxime illis qui cruce suscepta in ipsius terrae subsidium vel personaliter ibunt vel personas idoneas iuxta qualitatem et facultatem suam 280 destinabunt in propriis sumptibus, multiplicium gratiarum beneficia concedamus, sicut in aliis nostris litteris praelibatis seriosius continetur, earundem litterarum tenorem volumus populis Christianis frequenter et diligenter exponi. Ita, si qui, provide quod et beneficia supra dicta quae ipsis in terra concedimus et copiosam mercedem quae ipsis praeparatur in caelo cognoscere valeant et amare, nec tamen ex 285 verbis nostris concipiant se aut plenam in casibus in quibus nequaquam conceditur Bad. 590vQ aut maiorem quam concedatur indulgentiam promereri».| Est autem hic advertendum quod, licet dominus Papa solum sex exprimat casus qui pertinent ad materiam de qua scribit, in quibus non participatur tota indulgentia, sed percipit eam quisque partialiter et H 273vb proportionaliter secundum laborem | suum in opere et secundum devotionem suam in mente, possunt tamen esse quam plurimi alii in diversis materiis, licet etiam in talibus casibus indulgentiae non valeant nisi habito respectu ad meritum et devotionem personae, sive iuxta L 249vb quantitatem subsidii et | devotionis affectum, prout vir bonus 295 secundum rectam regulam iustitiae iudicare deberet. Non tamen verum est dicere praelatos Ecclesiae non habere ampliorem potestatem super indulgentiis conferendis ut valeant, nisi habito dicto respectu, ut non possint plus valere quam requirunt meritum operis et devotio mentis seu affectus, nec aliter tantum valere quantum sonant, nec universaliter 300 possent plus concedere in indulgentiis quam Ecclesia esset receptura in servitiis. Si enim ita esset, tunc indulgentiae non darentur nisi ex debito secundum aequitatem iustitiae commutativae, non autem secundum aliquam gratiam, et sic indulgentia nomen indulgentiae amitteret, quia perciperetur ex puro debito et nequaquam ex gratia, quia secundum 305 APOSTOLUM < A d > R o m a n o s 4o: «Ei qui operatur merces non I 364rb imputatur secundum gratiam sed secundum debitum. Ei vero qui | non operatur reputabitur secundum propositum gratiae Dei». Nomen enim indulgentiae implicat gratiam, et ex hoc solo indulgentia dicitur ‘indulgentia’ quod conceditur de gratia, sicut nomen debiti excludit gratiam, et includit 310 meritum, a quo debitum habet rationem debiti cui redditur merces secundum illud APOSTOLI Iae < A d > C o r i n t h i o s 3o: «Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem», alius plus, alius vero minus, quia ut dicit IIae < A d > C o r i n t h i o s 9o: «Qui parce seminat QUODLIBET XV parce et metet». Et sic etiam praelati diversis personis secundum inaequalitatem operis et subsidii atque devotionis affectum non possunt 315 indulgentias aequales concedere, quod falsum est. Nam in praedictis tribus casibus, in quibus dominus Papa concedit aequalem indulgentiam, scilicet omnium peccatorum, et remissionem, et tamen opus et subsidium in illis est inaequale. Plus enim est transfretare in propria persona et in propriis expensis, minus vero est transfretare in propria 320 persona et in alienis expensis; minimum enim non transfretare in propria persona, sed in propriis expensis mittere alium, etiam aequali existente devotionis affectu, qui etiam potest esse maior in maiori | G 266vb opere. Potest etiam contingere quod pauciora peccata | ei | indulgentur S 263ra C 210rb quam aliis, quia forte pauciora commisit.| Bad. 590vR Sic | ergo dico quod concessio indulgentiarum mensuranda non X 41ra est ex voluntate conferentis illas, ut tantum valeant quantum velit eas valere, tantas conferendo quantas conferre voluerit et sic dicendo «sic volo», «sic iubeo» sit pro ratione voluntas; hoc enim est contra rationem. Neque similiter mensuranda est ex condicione personae cui 330 conceduntur, neque etiam ex aliquibus circa ipsam, quae debitum inducunt ad conferendum illas, quasi reddant personam dignam aut condignam ad recipiendum illas ex puro debito. Hoc enim est praeter rationem, quia est contra naturam indulgentiae. Et primum dictum, ut videtur, nimis extendit praelatorum potestatem in conferendis 335 indulgentiis; secundum vero illam nimis attenuat. Et sic dico quod nec conferuntur | donatione nec redditione, sed H 274ra dispensatione quae mediam viam tenet. Unde, quia dispensatio respicit voluntatem in dispensante et dignum congruitatis in eo cui fit dispensatio — aliter enim non esset dispensatio sed | dissipatio, L 250ra secundum quod alias in quaestionibus de Q u o l i b e t declaravi circa dispensationem super aliis —, concessio igitur indulgentiarum dispensatione partim mensuratur secundum voluntatem conferentis illas, partim vero secundum meritum et debitum operis illius cui dispensantur, ut nec fiat concessio indulgentiarum abundans nimium, 345 nec nimis diminuta, sed secundum regulam rectae rationis. Propter quod antepaenultima condicio sive differentia in descriptione indulgentiae est quod remissio in ipsa fiat rationabiliter. Et sic praelatus concedens indulgentias in conferendo eas non debet se reputare donatorem illarum nec retributorem, sed dispensatorem, dicente APOSTOLO Iae < A d > 350 C o r i n t h i o s 3o: «Sic nos aestimet homo ut ministros Christi». Ubi dicit G l o s s a : «Deus auctor, nos coadiutores sumus, nec nimis nec minus de nobis arbitremur». Et super illud quod continue sequitur in epistola: | «Et Bad. 591rR dispensatores mysteriorum Dei», dicit G l o s s a : «Quia secundum modum QUAESTIO 14 355 cuiusque ministeria dividimus». Aliter autem non esset bonus dispensator. Propter quod APOSTOLUS distinguens inter dispensatores ibi continue subdit dicens: «Hic autem quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur», G l o s s a : «Cui possit credi si bene dispenset». Ubi praemittit G l o s s a I 364va dicens: «Sciendum quia non | solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt».| Bad. 591rS 360 Ut autem recta ratione dispensentur indulgentiae a praelato, nec maiores nec minores quam congruat conferantur, sciendum quod praelatus in conferendo illas, ut et valere et tantum valere possint quantum sonant, ad duo debet aspicere, et secundum illa quantitatem Bad. 591rT illarum mensurare et voluntatem suam informare.| Quorum primum est 365 ut sit urgens necessitas conferendi illas, et hoc ex parte causae propter quam sunt conferendae, secundum vero est ut sit evidens utilitas si conferantur, et hoc ex parte illorum quibus sunt conferendae. In quibus duobus salvatur intentio illorum qui thesaurum Ecclesiae spiritualem, de quo distribuuntur indulgentiae, accumulaverunt, puta sanctorum 370 perfectorum, qui ad honorem Dei et Ecclesiae utilitatem opera satisfactoria pro peccatis in angustiis, tribulationibus, ieiuniis, eleemosynis, et ceteris operibus misericordiae atque martyriis super quantitate poenarum eis debitarum pro suis peccatis erogaverunt, qui, ut S 263rb legitur < A d > H e b r a e o s 11o, «per fidem vicerunt regna, operati sunt | 375 iustitiam, adepti sunt repromissiones; alii autem distenti sunt. Alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti; quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis et in cavernis terrae». 380 De supererogativa enim perpessione poenarum indebitarum ad honorem Dei et profectum universalis Ecclesiae istorum, ut H 274rb membrorum | ipsius Ecclesiae et praecipue Christi ut capitis eiusdem, L 250rb qui nullius peccati reus aut debitor existens omnia | prospera mundi contempsit et adversa sustinuit, quae contrario modo appetendo aut 385 fugiendo omnia peccata committuntur, dicente AUGUSTINO in libro D e v e r a r e l i g i o n e : «Nullum peccatum committi potest, nisi dum C 210va appetuntur ea quae ille contempsit aut | fugiuntur quae ille sustinuit», thesaurus Ecclesiae de cuius distributione indulgentiae fieri possunt collectus est. Primum ergo ad quod praelatus debet aspicere in conferendo 390 indulgentias est urgens necessitas conferendi eas, quae pertinet ad causam finalem propter quam conferendae sunt indulgentiae, quae debet movere praelatum ad indulgentias conferendas, quae quidem causa finalis est honor Dei et profectus Ecclesiae, qui sperantur consequi ex opere pro quo faciendo conferuntur indulgentiae, propter QUODLIBET XV quod paenultima condicio in descriptione indulgentiae apposita est quod 395 remissio in indulgentia debet fieri ex rationabili causa.| Bad. 591rV Secundum autem ad quod praelatus debet aspicere | in conferendo X 41rb indulgentias est evidens utilitas in conferendo eas, quae pertinet ad causam materialem, cui dispensandae sunt indulgentiae, quae sunt personae illae quibus conferendae sunt indulgentiae, in quibus praelatus 400 considerare debet priusquam conferat eis indulgentias, ut sint congruae et idoneae ad exsequendum opus pro quo indulgentiae conferuntur, et etiam ut ipsum opus sit tale per quod honor Dei et profectus Ecclesiae proveniant, ad quod exsequendum non nisi idoneis indulgentiae sunt conferendae, dicente domino NICOLAO PAPA in littera exsecutoria 405 praedicta: «Huiusmodi ministerium sollerter et efficaciter exsequi studeatis omnes fidei orthodoxae cultores ad tam pii negotii prosecutionem per idoneos praedicationibus crebris ac sedulis exhortando». Unde si aliquae indulgentiae specialiter essent dispensandae pro opere manualis conflictus, solummodo idoneis ad bellandum debent dispensari, sicut et soli idonei 410 ad bellandum | debent eligi, et ceteris denegari, sicut a manuali conflictu I 364vb deberent repelli, dicente VEGETIO libro D e a r t e m i l i t a r i Io cap.o 8o: «Hoc est in quo totius rei publicae salus versatur, ut tirones non tantum corporibus, | sed et animis praestantissimi delegantur. Iuventus enim cui defensio G 267ra provinciarum, cui bellorum committenda est fortuna, et genere si copia suppetat et 415 moribus debet excellere. Honestas enim idoneum militem reddit et verecundia dum prohibet fugere, facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignarus, si pluribus stipendiis moretur in castris? Numquam exercitus profecit tempore cuius in probandis tironibus claudicavit electio. A magnis ergo viris magna diligentia idoneas eligi | convenit». S 263va Sed tamen qualescumque sint illi quibus indulgentiae sunt conferendae, et etiam qualecumque et quantumcumque sit magnum opus pro quo sunt conferendae, non sunt congrui seu idonei ad illud opus exsequendum ut pro illo indulgentias mereantur percipere, nisi | H 274va sint fidei et caritatis devotione inflammati, qua illis a quibus thesaurus 425 Ecclesiae, unde indulgentiae conferuntur, sunt | coniuncti ut membra L 250va membris in corpore Ecclesiae sub capite Christo. Et quicumque tales sunt ad illud exsequendum quoquo modo utiles sunt vel corporaliter vel spiritualiter, et ideo ipsis sunt indulgentiae conferendae. Unde continue post iam dicta subdit dominus Papa dicens: «Quod quidem venerabile signum 430 volumus ut cunctis devote petentibus concedatis generaliter omnibus praedicentes, quod qui eandem crucem susceperint in praedictae terrae subsidium» etc., ut iam supra habitum est, quod dominus Papa vult valde rationabiliter, quia plerumque multum proficiunt reipublicae occulti non apparentes in publico suis orationibus ac devotionibus, dicente AUGUSTINO in libro 435 QUAESTIO 14 D e m o r i b u s E c c l e s i a e : «Secretissimi penitus ab omni hominum aspectu, pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et eius pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae non nisi 440 sanctorum intelligentibus percipi potest. Videntur nonnullis res humanas plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit». Et ideo pro solis orationibus talium quibus interpellant Deum Bad. 591vV pro negotii prosperatione et pro | illis qui illud exsequuntur C 210vb rationabiliter indulgentiae | possunt concedi. 