IN PRIMUM LIBRUM PHYSICORUM LC-1N.-1 quia liber physicorum, cuius expositioni intendimus, est primus liber scientiae naturalis, in eius principio oportet assignare quid sit materia et subiectum scientiae naturalis. sciendum est igitur quod, cum omnis scientia sit in intellectu, per hoc autem aliquid fit intelligibile in actu, quod aliqualiter abstrahitur a materia; secundum quod aliqua diversimode se habent ad materiam, ad diversas scientias pertinent. rursus, cum omnis scientia per demonstrationem habeatur, demonstrationis autem medium sit definitio; necesse est secundum diversum definitionis modum scientias diversificari. LC-1N.-2 sciendum est igitur quod quaedam sunt quorum esse dependet a materia, nec sine materia definiri possunt: quaedam vero sunt quae licet esse non possint nisi in materia sensibili, in eorum tamen definitione materia sensibilis non cadit. et haec differunt ad invicem sicut curvum et simum. nam simum est in materia sensibili, et necesse est quod in eius definitione cadat materia sensibilis, est enim simum nasus curvus; et talia sunt omnia naturalia, ut homo, lapis: curvum vero, licet esse non possit nisi in materia sensibili, tamen in eius definitione materia sensibilis non cadit; et talia sunt omnia mathematica, ut numeri, magnitudines et figurae. quaedam vero sunt quae non dependent a materia nec secundum esse nec secundum rationem; vel quia nunquam sunt in materia, ut deus et aliae substantiae separatae; vel quia non universaliter sunt in materia, ut substantia, potentia et actus, et ipsum ens. LC-1N.-3 de huiusmodi igitur est metaphysica: de his vero quae dependent a materia sensibili secundum esse sed non secundum rationem, est mathematica: de his vero quae dependent a materia non solum secundum esse sed etiam secundum rationem, est naturalis, quae physica dicitur. et quia omne quod habet materiam mobile est, consequens est quod ens mobile sit subiectum naturalis philosophiae. naturalis enim philosophia de naturalibus est; naturalia autem sunt quorum principium est natura; natura autem est principium motus et quietis in eo in quo est; de his igitur quae habent in se principium motus, est scientia naturalis. LC-1N.-4 sed quia ea quae consequuntur aliquod commune, prius et seorsum determinanda sunt, ne oporteat ea multoties pertractando omnes partes illius communis repetere; necessarium fuit quod praemitteretur in scientia naturali unus liber, in quo tractaretur de iis quae consequuntur ens mobile in communi; sicut omnibus scientiis praemittitur philosophia prima, in qua determinatur de iis quae sunt communia enti inquantum est ens. hic autem est liber physicorum, qui etiam dicitur de physico sive naturali auditu, quia per modum doctrinae ad audientes traditus fuit: cuius subiectum est ens mobile simpliciter. non dico autem corpus mobile, quia omne mobile esse corpus probatur in isto libro; nulla autem scientia probat suum subiectum: et ideo statim in principio libri de caelo, qui sequitur ad istum, incipitur a notificatione corporis. sequuntur autem ad hunc librum alii libri scientiae naturalis, in quibus tractatur de speciebus mobilium: puta in libro de caelo de mobili secundum motum localem, qui est prima species motus; in libro autem de generatione, de motu ad formam et primis mobilibus, scilicet elementis, quantum ad transmutationes eorum in communi; quantum vero ad speciales eorum transmutationes, in libro meteororum; de mobilibus vero mixtis inanimatis, in libro de mineralibus; de animatis vero, in libro de anima et consequentibus ad ipsum. LC-1N.-5 huic autem libro praemittit philosophus prooemium, in quo ostendit ordinem procedendi in scientia naturali. unde duo facit: primo ostendit quod oportet incipere a consideratione principiorum; secundo quod inter principia oportet incipere a principiis universalioribus, ibi: innata autem etc.. primo ergo ponit talem rationem. in omnibus scientiis quarum sunt principia aut causae aut elementa, intellectus et scientia procedit ex cognitione principiorum, causarum et elementorum; sed scientia quae est de natura, habet principia, elementa et causas; ergo in ea oportet incipere a determinatione principiorum. quod autem dicit intelligere, refertur ad definitiones; quod vero dicit scire, ad demonstrationes. nam sicut demonstrationes sunt ex causis, ita et definitiones; cum completa definitio sit demonstratio sola positione differens, ut dicitur in i poster.. per hoc autem quod dicit principia aut causas aut elementa, non intendit idem significare. nam causa est in plus quam elementum; elementum enim est ex quo componitur res primo et est in eo, ut dicitur in v metaphys., sicut litterae sunt elementa locutionis, non autem syllabae: causae autem dicuntur ex quibus aliqua dependent secundum suum esse vel fieri; unde etiam quae sunt extra rem, vel quae sunt in re ex quibus non componitur res primo, possunt dici causae, non tamen elementa. principium vero importat quendam ordinem alicuius processus; unde aliquid potest esse principium, quod non est causa: sicut id unde incipit motus est principium motus, non tamen causa; et punctum est principium lineae, non tamen causa. sic igitur per principia videtur intelligere causas moventes et agentes, in quibus maxime attenditur ordo processus cuiusdam; per causas autem videtur intelligere causas formales et finales, a quibus maxime dependent res secundum suum esse et fieri; per elementa vero proprie primas causas materiales. utitur autem istis nominibus disiunctim et non copulatim ad designandum quod non omnis scientia per omnes causas demonstrat. nam mathematica non demonstrat nisi per causam formalem; metaphysica demonstrat per causam formalem et finalem praecipue, et etiam agentem; naturalis autem per omnes causas. primam autem propositionem rationis inductae probat ex communi opinione, sicut et in libro poster.: quia tunc quilibet opinatur se cognoscere aliquid, cum scit omnes causas eius a primis usque ad ultimas. nec oportet ut aliter accipiamus hic causas et elementa et principia quam supra, ut commentator vult, sed eodem modo. dicit autem usque ad elementa, quia id quod est ultimum in cognitione est materia. nam materia est propter formam; forma autem est ab agente propter finem, nisi ipsa sit finis: ut puta dicimus quod propter secare serra habet dentes, et ferreos oportet eos esse ut sint apti ad secandum. LC-1N.-6 deinde cum dicit: innata autem etc., ostendit quod inter principia oportet praedeterminare de universalioribus: et primo ostendit hoc per rationem; secundo per quaedam signa, ibi: totum enim etc.. circa primum ponit talem rationem. innatum est nobis ut procedamus cognoscendo ab iis quae sunt nobis magis nota, in ea quae sunt magis nota naturae; sed ea quae sunt nobis magis nota, sunt confusa, qualia sunt universalia; ergo oportet nos ab universalibus ad singularia procedere. LC-1N.-7 ad manifestationem autem primae propositionis, inducit quod non sunt eadem magis nota nobis et secundum naturam; sed illa quae sunt magis nota secundum naturam, sunt minus nota secundum nos. et quia iste est naturalis modus sive ordo addiscendi, ut veniatur a nobis notis ad ignota nobis; inde est quod oportet nos devenire ex notioribus nobis ad notiora naturae. notandum autem est quod idem dicit nota esse naturae et nota simpliciter. simpliciter autem notiora sunt, quae secundum se sunt notiora. sunt autem secundum se notiora, quae plus habent de entitate: quia unumquodque cognoscibile est inquantum est ens. magis autem entia sunt, quae sunt magis in actu: unde ista maxime sunt cognoscibilia naturae. nobis autem e converso accidit, eo quod nos procedimus intelligendo de potentia in actum; et principium cognitionis nostrae est a sensibilibus, quae sunt materialia, et intelligibilia in potentia: unde illa sunt prius nobis nota quam substantiae separatae, quae sunt magis notae secundum naturam, ut patet in ii metaphys.. non ergo dicit notiora naturae, quasi natura cognoscat ea; sed quia sunt notiora secundum se et secundum propriam naturam. dicit autem notiora et certiora, quia in scientiis non quaeritur qualiscumque cognitio, sed cognitionis certitudo. ad intellectum autem secundae propositionis, sciendum est quod confusa hic dicuntur quae continent in se aliqua in potentia et indistincte. et quia cognoscere aliquid indistincte, medium est inter puram potentiam et actum perfectum, ideo, dum intellectus noster procedit de potentia in actum, primo occurrit sibi confusum quam distinctum; sed tunc est scientia completa in actu, quando pervenitur per resolutionem ad distinctam cognitionem principiorum et elementorum. et haec est ratio quare confusa sunt primo nobis nota quam distincta. quod autem universalia sint confusa manifestum est, quia universalia continent in se suas species in potentia, et qui scit aliquid in universali scit illud indistincte; tunc autem distinguitur eius cognitio, quando unumquodque eorum quae continentur potentia in universali, actu cognoscitur: qui enim scit animal, non scit rationale nisi in potentia. prius autem est scire aliquid in potentia quam in actu: secundum igitur hunc ordinem addiscendi quo procedimus de potentia in actum, prius quoad nos est scire animal quam hominem. LC-1N.-8 contrarium autem huic videtur esse quod dicit philosophus in i poster., quod singularia sunt magis nota quoad nos, universalia vero naturae sive simpliciter. sed intelligendum est quod ibi accipit singularia ipsa individua sensibilia: quae sunt magis nota quoad nos, quia sensus cognitio, quae est singularium, praecedit cognitionem intellectus in nobis, quae est universalium. sed quia cognitio intellectualis est perfectior, universalia autem sunt intelligibilia in actu, non autem singularia (cum sint materialia); simpliciter et secundum naturam universalia sunt notiora. hic autem singularia dicit non ipsa individua, sed species; quae sunt notiores secundum naturam, utpote perfectiores existentes et distinctam cognitionem habentes: genera vero sunt prius nota quoad nos, utpote habentia cognitionem in potentia et confusam. sciendum autem quod commentator aliter exponit. dicit enim quod ibi, innata autem est etc., vult ostendere philosophus modum demonstrationis huius scientiae, quia scilicet demonstrat per effectus et posteriora secundum naturam: ut sic quod ibi dicitur, intelligatur de processu in demonstrando, et non in determinando. cum autem dicit, sunt autem nobis etc., intendit manifestare, secundum eum, quae sunt magis nota quoad nos et minus nota secundum naturam, scilicet composita simplicibus, intelligens composita per confusa. ultimo autem concludit quod procedendum est ab universalioribus ad minus universalia, quasi quoddam corollarium. unde patet quod eius expositio non est conveniens, quia non coniungit totum ad unam intentionem; et quia hic non intendit philosophus ostendere modum demonstrationis huius scientiae, hoc enim faciet in secundo libro secundum ordinem determinandi; iterum quia confusa non debent exponi composita, sed indistincta; non enim posset concludi aliquid ex universalibus, cum genera non componantur ex speciebus. LC-1N.-9 deinde cum dicit: totum enim etc., manifestat propositum per tria signa. quorum primum sumitur a toto integrali sensibili: et dicit quod totum sensibile est notius secundum sensum; ergo et totum intelligibile est notius secundum intellectum. universale autem est quoddam totum intelligibile, quia comprehendit multa ut partes, scilicet sua inferiora; ergo universale est notius secundum intellectum quoad nos. videtur autem haec probatio inefficax, quia utitur toto et parte et comprehensione aequivoce. dicendum est autem quod totum integrale et universale conveniunt in hoc, quod utrumque est confusum et indistinctum. sicuti enim qui apprehendit genus, non apprehendit species distincte sed in potentia tantum, ita qui apprehendit domum, nondum distinguit partes: unde cum ratione confusionis totum sit prius cognitum quoad nos, eadem ratio est de utroque toto. esse autem compositum non est commune utrique toti: unde manifestum est quod signanter dixit supra confusa, et non composita. LC-1N.10 deinde cum dicit: sustinent autem etc., ponit aliud signum de toto integrali intelligibili. definitum enim se habet ad definientia quodammodo ut totum integrale, inquantum actu sunt definientia in definito; sed tamen qui apprehendit nomen, ut puta hominem aut circulum, non statim distinguit principia definientia; unde nomen est sicut quoddam totum et indistinctum, sed definitio dividit in singularia, idest distincte ponit principia definiti. videtur autem hoc esse contrarium ei quod supra dixit; nam definientia videntur esse universaliora, quae dixit prius esse nota nobis. item si definitum esset notius nobis quam definientia, non notificaretur nobis definitum per definitionem: nihil enim notificatur nobis nisi ex magis notis nobis. sed dicendum quod definientia secundum se sunt prius nota nobis quam definitum; sed prius est notum nobis definitum, quam quod talia sint definientia ipsius: sicut prius sunt nota nobis animal et rationale quam homo; sed prius est nobis notus homo confuse, quam quod animal et rationale sint definientia ipsius. LC-1N.11 deinde cum dicit: et pueri etc., ponit tertium signum sumptum ex universaliori sensibili. sicut enim universalius intelligibile est prius notum nobis secundum intellectum, ut puta animal homine, ita communius sensibile est prius notum nobis secundum sensum, ut puta hoc animal quam hic homo. et dico prius secundum sensum et secundum locum et secundum tempus. secundum locum quidem, quia cum aliquis a remotis videtur, prius percipimus ipsum esse corpus quam esse animal, et hoc prius quam quod sit homo, et ultimo quod sit socrates. et similiter secundum tempus puer prius apprehendit hunc ut quendam hominem, quam ut hunc hominem qui est plato, qui est pater eius: et hoc est quod dicit, pueri primum appellant omnes viros patres et feminas matres, sed posterius determinant, idest determinate cognoscunt, unumquodque. ex quo manifeste ostenditur quod prius cognoscimus aliquid sub confusione quam distincte. LC-2N.