445 Quae quidem duo ad quae debet praelatus aspicere, ambo illorum simul referendo ad opus intentum, ut scilicet sit ex parte finis qui intenditur pietas, puta in honorem Dei et profectus Ecclesiae, et ex parte materiae, puta operantis et operis utilitas ad talem finem assequendum, sufficiens sunt causa sive ratio distribuendi indulgentias 450 maiores sive minores pro voluntate praelati dispensantis illis, et hoc aequaliter disparibus personis et inaequaliter idoneis ad operis intenti exsecutionem. Unde in praedictis sex casibus in quibus dominus Papa concedit indulgentias particulariter, quae in aliis tribus casibus concedit universaliter, potuisset etiam concessisse illas universaliter si voluisset, et 455 aequaliter perceptae fuissent in omnibus illis casibus. Sed cum praedictis duobus supponendum est quod in conferente indulgentias sit auctoritas ex hoc quod legitime praefectus est multitudini populorum. Ex hoc Bad. 591vX enim illa quae communia sunt multitudini habet eidem dispensare.| Et sic in dispensatione indulgentiarum ut valeant et tantum valeant I 365ra | quantum sonant, quattuor simul debent concurrere, videlicet pietas in fine ad quem dantur, utilitas in opere pro quo dantur, caritas in operante cui dantur, et auctoritas in dispensatore a quo dantur. Quibus concurrentibus praelati factum Deus approbat et acceptat sanctique omnes, de quorum meritis indulgentiae fiunt, quia in merendo quod aliis 465 de poenis suis indulgentiae fierent id ipsum finaliter intendebant tunc X 41va quod | praelatus nunc intendit, et per hoc praelatus vice illorum S 263vb indulgentias confert et personas illorum reputat et vice | illorum facit L 250vb quod ipsi facerent si praesentes essent, ut possit | praelatus in H 274vb conferendo indulgentias dicere cum APOSTOLO illud IIae < A d > | 470 C o r i n t h i o s 2o: «Ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi», supple donavi, id est condonavi sive remisi aut indulsi, ubi dicit G l o s s a : «Ut ratum quod donavit ostenderet apud Deum, subdit: et hoc feci ‘in persona Christi’, id est acsi ipse Christus condonaverit, quia nihil sine spiritu Dei agebat Apostolus». Quod si sic condonarent praelati Ecclesiae et 475 distribuerent indulgentias dispensando, proculdubio tantum valerent quantum sonarent, singulis quibus conferuntur in caritate positis et QUODLIBET XV finem praedictum intendentibus fideque operante per dilectionem ad illius finis consecutionem operis iniuncti sedula exsecutione tendentibus, etiam non aequaliter operantibus aut subsidium conferentibus in opere ad finis illius consecutionem, proportionaliter tamen operantibus et 480 subsidium conferentibus secundum modum congruentem sibi pro qualitate et facultate personarum, puta si detur indulgentia centum dierum offerenti pias eleemosynas secundum qualitatem et facultatem sui alicui fabricae, offerentibus autem non secundum qualitatem et facultatem iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, si pauper 485 unam pictam de sibi ad victum necessario, ita integre indulgentias centum dierum obtinet, ut dives qui offert unam marcam de suo abundanti, quasi unum solum denarium offerret, non totam illam indulgentiam, sed partem proportionalem quantitati subsidii et devotionis affectui. Sed si unum et idem opus fuerit determinatum a 490 praelato, tunc quicumque illud facerit in caritate existens, aequaliter accipiet ceteras indulgentias statutas, et quilibet illorum totas etiam ceteris omnibus disparibus, puta in transfretando cum signo crucis, aequaliter percipient omnium peccaminum indulgentiam: rusticus pauper et debilis, si faciat quod in se est ad liberandum terram sanctam 495 de manibus Sarracenorum, sicut et rex strenuus et dives cum forti suo exercitu debellans Sarracenos. Et si dentur indulgentiae visitantibus ecclesiam aliquam, ita integre obtinet illas veniens a propinquo et modicum visitando et veniens a remotis ac multum laborans, et hoc quia indulgentiae simpliciter concessae et determinatae a praelato non 500 proportionantur aut mensurantur secundum statum aut qualitatem | aut C 211ra meritum seu opus recipientium, sed secundum praedicta duo, ad quae debet praelatus aspicere in conferendo indulgentias et secundum beneplacitum voluntatis suae, | illis iam suppositis.| G 267rb Bad. 591vY Sed est hic advertendum quod quamvis inaequales secundum 505 qualitatem operandi aut conferendi subsidium et secundum quantitatem operis inaequales recipiant indulgentias, non plus operantes aut amplius subsidium conferentes frustrantur mercede pro illo quod plus erogant ceteris, quia quidquid | erogans ultra id | minimum ex caritate I 365rb L 251ra procedens quo quisque secundum statum, qualitatem et facultatem 510 personae suae obtinet totas indulgentias concessas pro opere aut subsidio determinato, totum illud quod supererogat reputatur ei a Deo ad cumulum meriti vitae aeternae. Non enim opus iniunctum pro indulgentiis obtinendis ad remissionem poenae debitae peccatis factum ex caritate solum valet | ad promerendum illas indulgentias, sed cum H 275ra hoc etiam valet ad promerendum praemium essentiale vitae aeternae, acsi pro illa sola fieret et non pro indulgentiis. Hinc dominus Papa in QUAESTIO 14 littera exsecutoria praedicta praecipit praedicatoribus crucis quod S 264ra diligenter et frequenter exponant | populis litteram, qua exhortatur 520 universos ad susceptionem crucis, quatenus beneficia quae pro crucis susceptione efficaci promittit illis in terra, puta remissionem peccatorum et immunitates privilegiorum et copiosam mercedem, quae etiam cum illis praeparatur in caelis, cognoscere valeant et amare, sicut iam habitum est superius. Unde et in illa littera hortatoria eisdem indulget «plenam 525 suorum peccaminum veniam», et insuper pollicetur «salutis aeternae augmentum», ut similiter iam habitum est supra. Quapropter si dicto modo praelatus indulgentias dispensaret, nemo iustum ipsum obiurgare posset tamquam abusorem potestatis suae ac dissipatorem, non dispensatorem, misericordiae Dei atque 530 derogatorem iustitiae Dei, quasi ipsa Dei iustitia tolerare non posset, acceptando quod tantas indulgentias et tam crebras indifferenter omnibus etiam pro modico opere sive subsidio dispensaret, quasi peccata per hoc manerent impunita. Sed non est ita, quia per indulgentias illi qui eas suscipit nihil de poena peccatis debita sic 535 remittitur, ut peccata alicuius quoad minimum culpae cuiusquam maneant impunita simpliciter, licet puniantur in illo qui peccavit, quia Bad. 592rY poenae aliorum reputantur illi pro suis et sibi computantur | atque X 41vb reputantur | tamquam satisfactoriae Deo pro peccatis illius loco poenarum propriarum, acsi debitum quod unus alicui domino debet, Bad. 592rZ alter pro eo illi domino solveret aut illi daret de suo de quo solveret.| Sic enim in persona Christi et sanctorum, de quorum poenis meritoriis supererogatis ultra poenas debitas peccatis illorum ad Dei honorem et Ecclesiae utilitatem fiunt indulgentiae, praelatus minister Ecclesiae quod unus merebatur et in poenis sustinuit alteri tribuit, ut ille 545 de illo pro poenis sibi debitis Deo satisfaciat, aut ut praelatus ipse de illo quod unus merebatur et in poenis sustinuit, quod iam in potestate sua positum est, secundum iam dicta, pro altero Deo satisfacit, et Deus iuste simul et misericorditer huiusmodi satisfactionem acceptat. Et sic per indulgentias remittuntur poenae debitae uni per recompensationem L 251rb factam Deo de poenis indebitis aliorum aut | alterius, ut dicit ultima condicio sive differentia superius posita in descriptione indulgentiae. Si vero praelatus, non pensatis illis ad quae, ut diximus, debet aspicere, indulgentias distribuat, non video quomodo omnino valeant aut tantum valeant quantum sonant, et non sit potius dissipator 555 bonorum spiritualium Ecclesiae quam dispensator. Hoc tamen determinando non assero, nec diminuere volo potestatem praelatorum et praecipue summi Pontificis, sed pie supponere quod praelati et QUODLIBET XV praecipue summus Pontifex indulgentias dispensant, consideratis his et pensatis quae in his conferendis debent considerari et pensari.| H 275rb Bad. 592rA Ut | autem aliquid in summa tenere valeamus de potestate I 365va praelatorum, sciendum quod in praelatis Ecclesiae duplex est potestas, | C 211rb scilicet una sacramentalis et alia iurisdictionalis, et utraque dicitur clavis. Prima quidem dicitur ‘clavis ordinis’, quia potestatem illam non habent nisi per ordinum susceptionem. Secunda vero dicitur ‘clavis auctoritatis’ et illam habent per canonicam electionem et institutionem in 565 ministerium ecclesiasticum. Et potestate sacramentali sive clave ordinis habent efficaciam operandi sacramentaliter et mediantibus sacramentis Ecclesiae tantum. Quorum effectus, quia sunt determinati a Deo et inditi sensibilibus elementis, scilicet rebus | et verbis, idcirco praelati tali S 264rb potestate non habent potestatem operandi nisi determinatum quid, et 570 quasi moventur secundum vim a Deo sacramentis inditam. Unde ad libitum effectum operis sui per talem potentiam taxare non possunt, nec circa sacramenta ecclesiastica quoad essentialia illis, sicut neque circa divina mandata quidquam immutare possunt. Sed si ausu temerario – quod absit! – quisquam illorum circa illa sacramenta ultra aut praeter 575 divinitus ordinata , nihil omnino esset quod ageret quoad spiritualem effectum ligandi atque solvendi.| Bad. 592rB Potestate vero auctoritatis sive clave iurisdictionis, ad quam pertinent indulgentiae et collatio beneficiorum ecclesiasticorum totusque correctionis ordo atque ecclesiastici regiminis, habent praelati efficaciam 580 operandi civiliter, immediate et voluntarie modo liberi arbitrii, prout Deus totum ecclesiasticum regimen dispositioni eorum reliquit, circa illud modicum aut nihil determinando, et hoc in illo generali quod dictum est omnibus in Petro: «Quodcumque solveris super terram» etc. Licet enim nullibi in canone Bibliae specialiter scriptum sit potestatem 585 conferendi indulgentias collatam fuisse praelatis Ecclesiae, tamen postquam in universali Ecclesia observatum est quod praelati indulgentias conferunt, firmiter credendum est quod super hoc potestatem datam a Christo aut intellectam dari in illo generali, licet non specialiter scriptam, acceperunt, et sic quod indulgentiae quas conferunt 590 valeant. Indulgentiae, dico, datae a praelatis, quia nisi valerent, non essent indulgentiae omnino. Si quid tamen in regimine suo in Ecclesia | G 267va non recte secundum rationis et iustitiae normam disponant et non in persona Christi, id est non acsi Christus disponeret – quod absit! – et si id quod agunt efficaciam habet et ratum sit, ipsi tamen peccant. 595 Circa | dispositionem enim temporalium bonorum L 251va ecclesiasticorum et iurium in illis obtinendis, eo quod minor cura est Deo de illis, quidquid praelati disponunt, maxime ille qui habet QUAESTIO 14 exsecutionem plenitudinis potestatis, etsi erret non dispensando illa 600 talibus personis qualibus deberet illa dispensare, nihilominus tenet et ratum est quod faciunt. Nec Deus vult quod quisquam in Ecclesia illud retractet. Ut enim dicitur in litteris legum saecularium, «sacrilegii instar est dubitare an is dignus sit quem elegerit imperator», sicut etiam vult quod a nemine retractetur quod ab ipso fuerit iudicatum, IXa quaestione ultima 605 ‘Sola enim’ et ceteris sequentibus usque in finem. Et hoc nisi iudicium illud fuerit erroneum in fide vel in praeiudicium universalis Ecclesiae, ut XXVa q.e 1a ‘Sunt quidam’, et notatur super XLa distinctione super X 42ra capitulum | ‘Si Papa’, et Ia q.e 7a super capitulum ‘Nisi vigor’.| H 275va Et aestimant aliqui quod similiter est in dispositione seu 610 dispensatione bonorum spiritualium Ecclesiae, cuiusmodi sunt merita supererogationis Christi et sanctorum, de quibus fiunt indulgentiae. I 365vb Dicunt enim | quod simpliciter et absolute indulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant, et scribuntur sive praedicantur valere, ita etiam quod si praelati tam inordinate remittant poenas debitas peccatis 615 sive indulgentias effundant, quod homines in tantum considerant de indulgentiis quas abundanter de facili obtinent, quod ab operibus poenitentiae satisfactionis et misericordiae penitus revocentur, tamen S 264va quod remittunt remissum est apud Deum, et quod indulgent | indultum est, et hoc sive absque omni opere iniuncto, sive iniuncto opere 620 minimo, quod nec vergit in honorem Dei nec in utilitatem Ecclesiae, puta si summus Pontifex dicat alicui: «Leva festucam de terra, et de C 211va plenitudine potestatis nostrae relaxamus, remittimus | sive indulgemus tibi omnem poenam peccatis tuis debitam ad quam Deo es obligatus». Si Bad. 592rC ita sit, Deus novit. Ego tamen nescio| nec video quomodo aliquae 625 indulgentiae a praelato Ecclesiae ratae possint esse aut valere, et maxime tantum valere quantum sonant, nisi adsit finis movens, scilicet honor Dei et profectus Ecclesiae, vel universalis vel alicuius particularis pro se aut pro aliquo eius membro, quae debent urgere praelatum ad conferendum indulgentias pro opere quod sic evidenter sit utile ad 630 consequendum illum finem. Quod si non fieret honor Dei et Ecclesiae profectus, qui per illud curari possent, omnino deficerent, vel in Ecclesia universali, vel in aliqua ecclesia particulari, aut in aliquo eius membro, quemadmodum moderno tempore deficerent in universali Ecclesia honor Dei et profectus Ecclesiae universalis procurandi per Dei gratiam 635 in passagio generali, cui dominus P a p a N i c o l a u s in dicta littera exhortatoria dixit praefigendum omnibus cruce signatis et cruce Bad. 592vC signandis terminum, | «festum videlicet nativitatis beati Ioannis Baptistae quod erit in anno Domini MCCXCIII», nisi pro opere transfretandi et liberandi terram sanctam de manibus Sarracenorum largissimae indulgentiae QUODLIBET XV conferentur | talibus qui utiles sunt ad tale opus exsequendum, et nisi L 251vb secundum modum finis et laboris in opere rationabiliter mensuretur quantitas indulgentiarum, ut per hoc in illarum dispensatione concurrant simul gratia sive misericordia et iustitia: iustitia propter meritum operis, gratia propter veniam poenae debitam peccatis super mercedem aeternae retributionis proportionalem quantitati operis, quae principalius 645 ab operante debet attendi et exspectari ex opere quam indulgentia poenarum debita peccatis. Sed si talis finis adsit et secundum ipsum et secundum quantitatem laboris in opere rationabiliter moderentur indulgentiae — aliter enim finem frustrari possent per contemptum earum aut nimiam confidentiam in ipsis, ut dictum est —, non solum 650 valent, sed tantum valent quantum sonant, et hoc omnibus in caritate existentibus adiuncti operis exsecutionem laborantibus, et sic | H 275vb aequaliter valent in aequalibus et inaequaliter laborantibus. Et mensurantur indulgentiae non secundum meram voluntatem conferentis eas, ut dicit una opinio ponentium, scilicet quod indulgentiae possint 655 esse mere gratuitae absque omni merito operis, nec etiam mensurantur secundum meritum operantis recipientis eas, ut dicit alia opinio ponentium quod indulgentiae sunt simpliciter debitae, sed mensurantur medio modo, scilicet secundum modum et necessitatem finis et quantitatem laboris in genere operis, sed aliquando principaliter | I 366ra secundum necessitatem finis, puta quando potior honor Dei et Ecclesiae profectus ex minus laborioso opere sperantur, possunt pro illo exsequendo dari indulgentiae abundantiores quam pro alio opere magis laborioso, ex quo minus honor Dei et Ecclesiae profectus sperantur. Aliquando vero simpliciter mensurantur indulgentiae secundum 665 quantitatem | laboris in genere operis, puta quando non potior honor S 264vb Dei et Ecclesiae profectus sperantur ex opere minus laborioso, secundum quod dominus Papa in generali absolutione in cena Domini plures dies indulgentiae consuevit concedere advenientibus de partibus transmarinis quam aliis, et adhuc plures venientibus de ultra montes 670 quam venientibus de citra montes. Et ita secure potest dici quod indulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant et praedicantur valere, et simul concurrant ista quattuor, videlicet ex parte dispensantis auctoritas, ex parte recipientis caritas, ex parte operis utilitas, ex parte finis sive causae pietas. Et cum 675 debitum poenale cuiusque unum sit et idem, et quoad durationem in tempore aequaliter solvendum in quocumque foro, licet multum | X 42rb inaequaliter quoad acerbitatem poenae in foro Christi et in foro poenitentis et in foro Dei, sicut superius est expositum,| advertendum Bad. 592vD credo quod cum praelatus non distinguat neque determinet indulgentias 680 QUAESTIO 14 C 211vb dari, puta | decem dies de iniunctis sibi poenitentiis, sed decem dies simpliciter, intelligitur indulgentia fieri decem dierum de poena purgatorii, ut per decem dies indulgentiae citius liberetur a poenis L 252ra purgatorii quam si sine illis | indulgentiis decessisset, sicut citius G 267vb liberetur | a purgatorio per decem dies, si hic decem dies voluntariae poenae peregisset, quam si non peregisset. Et hoc provenit ex magna Dei misericordia, qui minores poenas in duplici foro vult nos sustinere, et ad maiores poenas purgatorii solvendas indulgentias nobis concessas reservat. 690 Et puto quod praelatus per intentionem potest conferre indulgentias dierum poenae a sacerdote iniunctorum, puta si poenitenti iniunctum sit sacramentaliter per sacerdotem ieiunare centum dies, praelatus pensatis causis praedictis potest indulgere quadraginta dies de iniunctis sibi poenitentiis. Itaque si ieiunaverit alios dies usque 695 quadraginta, non peccat ieiunium illorum omittendo. Vel potest ex causa omnem poenam iniunctam indulgere, sicut facit in indulgentiis generalibus omnium criminum, nec delinquit illam poenam iniunctam H 276ra omittendo, sicut per inoboedientiam delinqueret | si illam omitteret absque indulgentia. Et cum hoc omnes dies illius poenae omissae 700 sustinere deberet in purgatorio, si non impleret illam ex vita ista, sicut cum in foro Christi et in foro poenitentis non agit dies poenae cum acerbitate competenti aut dimittit eam agere per aliquam partem diei acerbitas illa omissa addetur acerbitati poenae in purgatorio. Et similiter portio diei omissa adiungetur diebus poenae purgatorii ut sic vel per 705 poenas proprias vel in praesenti vel in futuro vel per indulgentias oportet poenitentem reddere quaecumque deliquit usque ad minimum inclusive, ut nihil mali culpae maneat impunitum. Ad argumentum pro et contra respondendum est. Argumentum 710 enim pro parte affirmativa procedit probando indulgentias fore mensurandas secundum meram voluntatem conferentis eas. Argumentum autem pro parte negativa probat eas fore mensurandas I 366rb secundum meritum cuiuscumque in opere, cum tamen non | mensurentur nisi secundum modum finis et genus operis, ut dictum Bad. 592vE est.| Quod ergo arguitur primo, quod indulgentiae praelatorum tantum valent quantum sonant, quia corpus Christi principale est respectu meriti ipsius, sed praelati habent liberam dispensationem secundum QUODLIBET XV meram voluntatem suam corporis Christi faciendam populo, ergo et meriti ipsius et sic indulgentiarum, quae praecipue de merito operum 720 poenalium Christi indebitorum dispensantur, | dico quod praelati quoad S 265ra hoc habent potestatem dispensandi corpus Christi, quod videlicet si sint ordinati in sacerdotes et habeant debitam materiam consecrandi corpus Christi, puta panem de frumento, possunt illud consecrare quando volunt et quantum indigent fideles, sed non habent potestatem 725 consecrandi illud in alia materia. Possunt et ipsum consecratum dispensare quando volunt et quibus volunt, bonis et malis, sed non possunt determinare quantum eius communio debeat cuiquam illorum valere, quia talis dependet a solo Deo et dispositione communicantis. Nec possunt facere quod valeat et non | obsit non existenti in gratia. Et L 252rb sicut quoad aliqua praelati liberam habent dispensationem corporis Christi et quoad aliqua non, sic et indulgentiarum iuxta modum iam expositum, praecipue quoad indulgentiarum valorem secundum quem sunt accessoria ad corpus Christi, ut dicit argumentum. Sicut enim non possunt facere quod valeat corpus Christi non existenti in gratia, sic nec 735 possunt facere quod illi valeant indulgentiae. Possunt tamen plus super indulgentias sive super merita poenarum Christi, quae sunt accessoriae quam super corpus Christi,| quod est principale, quia possunt plures Bad. 593rE indulgentias concedere aut pauciores, salvis praedictis quattuor, et sic facere quod indulgentiae pro aliquo opere valeant plus vel minus, sed 740 non possunt plus quam unum corpus Christi dispensare, licet sub pluribus speciebus panis. Nihil etiam possunt facere ut aliquibus in eadem dispositione manentibus modo plus valeat, modo minus, licet sub pluribus speciebus panis vel sub paucioribus possint illud aliquibus ministrare, sicut possunt plures vel pauciores indulgentias | pro aliquo C 212ra H 276rb opere aliquibus conferre, non tamen omnino sic. Eo enim quod operantur in consecratione vi ordinis et modo naturae secundum praedicta, in tot speciebus conferre possunt quot eis proponuntur et consecratum populo ministrare; operantur autem in indulgentiarum dispensatione modo liberi arbitrii secundum regulam rectae rationis 750 quae non sinit quod tantum indulgentiarum dispensare possunt quantum velle possent absque regula | rationis, ut patet ex dictis. Et sic X 42va non est simile de dispensatione secundum quantum corporis Christi et indulgentiarum, si tamen tantum et in tanta quantitate et in tot speciebus panis quantum vellent ultra usum necessarium et honestum Ecclesiae 755 corpus Christi consecrare et ministrare possent, quod aliqui negant. Quod si illud non possunt circa corpus Christi, falsum est ergo medium assumptum in argumento, scilicet quod possunt dispensare corpus Christi in sacramento quantum volunt, sicut falsum est quod possunt QUAESTIO 14 760 dispensare indulgentias quantum volunt absque rationabili causa, quod Bad. 593rF nititur probare argumentum, sed non potest.| Ad secundum, quod «Deus non acceptat facta praelatorum nisi secundum iustitiam, quia non placet ei nisi iustum, non est autem iustitia quod aequaliter valeant singulis, quod esset si passim tantum valerent 765 quantum sonant, non ergo tantum valent quantum sonant», dico quod I 366va in dispensandis indulgentiis potest considerari | iustitia dupliciter et Bad. 593rG secundum utrumque potest earum dispensatio moderari.