-1 posito prooemio, in quo ostensum est quod scientia naturalis debet incipere a principiis universalioribus, hic secundum praedictum ordinem incipit prosequi ea quae pertinent ad scientiam naturalem. et dividitur in duas partes: in quarum prima determinat de principiis universalibus scientiae naturalis; in secunda determinat de ente mobili in communi, de quo intendit in hoc libro; et hoc in tertio libro, ibi: quoniam autem natura est etc.. prima in duas: in prima determinat de principiis subiecti huius scientiae, idest de principiis entis mobilis inquantum huiusmodi; in secunda de principiis doctrinae, in secundo libro, ibi: eorum quae sunt etc.. prima autem in duas: in prima prosequitur opiniones aliorum de principiis communibus entis mobilis; in secunda inquirit veritatem de eis, ibi: omnes igitur contraria principia etc.. circa primum tria facit: primo ponit diversas opiniones antiquorum philosophorum de principiis communibus naturae; secundo ostendit quod aliquas earum prosequi non pertinet ad naturalem, ibi: id quidem igitur etc.; tertio prosequitur opiniones improbando earum falsitatem, ibi: principium autem etc.. circa primum duo facit: primo ponit diversas opiniones philosophorum de principiis naturae; secundo ostendit eandem diversitatem esse circa opiniones philosophorum de entibus, ibi: similiter autem quaerunt etc.. LC-2N.-2 dicit ergo primo quod necesse est esse unum principium naturae aut multa; et utraque pars habuit philosophos opinantes. quidam enim eorum posuerunt unum principium, quidam multa. et eorum qui posuerunt unum, quidam posuerunt illud esse immobile, sicut parmenides et melissus, de quorum opinione infra patebit; quidam vero posuerunt illud esse mobile, scilicet antiqui naturales. quorum quidam posuerunt aerem esse principium omnium naturalium, ut diogenes; quidam vero aquam, ut thales; quidam vero ignem, ut heraclitus; alii vero aliquid medium inter aerem et aquam, ut vaporem. nullus vero eorum qui posuerunt principium unum tantum, dixit illud esse terram, propter eius grossitiem. huiusmodi autem principia mobilia dicebant, quia per horum alicuius rarefactionem et condensationem alia fieri dicebant. eorum vero qui posuerunt plura principia, quidam posuerunt ea finita, quidam posuerunt infinita. eorum autem qui posuerunt ea esse finita, licet plura uno, quidam posuerunt ea esse duo, scilicet ignem et terram, ut infra dicet de parmenide; quidam vero tria, scilicet ignem, aerem et aquam (nam terram quasi compositam existimabant propter eius grossitiem); alii vero posuerunt ea esse quatuor, scilicet empedocles, vel etiam secundum aliquem alium numerum (quia et ipse empedocles cum quatuor elementis posuit duo alia, scilicet amicitiam et litem)p qui vero posuerunt plura infinita, diversificati sunt. democritus enim posuit indivisibilia corpora quae dicuntur atomi, esse principia omnium rerum. sed huiusmodi corpora posuit esse omnia unius generis secundum naturam, sed tamen differebant secundum figuram et formam: et non solum differebant, sed contrarietatem ad invicem habebant. ponebat enim tres contrarietates, unam secundum figuram, quae est inter curvum et rectum; aliam secundum ordinem, quae est prioris et posterioris; aliam secundum positionem, scilicet ante et retro, sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum. et sic ex illis corporibus unius naturae existentibus, diversa fieri ponebat secundum diversitatem figurae, positionis et ordinis atomorum. ex hac autem opinione dat intelligere oppositam opinionem, scilicet anaxagorae, qui posuit infinita principia, sed non unius generis secundum naturam. posuit enim principia naturae esse infinitas partes minimas carnis et ossis et aliorum huiusmodi, ut manifestum erit inferius. attendendum autem quod non divisit plura principia per mobilia et immobilia, quia nullus ponens prima principia plura, potuit ponere ea immobilia: cum enim omnes ponerent contrarietatem in principiis, contraria autem nata sunt se alterare, cum pluralitate principiorum immobilitas stare non poterat. LC-2N.-3 deinde cum dicit: similiter autem quaerunt etc., ostendit quod eadem diversitas opinionum est circa entia. et dicit quod similiter physici, inquirentes de iis quae sunt, idest de entibus, quaerunt quot sint, utrum scilicet unum aut plura; et si sint multa, utrum sint finita vel infinita. et ratio huius est, quia antiqui physici non cognoverunt nisi causam materialem, de aliis autem causis parum tetigerunt. ponebant autem formas naturales esse accidentia, sicut et artificiales: sicut ergo tota substantia artificialium est eorum materia, ita sequebatur secundum eos quod tota substantia naturalium esset eorum materia. unde qui ponebant tantum unum principium, puta aerem, putabant quod alia entia essent aer secundum suam substantiam: et simile est de aliis opinionibus. et hoc est quod dicit, quod physici quaerunt ex quibus sunt quae sunt: idest, inquirendo de principiis inquirunt causas materiales, ex quibus entia esse dicuntur. unde patet quod quando inquirunt de entibus, utrum sint unum aut plura, eorum inquisitio est de principiis materialibus, quae elementa dicuntur. LC-2N.-4 deinde cum dicit: id quidem igitur etc., ostendit quod aliquam istarum opinionum improbare non pertinet ad naturalem. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod improbare opinionem parmenidis et melissi non pertinet ad scientiam naturalem; secundo assignat rationem quare ad praesens est utile eam improbare, ibi: sed quoniam de natura etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod non pertinet ad scientiam naturalem improbare praedictam opinionem; secundo quod non pertinet ad eam solvere rationes quae ad probandum ipsam inducuntur, ibi: aut solvere rationem etc.. primum ostendit duabus rationibus, quarum secunda incipit ibi: simile igitur etc.. dicit ergo primo quod non pertinet ad scientiam naturalem intendere ad perscrutandum de hac opinione, si ens est unum et immobile. iam enim ostensum est quod non differt secundum intentionem antiquorum philosophorum, ponere unum principium immobile, et ponere unum ens immobile. et quod improbare hanc opinionem ad naturalem non pertineat, sic ostendit. ad geometriam non pertinet inducere rationem contra destruentem sua principia; sed hoc vel pertinet ad aliquam aliam scientiam particularem (si tamen geometria sit subalternata alicui particulari scientiae; sicut musica arithmeticae subalternatur, ad quam pertinet disputare contra negantem principia musicae); vel hoc pertinet ad scientiam communem, scilicet ad logicam vel metaphysicam. sed praedicta positio destruit principia naturae; quia si sit solum unum ens, et sic unum, scilicet immobile, ut sic ex eo fieri alia non possint, tolletur ratio principii; quia omne principium aut est principium alicuius aut aliquorum. ad positionem igitur principii sequitur multitudo, quia aliud est principium et aliud id cuius est principium; qui igitur negat multitudinem, tollit principia: non igitur debet contra hanc positionem disputare naturalis. LC-2N.-5 deinde cum dicit: simile igitur etc., ostendit idem alia ratione. non enim requiritur ab aliqua scientia ut inducat rationem contra opiniones manifeste falsas et improbabiles; nam quolibet proferente contraria opinionibus sapientis solicitum esse, stultum est, ut dicitur i topic.. hoc est ergo quod dicit, quod intendere ad perquirendum si ens est sic unum, scilicet immobile, simile est ac si disputaretur contra quamlibet aliam positionem improbabilem, ut puta contra positionem heracliti, qui dixit omnia semper moveri et nihil esse verum; vel contra positionem alicuius qui diceret quod totum ens est unus homo, quae quidem positio esset omnino improbabilis. et tamen qui ponit esse ens unum tantum immobile, cogitur ponere totum ens esse aliquod unum. sic igitur patet quod non est naturalis scientiae contra hanc positionem disputare. LC-2N.-6 deinde cum dicit: aut solvere etc., ostendit quod non est naturalis etiam solvere praedictorum philosophorum rationes. et hoc per duas rationes, quarum secunda ponitur ibi: nobis autem subiiciantur etc.. probat ergo primo propositum per hoc quod non exigitur in aliqua scientia ut solvantur rationes sophisticae, quae manifestum defectum habent vel formae vel materiae. et hoc est quod dicit, quod simile est intendere ad improbabiles rationes aut etiam solvere rationem litigiosam, idest sophisticam. hoc autem quod sint sophisticae, habent utraeque rationes et melissi et parmenidis: peccant enim in materia, unde dicit quod falsa recipiunt, idest falsas propositiones assumunt; et peccant in forma, unde dicit quod non syllogizantes sunt. sed ratio melissi est magis onerosa, idest vana et fatua, et non habens defectum, idest non inducens dubitationem: et hoc infra ostendetur. non est autem inconveniens si uno inconvenienti dato alia sequantur. sic igitur concludi potest quod non requiritur a philosopho naturali quod solvat huius rationes. LC-2N.-7 deinde cum dicit: nobis autem subiiciantur etc., ponit secundam rationem ad idem: quae talis est. in scientia naturali supponitur quod naturalia moveantur vel omnia vel quaedam: quod dicit quia de quibusdam est dubium si moventur et qualiter moventur, puta de anima, de centro terrae, de polo caeli, et formis naturalibus, et aliis huiusmodi. et quod naturalia moveantur, potest manifestum esse ex inductione; quia ad sensum apparet quod res naturales moventur. est autem necessarium motum supponi in scientia naturali, sicut necessarium est supponi naturam, in cuius definitione ponitur motus; est enim natura principium motus, ut infra dicetur. hoc autem habito, quod motus supponatur in scientia naturali, ulterius procedit ad propositum ostendendum per hoc quod non omnes rationes sunt solvendae in aliqua scientia, sed solum illae quae concludunt aliquod falsum ex principiis illius scientiae: quaecumque vero non concludunt ex principiis scientiae, sed ex contrariis principiorum, non solvuntur in illa scientia. et hoc probat per exemplum in geometricis dicens: ut tetragonismum, idest quadraturam circuli, hunc quidem qui est per decisiones circumferentiae, dissolvere pertinet ad geometram, quia nihil supponit contrarium principiis scientiae. voluit enim quidam invenire quadratum aequale circulo dividendo circumferentiam circuli in multas partes, et singulis partibus supponendo lineas rectas: et sic, inveniendo aliquam figuram sicut rectilineam aequalem alicui illarum figurarum quae continentur a decisione circumferentiae et corda, aut pluribus aut omnibus, aestimabat se invenisse figuram rectilineam aequalem toti circulo, cui facile erat invenire quadratum aequale per principia geometriae: et sic putabat se invenire posse quadratum aequale circulo. sed non sufficienter argumentabatur: quia licet illae decisiones consumerent totam circumferentiam circuli, non tamen figurae contentae a decisione circumferentiae et lineis rectis, comprehendebant totam superficiem circularem. sed dissolvere quadraturam antiphontis, non pertinet ad geometram, quia utebatur contrariis principiorum geometriae. describebat enim in circulo aliquam figuram rectilineam, puta quadratum, et dividebat arcus quibus subtendebantur latera quadrati, singulos in duo media, et a punctis decisionum ducebat lineam rectam ad omnes angulos quadrati; et sic resultabat in circulo figura octo angulorum, quae plus accedebat ad aequalitatem circuli quam quadratum. iterum dividebat arcus quibus subtendebantur latera figurae octo angulorum, singulos in duo media; et sic ducendo lineas rectas a punctis decisionum ad angulos praedictae figurae, resultabat figura sedecim angulorum, quae adhuc plus accedebat ad aequalitatem circuli. semper ergo dividendo arcus, et ducendo lineas rectas ad angulos figurae praeexistentis, consurgit figura propinquius se habens ad aequalitatem circuli. dicebat autem quod non est procedere in infinitum in decisione arcuum: erit ergo devenire ad aliquam figuram rectilineam aequalem circulo, cui poterit quadratum aequari. quia igitur supponebat quod arcus non semper dividuntur in duo media, quod est contrarium principiis geometriae, huiusmodi rationem dissolvere non pertinet ad geometram. quia igitur rationes parmenidis et melissi supponunt ens esse immobile, ut infra patebit; hoc autem est contra principia supposita in scientia naturali; sequitur quod solvere huiusmodi rationes, non pertinet ad philosophum naturalem. LC-2N.-8 deinde cum dicit: sed quoniam de natura etc., assignat rationem quare disputet contra praedictam positionem. et dicit quod quia praedicti philosophi loquebantur de rebus naturalibus, licet non inducerent defectus, idest dubitationes naturales; utile est ad propositum disputare de huiusmodi opinionibus: quia etsi non sit scientiae naturalis disputare contra huiusmodi positiones, pertinet tamen ad philosophiam primam. LC-3N.-1 postquam posuit opiniones philosophorum de principiis, hic disputat contra eos. et primo contra illos qui non naturaliter de natura locuti sunt; secundo contra illos qui naturaliter de natura locuti sunt, ibi: sicut autem physici etc.. circa primum duo facit: primo disputat contra positionem melissi et parmenidis; secundo contra rationes eorum, ibi: et ex quibus demonstrant etc.. circa primum duo facit: primo disputat contra positionem hanc, ens est unum, per rationem sumptam ex parte entis, quod est subiectum in propositione; secundo per rationem sumptam ex parte unius, quod est praedicatum, ibi: amplius quoniam etc.. LC-3N.