| Est enim in dispensandis illis quaedam iustitia consideranda qua iustum est quod illas praelatus pro loco et tempore dispenset, ut honor Dei et profectus 770 Ecclesiae per illarum dispensationem procurentur, quia si quandoque non pro loco et tempore illas dispensaret aut non tantas dispensaret quod honor Dei et profectus Ecclesiae dispensando illas procurari possent, non dispensando aut non tantas dispensando sed minores, aut S 265rb non procuraretur | aut non in tantum procuraretur, quantum si L 252va ampliores dispensaret, quod iniquum et iniustum esset, et peccaret | praelatus non dispensans illas, aut non tantas. E contra si quandoque pro loco et tempore illas dispensaret, aut tantas, quod honor Dei et profectus Ecclesiae dispensando illas, aut dispensando tantas, non procuraretur omnino, aut non maior propter maiores indulgentias, 780 vanum esset illas dispensare aut tantas dispensare atque irrationale, et iterum peccaret praelatus in dispensando illas. Alia autem iustitia potest considerari in dispensandis indulgentiis qua iustum est quemquam recipere tot indulgentias quot ipse recipit, ita quod non esset aequitas iustitiae ipsum recipere plures vel pauciores. 785 Prima iustitia semper in distribuendis indulgentiis a praelato consideranda est et observanda, quia, ut dictum est, aliter peccaret nec Deus factum suum acceptaret maxime quoad actionem qua ab ipso talis dispensatio fit, licet forte aliquibus quibus dispensarentur merito devotionis illorum valerent et sic quoad illarum receptionem Deus alias H 276va acceptaret, | sed hoc non secundum rationem qua indulgentiae sunt indulgentiae et dona gratuita potius quam debita secundum modum G 268ra superius determinatum; sed potius | secundum rationem qua sunt quaedam debita iustitiae, et hoc secundum iustitiam secundo modo dictam, quam non oportet praelatum considerare neque observare; et 795 potest, si velit, sicut quando mensurat indulgentias secundum quantitatem laboris in genere operis, et hoc vel infinite sive in quantitate infinita, sicut in sex casibus superius expositis; vel definite sive in quantitate definita mensurando indulgentias, ut quando in casu iam superius exposito mensurat indulgentias secundum quantitatem laboris 800 in genere operis, diversimode quaerentibus eas a longe et quaerentibus QUODLIBET XV illas de prope, secundum quam mensurare indulgentias sub tali quantitate vel sub tali, et hoc vel infinite vel definite, diversimode secundum diversitatem temporum, locorum et personarum esset optima earum dispensatio, dum tamen non minus procuraretur honor Dei et profectus Ecclesiae in dispensando eas diversimode secundum 805 diversitatem temporum, locorum et personarum in dispensando illas per omnia aequaliter, aut in dispensando eas minores quam in dispensando eas maiores, quia simpliciter et absolute talis et tanta dispensatio indulgentiarum est optima et summe a Deo acceptatur, quali et quanta honor Dei maior | et maior profectus Ecclesiae valent procurari.| Et sic C 212rb Bad. 593rH simpliciter principalior modus mensurandi dispensationem indulgentiarum est secundum modum finis et necessitatem eius; secundarius autem secundum modum operis et quantitatem laboris in illo. Sed non est modus iste determinatus in natura rei, sed secundum diversitatem causarum et temporum, locorum et personarum 815 determinari debet secundum iudicium rectae rationis prout sapiens determinaret; et hoc iustum est secundum regulas iustitiae primo modo dictae, | quae propria est indulgentiis, licet non secundum regulas I 366vb iustitiae | secundo modo dictae, quae repugnat indulgentiis, ut patet ex L 252vb praedeterminatis. 820 Unde non est medium strictum sed immensae latitudinis in mensurando hoc modo indulgentias, et potest praelatus pro penitus uno et eodem negotio bene secundum libitum voluntatis suae dare maiores vel minores indulgentias, et aequales inaequalibus quoad condiciones personarum et operum, ut tantum simpliciter valeant quantum sonant 825 recipientibus. Si vero medium illud transeat | abundantiores sive X 42vb pauciores indulgentias conferendo quam honor | Dei et Ecclesiae S 265va profectus requirat, non video quomodo valeant, et maxime tantum quantum sonant. Sed et ne peccet praelatus in mensurando illas, diligentissime debet attendere ut tali modo mensuret eas ex quali 830 amplius honor Dei et Ecclesiae profectus procurentur. Et quod assumitur in argumento, quod «non est iustitia indulgentias aequaliter dispensare inaequalibus, quare Deus non acceptat talem dispensationem, nec valent illis aequaliter quantum sonant valere», dico quod verum est in dispensatione quae mensuranda est secundum | Bad. 593vH meritum | personarum penes secundum modum iustitiae, quae est ex H 276vb debito, sed non est verum in dispensatione quae mensuranda est principaliter secundum modum et necessitatem finis penes primum modum iustitiae, quae est non tam ex debito quam ex gratia, quali mensuranda est dispensatio indulgentiarum, ut patet ex 840 praedeterminatis. QUAESTIO 15 QUAESTIO 15 UTRUM LICITUM SIT MAGISTRIS DISPUTARE DE POTESTATE PRAELATORUM Circa tertium arguitur quod non sit licitum disputare de 5 potestate praelatorum, sic. Disputatio illa quae est causa litis et discordiae non est licita. Talis est disputatio de potestate praelatorum, aliis volentibus eam ampliare, aliis autem volentibus eam restringere. Ergo etc. Contra. Illud est licitum per quod subditus potest cognoscere 10 in quo debet praelatis oboedire et in quo non. Non enim tenetur ei oboedire in omnibus, puta in illis praeceptis quae contra Deum et divinam legem atque divina mandata praeciperet. Sed hoc potest cognoscere per disputationem de potestate praelatorum, quia ipsa declarat et determinat et investigat in quibus subditi suis praelatis Bad. 593vK oboedire debent et in quibus non. Ergo etc.| Dico quod triplici intentione potest fieri disputatio de potestate praelatorum, sicut etiam de potestate Christi et Dei. Una videlicet ut potestatem illorum diminuat aut attenuet, et minorem quam sit 20 credere faciat, et propter hoc eis minus et in paucioribus oboediendum sit. Alia autem contraria, ut potestatem eorum extendat et maiorem quam sit credere faciat, et propterea eis amplius et in pluribus oboediendum sit. Tertia vero media est, ut scilicet quae et quanta sit praelatorum potestas innotescat, et secundum hoc Bad. 593vL quisque praelatis oboediat.| Disputare de potestate praelatorum prima intentione est omnino illicitum, sicut illicitum est tali intentione disputare de potestate Christi et Dei, qualiter disputant philosophi nitentes probare de Deo, quod non habet potestatem agendi quidquam circa inferiora, generabilia et 30 corruptibilia, nisi mediante motu corporum caelestium. Et est disputare isto modo et tali intentione disputare de praelatorum potestate, aut etiam principum saecularium, resistere sive contrariari divinae ordinationi et bonum publicum non amare. Potestas enim praelatorum I 367ra eis a Christo Deo data est, et ad publicam utilitatem | Ecclesiae 35 ordinata. Dicit enim APOSTOLUS < A d > R o m a n o s 13o: «Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; QUODLIBET XV quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati Dei, et ordinationi resistit. Qui autem resistunt sibi ipsis damnationem acquirunt. Dei enim minister est tibi in bonum». Revera qui tali intentione de potestate praelatorum disputant damnationem aeternam sibi acquirunt, et merito, 40 quia sic disputando potestatem praelatorum, pro quanto eam diminuere intendunt, furari eam, quantum in ipsis est, nituntur; quae quia de numero sacramentorum est a Deo sanctae Ecclesiae concessorum, igitur ad instar sacrilegii est disputare de potestate praelatorum aut etiam principum isto modo; est enim furari sacrum de sacro. Ut enim dicitur 45 in litteris legum saecularium, «sacrilegii instar est divinis super quibus oportet ministrationibus obviare beneficiis». Et quia sic disputantes de praelatorum potestate frequenter sunt invidi praelatis et rebelles | atque H 277ra inoboedientes, nolentes ab eis corrigi aut corripi vel puniri pro suis delictis, ideo displicere solet praelatis et principibus de ipsorum 50 potestate disputare, et hoc prohibent; et merito, quia vident sibi in hoc iniuriari et divinae ordinationi contrariari et bonum publicum demoliri, et sic disputantibus sibi a se ipsis aeternam damnationem procurari.| Bad. 593vM Disputare autem de potestate praelatorum secunda intentione etiam est illicitum eadem de causa qua praecedens, quia sicut est data 55 praelatis a Deo simpliciter ad Ecclesiae utilitatem, sic etiam data est eis in determinato gradu ad eandem utilitatem, ut etiam magis et minus, sive maius et minus potestatis quam sit a Deo datum ad Ecclesiae utilitatem non vergeret. | Et sic utroque modo disputare de potestate praelatorum G 268rb vitiosum est; magis tamen vitiosum est disputare de illa prima intentione 60 quam secunda, quia disputatio de illa intentione secunda potius est in favorem Ecclesiae et praelatorum quam in odium; | e contra autem X 43ra disputare de illa intentione prima. Et quia tali intentione plerique de potestate praelatorum disputant adulando, sperantes ex immensa potestate praelatorum generaliter aut specialiter ex immensa potestate 65 alicuius illorum commodum aliquod sibi provenire, ideo etiam talis disputatio merito debet praelatis displicere. Boni enim viri nolunt aestimari ultra id quod sunt, et frequenter volunt aestimari minus quam sint, exemplo Ioannis Baptistae. Ut enim | dicit AUGUSTINUS S u p e r L 253rb I o a n n e m sermone 4o, «tanta excellentia erat in Ioanne, ut possit credi 70 Christus, et in eo probata est humilitas eius, quia dicit se non esse cum posset credi esse». Nullum tamen meritum habuit, quam de ista humilitate, quia cum possit fallere homines et putari Christus et haberi pro Christo, confessus est tamen aperte: «Non sum ego Christus». Non dixit: «Ego sum Ioannes, ego sum Elias, ego sum propheta», sed dixit: «Ego sum vox clamantis in 75 deserto.» Et praecipue debet praelatis talis disputatio talium de sua potestate displicere, quia sicut disputando potestatem praelatorum nimis QUAESTIO 15 extendunt, quando eam sperant facere pro se, sic e contra eam disputando attenuant quando timent ne per eam debeant praelati 80 contrariari ipsis. Unde frequenter in uno articulo potestatem praelatorum extollunt et in alio deprimunt modo quo saepius extollere visi sunt illa quae sua sunt et quae sunt aliorum, dum tamen pro se sunt, et deprimere ea quae sunt aliorum, maxime quando contraria ipsis Bad. 593vN sunt.| 85 Unde servando medium virtutis et moderamen inter utramque I 67rb dictarum duarum disputationum | de potestate praelatorum dico quod disputatio de potestate praelatorum intentione tertia omnino licita est et multum proficua, sicut et disputatio de potestate Christi et Dei de eis quae sunt fidei, dummodo fiat causa addiscendi vel convincendi 90 haereticos. Sic enim secundum dictum PHILOSOPHI «disputare de singulis non est inutile», et non causa deducendi illa in dubium. Hoc enim omnino illicitum est, sicut etiam illicitum est disputare ut in dubium revocentur illa quae determinata sunt per universales synodos. Nam, ut dicitur in litteris legum saecularium: «Iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis 95 semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit». H 277rb ‘Revolvere’, dicit G l o s s a : «Id est, in dubium | revocare». Immo, ut procedit secundum argumentum et bene, quod concedendum est, talis Bad. 594rN disputatio de potestate praelatorum multum | necessaria est, nec debet displicere alicui, sed multum placere, sicut et placet praelatis bonis 100 postquam sciverint et praesumpserint magistros aliquos tali modo de sua potestate disputare; et hoc praecipue ideo quia tali disputatione plurium etiam ipsi praelati frequenter discunt quantum et quid super subditos possunt, et quantum et quid non possunt, et per hoc sciunt legitime uti sua potestate et sibi cavere de potestatis abusu, quod forte 105 sine illa nescirent, sicut subditi ex tali disputatione discunt quantum et in quibus debent praelatis suis oboedire, et quantum et in quibus non, et per hoc sciunt etiam legitime suis praelatis oboedire et cavere ab indebita rebellione, et in casu oboedientiae illicitae suis praelatis obviare, quod forte sine illa disputatione nescirent. Hinc dicit beatus 110 BERNARDUS in quadam epistola ad Adam monachum: «Liquido apparet L 253va mala imperantibus | non esse parendum, praesertim dum pravis obtemperans imperiis in quo homini videris oboediens, Deo plane, qui omne quod perperam agitur interdicit, inoboedientem te exhibes. Valde autem perperam est etiam profiteri te inoboedientem, in quo nosceris superiorem propter inferiorem, id est divinam propter 115 humanam solvere oboedientiam. Quid enim? Quod iubet homo, prohibet Deus, et ego audiam hominem surdus Deo? Non! Sic enim Apostoli clamant: Melius est oboedire Deo quam homini». Et infra ibidem: «Si ita oportet, sine causa legitur: ‘Omnia probate, quod bonum est tenete’. Si ita est, deleamus iam de libro QUODLIBET XV Evangelii: ‘Estote prudentes sicut serpentes’. Sufficit quippe quod sequitur: ‘Et simplices sicut columbae’. Nec dico quod a subditis mandata praepositorum esse 120 diiudicanda, ubi nil iuberi deprehenditur divinis contrarium institutis, sed necessariam assero et prudentiam qua advertatur si quid adversatur, et libertatem qua contemnatur». Per dictam autem disputationem omnia quae pertinent ad potestatem praelatorum probantur et diiudicantur, dum in praeceptis eorum timetur aliquid adversari divinis institutis, et quod bonum est 125 tenetur per prudentiam | serpentum, quae tali disputatione discitur, et X 43rb per simplicitatem columbae oboedienter opere impletur. Unde si quis temerarius oboediens dicat in omnibus esse praeceptis superiorum oboediendum et nihil interrogandum, sed praelato per omnia credendum, respondendum ei quod cuidam respondet beatus 130 BERNARDUS in eadem epistola, ubi loquitur de subdito tali et praelato suo sic inquiens: «Ceterum, inquit, nihil habeo interrogare, ipse viderit. Dic, quaeso, si dato in manus gladio te artari iussisset in iugulum, acquiesces?», quasi dicat ‘nequaquam’. Ergo nec similiter deberes in aliis oboedire | quae I 367va deprehenderes contraria divinis institutis, et de illis interrogare, et per 135 disputationem veritatem perquirere quae timeres illis contrariari.| Bad. 594rO Dico ergo quod talem disputationem de potestate sua nullus praelatorum refugere debet, sed eam potius appetere, et hoc praecipue, quia si quis eorum ipsam refugit, illud in quo eam refugit, suspectum de veritate tenet, sicut Mahumeth legem suam suspectam de veritate habuit 140 et falsitatem eius per disputationem de illa | deprehendi timuit, propter H 277va quod poenali edicto legis de illa disputare prohibuit. Non sic Christus legem suam suspectam habuit, quando eam libere disputationem omnium et credentium et non credentium illi exposuit. Nec tamen abnuo quin propter aemulos disputatores et suspectos super aliquibus 145 sub poena disputatio prohiberi potuit absque eo quod de veritate illorum apud prohibentem suspicio aliqua sit, quemadmodum NICOLAUS PAPA III prohibuit sub poena excommunicationis latae sententiae disputationem, immo omnem expositionem praeter grammaticalem in expositione Regulae Fratrum Minorum, quam ipse 150 edidit. Nec etiam abnuo quin utile esset de potestate praelatorum non disputare, si non | timeretur quod contraria divinis praeceptis possent L 253vb percipere, aut aliter quam veritas se haberet, secundum quod testatur RABBI MOYSES de disputatione Iudaeorum contenta | in libris, qui G 268va dicuntur Talmuth, super edictis legis Moysaicae, sic inquiens libro cap.o 155 70o: «Liber Talmuth scriptus non erat, receptus in diebus primis quando vitabant illud in quod postea inciderunt, id est multitudinem scientiarum, et diversitatem opinionum, et divisionem credulitatum, et dubitationes quae incidunt in expositionibus Scripturarum. Dimiserunt autem rationem | in omnibus rebus istis C 213ra QUAESTIO 15 160 cognitioni capituli quod vocatur ‘Domus magni consilii’, sicut exposuimus in aggregatione nostra in Talmuth. Et haec est causa quare illi principatus magni perierunt de gente nostra. Cum autem regnum Christianorum diffusum fuit per regna Graecorum et Chaldaeorum, et sensus philosophorum diffusi fuerunt in gentibus illis, et viderunt quod credulitates suas destruebant opiniones philosophorum 165 destructione vehementi, coeperunt scribere omnia quae erant utilia credulitati eorum et Bad. 594rP responderunt illis opinionibus quae destruxerunt fundamenta legis et fidei suae».| Quod ergo arguitur in primo argumento, quod «disputatio de potestate praelatorum non est licita, quia ipsa est causa litis et 170 discordiae», dico quod verum est disputando de potestate praelatorum prima et secunda intentione, et hoc loquendo de lite et discordia illicitis. Diminutione enim potestatis praelatorum provocantur praelati; extendendo autem provocantur subditi, et hoc inter sese et contra sic disputantes, et etiam disputantium inter se. Disputando autem de 175 potestate praelatorum tertia intentione, adhuc verum est quod est causa litis et discordiae licitis et debitis, ad reducendum scilicet utramque personarum duarum disputationum de potestate praelatorum ad medium et ad debitum temperamentum contra volentes potestatem aut nimium diminuere aut nimium extendere; contra nullum tamen 180 volentem quod iustum et aequum est tenere, causa est rationalis litis aut discordiae. QUAESTIO 16 UTRUM MILES IRRUENS PRAEVOLANDO CONSORTES SUOS IN HOSTIUM EXERCITUM FACIAT OPUS MAGNANIMITATIS Circa quartum et ultimum arguitur quod miles praevolans in 5 exercitum hostium non facit opus magnanimitatis, sic. Ubi fugiens bene S 266va | facit vitam suam salvans, male facit in hostes ruens ut occidatur; sed I 367vb nuper Sarracenis hostibus Christianorum devastantibus | civitatem Acconensem, bene fecerunt qui fugerunt vitam suam salvantes; ergo H 277vb miles ille, qui aliis fugientibus in exercitum | Sarracenorum irruit 10 praevolans et occisus est, male fecit. Sed factum malum non est opus Bad. 594vP magnanimitatis,| cum magnanimitas virtus sit, et secundum AUGUSTINUM, «virtutibus non contingit male uti», neque ad agendum malum opus. Ergo etc. QUODLIBET XV Contra est quod scribitur C a n t i c o r u m ultimo:| «Fortis est ut X 43va mors dilectio», et hoc ideo quia zelanter diligens pro dilecto in necessitatis 15 articulo mortem contemnit et illi se exponit, quod est opus magnanimitatis. Taliter est ille miles operatus praevolans, ponendo animam suam pro amicis suis in | fide et caritate, quod est opus L 254ra maximae caritatis et ita maximae virtutis in agibilibus, quae consistit in magnanimitate. Ergo etc. 20 Quia ista quaestio tangit et in exemplum proponit captionem, subversionem atque destructionem civitatis Acconensis atque Christianorum et incolarum eiusdem, de quibus mentionem facit dominus Papa in littera exhortatoria, de qua mentio habita est supra in 25 quaestione de indulgentiis, sic inquiens: «Civitas Acconensium 44 diebus artissima Babylonicae potentiae obsidione circumdata, terribilibus machinis die noctuque vexata, impetita crebris et duris insultibus, moenibus et ipsius per cuniculos arietis occultos 44 die obsidentium viribus Dei permissione mirabili et stupenda succubuit, capta per eos et igni exposita, Christicolis inibi existentibus caesis 30 innumeris, et ceteris, qui habere nequiverunt ad maritima vasa succursum, in captivitatem abductis», quae quidem facta narrantur anno Domini CCXCI, 10o die mensis maii, in qua civitate, ut aestimo, congregati erant non tantum populares et simplices, sed etiam praelati et principes, idcirco quaestionem paulo altius sublevando, bellorum celebritatem paulo altius 35 quam quaestio proponat, exsequamur, dicendo in primis cum TULLIO in libro Io D e o f f i c i i s sic dicente: «In re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per dispensationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominum, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore». Et sic illi qui potest ius suum iam 40 habitum retinere aut | amissum sive nondum habitum recuperare, non C 213rb licet pro illo bellum instituere.| «Quare», ut idem prosequitur continuo Bad. 594vQ «suscipienda quidem sunt bella ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivatur». Et ut dicit AUGUSTINUS in epistola A d B o n i f a t i u m c o m i t e m , «bellum debet esse necessitatis, ut liberet Deus de necessitate et conservet in pace. Non 45 enim quaeritur pax, ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem vincendo perducas, ita quod hostem pugnantem necessitas deprimat, non voluntas. Sicut bellanti et resistenti violentia redditur, ita | capto misericordia iam debetur, maxime S 266vb in quo pacis perturbatio non timetur». Quod TULLIUS per alia verba continuo 50 dicit ubi supra: «Parta autem victoria conservandi sunt hi qui non crudeles in bello QUAESTIO 16 H 278ra| nec immanes fuerunt. Mea quidem sententia paci, quae nihil | habitura sit insidiarum, semper est consulendum; tum hi qui armis positis ad imperatorum fidem I 368ra confugient, quamvis | murum percusserit aries, sunt recipiendi». «Ex quo», ut 55 dicit TULLIUS paucis interpositis, «intelligi potest nullum bellum esse iustum, nisi aliquid aut rebus petitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum». De quo dicit ISIDORUS E t y m o l o g i a e : «Iustum est bellum quod ex edicto L 254rb geritur | de rebus repetendis aut propulsandorum hostium causa». Et AUGUSTINUS in libro Q u a e s t i o n u m : «Iusta bella solent definiri quae 60 ulciscuntur iniurias; sic gens vel civitas petenda est quae vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per iniurias ablatum est». Sed, ut dicit AUGUSTINUS C o n t r a M a n i c h a e o s «nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus atque implacabilis animus, feritas debellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur». Et ut 65 sequitur ibidem post pauca «ordo ille naturaliter mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit». Sed ut G 268vb ait TULLIUS, ubi supra «ea animi elatio, quae | cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat, pugnatque non pro salute communi, sed propriis commodis, in vitio est; non modo enim id virtutis non est, sed potius immanitatis omnem humanitatem X 43vb | repellentis».