-2 dicit ergo primo: quod id quod maxime accipiendum est pro principio ad disputandum contra positionem praedictam, est quod id quod est, idest ens, dicitur multipliciter. quaerendum enim est ab eis qui dicunt ens esse unum, quomodo accipiant ens: utrum scilicet pro substantia, vel pro qualitate, vel pro aliquo aliorum generum. et quia substantia dividitur in universalem et particularem, idest in substantiam primam et secundam, et iterum in multas species, quaerendum est utrum dicant ens esse unum ut hominem unum, aut ut equum unum, aut ut animam unam; aut ut qualitatem unam, ut album aut calidum aut aliquod huiusmodi: multum enim differt quodcumque istorum dicatur. oportet igitur quod si ens est unum, quod vel sit substantia et accidens simul, vel sit accidens tantum, vel substantia tantum. si autem sit substantia et accidens simul, non erit unum ens tantum, sed duo. nec differt quantum ad hoc utrum substantia et accidens sint simul in uno ut unum vel diversa: quia licet sint simul in uno, non tamen sunt unum simpliciter, sed unum subiecto. et sic ponendo substantiam cum accidente, sequitur quod non sint unum simpliciter sed multa. si vero dicatur quod sit accidens tantum et non substantia, hoc est omnino impossibile: nam accidens sine substantia omnino esse non potest; omnia enim accidentia de substantia dicuntur sicut de subiecto, et in hoc ratio eorum consistit. si vero dicatur quod sit substantia tantum sine accidente, sequitur quod non sit quantitas, nam quantitas accidens est: et hoc est contra positionem melissi. posuit enim ens esse infinitum; unde sequitur quod sit quantum, quia infinitum per se loquendo non est nisi in quantitate; sed substantia et qualitas et huiusmodi non dicuntur infinita nisi per accidens, inquantum scilicet sunt simul cum quantitate. cum ergo melissus ponat ens infinitum, non potest ponere substantiam sine quantitate. si ergo est substantia et quantitas simul, sequitur quod non sit tantum unum ens, sed duo; si vero sit solum substantia, non est infinitum, quia non habebit magnitudinem neque quantitatem: nullo igitur modo potest esse verum quod melissus dicit, ens esse unum. LC-3N.-3 deinde cum dicit: amplius quoniam et ipsum etc., ponit secundam rationem acceptam ex parte unius. et circa hoc duo facit: primo ponit rationem; secundo ostendit quomodo quidam erraverunt in solutione ipsius, ibi: conturbati sunt autem etc.. dicit ergo primo quod sicut ens dicitur multipliciter, ita et unum: et ideo considerandum est quomodo dicant omnia esse unum. dicitur enim unum tripliciter: vel sicut continuum est unum, ut linea et corpus; vel sicut indivisibile est unum, ut punctum; vel sicut unum dicuntur illa quorum ratio est una, seu definitio, sicut vappa et vinum dicuntur unum. primo ergo ostendit quod non possunt dicere quod omnia sunt unum continuatione, quia continuum est quodammodo multa: omne enim continuum est in infinitum divisibile, et sic continet in se multas partes. unde qui ponit ens continuum, necesse est quod ponat quodammodo multa. et non solum propter multitudinem partium, sed etiam propter diversitatem quae videtur esse inter totum et partes. est enim dubitatio utrum totum et partes sint unum aut plura. et licet forsitan haec dubitatio ad propositum non pertineat, tamen per se ipsam utilis est ad cognoscendum. et non solum de totis continuis, sed etiam de totis contiguis, quorum partes non sunt continuae; sicut partes domus, quae sunt unum contactu et compositione. et manifestum est quod totum secundum quid est idem parti, non tamen simpliciter. si enim simpliciter totum esset idem uni partium, eadem ratione esset idem alteri partium; quae autem uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem; et sic sequitur quod ambae partes, si ponantur simpliciter esse idem toti, quod sint idem ad invicem. et sic sequeretur quod totum sit indivisibile, non habens diversitatem partium. LC-3N.-4 deinde cum dicit: at vero si est etc., ostendit quod omnia non possunt esse unum sicut indivisibile est unum: quia quod est indivisibile non potest esse quantum, cum omnis quantitas sit divisibilis; et per consequens non potest esse quale, ut intelligatur de qualitate quae fundatur super quantitatem. et si non est quantum, non potest esse finitum, sicut dixit parmenides, neque infinitum, sicut dixit melissus; quia terminus indivisibilis, utpote punctus, est finis et non finitus; quia finitum et infinitum conveniunt quantitati. LC-3N.-5 deinde cum dicit: at vero si ratione etc., ostendit quomodo non potest dici omnia esse unum secundum rationem: quia si hoc esset, sequerentur tria inconvenientia. primum est quod contraria essent unum secundum rationem, scilicet quod eadem ratio esset boni et mali, sicut heraclitus ponebat eandem esse rationem contrariorum, ut patet in iv metaphys.. secundum inconveniens est quod eadem esset ratio boni et non boni, quia ad malum sequitur non bonum; et sic sequeretur quod esset eadem ratio entis et non entis; et sic sequeretur etiam quod omnia entia non solum essent unum ens, ut ipsi ponunt, sed etiam essent non ens vel nihil; quia quaecumque sunt unum secundum rationem, ita se habent quod de quocumque praedicatur unum, et aliud. unde si ens et nihil sunt unum secundum rationem, sequitur, si omnia sunt unum ens, quod omnia sunt nihil. tertium inconveniens est quod diversa genera, ut quantitas et qualitas, sint eadem secundum rationem. et hoc inconveniens ponit cum dicit, et tali et tanto. advertendum vero quod sicut philosophus dicit in iv metaphys., contra negantes principia non potest adduci demonstratio simpliciter, quae procedit ex magis notis simpliciter; sed demonstratio ad contradicendum, quae procedit ex iis quae supponuntur ab adversario, quae sunt interdum minus nota simpliciter. et sic philosophus in hac disputatione utitur pluribus quae sunt minus nota quam hoc quod est entia esse multa et non unum tantum, ad quod rationes adducit. LC-4N.-1 postquam philosophus improbavit opinionem parmenidis et melissi ponentium ens esse unum, hic ostendit quod ex eadem radice quidam posteriores philosophi in dubitationem inciderunt. erraverunt enim parmenides et melissus eo quod nesciverunt distinguere unum: unde quae aliquo modo sunt unum, simpliciter esse unum enunciabant. posteriores autem philosophi, nescientes distinguere unum, pro inconvenienti reputabant quod idem aliquo modo sit unum et multa: quod tamen convicti rationibus confiteri cogebantur. et ideo dicit quod posteriores philosophi conturbati sunt, idest in dubitationem inciderunt, quemadmodum et antiqui, scilicet parmenides et melissus, ne forte cogerentur hoc dicere, quod idem sit unum et multa; quod inconveniens videbatur utrisque. et ideo primi ponentes omnia unum, totaliter multitudinem auferebant: posteriores vero multitudinem auferre conabantur a quibuscumque quae ponerent esse unum. LC-4N.-2 et ideo quidam in propositionibus, ut lycophron, auferebant hoc verbum est: dicebant enim quod non est dicendum homo est albus, sed homo albus. considerabant enim quod homo et albus sunt quodammodo unum, alioquin album de homine non praedicaretur; sed videbatur eis quod haec dictio est, cum sit copula verbalis, inter duo copularet: et ideo totaliter ab eo quod est unum multitudinem auferre volentes, dicebant non esse apponendum hoc verbum est. sed quia imperfecta oratio videbatur, et imperfectum sensum generari in animo auditoris, si ponantur nomina absque additione alicuius verbi; hoc volentes corrigere alii mutabant modum loquendi, et non dicebant homo albus, propter imperfectionem orationis, nec homo est albus, ne daretur intelligi multitudo, sed homo albatur: quia per hoc quod est albari, non intelligitur res aliqua, ut eis videbatur, sed quaedam subiecti transmutatio. et similiter dicebant non esse dicendum homo est ambulans, sed homo ambulat; ne per additionem huius copulae verbalis est, id quod reputabant unum, scilicet hominem album, facerent esse multa: ac si unum et ens dicerentur singulariter, idest uno modo, et non multipliciter. LC-4N.-3 sed hoc est falsum, quia id quod est unum uno modo, potest esse multa alio modo: sicut quod est unum subiecto, potest esse multa ratione, sicut album et musicum idem sunt subiecto sed ratione multa; alia enim est ratio musici et alia albi. unde concludi potest quod unum sit multa. alio etiam modo contingit quod id quod est unum toto et actu, sit multa secundum partium divisionem: unde totum est unum in sua totalitate, sed habet partium multitudinem. et quamvis ad id quod est unum subiecto et multa ratione aliquod remedium adinvenirent, auferentes hoc verbum est, vel commutantes ut supra dictum est; tamen hic, scilicet in toto et partibus, omnino deficiebant respondere nescientes; et confitebantur tanquam aliquid inconveniens, unum esse multa. sed hoc non est inconveniens quando unum et multa non accipiuntur ut opposita. unum enim in actu et multa in actu opponuntur; sed unum in actu et multa in potentia non sunt opposita. et propter hoc subdit quod unum dicitur multipliciter, scilicet unum in potentia et unum in actu: et sic idem nihil prohibet esse unum in actu et multa in potentia, sicut patet de toto et partibus. LC-4N.-4 ultimo autem inducit conclusionem principaliter intentam, scilicet quod ex praedictis rationibus patet quod impossibile est omnia entia esse unum. LC-5N.-1 postquam philosophus improbavit positionem parmenidis et melissi, hic incipit solvere eorum rationes. et circa hoc tria facit: primo ostendit quomodo rationes eorum sunt solvendae; secundo solvit rationem melissi, ibi: quod quidem igitur etc.; tertio solvit rationem parmenidis, ibi: et ad parmenidem etc.. LC-5N.-2 dicit ergo primo: quod non est difficile solvere rationes ex quibus syllogizant parmenides et melissus, quia utrique sophistice syllogizant et in eo quod assumunt falsas propositiones, et in eo quod non servant debitam formam syllogismi. sed ratio melissi est magis onerosa, idest magis vana et fatua, et non habens defectum, idest non inducens dubitationem. assumit enim quod contrariatur naturalibus principiis et est manifeste falsum, scilicet quod ens non generetur. unde non est grave si uno inconvenienti dato alia sequantur. LC-5N.-3 deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., solvit rationem melissi: quae talis erat. quod factum est, habet principium; ergo quod non est factum, non habet principium: sed ens non est factum; ergo non habet principium, et per consequens non habet finem: sed quod non habet principium et finem, est infinitum; ergo ens est infinitum. quod autem est infinitum, est immobile; non enim haberet extra se quo moveretur: iterum quod est infinitum est unum, quia si esset multa, oporteret esse aliquid extra infinitum: ergo ens est unum et infinitum et immobile. ad ostendendum autem quod ens non generatur, inducebat quandam rationem qua etiam utebantur quidam philosophi naturales: unde ponit eam infra circa finem huius primi libri. LC-5N.-4 hanc autem rationem improbat quantum ad quatuor. primo quidem quantum ad hoc quod dicit: quod factum est habet principium, ergo quod non est factum non habet principium. hoc enim non sequitur, sed est fallacia consequentis. arguit enim a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, cum recta forma argumentandi sit e converso arguere. unde non sequitur: si est factum habet principium, ergo si non est factum non habet principium; sed sequeretur: ergo si non habet principium, non est factum. LC-5N.-5 secundo, ibi: postea et hoc inconveniens etc., improbat praedictam rationem quantum ad illam illationem: non habet principium, ergo est infinitum. principium enim dicitur dupliciter. uno modo dicitur principium temporis et generationis; et sic accipitur principium cum dicitur: quod factum est habet principium, vel quod non est factum non habet principium. alio modo est principium rei vel magnitudinis, et sic sequeretur: si non habet principium est infinitum. unde patet quod accipit nomen principii ac si esset uno modo dictum. et hoc est quod dicit, quod inconveniens est dicere quod principium omnis, id est cuiuscumque habentis principium, sit principium rei, idest magnitudinis; et quod non sit alio modo dictum principium temporis et generationis. non tamen ita quod simplex generatio et momentanea, quae est inductio formae in materiam, habeat principium, quia simplicis generationis non est accipere principium: sed totius alterationis, cuius terminus est generatio, est accipere principium, cum non sit momentanea mutatio, et aliquando generatio dicatur propter suum terminum. LC-5N.-6 tertio, ibi: postea propter quid etc., improbat praedictam positionem quantum ad tertiam illationem, qua infertur: est infinitum, ergo est immobile. et ostendit quod hoc non sequitur dupliciter. primo quidem in motu locali: quia aliqua pars aquae potest moveri in seipsa, ita quod non moveatur ad locum extrinsecum, sed secundum congregationem et disgregationem partium; et similiter, si totum corpus infinitum esset aqua, esset possibile quod partes eius moverentur infra totum, et non procederent extra locum totius. item improbat quantum ad motum alterationis: quia nihil prohiberet infinitum alterari vel in toto vel in partibus; non enim propter hoc oporteret ponere aliquid extra infinitum. LC-5N.-7 quarto, ibi: at vero nec specie etc., improbat praedictam rationem quantum ad quartam illationem, qua concludebatur quod si ens est infinitum, quod sit unum. non enim sequebatur quod sit unum secundum speciem, sed forte secundum materiam: sicut quidam philosophorum naturalium posuerunt omnia esse unum secundum materiam, non autem secundum speciem. manifestum est enim quod homo et equus differunt secundum speciem; et similiter contraria sunt differentia ad invicem secundum speciem. LC-6N.