| Bad. 594vR Ut autem descendamus ad propositum, de bello iusto est distinguendum, quia aut est ad recuperandum bona iniuste ablata, de quo nihil ad praesens, aut est ad repellendum iniuriam qua nituntur hostes bello bona auferre, puta vitam, patriam, libertatem, leges et cetera 75 bona, sive temporalia sive spiritualia. Quale bellum instruxerunt Sarraceni contra Acconensem, in quo mortuus est miles de quo quaestio nostra proposita est: utrum irruendo praevolanter in Sarracenos fecit opus magnanimitatis. Et dico quod magnanimitas est pars fortitudinis, et virtus quae versatur circa opera magna et ardua, dicente PHILOSOPHO 80 in IVo E t h i c o r u m : «Magnanimitas circa magna ex nomine videtur esse». Sed tamen non omne opus magnum pertinens de genere suo ad fortitudinem est opus magnanimitatis, nisi sit ex habitu virtutis, non ex praesumptione aliqua aut cupiditate, ut cum magnanimitas fortitudo quaedam sit et alias fortitudo non sit virtus, ut patet ex iam dictis. Unde 85 et TULLIUS post dicta proxima praecedentia continuo addit dicens: «Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt pugnantem pro aequitate. Quocirca nemo qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia laudem est adeptus; nihil enim honestum potest esse quod iustitia vacat. Praeclarum igitur est illud Platonis: ‘Non’, inquit, ‘solum scientia, quae est remota 90 a iustitia, calliditas potius quam scientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae H 278rb potius quam fortitudinis nomen habet’. Itaque viros | magnanimos eosdemque bonos S 267ra QUODLIBET XV et simplicis virtutis amicos, minimeque fallaces esse volumus, quae sunt ex media laude iustitiae». Et infra: «Omnino fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, | quarum una in rerum externarum despicientia cernitur, altera ut res Bad. 595rR geras magnas et maxime utiles, arduas, plenasque laborum et periculorum». | I 368rb Quamquam ergo factum | militis nostri arduum fuit et magnum, quia L 254va circa mortis periculum atque terribile, circa quod maxime consistit C 213va fortitudo, dicente PHILOSOPHO in IVo E t h i c o r u m : «Circa qualia igitur terribilia fortis? Vel circa maxima; terribilissimum autem mors; terminus 100 enim», non tamen ex hoc sequitur quod fuit opus fortitudinis seu magnanimitatis aut alicuius virtutis, si forte illud aggressus est ex praesumptione aut ambitione gloriae aut cupiditate alia aut forte temere et inconsulte, quod videtur innuere ipsa quaestio in eo quod dicit militem praevolasse. Si enim ita fuit nec opus virtutis et ita nec 105 fortitudinis nec magnanimitatis fuit. Unde de modo aggrediendi facta magnanimitatis dicit TULLIUS post praedicta: «Ad rem autem gerendam qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat faciendi facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem». Et infra: «Omnino illud 110 honestum quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non viribus corporis. Exercendum tamen corpus, et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in laboribus tolerandis». Et infra: «Quare expetenda quidem magis est discernendi ratio quam decertandi fortitudo. Fortis autem et constantis animi est non perturbari in rebus asperis, nec 115 timere de gradu eici, sed prudenti animo uti et consilio, nec a ratione discedere, nec committere, ut aliquando dicendum sit: ‘Non putaram’. Haec sunt opera magni et excelsi animi, et prudentia, consilioque fidentis; temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quoddam et beluarum simile est. Sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique 120 anteponenda. Sed fugiendum est illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo nihil potest esse stultius». Hinc dicit VEGETIUS libro IIIo cap.o ultimo D e a r t e m i l i t a r i : «Boni duces publico certamine numquam nisi ex occasione aut nimia necessitate confligunt». Si igitur miles noster non confidens de commilitonum adiutorio, nec putans eos paratos ut simul ad bellum 125 procederent, sed solus in hostes praevolando insiluit, ipse absque omni rationabili causa morti se obtulit, debens scire quod nihil per se solum proficere potuit; et sic opus non magnanimitatis sed stulti egit. Sed nec ex hoc quod iste praevolans solus in hostes irruit et periculo mortis se exposuit, | iudicari potest certitudinaliter quod opus magnanimi non X 44ra egit, quia, ut dicitur, Sarraceni ante auroram | subito civitatem H 278va Acconensem intraverunt, | nec fuit tunc Christicolis in illa contentis A 268rb tempus deliberationis maioris, sed solummodo statim exercendae QUAESTIO 16 virtutis, quae secundum PHILOSOPHUM IIo E t h i c o r u m maxime «in S 267rb repentinis» probatur.| Miles igitur noster, qui, ut audivi dici, dux aliorum in bello esse debuit, quam citius occurrisset, forte iacens in excubiis L 254vb armatus cum aliis et paratus ad bellum, statim audito tumultu et | discurrentibus Sarracenis per vicos exiliit, et putans commilitones suos ipsum consecuturos, in hostes solus irrupit, attendens illud VEGETII 140 D e a r t e m i l i t a r i libro IIIo cap.o 8o: «Ne vero repentinus tumultus I 368va amplius noceat, ante commonendi sunt milites, ut parati sint animo, ut arma | in manibus habeant; in necessitate enim subita quae terrent, provisa non solent esse formidini». Et cap.o 6o: «Multa quidem sunt dicenda atque observanda pugnantibus, siquidem nulla sit negligentiae venia, ubi de salute certatur». Et libro 145 Io cap.o 14o: «In aliis rebus, sicut ait Cato, si quid erratum fuit, postmodum corrigi potest; proeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum poena statim sequitur errorem». In libro IVo cap.o 39o: «Sicut enim providos cautela tutatur, Bad. 595rS sic negligentes extinguit incuria».| Quod si ita fuerit, quia tunc tempus necessitasque postulabant 150 decertandum esse manu et mortem servituti turpitudinique fore anteponendam et nullum fugiendum, quod revera ita puto contigisse, G 269ra idcirco dico credens firmiter quod opus militis | nostri erat opus magnanimitatis, ex cuius habitu repente elegit opus summe arduum, honeste scilicet mori pro fide et civitate, quam fugiendo inhoneste 155 vivere et forte fuga incerta non subveniente iugum servitutis Sarracenorum subire. Quod si ceteri concives et commilitones sic fecissent et tales fuissent ut ille, credo quod proculdubio in adiutorio Dei victoriam obtinuissent et civitas staret. C 231vb Ut enim dicitur Io M a c c a b a e o r u m 3o : «Facile est concludi | 160 multos in manu paucorum, et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis, quoniam non est ex multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est». Et ut dicit VEGETIUS ubi supra libro IIIo cap.o 22o, «victoria semper per paucos fieri consuevit», et maxime per homines virtutis. Ut enim ibidem dicit libro Io cap.o 10o, «in omni conflictu non tam prodest 165 multitudo quam virtus». Et libro IVo cap.o 32o: «In rebus bellicis celeritas amplius solet prodesse quam virtus». Et libro IIIo cap.o 39o: «Necessario amplior securitas solet gravius habere discrimen, quod imparatis ac nihil suspicantibus superveniens assolet fieri. Hoc casu oppressis, nec virtus potest, nec multitudo prodesse». Unde Acconenses, ut credo, victoriam obtinuissent, si 170 bellicassent pro posse suo, et confisi Domino dixissent unanimiter, unusquisque eorum ad ceteros, illud quod dixit Iudas continuo post praedicta, Io M a c c a b a e o r u m 3o : «Ipsi veniunt ad nos in multitudine et Bad. 595vS superbia ut | disperdant nos et uxores nostras et filios nostros, et ut spolient, | nos H 278vb QUODLIBET XV vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris, et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem ne timueritis eos». 175 Sic ergo confidenter dicere possum, ut aestimo, quod ille miles noster opus magnanimitatis et virtutis egit, et benefacto suo intellexit ra illud P s a l m i : «Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius». | Et dixit L 255va S 267 illud TULLII in oratione populari ad Senatum: «Nihil duri, nihil acerbi mihi erit quod rem publicam tutabitur. Non enim victus cedo, neque mors miseranda est 180 quae ob rem publicam capitur, neque exitium turpe est quod virtute suscipitur, praesertim cum nonnullam hae poenae habeant in se consolationem. Nam vitam subripiunt, non adimunt gloriam, mortale si exercitio mactabunt, corpus non animum a re publica removebunt». Idem libro Io D e o f f i c i i s : «Omnes caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem appetere, si 185 ei sit profuturus», quasi dicat ‘nullus’. Ex dictis patet quomodo concedenda est secunda ratio. Ad primam quae est in oppositum, quod dictum opus militis nostri non erat magnanimitatis, quia fugiens bellum in quo ille mortuus 190 est, bene fecit, dico quod hic incidit difficilioris | assumptio, an scilicet I 368vb licitum sit | fugere bellum quod contra patriam et paternas leges X 44rb attentatum est ab hostibus legis et fidei Christianae. Et sentio in hac materia idem de fuga praelatorum maiorum et minorum et principum superiorum et inferiorum, et quod de fuga simplicium clericorum, hoc 195 et de fuga simplicium laicorum, quia sicut praelati tenentur ministrare populo in spiritualibus ad fomentum et conservationem vitae eorum spiritualis, sic principes ministrare tenentur eidem in temporalibus ad fomentum et conservationem vitae eorum temporalis. Propterea enim de publico eis provisum est in temporalibus rebus ad usum necessariis, 200 et non debent eos in periculo belli deserere fugiendo, nisi secundum modum sequentem exponendum de fuga praelatorum principaliter, quamvis praelati ad non relinquendum populum poena maioris criminis astringantur, quanto magis necessarium est populo in bellorum periculis ministerium praelatorum in spiritualibus quam principum in 205 temporalibus. De debito enim principum in impugnatione adversariorum Ecclesiae dicit AUGUSTINUS S u p e r I o a n n e m sic: «Commoventur potestates Christianae contra dissipatores detestatores Ecclesiae. Si non moverentur, quomodo redderent rationem de imperio suo Domino? Quia hoc pertinet ad reges saeculi Christianos ut suis temporibus pacatam vellent matrem 210 suam Ecclesiam habere; unde spiritualiter nati sunt». Item A d QUAESTIO 16 B o n i f a t i u m c o m i t e m : «Quomodo Domino reges serviunt in timore, nisi ea quae contra iussa Domini sunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo? Aliter enim servit rex quia homo est, aliter quia rex est. Quia homo est, servit 215 vivendo fideliter; quia rex est, servit convenienti rigore sauciendo». Item ISIDORUS XXIIIa q.e 5o cap.o ‘Principes’ dicit sic: «Intra Ecclesiam potestates necesse non A 268va essent, nisi ut quod non praevalerent sacerdotes efficere| per doctrinae sermonem, potestas hoc impetret, per disciplinae terrorem. Cognoscant principes saeculi Deo se H 279ra debere rationem | esse reddituros | propter Ecclesiam, quam Christo tuendam L 255rb 220 suscipiunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam Ecclesiam tradidit». C 214ra Unde et ad Ecclesiam tuendam possunt | per praelatos compelli, | ut S 267vb ibidem ‘Praeterea’, ubi dicitur sic: «Saecularium dignitatum administrationibus defendendarum ecclesiarum necessitas incumbit, quod si facere contempserint, a Bad. 595vT communione sunt repellendi».| Si ergo quaeratur de illo quod ponitur in argumento, an scilicet liceat fugere de bello, praecipue quod ab infidelibus attentatur contra Ecclesiam, ut in nostro proposito, puto fore distinguendum divisione trimembri, quia aut tale bellum est imminens tantum et timetur 230 venturum, aut est iam instans et comprehensus est populus fidelis ab adversariis, aut est deficiens adversariis obtinentibus iam victoriam. Si imminet, subdistinguo iterum divisione trimembri, quia aut omnes possunt fugere et simul rationabiliter desperant de victoria si persistant, aut nec potest nec debet aliquis illorum rationabiliter desperare, aut 235 aliqui eorum sperant et aliqui desperant vel non possunt fugere. Si primo modo, tunc omnes ad instar unius cuius exitium quaeritur, de quo iam erit sermo, fugere tenentur, nec se periculo exponere. Si secundo modo, tunc nullus debet fugere, sed unanimiter se hostibus opponere I 369ra pugnando | pro patria et re publica. Ut enim dicit VEGETIUS, ubi supra, 240 libro IIIo cap.o 24o: «Qui ante congressum recedit ex acie suis fiduciam minuit et inimicis addit audaciam», et cum hoc convincitur plus diligere se ipsum et vitam suam quam rem publicam. Quod esse non debet, dicente TULLIO in oratione populari ad Senatum: «Sic ab initio fui animatus ut non magis me mea putarem esse natum quam rei publicae procreatum». Et ut idem 245 dicit in fine Ii libri I n v e c t i v a r u m , «patria mihi vita mea carior est». G 269rb Propter quod quilibet in isto casu maxime| pro patriae defensione debet vitam suam mortis periculo exponere, dicente eodem in IVo libro I n v e c t i v a r u m : «Si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar. Neque enim turpis mors viro forti potest furtiva accidere, neque consulari, neque misera 250 sapienti». Et infra in eodem: «Itaque sapientes numquam eam inviti sustinuerunt; fortes etiam saepe appetierunt». In tali ergo casu nulli licitum est fugere, nisi forte mulieribus, pueris et viris invalidis, dicente VEGETIO ubi supra QUODLIBET XV libro IVo cap.o 4o: «Imbellis aetas et sexus propter necessitatem frequenter exclusa est», aut suasus ab aliis, qui eum maiori utilitati communitatis reservare intendunt. David propheta, qui se subtraxit a bello imminente, dicente 255 AUGUSTINO in epistola A d H o n o r a t u m in qua | diffuse tractat X 44va materiam de fuga praelatorum: «Denique| sanctus David, ne committeret se Bad. 596rT periculis bellorum et fortasse extingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel, a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit. Alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse, non consideratione | utilitatis aliorum, sed L 255va suae perturbatione formidinis».| H 279rb Si tertio modo, | tunc si omnes possunt fugere et si maior et A 268vb sanior pars desperat et iudicat fugiendum, illis qui sperant licet, si possunt, fugere cum aliis, et sic licitum est omnes fugere. Sed illi qui sperant non tenentur cum aliis fugere; immo si velint persistere et 265 hostibus se opponere, hoc licitum est eis, et tunc alii tenentur cum eis contra hostes stare et esse paratos aut cum aliis hostes devincere | aut S 268ra simul mori cum illis, aut si sint aliqui inter illos qui [non possunt fugere] tenentur eis ministrare spiritualia, fugere non possunt, dicente AUGUSTINO in epistola eadem A d H o n o r a t u m : «Cum omnium, id est 270 episcoporum et clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui manendi habent necessitatem non relinquantur ab eis per quos illorum ecclesiastica necessitas suppleatur, ut pariter vivant aut pariter sufferant, quod eos paterfamilias volet perpeti». Aliis autem indigent in necessitate temporali 275 pugnandi illi qui sperant de victoria et volunt se opponere hostibus, cum possent cum aliis fugere, sed nolunt, et ideo validi potentes pugnare non debent istos relinquere, sed simul cum eis pugnare. Qui autem habent necessitatem manendi, quia non possunt fugere propter aliquas causas, aliis indigent in necessitate ecclesiastica, quos non | debent relinquere C 214rb ecclesiastici viri, per quos illa necessitas est in eis supplenda, ut infra planius declarabitur. Et sic aut pariter vivant, aut pariter moriantur, et hoc relinquente istud superna caritate in eis qui | alias fugere possent et I 369rb vellent. Et in hoc casu locum habet illud in canonica I o a n n i s Ia cap.o 3o: «Si pro nobis Christus animam suam posuit, et nos debemus animas nostras pro 285 fratribus ponere». Hoc enim primo dictat ius naturae, dicente TULLIO libro Io D e o f f i c i i s : «Ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vendicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignuntur ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se alius alii prodesse possint; in hoc naturam 290 debemus sequi ducem». Hoc etiam secundo expresse testatur AUGUSTINUS in epistola dicta sic inquiens: «Sive alii magis, alii minus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sunt qui pro aliis patiuntur, apparet, illi scilicet qui se QUAESTIO 16 possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem deserant, manere 295 maluerunt. Hinc maxime probatur illa caritas quam IOANNES APOSTOLUS commendat dicens: ‘Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere’. Nam qui fugiunt vel suis necessitatibus devincti fugere non possunt, si comprehensi patiantur, pro se ipsis, non pro fratribus utique patiuntur. Qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad Christianam 300 salutem indigent, deserere nolunt, sine dubio animas suas pro fratribus ponunt». L 255vb Si | autem bellum sit iam instans et populum comprehenderit H 279va atque hostes impetum faciant, maxime | intra moenia civitatis, ut in casu nostrae quaestionis, dico quod tunc nulli licet fugere, sed omnes validi ad fugam ad bellum debent properare, et hostes variis modis pro 305 posse suo impugnare potius quam incertae se committere fugae, quali se multi commiserunt instante depopulatione Acconensis civitatis, qui subversi fuerunt in portu, ut dicitur. In tali enim bello periculo maiori pugnant hostes quam cives, dicente VEGETIO, ubi supra libro IVo cap.o 13o: «Violenta impugnatio quando castellis vel civitatibus praeparatur, mutuo 310 utrorumque periculo, sed maiore expugnantium exercentur luctuosa ibi certamina». Et quare hoc, exponit declarando modum quo oppressi in S 268rb civitate se debent defendere, cap.o 25o dicens: | «Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internectionem hostes qui pervaserunt civitatem. Et sine dubio evenit si oppidani muros et turres retinuerunt vel altiora occupaverunt loca. 315 Tunc enim de fenestris ac tectis omnis aetas ac sexus irrumpentes rupes obruit saxis, X 44vb aliisque generibus telorum. Unum oppidanis | auxilium sive per diem sive per noctem hostis intravit, ut muros turresque teneant ac loca superiora conscendant hostesque per vicos et plateas undique obruant dimicantes». Per hunc modum AENEAS, cum ad bellandum gentes externas recederet, docuit civitatem 320 Teucris muniri contra Turnum. Unde clamorem civium et defensionem eorum veniente Turno cum exercitu describit VERGILIUS, libro IXo A e n e i d o s dicens sic: «Ferte citi ferrum, date tela et scandite muros, hostis adest, eia! Ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas et I 369va moenia complent. Namque ita discedens | praecepit optimus armis Aeneas, si qua 325 incerta fortuna fuisset, ne struere auderent acies, ne cedere campo; castra modo et G 269va tutos servarent aggere muros. Armatique cavis exspectant turribus | hostem. Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen viginti lectis equitum comitatus et urbi improvisus adest» etc. Et debet omnibus in tali oppressione animositas ad se defendendum crescere civibus, ut ubi iam supra dicit VEGETIUS: 330 «Necessitas quaedam virtutis est desperatio in occasu». Et ut dicit libro IIIo cap.o 10o, «desperantibus crescit audacia». Et cap. 23o: «Clausis ex desperatione crescit audacia, et cum spei nihil est, sumit arma fortitudo. Libenter cupit commori qui sine dubio scit se esse moriturum. Ceterum clausi, licet exiguo numero et infirmi viribus, Bad. 596vT hoc ipso sunt hostibus pares, quia desperantes sciunt aliud sibi | licere non posse». QUODLIBET XV «Sed una salus est victis nullam sperare salutem». 335 Unde si sic mutuo sese | iuvassent Acconenses, | non solum viri, C 214va L 256ra sed etiam mulieres viros, qualiter iuverunt matronae | Romanae in H 279vb obsidione civitatis quae per auxilium earum liberata est, puto, ut praedixi, quod victoriam obtinuissent, dicente VEGETIO, ubi supra, libro IVo cap.o 10o: «Ballistae ceteraque tormenta nisi funibus nervinis intenta nihil 340 prosunt. Equorum tamen saetae de caudis ac iubis ad ballistas utiles asseruntur. Indubitanter vero et crines feminarum in eiusmodi tormentis non minorem habere virtutem Romanae necessitatis expertum est. Nam in obsidione Capitolii, corruptis iugis ac longa fatigatione tormentis, cum nervorum copia defecisset, matronae abscissos crines viris suis obtulere pugnantibus, reparatisque machinis 345 adversariorum impetum reppulerunt. Maluerunt enim pudicissimae feminae, deformato ad tempus capite libere vivere cum maritis quam hostibus integro decore servire». Si vero bellum defecerit et hostes victores sint et cives se defendere desistunt, dico quod tunc omnibus licet fugere praeter 350 praelatos, qui in ecclesiasticis servire tenentur illis qui fugere non possunt, secundum AUGUSTINUM in epistola Ad Q u o < d > v u l t d e u m , de qua dictum suum in illa repetit in epistola A d H o n o r a t u m | praedicta dicens: «Dixi nec eos esse prohibendos qui S 268va ad loca, si possint,| munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus A 269ra nos caritas Christi alligavit, ne deseramus ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda». Dico ergo quod in tali casu nemini licitum est fugere nisi duci, cum praevidet periculum, sed non per se, sed cum exercitu suo, et non nisi caute ne percipiat exercitus suus aut adversarii illius, secundum 360 quod super hoc VEGETIUS libro IIIo cap.o 24o instruit ducem exercitus dicens: «Superest edocere quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam disciplinae bellicae et exemplorum experti nonnumquam periculum imminere testantur. Verum quia hoc saepe necesse est evenire, quibus modis tute fieri possit, declarandum est. Primum, ut tui nesciant te recedere, quia declinas inire conflictum, sed credant 365 arte aliqua se ideo revocari, ut insequentibus adversariis secretiores collocentur insidiae; nam ad fugam parati sunt qui ducem suum | sentiunt desperare. Illud I 369vb quoque vitandum est, ne hostes te recedere sentiant et statim irruant». Unde in isto casu post ingressum belli licet isto modo fugere omnes simul, sicut ante belli ingressum in primo membro distinctionis circa illum, ut iam dictum 370 est; et hoc quia illo tempore non valentibus fugere maxime necessarium est ministerium ecclesiasticum praelatorum in spiritualibus, ut inferius declarabitur. Nequaquam autem est eis necessarium ministerium ceterorum quod consistit in solis temporalibus. In hoc tamen casu perfectius esset bellatoribus resistendo adversariis et pugnando mori 375 QUAESTIO 16 X 45ra cum fratribus, quod frequenter contingit inexpertis | et ignorantibus pericula belli et vere fortibus, quam timore vitae amittendae fugae incertae se committere, quod saepius faciunt experti cognoscentes L 256rb pericula belli, et | maxime timidi | et non vere fortes, dicente H 280ra 380 PHILOSOPHO IVo E t h i c o r u m : «Milites timidi sunt quando superextenditur periculum et deficiunt. Primi enim fugiunt, civilia autem permanentia moriuntur. His quidem enim turpe fugere, et mors tali salute eligibilior; hi autem ex principio periclitantur, ut meliores existentes; cognoscentes autem fugiunt, mortem magis turpi timentes. Fortis autem non talis». «Milites enim», ut tangit 385 alia translatio ibidem, «ex principio belli viriliter agunt, confidentes de peritia et experientia bellorum quam habent, et maximis periculis se exponunt; cognoscentes autem mortis instantiam fugiunt magis timentes mortem quam turpe. Bad. 596vV Talis autem non est fortis.| Fortis enim advertit decorem, non rem extrinsecam» nec propriam vitam, et per hoc saepius milites qui fugituri essent, 390 cognoscentes mortis instantiam, victoriam obtinent plus quam cives, dicente VEGETIO, ubi supra, libro Io cap.o 2o: «Nulla alia re videmus populum Romanum orbem subiugasse terrarum nisi armorum exercitio, disciplina C 214vb castrorum atque militiae. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit | audaciam: nemo enim facile metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine 395 bellorum exercitata paucitas ad victoriam promptior est, ruralis et indocta multitudo exposita est ad caedem». Et, ut dicit libro IIo ibidem cap.o 21o: «Inexercitatus miles semper est tiro». «Ut quotidiani laboris usus difficilis non videretur in bello, S 268vb exercebantur | assidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles proelium cupit, Bad. 596vX ita formidat indoctus.