-1 postquam philosophus improbavit rationem melissi, hic improbat rationem parmenidis. et primo improbat eam; secundo excludit dicta quorundam qui male obviabant rationi parmenidis, ibi: quidam autem rationibus etc.. circa primum duo facit: primo ponit modos quibus obviandum est rationi parmenidis; secundo illis modis eam solvit ibi: falsa quidem etc.. LC-6N.-2 circa primum sciendum est quod ratio parmenidis talis erat, ut patet in i metaphys.. quidquid est praeter ens est non ens; sed quod est non ens est nihil; ergo quidquid est praeter ens est nihil. sed ens est unum; ergo quidquid est praeter unum est nihil; ergo est tantum unum ens. et ex hoc concludebat quod esset immobile, quia non haberet a quo moveretur, nec haberet extra se quo moveretur. ex ipsis autem eorum rationibus patet quod parmenides considerabat ens secundum rationem entis, et ideo ponebat ens esse unum et finitum: melissus autem considerabat ens ex parte materiae, considerabat enim ens secundum quod est factum vel non factum; et ideo ponebat ens esse unum et infinitum. LC-6N.-3 dicit ergo quod idem modus est procedendi contra rationem parmenidis et contra rationem melissi. nam sicut ratio melissi solvebatur ex eo quod assumebat propositiones falsas, et ex eo quod non recte concludebat secundum rectam formam syllogisticam; sic et ratio parmenidis solvitur partim quia falsa assumit, et partim quia non recte concludit. dicit autem et esse alios modos disputandi proprios contra parmenidem; quia contra eum disputari potest ex propositionibus ab eo sumptis, quae sunt aliquo modo verae et probabiles. sed melissus procedebat ex eo quod est falsum et improbabile, scilicet quod ens non generatur: unde non disputavit contra eum per propositiones ab eo sumptas. LC-6N.-4 deinde cum dicit: falsa quidem etc., prosequitur praedictos modos. et primo primum; secundo secundum, ibi: non concluditur autem etc.. dicit ergo primo quod parmenides assumit propositiones falsas, quia accipit quod est, idest ens, dici simpliciter, idest uno modo, cum tamen dicatur multipliciter. dicitur enim ens uno modo substantia, alio modo accidens; et hoc multipliciter secundum diversa genera: potest etiam accipi ens prout est commune substantiae et accidenti. patet autem quod propositiones ab eo sumptae in uno sensu sunt verae, et in alio sensu sunt falsae. nam cum dicitur: quidquid est praeter ens est non ens, verum est si ens sumatur prout est commune substantiae et accidenti: si autem sumatur pro accidente tantum vel pro substantia tantum, falsum est, ut infra ostendetur. similiter et cum dicit quod ens est unum, verum est si accipiatur pro aliqua una substantia vel pro aliquo uno accidente: non tamen verum erit in illo sensu quod quidquid est praeter illud ens, sit non ens. LC-6N.-5 deinde cum dicit: non concluditur etc., prosequitur secundum modum solutionis, quod scilicet ratio parmenidis non recte concludebat. et primo ostendit in simili; secundo adaptat ad propositum, ibi: necesse est igitur etc.. dicit ergo primo quod ex hoc sciri potest quod ratio parmenidis non concludit recte, quia forma argumentandi non est efficax in omni materia; quod oporteret si esset debita forma argumentandi. si enim accipiamus album loco entis, et ponamus quod album significet unum tantum et non dicatur aequivoce, et dicamus sic: quidquid est praeter album est non album, et quidquid est non album est nihil; non sequitur quod album sit unum tantum. primo quidem quia non erit necessarium quod omnia alba sint unum continuum. vel aliter: non erit unum album continuatione; idest ex hoc ipso quod est continuum, non erit unum simpliciter; quia continuum est quodammodo multa, ut supra dictum est. et similiter non erit unum ratione: alia enim est ratio albi et susceptibilis. et tamen non erit aliquid praeter album quasi ab eo divisum: non est enim aliud album a susceptibili quia album sit separabile a susceptibili; sed quia alia est ratio albi et susceptibilis. sed hoc nondum erat consideratum tempore parmenidis, scilicet quod aliquid esset unum subiecto et multa ratione: et ideo credidit quod si nihil sit extra aliquod subiectum, quod sequatur id esse unum. sed hoc falsum est tum propter multitudinem partium, tum propter diversam rationem subiecti et accidentis. LC-6N.-6 deinde cum dicit: necesse est igitur etc., adaptat similitudinem ad propositum, ut quod dictum est de albo, ostendat similiter se habere circa ens. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non sequitur ens esse unum simpliciter, propter hoc quod subiectum et accidens sunt diversa secundum rationem; secundo propter multitudinem partium, ibi: neque igitur magnitudo etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod cum dicitur quidquid est praeter ens est non ens, hoc quod est ens non potest accipi pro accidente tantum; secundo quod non potest accipi pro substantia tantum, ibi: si igitur quod vere etc.. LC-6N.-7 dicit ergo primo quod cum dicitur quidquid est praeter ens est non ens, si ens dicatur unum significare, oportebit quod significet non quodcumque ens, vel de quocumque praedicatur; sed significet quod vere est, idest substantiam, et significet quod vere est unum, scilicet indivisibile. si enim ens significet accidens, cum accidens praedicetur de subiecto, oportet quod subiectum non sit cui accidit accidens quod ponitur ens. si enim quidquid est praeter ens est non ens, idest praeter accidens, et subiectum est alterum ab accidente quod significat hoc quod dico ens; sequetur quod subiectum sit non ens: et ita, cum accidens quod est ens praedicetur de subiecto quod est non ens, sequetur quod ens praedicetur de non ente. et hoc est quod concludit, erit itaque aliquid cum non sit; ac si dicat: ergo sequetur quod non ens sit ens. hoc autem est impossibile, quia hoc est primum supponendum in scientiis, quod contradictoria non praedicentur de se invicem, ut in iv metaphys. dicitur. unde concludit quod si aliquid sit vere ens, supposita hac propositione, quidquid est praeter ens est non ens, quod illud non sit accidens inhaerens alii. quia tunc non contingeret ipsi subiecto sic esse aliquod ens, idest quod ipsum subiectum haberet rationem entis, nisi ens multa significaret, ita quod unumquodque illorum multorum esset aliquod ens: sed supponitur a parmenide quod ens significat unum tantum. LC-6N.-8 deinde cum dicit: si igitur quod vere etc., postquam conclusit quod cum dicitur quidquid est praeter ens est non ens, per ens non potest intelligi accidens, ostendit quod nec etiam substantia. unde dicit: si igitur quod vere est non sit accidens alicui, sed illi aliquid accidit, oportet quod in hac propositione, quidquid est praeter ens est non ens, magis significetur quod vere est, idest substantia, per ens quam per non ens. sed nec hoc potest stare. ponatur enim quod id quod vere est ens, idest illa substantia, sit album: album autem non est quod vere est. iam enim dictum est quod id quod vere est, non est possibile accidere alicui: et hoc ideo quia quod non vere est, idest quod non est substantia, non est quod est, idest non est ens. sed quidquid est praeter ens, idest praeter substantiam, est non ens: sic ergo sequitur quod album non sit ens. et non solum ita quod non sit hoc ens, sicut homo non est hoc ens quod est asinus: sed quod omnino non sit, quia ipse dicit quod quidquid est praeter ens est non ens, et quod est non ens est nihil. ex hoc ergo sequitur quod non ens praedicetur de eo quod vere est; quia album praedicatur de substantia, quae vere est, et tamen album non significat ens, ut dictum est. unde sequitur quod ens sit non ens: et hoc est etiam impossibile, quia unum contradictoriorum non praedicatur de altero. unde si ad evitandum hoc inconveniens dicamus quod vere ens non solum significat subiectum, sed etiam ipsum album, sequitur quod ens multa significet. et ita non erit tantum unum ens, quia subiectum et accidens plura sunt secundum rationem. LC-6N.-9 deinde cum dicit: neque igitur magnitudo etc., ostendit quod non sequitur ex ratione parmenidis quod sit tantum unum ens, propter multitudinem partium. et primo quantum ad partes quantitativas; secundo quantum ad partes rationis, ibi: quod autem dividitur etc.. dicit ergo primo quod si ens tantum unum significet, non solum non poterit esse accidens cum subiecto, sed neque etiam ens erit aliqua magnitudo: quia omnis magnitudo est divisibilis in partes, utriusque autem partis non est eadem ratio sed altera. unde sequitur quod illud ens unum non sit substantia corporea. LC-6N.10 secundo, ibi: quod autem dividitur etc., ostendit quod non possit esse ens substantia definibilis. manifestum est enim ex definitione quod id quod vere est, idest substantia, dividitur in plura, quorum unumquodque est quod vere est, idest substantia, et aliud secundum rationem. ut ponamus quod illud unum quod vere est, sit homo: cum homo sit animal bipes, necesse est quod animal sit et bipes sit; et utrumque eorum erit quod vere est, idest substantia. quod si non sint substantiae, erunt accidentia: aut igitur homini aut alicui alteri. sed impossibile est quod sint accidentia homini. et ad hoc ostendendum duo supponit. quorum primum est quod accidens dicitur dupliciter: uno modo accidens separabile, quod contingit inesse et non inesse, ut sedere; alio modo accidens inseparabile et per se. et hoc est accidens in cuius definitione ponitur subiectum cui accidit: sicut simum est per se accidens nasi quia in definitione simi ponitur nasus; est enim simum nasus curvus. secundum quod supponit est quod si aliqua ponuntur in definitione alicuius definiti, aut in definitione alicuius eorum ex quibus constat definitio, impossibile est quod in definitione alicuius horum ponatur definitio totius definiti. sicut bipes ponitur in definitione hominis, et quaedam alia ponuntur in definitione bipedis vel animalis, ex quibus definitur homo: impossibile est autem quod ponatur homo in definitione bipedis, aut in definitione alicuius eorum quae cadunt in definitione bipedis vel animalis; alioquin esset definitio circularis, et esset idem prius et posterius, et notius et minus notum; omnis enim definitio est ex prioribus et notioribus, ut in vi topic. dicitur. et eadem ratione, cum in definitione hominis albi ponatur album, non est possibile quod in definitione albi ponatur homo albus. his igitur suppositis, sic argumentatur. si bipes est accidens homini, necesse est vel quod sit accidens separabile, et sic continget hominem non esse bipedem, quod est impossibile; vel erit inseparabile, et sic oportebit quod homo ponatur in ratione bipedis, quod est etiam impossibile quia bipes ponitur in ratione eius. impossibile est igitur quod bipes sit accidens homini, et eadem ratione neque animal. si vero dicatur quod ambo sunt accidentia alicui alii, sequeretur quod etiam homo accidat alicui alteri. sed hoc est impossibile: iam enim supra dictum est quod illud quod vere est nulli accidit, homo autem supponitur esse illud quod vere est, ut ex superioribus patet. quod autem sequatur hominem accidere alteri si animal et bipes alteri accidunt, sic manifestat: quia de quocumque dicuntur ambo seorsum, scilicet animal et bipes, de eodem dicetur utrumque simul, scilicet animal bipes; et de quocumque dicitur animal bipes, dicitur quod est ex eis, scilicet homo, quia nihil aliud est homo quam animal bipes. sic igitur patet quod si ponatur unum tantum ens, non possunt poni partes quantitativae, neque partes magnitudinis, neque partes rationis. sic igitur sequitur quod omne ens sit de numero indivisibilium, ne ponentes unum ens cogamur ponere multa propter partes. LC-6N.11 commentator autem dicit quod ibi, sed quod vere est etc., ponit secundam rationem parmenidis ad ostendendum quod ens sit unum, quae talis est. ens quod est unum est substantia et non accidens (et per substantiam intelligit corpus): si autem corpus illud dividatur in duas medietates, sequitur quod ens dicatur de utraque medietate et de congregato ex eis. et hoc vel procedit in infinitum, quod est impossibile secundum ipsum; aut erit dividere usque ad puncta, quod etiam est impossibile; unde oportet quod ens sit unum indivisibile. sed haec expositio extorta est et contra intentionem aristotelis, sicut satis apparet litteram inspicienti secundum primam expositionem. LC-7N.-1 postquam philosophus improbavit rationem parmenidis ducendo ad quaedam inconvenientia, hic improbat positionem quorundam, qui praedicta inconvenientia concedebant. et circa hoc duo facit: primo ponit positionem eorum; secundo improbat eam, ibi: manifestum autem etc.. LC-7N.-2 considerandum est ergo primo: quod supra philosophus contra rationem parmenidis duabus rationibus usus est. una ad ostendendum quod ex ratione parmenidis non sequitur omnia esse unum, propter diversitatem subiecti et accidentis: quae quidem ratio ducebat ad hoc inconveniens, quod non ens est ens, ut ex superioribus patet. alia vero ratio procedebat ad ostendendum quod non sequitur omnia esse unum, propter hoc quod si esset magnitudo, sequeretur magnitudinem esse indivisibilem; quia si sit divisibilis, erunt quodammodo multa. LC-7N.-3 platonici vero utrique rationi acquieverunt, concedendo impossibilia ad quae deducunt. acquieverunt ergo primae rationi, quae ducebat ad hoc quod non ens esset ens, si aliquis diceret quod ens significet unum, vel substantiam tantum vel accidens tantum, et per hoc vellet dicere quod omnia sunt unum:- huic rationi, dico, acquieverunt quod non ens esset ens. dicebat enim plato quod accidens est non ens: et propter hoc dicitur in vi metaphys. quod plato posuit sophisticam circa non ens, quia versatur maxime circa ea quae per accidens dicuntur. sic ergo plato, intelligens per ens substantiam, concedebat primam propositionem parmenidis, dicentis quod quidquid est praeter ens est non ens; quia ponebat accidens, quod est praeter substantiam, esse non ens. non tamen concedebat secundam propositionem, hanc scilicet: quidquid est non ens est nihil. licet enim diceret accidens esse non ens, non tamen dicebat accidens esse nihil, sed aliquid. et propter hoc secundum ipsum non sequebatur quod sit unum tantum. sed alteri rationi, quae ducebat ad hoc quod magnitudo esset indivisibilis, assentiebat faciendo magnitudines esse indivisibiles ex decisione, idest dicendo quod magnitudinum divisio ad indivisibilia terminatur. ponebat enim corpora resolvi in superficies, et superficies in lineas, et lineas in indivisibilia, ut patet in iii de caelo et mundo. LC-7N.-4 deinde cum dicit: manifestum autem etc., improbat praedictam positionem quantum ad hoc, quod concedebat quod non ens est aliquid. nam quantum ad id quod faciebat individuas magnitudines, improbat suo loco in sequentibus scientiae naturalis. improbat autem primum dupliciter: primo ostendendo quod non sequitur ex ratione platonis quod non ens sit aliquid; secundo quantum ad hoc quod dicebat, quod nisi hoc ponatur (scilicet quod si non ens quod est accidens, non sit aliquid), sequitur omnia esse unum, ibi: dicere igitur etc.. LC-7N.-5 dicit ergo primo manifestum esse quod non est verum quod ista ratio platonis sequatur, qua sic deducebat, ens unum significat. ponebat enim ens esse genus, et univoce dictum de omnibus secundum participationem primi entis; et iterum ponebat quod contradictoria non sunt simul vera. ex his duobus arbitrabatur sequi non ens non esse nihil, sed aliquid. si enim ens significat unum quod est substantia, oportebit quod quidquid est non substantia, sit non ens: quia si esset ens, cum ens non significet nisi substantiam, sequeretur quod esset substantia; et ita esset simul substantia et non substantia; quod est contradictoria simul vera esse. si igitur impossibile est contradictoria simul vera esse, et ens significat unum quod est substantia, sequetur quod quidquid est non substantia, sit non ens. sed aliquid est non substantia, scilicet accidens; igitur aliquid est non ens: et sic non est verum quod non ens sit nihil. ostendit autem aristoteles quod hoc non sequitur, quia si ens significat principaliter unum quod est substantia, nihil prohibet dicere quod accidens, quod non est substantia, non sit simpliciter ens: sed tamen non propter hoc oportet quod illud quod non est aliquid, idest substantia, dicatur absolute non ens. licet ergo accidens non sit ens simpliciter, non tamen potest dici absolute non ens. LC-7N.-6 deinde cum dicit: dicere igitur etc., ostendit ulterius quod non sequitur, si non ens quod est accidens non sit aliquid, quod omnia sint unum. et hoc est quod dicit, quod inconveniens est dicere quod sequatur omnia esse unum nisi aliquid sit extra ens, quia per ens non potest intelligi nisi substantia, quae vere est. sed si substantia sit, nihil prohibet esse multa, sicut iam dictum est, etiam remota magnitudine et accidente; quia definitio substantiae dividitur in multa quae sunt de genere substantiae, sicut homo in animal et bipes. et ulterius sequitur quod secundum diversas differentias generis sint multae substantiae in actu. et ultimo infert conclusionem principaliter intentam, quod non omnia sunt unum, sicut dicebat parmenides et melissus. LC-8N.-1 postquam philosophus improbavit opinionem de principiis eorum qui de natura non naturaliter sunt locuti, hic prosequitur opiniones eorum qui de principiis naturae naturaliter sunt locuti, non removentes motum: et ideo vocat eos physicos, idest naturales. et circa hoc duo facit: primo ostendit diversitatem opinionum; secundo prosequitur unam earum, ibi: videtur autem etc.. LC-8N.-2 dicit ergo primo quod secundum opinionem naturalium philosophorum, duo sunt modi secundum quos generantur res ex principiis. quorum unum tangebant philosophi naturales ponentes unum tantum principium materiale; sive esset unum de tribus elementis, scilicet igne, aere et aqua (quia terram solam nullus posuit principium, ut supra dictum est), sive aliquod medium inter ea, ut puta quod esset densius igne et subtilius aere. ab isto autem uno principio dicebant omnia alia generari secundum raritatem et densitatem; ut puta, qui ponebant aerem principium, dicebant quod ex eo rarefacto generatur ignis, ex eo autem condensato generatur aqua. rarum autem et densum sunt contraria; et reducuntur ad excellentiam et defectum, ut ad quaedam universaliora: nam densum est quod habet multum de materia, rarum autem quod parum. LC-8N.-3 et sic quodammodo concordabant cum platone, qui ponebat magnum et parvum principia, quae etiam pertinent ad excellentiam et defectum. sed in hoc differebant a platone, quia plato posuit magnum et parvum ex parte materiae, quia ponebat unum principium formale, quod est quaedam idea participata a diversis secundum diversitatem materiae: antiqui vero naturales ponebant contrarietatem ex parte formae, quia ponebant primum principium unam materiam, ex qua multa constituuntur secundum diversas formas. LC-8N.-4 alii vero antiqui naturales ponebant res fieri ex principiis, ex hoc quod ipsa contraria et diversa extrahebantur ab uno, in quo erant quasi commixta et confusa. sed in hoc differebant, quod anaximander ponebat illud unum confusum esse principium, non autem illa multa quae in eo erant commixta: unde ponebat unum tantum principium. empedocles vero et anaxagoras ponebant magis esse principia illa quae in eo permiscebantur: et ideo ponebant multa principia, licet et illud unum confusum quodammodo principium ponerent. LC-8N.-5 sed anaxagoras et empedocles differebant in duobus. primo quidem quia empedocles ponebat circulationem quandam commixtionis et segregationis. ponebat enim mundum multoties esse factum et multoties corruptum; ita scilicet quod cum mundus corruptus fuit, amicitia omnia confundente in unum, iterum mundus generaretur, lite separante et distinguente: et sic confusioni succedit distinctio et e converso. sed anaxagoras ponebat semel tantum mundum factum esse, ita quod a principio omnia essent commixta in unum: sed intellectus, qui incoepit extrahere et distinguere, nunquam cessabit hoc facere, ita quod nunquam erunt omnia commixta in unum. alio modo differebant in hoc quod anaxagoras posuit principia esse infinitas partes similes et contrarias: sicut infinitas partes carnis, quae sunt similes invicem, et infinitas partes ossis et aliorum quae habent partes similes, cum tamen quarundam sit ad alias contrarietas; sicut partium ossis ad partes sanguinis est contrarietas secundum humidum et siccum. sed empedocles posuit principia solum illa quatuor quae communiter dicuntur elementa, scilicet ignem, aerem, aquam et terram. LC-9N.-1 positis diversis opinionibus naturalium philosophorum de principiis, hic prosequitur unam earum, scilicet opinionem anaxagorae, quia haec opinio videbatur assignare causam communem omnium specierum motus. et dividitur in duas partes: in prima ponit rationem ipsius; in secunda obiicit contra eam, ibi: si igitur infinitum etc.. circa primum tria facit: primo praemittit ea quae anaxagoras supponebat, et ex quibus argumentabatur; secundo ponit suae rationis processum, ibi: si enim omne quod fit etc.; tertio ponit eius responsionem ad quandam tacitam obiectionem, ibi: apparere autem etc.. LC-9N.-2 duo autem supponebat anaxagoras, ex quibus procedebat. quorum primum est quod etiam ab omnibus naturalibus philosophis supponebatur, quod scilicet ex nihilo nihil fiat. et hoc est quod dicit, quod anaxagoras ex hoc videbatur opinari esse principia infinita, quia accipiebat communem opinionem omnium philosophorum naturalium esse veram; hanc scilicet, quod id quod simpliciter non est, nullo modo fiat. quia enim hoc supponebant tanquam principium, ad diversas opiniones processerunt. LC-9N.-3 ut enim non cogerentur ponere aliquid de novo fieri quod prius omnino non esset, posuerunt aliqui omnia prius simul extitisse, vel in aliquo uno confuso, sicut anaxagoras et empedocles; vel in aliquo principio materiali, scilicet aqua, igne et aere; vel in aliquo medio illorum. et secundum hoc duos modos factionis ponebant. qui enim posuerunt omnia simul praeexistere sicut in uno principio materiali, dixerunt quod fieri nihil aliud est quam alterari: ex illo enim uno principio materiali omnia fieri dicebant per condensationem et rarefactionem eiusdem. alii vero, qui ponebant omnia praeexistere simul sicut in aliquo uno confuso et commixto ex multis, dixerunt quod fieri rerum non est aliud quam congregatio et segregatio. et omnes hi decepti fuerunt quia nesciverunt distinguere inter potentiam et actum. ens enim in potentia est quasi medium inter purum non ens et ens in actu. quae igitur naturaliter fiunt, non fiunt ex simpliciter non ente, sed ex ente in potentia; non autem ex ente in actu, ut ipsi opinabantur. unde quae fiunt non oportet praeexistere actu, ut ipsi dicebant, sed potentia tantum. LC-9N.-4 deinde cum dicit: amplius ex eo etc., ponit secundum quod supponebat. dicebat enim quod contraria fiunt ex alterutris: videmus enim ex calido fieri frigidum et e converso. et ex hoc concludebat quod, cum ex nihilo nihil fiat, quod unum contrariorum praeexistit in altero. quod quidem est verum secundum potentiam, nam frigidum est potentia in calido: non autem actu, ut anaxagoras aestimabat, propter hoc quod nesciebat accipere esse in potentia, quod est esse medium inter purum non esse et esse actu. LC-9N.-5 deinde cum dicit: si enim omne quod fit etc., ponit deductionem rationis ipsius. et procedebat sic. si aliquid fit, necesse est quod fiat aut ex ente aut ex non ente. sed horum alterum excludebat, scilicet quod aliquid fieret ex non ente, propter communem opinionem philosophorum supra positam. unde concludebat reliquum membrum, scilicet quod aliquid fiat ex ente: puta si aer fit ex aqua, quod aer prius existit. non autem diceretur quod aer fiat ex aqua, nisi in aqua praeexisteret aer: unde volebat accipere quod omne quod fit ex aliquo, praeexisteret in eo ex quo fiebat. sed quia hoc videbatur contra id quod apparet sensui (non enim apparet ad sensum quod illud quod generatur ex aliquo, praeexistat in eo), ideo hanc obiectionem excludebat per hoc quod ponebat, quod id quod fit ex aliquo, praeexisteret in eo secundum quasdam partes minimas, quae sunt nobis insensibiles propter suam parvitatem. puta si aer fit ex aqua, partes aliquae minimae aeris sunt in aqua, non autem in illa quantitate in qua generatur: et ideo per congregationem illarum partium aeris ad invicem et segregationem ex partibus aquae, dicebat fieri aerem. habito igitur hoc, quod omne quod fit ex aliquo, praeexistat in eo, assumebat ulterius omne ex omni fieri: unde concludebat quod quodlibet esset in quolibet permixtum secundum partes minimas et insensibiles. et quia infinities unum ex alio fieri potest, infinitas partes minimas in unoquoque esse dicebat. LC-9N.-6 deinde cum dicit: apparere autem etc., excludit quandam tacitam obiectionem. posset enim aliquis obiicere: si infinitae partes cuiuslibet rei sunt in quolibet, sequetur quod res nec ab invicem differant, nec ab invicem differre videantur. ad hoc ergo quasi respondens dicit, quod res videntur differre ab invicem, et nominantur etiam diversa, ex eo quod maxime superabundat in eis; cum tamen infinita sit multitudo partium minimarum quae continentur in aliquo mixto. et sic nihil est pure et totaliter album aut nigrum aut os, sed id quod plus est in unoquoque, hoc videtur esse natura rei. LC-9N.-7 deinde cum dicit: si igitur infinitum etc., improbat positionem praedictam. et circa hoc duo facit: primo improbat eam absolute; secundo comparat eam ad opinionem empedoclis, ibi: melius autem etc.. circa primum duo facit: primo ponit rationes ad improbandum opinionem anaxagorae; secundo improbat modum positionis, ibi: nequaquam etc.. circa primum ponit quinque rationes. quarum prima talis est. omne infinitum est ignotum, secundum quod est infinitum. et exponit quare dicit secundum quod infinitum; quia si est infinitum secundum multitudinem vel magnitudinem, erit ignotum secundum quantitatem; si autem est infinitum secundum speciem, puta quod constituatur ex infinitis secundum speciem diversis, tunc erit ignotum secundum qualitatem. et huius ratio est, quia id quod est notum apud intellectum, comprehenditur ab ipso quantum ad omnia quae ipsius sunt; quod non potest contingere in aliquo infinito. si igitur alicuius rei principia sunt infinita, oportet ea esse ignota, vel secundum quantitatem vel secundum speciem. sed si principia sunt ignota, oportet esse ignota ea quae sunt ex principiis. quod probat ex hoc, quia tunc arbitramur nos cognoscere unumquodque compositum, cum scimus ex quibus et quantis sit, idest quando cognoscimus et species et quantitates principiorum. sequitur igitur de primo ad ultimum, quod si principia rerum naturalium sunt infinita, quod naturales res erunt ignotae, vel secundum quantitatem vel secundum speciem. LC-9N.