| Postremo sciendum est in pugna usum amplius prodesse 400 quam vires; nam si doctrina cesset armorum, nil villanus distat a milite». Et libro IIIo cap.o 1o: «Igitur qui victoriam cupit milites imbuat diligenter; qui secundos Bad. 596vY optat eventus dimicet arte, non casu».| Sed in casu posito distinguendum est de fuga praelatorum, quia aut communitas quaeritur ad mortem, aut solus praelatus. 405 Si primo modo, subdistinguo, quia aut per fugam praelati omnino a subditis subtrahitur ministerium illi incumbens, aut non subtrahitur, sed per alios manentes potest suppleri. Si primo modo, dico quod non licet praelatum fugere, dicente AUGUSTINO in epistola praedicta A d H o n o r a t u m post verba eius recitata in illa de epistola A d 410 Q u o d v u l t d e u m praedicta: «Restat ergo ut nos, quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus, manenti ita necessarium est, ut sine hoc eam non oportet remanere, dicamus Domino: ‘Esto nobis in Deum protectorem et in G 269vb locum munitum’», ne scilicet quaeramus aliud munimentum fugiendo | et I 370ra populum dimittendo. Si secundo modo, | tunc distinguo, quia aut fuga 415 est solo timore mortis, aut est ut fugiens se praeservet maiori utilitati Ecclesiae. Si secundo modo, adhuc subdistinguo, quia aut fugiendo QUODLIBET XV magis obest exemplo quam vivendi proficeret officio, aut e converso magis proficeret officio quam | obesset exemplo. Si primo modo tam H 280rb istius quam praecedentis subdistinctionis, | dico adhuc quod non est L 256va praelato licitum fugere, dicente AUGUSTINO in eadem epistola post 420 medium: «Quando est commune periculum magisque timendum est, ne quisquam id facere credatur non consulendo voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo quam vivendi proficit officio, nulla ratione | fugiendum». Idem Bad. 597rY ibidem: «Absit ut tanti pendenda sit navis nostra, ut debeant eam nautae et maxime gubernatores periclitantes deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam 425 natando poterunt effugere», qualiter aliqui ex praelatis in excidio Acconensis per scapham effugere voluerunt et in portu statim submersi sunt, ut dicitur. Et hoc, scilicet quod in isto casu non licet fugere, generale est de quolibet fugienti, tam ante ingressum litis quam post ingressum litis, quam post eius defectum. Si secundo modo huius ultimae 430 subdistinctionis, dico quod praelato fugere licet, arguendo a contrario sensu eius quod iam dictum est, secundum quod declarabitur in sequentibus. Sed in hoc casu nequaquam deberet attentare fugam, etiam summe utilis Ecclesiae seu communitati, nisi sentiret prius super hoc motum divini instinctus in se ipso, quia praesumptuosum esset proprio 435 motu hoc attentare, dicente AUGUSTINO A d H o n o r a t u m , ubi supra: «Nemo accipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita et ob hoc fuga esse digniorem; quisquis etiam hoc dicit omnibus displicet». Et infra post modicum: «Qui dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; | aut arrogantes, quia se X 45rb magis qui salvandi essent, necessarios Ecclesiae iudicabant». Unde omnibus qui super fuga sua non sentiunt specialem divinum instinctum, in dicto casu considerandum est quod nullus eorum fugiat, dicente AUGUSTINO ibidem: «In communi periculo huius vitae cur aestimamus, ubicumque | fuerit S 269ra hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul 445 finiant hanc vitam, cui sint clerici necessarii? Aut cur non speremus sicut aliquos laicos, sic etiam clericos permansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi?» Unde si in isto casu alicui vel aliquibus indicenda sit fuga propter Ecclesiae utilitatem futuram, determinat AUGUSTINUS ibidem quod «sorte eligendi sunt» fugientes: attamen si posset discerni qui ex 450 omnibus utiliores deberent esse profuturi Ecclesiae, illi deberent eligi simpliciter;| quod etiamsi illi non fugere, sed commori aliis eligerent, alii C 215ra minus utiles reputati deberent simul in hoc contrariari et ipsos ad fugam, quantum in se esset, compellere, dicente AUGUSTINO sic: «Si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne morte omnium deseratur 455 Ecclesia, quae disceptatio si aliter non poterit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte eligendi sunt. Deinde fortassis hi qui meliores sunt, QUAESTIO 16 H 280va eligent | pro fratribus animas ponere; et hi servabuntur fugiendo, quorum minus est utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia, qui tamen, si pie sapiunt, L 256vb contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle | quam fugere». Si autem solus praelatus quaeratur ad mortem, subdistinguo, quia I 370rb | aut potest a populo abscondi ne pereat, aut non. Si sic, dico quod tunc non debet fugere, dicente AUGUSTINO in saepe dicta epistola ante 465 finem: «Si laici non quaerantur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos, sicut ille adiuverit in cuius potestate omnia sunt, qui potest et non fugientem per mirabilem servare potentiam. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne omnibus quaerentibus divina miracula tentare Dominum iudicemur». Si non, tunc debet et potest praelatus fugere, dum tamen non 470 deseratur necessariis ministris ecclesia. Et hoc tripliciter: vel aliorum actu, vel aliorum instinctu, vel proprio motu divino aut humano. De fuga primo modo, scilicet aliorum actu, exemplo Christi, de quo dicit AUGUSTINUS in principio epistolae praedictae: «Numquid hoc fecit ipse quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit, qui nondum 475 ecclesias congregaverat?» De fuga secundo modo, scilicet aliorum instinctu, exemplo Pauli, de quo continue dicit AUGUSTINUS: «Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sportam submissus est ut effugeret manus eius, deserta est quae ibi erat, Ecclesia necessario ministro, et non ab aliis 480 fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecit, ut semetipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et sacramenti eius, quod ipse praecepit sive permiserit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisque specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab his, qui non ita requiruntur, 485 non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt». Per quod intelligit a contrario, quod si non remanent qui impleant ecclesiasticum ministerium, quod nec licet fugere praelatum cum solus quaeritur, sicut nec cum quaeritur tota communitas, ut iam habitum est supra. Unde post modicum subdit AUGUSTINUS dicens: 490 «Cur sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legitur de civitate in civitatem esse fugiendum, et mercenarium exhortarent, qui videt lupum S 269rb venientem et fugit, quia non est ei cura | de ovibus? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut iubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se non reperiantur esse contrariae, sicut 495 non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur, tunc de locis in quibus sumus, fugiendum esse ministros Christi, quando ibi plebs Christi non fuerit cui ministretur, aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium ab eis quibus non est eadem causa fugiendi, sicut in sporta submissus fugit Paulus». QUODLIBET XV De fuga tertio modo, scilicet proprio motu divino exemplo Christi, de quo dicitur I o a n n i s VIIIo: «Iesus autem abscondit se, et exivit G 270ra H 280vb de templo»; et L u c a e IVo: «Transiens per medium illorum, ibat». De fuga quarto modo, scilicet proprio motu humano, intellige secundum praedicta, non sine divina inspiratione, | exemplo Athanasii L 257ra de quo dicit AUGUSTINUS, post praemissa de Paulo, sic: «Fugit sanctus Athanasius episcopus, cum eum specialiter apprehendere cuperet Constantius 505 imperator, nequaquam a ministris ceteris deserta plebe catholica, quae in Alexandria | commanebat?» Et post pauca: «Nam quantum necessarius fuerit ecclesiae, X 45va quantumcumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est». Et dicit AUGUSTINUS omnia haec contra illos qui contrariabantur ei in eo quod | dicebat in Bad. 597vY certis casibus ministros Ecclesiae persecutores | fugere non debere, I 370va dicente AUGUSTINO in epistola dicta, longe ante iam dicta: «Episcopum quendam dixisse audivimus: ‘Si Dominus imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest esse fructus martyrii, quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus’! Verum est quidem et acceptabile, sed his 515 quos ecclesiastici ordinis non tenent vincula». Et infra: «Quis autem credat ita Deum hoc fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, desererentur greges, quos suo sanguine comparavit?», quasi dicat nullus est catholicus qui hoc credere debeat. Quod autem non sit manendum in persecutionibus, sed potius fugiendum, una via arguit dictus episcopus 520 sic, dicente AUGUSTINO in dicta epistola: «Si in ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi, non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi tormentis deficiamus». Et respondet AUGUSTINUS subdens singula singulis dicens: «Potens est quidem Deus preces audire familiae suae et haec quae formidantur avertere; nec ideo 525 tamen propter ista quae incerta sunt debet esse officii nostri certa desertio, sine quo est certa pernicies, non in rebus vitae huius, sed alterius, quae incomparabiliter diligentius sollicitiusque curanda est». Et infra: «Magisque timeamus, ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ferro in corpore trucidentur. Magis timeamus, ne pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter stuprentur in carne, 530 quia violentia non violatur pudicitia sed mente servatur. Magis timeamus, ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus, ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur, non quia ista non sunt vitanda cum possunt, sed potius 535 quia ferenda sunt, quando vitari sine impietate | non possunt, nisi forte quisquam S 269va contenderet non esse ministrum impium qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, cum magis est necessarium. An non cogitatis, quando ad istorum periculorum extrema pervenitur, nec est | potestas illa fugiendi, quatenus | in H 281ra L 257rb QUAESTIO 16 540 ecclesia fieri soleat ab utroque sexu atque ab omni aetate concursus; aliis baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si minister desinit, quantum exercitium consequitur eos qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati? Quantus denique gemitus omnium et quorundam quanta 545 blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum!» Alii vero arguunt idem alia via sic, dicente AUGUSTINO ibidem: «Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt». Quibus respondet AUGUSTINUS, subdens: «Sed facile est hanc responsionem declarare alloquendo 550 easdem plebes et dicendo: ‘Non vos decipiat, quod de isto loco non fugimus; non enim propter nos, sed propter vos manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis quibus tenemur, periculis absolvitis’. Quod tunc puto esse dicendum, quando I 370vb videtur utile esse ad loca tutiora migrare. | Quo audito, si nusquam vult ire, sive 555 necessitatibus certis impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffragia, proculdubio isti deserendi non sunt ministerio Christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est qui propter illos manebant». Et infra: «Melius autem quod in his faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri». 560