-8 secundam rationem ponit ibi: amplius autem si necesse est etc.: quae talis est. si alicuius totius partes non habent aliquam determinatam quantitatem, sive magnitudinem vel parvitatem, sed contingit eas quantascumque esse vel secundum magnitudinem vel secundum parvitatem; necesse est quod totum non habeat determinatam magnitudinem vel parvitatem, sed contingat totum esse cuiuscumque magnitudinis vel parvitatis: et hoc ideo, quia quantitas totius consurgit ex partibus. (sed hoc intelligendum est de partibus existentibus actu in toto, sicut caro, nervus et os existunt in animali: et hoc est quod dicit, dico autem talium aliquam partium, in quam cum insit, scilicet actu, dividitur aliquod totum: et per hoc excluduntur partes totius continui, quae sunt potentia in ipso)p sed impossibile est quod animal vel planta vel aliquod huiusmodi habeat se indeterminate ad quantamcumque magnitudinem vel parvitatem: est enim aliqua quantitas ita magna, ultra quam nullum animal extenditur, et aliqua ita parva, infra quam nullum animal invenitur; et similiter dicendum est de planta. ergo sequitur ad destructionem consequentis, quod neque aliqua partium sit indeterminatae quantitatis, quia simile est de toto et de partibus. sed caro et os et huiusmodi sunt partes animalis, et fructus sunt partes plantarum: impossibile est igitur quod caro et os et huiusmodi habeant indeterminatam quantitatem vel secundum maius vel secundum minus. non ergo est possibile quod sint aliquae partes carnis aut ossis quae sint insensibiles propter parvitatem. LC-9N.-9 videtur autem quod hic dicitur, contrarium esse divisioni continui in infinitum. si enim continuum in infinitum divisibile est, caro autem continuum quoddam est; videtur quod sit in infinitum divisibilis. omnem igitur parvitatem determinatam transcendet pars carnis secundum divisionem infinitam. sed dicendum quod licet corpus, mathematice acceptum, sit divisibile in infinitum, corpus tamen naturale non est divisibile in infinitum. in corpore enim mathematico non consideratur nisi quantitas, in qua nihil invenitur divisioni in infinitum repugnans; sed in corpore naturali consideratur forma naturalis, quae requirit determinatam quantitatem sicut et alia accidentia. unde non potest inveniri quantitas in specie carnis nisi infra aliquos terminos determinata. LC-9N.10 tertiam rationem ponit ibi: amplius si omnia etc.. et circa hoc duo facit: primo praemittit quaedam ex quibus argumentatur; secundo ponit deductionem rationis, ibi: remota enim etc.. circa primum tria proponit. primum est quod omnia simul sunt secundum positionem anaxagorae, ut dictum est; ex quo vult deducere ad inconveniens. dicebat enim anaxagoras, ut dictum est, quod omnia huiusmodi, scilicet quae sunt similium partium, ut caro et os et similia, insunt invicem, et non fiunt de novo, sed segregantur ex aliquo in quo praeextiterunt; sed unumquodque denominatur a plurimo, idest a pluribus partibus in re existentibus. secundum est quod quodlibet fit ex quolibet, sicut ex carne fit aqua per segregationem, et similiter caro ex aqua. tertium est quod omne corpus finitum resecatur a corpore finito: hoc est, si ab aliquo corpore finito quantumcumque magno auferatur multoties corpus finitum quantumcumque parvum, toties poterit auferri minus a maiori, quod totum maius consumetur a minori per divisionem. ex his autem tribus concludit quod principaliter intendit, scilicet quod non sit unumquodque in unoquoque, quod est contrarium primo istorum trium positorum. sic enim contingit in rationibus ducentibus ad impossibile, quod concludatur finaliter destructio alicuius praemissorum. LC-9N.11 deinde cum dicit: remota enim ex aqua etc., deducit argumentationem: et assumit quod in praecedenti argumentatione conclusum est. dicit enim quod si ex aqua removeatur caro (dum scilicet ex aqua generatur caro), et si iterum ex residua aqua fiat alia segregatio carnis; quamvis semper remaneat minor quantitas carnis in aqua, tamen magnitudo carnis non excedit aliquam parvitatem, idest contingit dare aliquam parvam mensuram carnis, qua non erit minor aliqua caro, ut ex superiori ratione apparet. hoc ergo habito, quod aliqua sit parva caro qua nulla sit minor, sic procedit. si ex aqua segregatur caro et iterum alia caro, aut stabit ista segregatio aut non. si stabit, ergo in residua aqua non erit caro; et sic non erit quodlibet in quolibet: si autem non stabit, ergo in aqua semper remanebit aliqua pars carnis; ita tamen quod in secunda segregatione sit minor quam in prima, et in tertia minor quam in secunda. et cum non sit descendere in parvitatem partium in infinitum, ut dictum est, illae minimae partes carnis erunt aequales et infinitae numero in aliqua aqua finita: alioquin non procederet in infinitum segregatio. sequitur igitur, si segregatio non stat, sed semper in infinitum removetur caro ex aqua, quod in aliqua magnitudine finita, scilicet aqua, sint quaedam finita secundum quantitatem et aequalia ad invicem et infinita secundum numerum, scilicet infinitae minimae partes carnis: et hoc est impossibile et contrarium ei quod supra positum est, scilicet quod omne corpus finitum resecatur ab aliquo corpore finito. ergo et primum fuit impossibile, scilicet quod quodlibet esset in quolibet, ut anaxagoras posuit. LC-9N.12 considerandum est autem quod non sine causa philosophus apposuit aequalia in hoc ultimo inconvenienti ad quod ducit. non enim est inconveniens quod in aliquo finito sint infinita inaequalia, si attendatur ratio quantitatis: quia si dividatur continuum secundum eandem proportionem, erit procedere in infinitum, ut puta si accipiatur tertium totius et tertium tertii et sic deinceps; sed tamen partes acceptae non erunt aequales secundum quantitatem. sed si fiat divisio per partes aequales, non erit procedere in infinitum, etiam si sola ratio quantitatis in corpore mathematico consideretur. LC-9N.13 quartam rationem ponit ibi: ad haec autem si omne etc.: quae talis est. omne corpus remoto aliquo fit minus, cum omne totum sit maius sua parte; cum autem quantitas carnis sit determinata secundum magnitudinem et parvitatem, ut ex dictis patet, necesse est esse aliquam minimam carnem; ergo ab ea non potest aliquid segregari, quia sic esset aliquid minus minimo. non igitur ex quolibet potest fieri quodlibet per segregationem. LC-9N.14 quintam rationem ponit ibi: amplius autem in infinitis corporibus etc.: quae talis est. si infinitae partes uniuscuiusque sunt in unoquoque, et quodlibet est in quolibet, sequetur quod in infinitis corporibus sint infinitae partes carnis et infinitae partes sanguinis vel cerebri: et quantumcumque inde separentur, adhuc remanent ibi. sequeretur ergo quod infinita sunt in infinitis infinities; quod est irrationabile. LC-9N.15 deinde cum dicit: nunquam autem segregandum esse etc., improbat praedictam positionem anaxagorae quantum ad modum ponendi. et hoc dupliciter: primo quia non intelligebat propriam positionem; secundo quia non habebat sufficiens motivum ad ponendum eam, ibi: non recte autem etc.. dicit ergo primo quod in hoc quod dixit, quod segregatio nunquam finietur, nescivit quid diceret, quamvis aliquo modo verum dixerit; quia accidentia nunquam possunt separari a substantiis, et tamen ponebat permixtionem non solum corporum sed etiam accidentium. cum enim aliquid fit album, dicebat quod hoc fiebat per abstractionem albedinis prius commixtae. si igitur colores et alia huiusmodi accidentia ponantur esse commixta, ut ipse dicebat; si aliquis, hoc supposito, dicat quod omnia commixta possunt segregari, sequeretur quod sit album et sanativum, et non sit aliquod subiectum de quo dicantur et in quo sint; quod est impossibile. relinquitur igitur hoc verum esse, quod non omnia commixta possunt segregari, si accidentia etiam commisceantur. sed ex hoc sequitur inconveniens. ponebat enim anaxagoras quod omnia a principio erant commixta, sed intellectus incoepit segregare: quicumque autem intellectus quaerit facere quod impossibile est fieri, est indecens intellectus. quare inconveniens erit intellectus ille impossibilia intendens, si vere velit, idest totaliter velit segregare: quod est impossibile et secundum quantitatem, quia non est minima magnitudo, ut anaxagoras ponebat, sed ex quolibet minimo potest aliquid auferri; et secundum qualitatem, quia accidentia non sunt separabilia a subiectis. LC-9N.16 deinde cum dicit: non recte autem etc., improbat praedictam positionem quantum ad hoc, quod non habebat sufficiens motivum. quia enim videbat anaxagoras quod aliquid fit magnum ex congregatione multarum partium similium parvarum, sicut torrens ex multis guttis, credidit ita esse in omnibus. et ideo dicit aristoteles quod non recte accepit generationem similium specierum, idest quod semper oporteret aliquid generari ex similibus secundum speciem. quaedam enim ex similibus generantur et in similia resolvuntur, sicut lutum dividitur in luta; in quibusdam autem non est sic, sed quaedam generantur ex dissimilibus. et in his etiam non est unus modus, quia quaedam fiunt ex dissimilibus per alterationem, sicut lateres non ex lateribus sed ex luto; quaedam vero per compositionem, sicut domus non ex domibus sed ex lateribus. et per hunc modum aer et aqua fiunt ex alterutris, idest sicut ex dissimilibus. alia littera habet sicut lateres ex domo: et sic ponit duplicem modum quo aliquid fit ex dissimilibus, scilicet per compositionem, sicut domus fit ex lateribus, et per resolutionem, sicut lateres fiunt ex domo. LC-9N.17 deinde cum dicit: melius autem etc., improbat positionem anaxagorae per comparationem ad opinionem empedoclis: et dicit quod melius est quod fiant principia pauciora et finita, quod fecit empedocles, quam plura et infinita, quod fecit anaxagoras. LC10N.-1 positis opinionibus antiquorum philosophorum de principiis naturae, hic incipit inquirere veritatem. et primo inquirit eam per modum disputationis ex probabilibus procedendo; secundo determinat veritatem per modum demonstrationis, ibi: sic igitur nos dicamus etc.. circa primum duo facit: primo inquirit de contrarietate principiorum; secundo de numero eorum, ibi: consequens autem utique etc.. circa primum tria facit: primo ponit opinionem antiquorum de contrarietate principiorum; secundo inducit ad hoc rationem, ibi: et hoc rationabiliter etc.; tertio ostendit quomodo philosophi se habebant in ponendo contraria principia, ibi: usque quidem igitur etc.. LC10N.-2 dicit ergo primo quod omnes antiqui philosophi posuerunt contrarietatem in principiis. et hoc manifestat per tres opiniones philosophorum. quidam enim dixerunt quod totum universum sit unum ens immobile. quorum parmenides dixit quod omnia sunt unum secundum rationem, sed sunt plura secundum sensum; et inquantum sunt plura, ponebat in eis contraria principia, scilicet calidum et frigidum, et attribuebat calidum igni, frigidum vero terrae. secunda vero opinio fuit philosophorum naturalium qui posuerunt unum principium materiale mobile: et dicebant quod ex eo fiebant alia secundum raritatem et densitatem, et sic ponebant rarum et densum esse principia. tertia vero opinio est eorum qui posuerunt plura principia. inter quos democritus posuit omnia fieri ex indivisibilibus corporibus, quae quidem ad invicem coniuncta, in ipso contactu quoddam vacuum relinquebant; et huiusmodi vacuitates vocabat poros, ut patet in i de generatione. sic igitur omnia corpora ponebat composita ex firmo et inani, idest ex pleno et vacuo: unde plenum et vacuum dicebat esse principia naturae; sed plenum attribuebat enti, vacuum vero non enti. item, licet corpora indivisibilia omnia essent unius naturae, tamen ex eis dicebat constitui diversa secundum diversitatem figurae, positionis et ordinis. unde ponebat principia esse contraria quae sunt in genere positionis, scilicet sursum et deorsum, ante et retro; et contraria quae sunt in genere figurae, scilicet rectum, angulare et circulare; et similiter contraria quae sunt in genere ordinis, scilicet prius et posterius, de quibus non fit mentio in littera quia manifesta sunt. et sic concludit quasi inducendo quod omnes philosophi posuerunt principia esse contraria secundum aliquem modum. de opinione autem anaxagorae et empedoclis mentionem non fecit, quia eas superius magis explicavit. et tamen hi ponebant etiam quodammodo contrarietatem in principiis, dicentes omnia fieri congregatione et segregatione, quae conveniunt in genere cum raro et denso. LC10N.-3 deinde cum dicit: et hoc rationabiliter etc., ponit probabilem rationem ad ostendendum quod prima principia sunt contraria: quae talis est. tria videntur de ratione principiorum esse: primum quod non sint ex aliis; secundum quod non sint ex alterutris; tertium quod omnia alia sint ex eis. sed haec tria conveniunt primis contrariis; ergo prima contraria sunt principia. ad intelligendum autem quid vocet prima contraria, considerandum est quod quaedam contraria sunt quae ex aliis contrariis causantur, sicut dulce et amarum causantur ex humido et sicco et calido et frigido: sic autem non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliqua contraria quae non causantur ex aliis contrariis, et haec vocat prima contraria. his igitur primis contrariis tres praedictae conditiones conveniunt principiorum. ex eo enim quod prima sunt, manifestum est quod non sunt ex aliis; ex eo vero quod contraria sunt, manifestum est quod non sunt ex alterutris: quamvis enim frigidum fiat ex calido inquantum id quod prius est calidum postea fit frigidum, tamen ipsa frigiditas nunquam fit ex caliditate, ut postea dicetur. tertium vero, qualiter omnia fiant ex contrariis, oportet diligentius investigare. LC10N.-4 ad hoc igitur ostendendum, praemittit primo quod neque actio neque passio potest accidere inter contingentia, idest inter ea quae contingunt simul esse: vel inter contingentia, idest inter quaecumque indeterminata. neque quodlibet fit ex quolibet, sicut anaxagoras dixit, nisi forte secundum accidens. et hoc manifestatur primo in simplicibus. album enim non fit ex musico nisi forte secundum accidens, inquantum musico accidit esse album vel nigrum; sed album fit per se ex non albo, et non ex quocumque non albo, sed ex non albo quod est nigrum vel medius color: et similiter musicum ex non musico; et non ex quocumque non musico sed ex opposito, quod dicitur immusicum, idest quod est natum habere musicam et non habet, vel ex quocumque medio inter ea. et eadem ratione non corrumpitur aliquid primo et per se in quodcumque contingens: sicut album non corrumpitur in musicum nisi per accidens, sed corrumpitur per se in non album; et non in quodcumque non album, sed in nigrum aut in medium colorem. et idem dicit de corruptione musici et de aliis similibus. et huius ratio est, quia omne quod fit et corrumpitur, non est antequam fiat, nec est postquam corrumpitur: unde oportet quod id quod per se aliquid fit, et in quod per se aliquid corrumpitur, tale sit quod in sua ratione includat non esse eius quod fit vel corrumpitur. et similiter manifestat hoc in compositis. et dicit quod similiter se habet in compositis sicut in simplicibus; sed magis latet in compositis, quia opposita compositorum non sunt nominata, sicut opposita simplicium; oppositum enim domus non est nominatum, sicut oppositum albi: unde si reducantur ad aliqua nominata, erit manifestum. nam omne compositum consistit in aliqua consonantia; consonans autem fit ex inconsonanti, et inconsonans ex consonanti; et similiter consonans corrumpitur in inconsonantiam, non in quamcumque, sed in oppositam. inconsonantia autem potest dici vel secundum ordinem tantum, vel secundum compositionem. aliquod enim totum consistit in consonantia ordinis, sicut exercitus, aliquod vero in consonantia compositionis, sicut domus; et eadem ratio est de utroque. et manifestum est quod omnia composita fiunt similiter ex incompositis, sicut domus fit ex incompositis, et figuratum ex infiguratis; et in omnibus his nihil attenditur nisi ordo et compositio. sic igitur quasi per inductionem manifestum est quod omnia quae fiunt vel corrumpuntur, fiunt ex contrariis vel mediis, vel corrumpuntur in ea. media autem fiunt ex contrariis, sicut colores medii ex albo et nigro: unde concludit quod omnia quae fiunt secundum naturam, vel ipsa sunt contraria, sicut album et nigrum, vel fiunt ex contrariis, sicut media. et hoc est principale intentum quod intendit concludere, scilicet quod omnia fiunt ex contrariis, quod erat tertia conditio principiorum. LC10N.-5 deinde cum dicit: usque quidem igitur etc., ostendit hic philosophus quomodo se habuerunt philosophi in ponendo principia esse contraria: et primo quomodo se habuerunt quantum ad motivum positionis; secundo quomodo se habuerunt quantum ad ipsam positionem, ibi: differunt autem ab invicem etc.. dicit ergo primo quod, sicut supra dictum est, multi philosophorum secuti sunt veritatem usque ad hoc, quod ponerent principia esse contraria. quod quidem licet vere ponerent, non tamen quasi ab aliqua ratione moti hoc ponebant, sed sicut ab ipsa veritate coacti. verum enim est bonum intellectus, ad quod naturaliter ordinatur: unde sicut res cognitione carentes moventur ad suos fines absque ratione, ita interdum intellectus hominis quadam naturali inclinatione tendit in veritatem, licet rationem veritatis non percipiat. LC10N.-6 deinde cum dicit: differunt autem ab invicem etc., ostendit quomodo praedicti philosophi se habebant in ipsa positione. et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo differebant in ponendo principia esse contraria; secundo quomodo simul differebant et conveniebant, ibi: quare est eadem dicere etc.. dicit ergo primo quod philosophi, ponentes principia esse contraria, dupliciter differebant. primo quidem quia aliqui eorum rationabiliter ponentes, accipiebant pro principiis priora contraria; alii vero minus provide considerantes, accipiebant posteriora contraria ut principia. et eorum qui accipiebant priora contraria, quidam attendebant ad ea quae erant notiora secundum rationem; quidam vero ad ea quae sunt notiora secundum sensum. vel potest dici quod per hanc secundam differentiam assignatur ratio primae differentiae: nam ea quae sunt notiora secundum rationem, sunt priora simpliciter; quae vero sunt notiora secundum sensum, sunt posteriora simpliciter et priora quoad nos. manifestum est autem quod oportet principia esse prima. unde illi qui iudicabant prius secundum id quod est notius rationi, ponebant principia contraria priora simpliciter: qui vero iudicabant prius secundum id quod est notius sensui, ponebant principia posteriora simpliciter. unde quidam ponebant prima principia calidum et frigidum, alii vero humidum et siccum: et utraque sunt notiora secundum sensum. tamen calidum et frigidum, quae sunt qualitates activae, sunt priora humido et sicco, quae sunt qualitates passivae: quia activum est prius naturaliter passivo. alii vero posuerunt principia notiora secundum rationem. quorum aliqui posuerunt principia parem et imparem, scilicet pythagorici, existimantes substantiam omnium esse numeros, et quod omnia componuntur ex pari et impari sicut ex forma et materia: nam pari attribuebant infinitatem et alteritatem propter eius divisibilitatem, impari vero tribuebant finitatem et identitatem propter suam indivisionem. quidam vero posuerunt causas generationis et corruptionis discordiam et concordiam, scilicet sequaces empedoclis, quae sunt etiam notiora secundum rationem. unde patet quod in istis positionibus apparet praedicta diversitas. LC10N.-7 deinde cum dicit: quare est eadem dicere etc., ostendit quomodo in differentia praedictarum opinionum est etiam quaedam convenientia, concludens ex praedictis quod quodammodo antiqui philosophi dixerunt eadem principia et quodammodo altera: altera quidem secundum quod diversi diversa contraria assumpserunt, sicut dictum est; eadem vero secundum analogiam, idest proportionem, quia principia accepta ab omnibus habent eandem proportionem. et hoc tripliciter. primo quidem quia quaecumque principia accipiuntur ab eis, se habent ad invicem ut contraria: et hoc est quod dicit, quod omnes accipiunt principia ex eadem coordinatione, scilicet contrariorum; omnes enim accipiunt contraria pro principiis, sed tamen diversa. nec est mirum si ex coordinatione contrariorum diversa accipiantur principia; quia inter contraria quaedam sunt continentia, ut priora et communiora, et quaedam contenta, ut posteriora et minus communia. iste est igitur unus modus quo similiter dicunt, inquantum omnes accipiunt principia ex ordine contrariorum. alius modus in quo conveniunt secundum analogiam est, quod quaecumque principia accipiuntur ab eis, unum eorum se habet ut melius et aliud ut peius; sicut concordia vel plenum vel calidum ut melius, discordia vero vel vacuum vel frigidum ut peius; et sic est considerare in aliis. et hoc ideo est, quia semper alterum contrariorum habet privationem admixtam: principium enim contrarietatis est oppositio privationis et habitus, ut dicitur in x metaphys.. tertio modo conveniunt secundum analogiam in hoc quod omnes accipiunt principia notiora: sed quidam notiora secundum rationem, quidam vero secundum sensum. cum enim ratio sit universalis, sensus vero particularis, universalia sunt notiora secundum rationem, ut magnum et parvum; singularia vero secundum sensum, ut rarum et densum, quae sunt minus communia. et sic ultimo quasi epilogando concludit quod principaliter intendit, scilicet quod principia sunt contraria. LC11N.-1 postquam inquisivit philosophus de contrarietate principiorum, hic incipit inquirere de numero eorum. et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo excludit ea quae non cadunt sub quaestione, ibi: unum quidem etc.; tertio prosequitur quaestionem, ibi: quoniam autem finita etc.. dicit ergo primo quod post inquisitionem de contrarietate principiorum, consequens est inquirere de numero eorum, utrum scilicet sint duo aut tria aut plura. LC11N.-2 deinde cum dicit: unum quidem enim etc., excludit ea quae non cadunt sub quaestione: et primo quod non sit tantum unum principium; secundo quod non sint infinita, ibi: infinita autem non etc.. dicit ergo primo quod impossibile est esse unum principium tantum. ostensum est enim quod principia sunt contraria; sed contraria non sunt unum tantum, quia nihil est sibi ipsi contrarium; ergo principia non sunt unum tantum. LC11N.-3 deinde cum dicit: infinita autem non etc., ostendit quod non sunt infinita principia quatuor rationibus: quarum prima talis est. infinitum inquantum huiusmodi est ignotum; si igitur principia sunt infinita, oportet ea esse ignota: sed ignoratis principiis, ignorantur ea quae sunt ex eis; ergo sequitur quod nihil in mundo possit sciri. LC11N.-4 secundam rationem ponit ibi: et est una contrarietas etc.: quae talis est. principia oportet esse prima contraria, ut supra ostensum est; prima autem contraria sunt primi generis, quod est substantia; substantia autem, cum sit unum genus, habet unam primam contrarietatem: prima enim contrarietas cuiuslibet generis est primarum differentiarum, per quas dividitur genus; ergo non sunt infinita principia. LC11N.-5 tertiam rationem ponit ibi: et quod contingit etc.: quae talis est. quod potest fieri per finita, magis est ponendum per finita fieri quam per infinita; sed ratio omnium quae fiunt secundum naturam, assignatur secundum empedoclem per principia finita, sicut per anaxagoram per principia infinita; ergo non est ponendum principia esse infinita. LC11N.-6 quartam rationem ponit ibi: amplius sunt alia etc.: quae talis est. principia sunt contraria, si igitur principia sunt infinita, oportet omnia contraria esse principia. sed non omnia contraria sunt principia. quod patet ex duobus: primo quidem quia principia oportet esse prima contraria, non autem omnia contraria sunt prima, cum quaedam sint aliis priora; secundo quia principia non debent esse ex alterutris, ut supra dictum est, contraria autem quaedam fiunt ex alterutris, ut dulce et amarum, et album et nigrum. non ergo principia sunt infinita. et sic ultimo concludit quod principia non sunt unum tantum, neque infinita. LC11N.-7 considerandum est autem quod philosophus hic disputative procedit ex probabilibus. unde assumit ea quae videntur pluribus, quae non possunt esse falsa secundum totum, sed sunt secundum partem vera. verum est igitur quodammodo quod contraria fiunt ex invicem, ut supra dictum est, si sumatur subiectum cum contrariis; quia id quod est album, postea fit nigrum: sed tamen ipsa albedo non convertitur in nigredinem. sed quidam antiquorum ponebant quod nec etiam coassumendo subiectum, prima contraria fiunt ex invicem: unde empedocles negabat elementa fieri ex invicem. et ideo aristoteles hic signanter non dicit calidum fieri ex frigido, sed dulce ex amaro et album ex nigro. LC11N.-8 deinde cum dicit: quoniam autem finita etc., prosequitur illud quod erat in quaestione, scilicet in quo numero sint principia. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod non sunt duo tantum principia, sed tria; secundo ostendit quod non sunt plura, ibi: plura autem tribus etc.. circa primum duo facit: primo ostendit per rationes non esse tantum duo principia, sed oportere addi tertium; secundo ostendit quod in hoc etiam antiqui philosophi convenerunt, ibi: unde si aliquis priorem etc.. LC11N.-9 circa primum: ponit tres rationes. dicit ergo primo quod cum ostensum sit quod principia sunt contraria, et ita non possit esse tantum unum principium, sed duo ad minus; nec iterum sint infinita principia; restat considerandum utrum sint duo tantum, vel plura duobus. quantum enim ad hoc quod supra ostensum est, quod contraria sunt principia, videtur quod sint duo tantum principia; quia contrarietas est inter duo extrema. sed in hoc deficiet aliquis, idest dubitabit. oportet enim quod ex principiis fiant alia, ut supra dictum est: si autem sint tantum duo contraria principia, non videtur quomodo ex illis duobus possint omnia fieri. non enim potest dici quod unum eorum facit aliquid ex reliquo: non enim densitas nata est convertere ipsam raritatem in aliquid, neque raritas densitatem. et similiter est de qualibet alia contrarietate: non enim concordia movet discordiam et facit aliquid ex ipsa, neque e converso. sed utrumque contrariorum transmutat aliquod tertium, quod est subiectum utriusque. calidum enim non facit esse calidam ipsam frigiditatem, sed subiectum frigiditatis: nec e converso. videtur ergo quod oporteat poni aliquod tertium, quod sit subiectum contrariorum, ad hoc quod ex contrariis alia possint fieri. nec refert quantum ad praesens pertinet, utrum illud subiectum sit unum vel plura. quidam enim posuerunt plura principia materialia, ex quibus praeparant naturam entium: non enim dicebant esse naturam rerum nisi materiam, ut infra in secundo dicetur. LC11N.10 secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: et dicit quod nisi contrariis quae ponuntur esse principia, supponatur aliquid aliud, surget maior dubitatio quam praemissa. primum enim principium non potest esse accidens aliquod de subiecto dictum: cum enim subiectum sit principium accidentis quod de eo praedicatur, et sit eo prius naturaliter, sequeretur si primum principium esset accidens de subiecto praedicatum, quod principii esset principium, et quod primo esset aliquid prius. sed si ponamus sola contraria esse principia, oportet principium esse aliquod accidens de subiecto dictum: quia nullius rei substantia est contraria alteri, sed contrarietas solum est inter accidentia. relinquitur igitur quod non possunt sola contraria esse principia. considerandum autem quod in hac ratione utitur praedicato pro accidente, quia praedicatum designat formam subiecti, antiqui autem credebant omnes formas esse accidentia; hic autem procedit disputative ex propositionibus probabilibus quae erant apud antiquos famosae. LC11N.11 tertiam rationem ponit ibi: amplius non esse etc.: quae talis est. omne quod non est principium, oportet esse ex principiis: si igitur sola contraria sint principia, sequetur, cum substantia non sit contraria substantiae, quod substantia sit ex non substantiis; et sic quod non est substantia sit prius quam substantia, quia quod est ex aliquibus est posterius eis. hoc autem est impossibile: nam primum genus entis est substantia, quae est ens per se. non igitur potest esse quod sola contraria sint principia; sed oportet ponere aliquid aliud tertium. LC11N.12 deinde cum dicit: unde si aliquis etc., ostendit quomodo ad hoc etiam concordabat positio philosophorum. et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo ponebant unum materiale principium; secundo quomodo ponebant praeter hoc duo principia contraria, ibi: sed omnes unum hoc etc.. considerandum est autem circa primum, quod philosophus in praecedentibus more disputantium visus est opponere ad utramque partem oppositam. nam primo probavit quod principia sunt contraria; et nunc induxit rationes ad probandum quod contraria non sufficiunt ad hoc quod ex eis generentur res. et quia rationes disputativae verum concludunt secundum aliquid, licet non secundum totum, ex utrisque rationibus unam veritatem concludit. et dicit quod si aliquis putet veram esse priorem rationem, quae probabat principia esse contraria, et hanc immediate positam, quae probat contraria principia non posse sufficere; ad salvandum utramque necesse est dicere quod quoddam tertium subsit contrariis, sicut dixerunt ponentes totum universum esse naturam quandam unam, intelligentes per naturam materiam, sicut aquam aut ignem aut aerem aut medium horum, ut vaporem aut aliud huiusmodi. et magis videtur de medio. hoc enim tertium accipitur ut subiectum contrariis, et quodammodo ut distinctum ab eis: unde illud quod minus habet de contrarietate, convenientius ponitur tertium principium praeter contraria. ignis enim et terra et aer et aqua habent contrarietatem annexam, scilicet calidi et frigidi, humidi et sicci: unde non irrationabiliter faciunt subiectum aliquid alterum ab his, in quo minus est de excellentia contrariorum. post hos autem melius dixerunt qui posuerunt aerem principium: quia in aere inveniuntur qualitates contrariae minus sensibiles. post hos qui posuerunt aquam. qui vero posuerunt ignem, pessime dixerunt quantum ad hoc, quod ignis habet qualitatem contrariam maxime sensibilem et magis activam, quia in ipso est excellentia calidi: quamvis si comparentur elementa secundum subtilitatem, melius videantur dixisse qui posuerunt ignem principium, ut alibi dicitur; quia quidquid est subtilius, videtur esse simplicius et prius. unde terram nullus posuit principium propter sui grossitiem. LC11N.13 deinde cum dicit: sed omnes unum hoc etc., ostendit quomodo cum uno materiali principio posuerunt principia contraria. et dicit quod omnes ponentes unum materiale principium, dicebant illud figurari vel formari contrariis quibusdam, ut raritate et densitate, quae reducuntur ad magnum et parvum, et ad excellentiam et defectum. et sic hoc quod plato posuit, quod unum et magnum et parvum sint principia rerum, fuit etiam opinio antiquorum naturalium, sed differenter. nam antiqui considerantes quod una materia variatur per diversas formas, posuerunt duo ex parte formae, quae est principium agendi, et unum ex parte materiae, quae est principium patiendi: sed platonici, considerantes quomodo in una specie distinguuntur multa individua secundum divisionem materiae, posuerunt unum ex parte formae, quae est principium activum, et duo ex parte materiae, quae est principium passivum. et sic concludit principale intentum, scilicet quod praemissa et similia considerantibus rationabile videbitur quod sint tria naturae principia. et hoc dicit designans ex probabilibus processisse. LC11N.14 deinde cum dicit: plura autem tribus etc., ostendit quod non sunt plura principia tribus, duabus rationibus: quarum prima talis est. quod potest fieri per pauciora, superfluum est si fiat per plura; sed tota generatio rerum naturalium potest compleri ponendo unum principium materiale et duo formalia, quia ad patiendum sufficit unum materiale principium. sed si essent quatuor principia contraria, et duae primae contrarietates, oporteret quod utraque contrarietas haberet aliud et aliud subiectum: quia unum subiectum videtur esse primo unius contrarietatis. et sic, si duobus contrariis positis et uno subiecto, possunt res fieri ad invicem, superfluum videtur quod ponatur alia contrarietas. non igitur ponenda sunt plura quam tria principia. LC11N.15 secundam rationem ponit ibi: simul autem etc.: quae talis est. si plura sunt principia quam tria, oportet esse plures primas contrarietates. sed hoc est impossibile, quia prima contrarietas videtur esse primi generis, quod est unum, scilicet substantia. unde omnia contraria quae sunt in genere substantiae non differunt genere, sed se habent secundum prius et posterius; quia in uno genere est tantum una contrarietas, scilicet prima, eo quod omnes aliae contrarietates videntur reduci ad unam primam; sunt enim aliquae primae differentiae contrariae quibus dividitur genus. ergo videtur quod non sint plura principia quam tria. considerandum est autem quod utrumque probabiliter dictum est, scilicet et quod in substantiis non sit contrarietas, et quod in substantiis sit una contrarietas prima. si enim accipiatur ipsum quod est substantia, nihil est ei contrarium: si vero accipiantur formales differentiae in genere substantiae, contrarietas in eis invenitur. LC11N.16 ultimo autem quasi epilogando concludit, quod neque sit unum tantum principium neque plura duobus vel tribus. sed utrum horum sit verum, habet multam dubitationem, sicut ex praemissis patet, scilicet utrum sint duo tantum vel tria. LC12N.-1 postquam philosophus processit ad investigandum numerum principiorum disputative, hic incipit determinare veritatem. et dividitur in partes duas: in prima determinat veritatem; in secunda ex veritate determinata excludit dubitationes et errores antiquorum, ibi: quod autem singulariter etc.. prima dividitur in duas: in prima ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur; in secunda ex hoc ostendit tria esse principia, ibi: manifestum igitur quod etc.. circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo prosequitur intentum, ibi: dicimus enim fieri etc.. LC12N.-2 quia ergo supra dixerat quod multam habet dubitationem utrum sint tantum duo naturae principia vel tria, concludit quod de hoc dicendum est, primo considerantes de generatione vel factione in communi ad omnes species mutationis. in qualibet enim mutatione invenitur quoddam fieri, sicut quod alteratur de albo in nigrum, de albo fit non album, et de non nigro fit nigrum; et similiter est in aliis mutationibus. et rationem ordinis assignat, quia necesse est primo dicere communia, et postea speculari ea quae propria sunt circa unumquodque, sicut in principio libri dictum est. LC12N.-3 deinde cum dicit: dicimus enim fieri etc., prosequitur propositum. et circa hoc duo facit: primo enim praemittit quaedam quae necessaria sunt ad propositum ostendendum; secundo ostendit propositum, ibi: determinatis autem his etc.. circa primum duo facit: primo praemittit quandam divisionem; secundo ostendit differentias inter partes divisionis, ibi: horum autem etc.. LC12N.-4 dicit ergo primo quod, cum in quolibet fieri aliud dicatur fieri ex alio, quantum ad fieri secundum esse substantiale, vel alterum ex altero, quantum ad fieri secundum esse accidentale, propter hoc quod omnis mutatio habet duos terminos; dupliciter contingit hoc dicere, eo quod termini alicuius factionis vel mutationis possunt accipi ut simplices vel compositi. et hoc sic exponitur. aliquando enim dicimus homo fit musicus, et tunc duo termini factionis sunt simplices; et similiter quando dicimus quod non musicum fit musicum: sed quando dicimus non musicus homo fit musicus homo, tunc uterque terminorum est compositus. quia cum fieri attribuitur homini vel non musico, uterque est simplex; et sic id quod fit, idest cui attribuitur fieri, significatur fieri ut simplex; id vero in quod terminatur ipsum fieri, quod significatur fieri ut simplex, est musicum; ut cum dico homo fit musicus, vel non musicus fit musicus. sed tunc utrumque significatur fieri ut compositum (scilicet et quod fit, idest id cui attribuitur fieri, et quod factum est, idest id ad quod terminatur fieri), cum dicimus non musicus homo fit musicus, tunc enim est compositio ex parte subiecti tantum, et simplicitas ex parte praedicati: sed cum dico non musicus homo fit musicus homo, tunc est compositio ex parte utriusque. LC12N.-5 deinde cum dicit: horum autem etc., ostendit duas differentias inter praedicta. quarum prima est quod in quibusdam praemissorum utimur duplici modo loquendi, scilicet quod hoc fit hoc, et ex hoc fit hoc: dicimus enim quod non musicum fit musicum, et ex non musico fit musicum. sed non in omnibus sic dicitur: non enim dicitur ex homine fit musicus, sed homo fit musicus. secundam differentiam ponit ibi: eorum autem quae fiunt etc.. et dicit quod cum duobus simplicibus attribuitur fieri, scilicet subiecto et opposito, alterum istorum est permanens et alterum non permanens. quia cum aliquis iam factus est musicus, permanet homo, sed tamen non permanet oppositum; sive sit negative oppositum, ut non musicum, sive privative aut contrarie, ut immusicum. neque etiam compositum ex subiecto et opposito permanet: non enim permanet homo non musicus postquam homo factus est musicus. et tamen istis tribus attribuebatur fieri: dicebatur enim quod homo fit musicus, et non musicus fit musicus, et homo non musicus fit musicus: quorum trium solum primum manet completa factione, alia vero duo non manent. LC12N.-6 deinde cum dicit: determinatis autem his etc., ex suppositione praemissorum ostendit propositum, scilicet quod in qualibet factione naturali inveniantur tria. et circa hoc tria facit: primo enumerat duo quae inveniuntur in qualibet factione naturali; secundo probat quod supposuerat, ibi: et hoc quidem permanet etc.; tertio concludit propositum, ibi: quare ostensum ex dictis etc.. LC12N.-7 dicit ergo primo quod, suppositis praemissis, si quis voluerit considerare in omnibus quae fiunt secundum naturam, hoc accipiet, quod semper oportet subiici aliquid cui attribuitur fieri: et illud, licet sit unum numero vel subiecto, tamen specie vel ratione non est idem. cum enim attribuitur homini quod fiat musicus, homo quidem est unum subiecto, sed duo ratione: non enim est idem homo secundum rationem et non musicus. tertium autem non ponit, scilicet quod in generatione necesse est aliquid generari, quoniam illud manifestum est. LC12N.-8 deinde cum dicit: et hoc quidem permanet etc., probat duo quae supposuerat: primo quod subiectum cui attribuitur fieri, sit duo ratione; secundo quod oporteat in quolibet fieri supponi subiectum, ibi: multipliciter autem etc.. primum ostendit dupliciter. primo quidem per hoc quod in subiecto cui attribuitur fieri, est aliquid quod permanet et aliquid quod non permanet: quia id quod non est oppositum termino factionis, permanet, homo enim permanet quando fit musicus; sed non musicum non permanet, neque compositum, ut homo non musicus. et ex hoc apparet quod homo et non musicus non sunt idem ratione, cum unum permaneat et aliud non. LC12N.-9 secundo ibi: sed ex aliquo etc., ostendit idem alio modo; quia in non permanentibus magis dicitur ex hoc fit hoc quam hoc fit hoc (licet tamen et hoc possit dici, sed non ita proprie): dicimus enim quod ex non musico fit musicus. dicimus etiam quod non musicus fit musicus, sed hoc est per accidens, inquantum scilicet id cui accidit esse non musicum, fit musicum. sed in permanentibus non sic dicitur: non enim dicimus quod ex homine fit musicus, sed quod homo fit musicus. quandoque tamen in permanentibus dicimus ex hoc fit hoc, sicut dicimus quod ex aere fit statua: sed hoc contingit quia nomine aeris intelligimus infiguratum, et ita dicitur hoc ratione privationis intellectae. et licet ex hoc fieri hoc dicamus in permanentibus, magis tamen utrumque contingit in non permanentibus dici, et hoc fit hoc et ex hoc fit hoc; sive non permanens accipiatur oppositum, sive compositum ex opposito et subiecto. ex hoc ergo ipso quod diverso modo loquendi utimur circa subiectum et oppositum, manifestum fit quod subiectum et oppositum, ut homo et non musicus, etsi sint idem subiecto, sunt duo tamen ratione. LC12N.10 deinde cum dicit: multipliciter autem cum dicatur etc., ostendit alterum quod supposuerat, scilicet quod in omni factione naturali oporteat esse subiectum. et hoc quidem per rationem probare pertinet ad metaphysicum, unde probatur in vii metaphys.; sed hic probat tantum per inductionem: et primo ex parte eorum quae fiunt; secundo ex parte modorum fiendi, ibi: fiunt autem quae fiunt etc.. dicit ergo primo quod, cum fieri dicatur multipliciter, fieri simpliciter est solum fieri substantiarum; sed alia dicuntur fieri secundum quid. et hoc ideo, quia fieri importat initium essendi; ad hoc ergo quod aliquid fiat simpliciter, requiritur quod prius non fuerit simpliciter, quod accidit in iis quae substantialiter fiunt. quod enim fit homo, non solum prius non fuit homo, sed simpliciter verum est dicere ipsum non fuisse: cum autem homo fit albus, non est verum dicere quod prius non fuerit, sed quod prius non fuerit talis. in his igitur quae fiunt secundum quid, manifestum est quod indigent subiecto: nam quantitas et qualitas et alia accidentia, quorum est fieri secundum quid, non possunt esse sine subiecto; solius enim substantiae est non esse in subiecto. sed etiam in substantiis, si quis consideret, manifestum fit quod fiunt ex subiecto: videmus enim quod plantae et animalia fiunt ex semine. LC12N.11 deinde cum dicit: fiunt autem quae fiunt etc., ostendit idem inducendo per modos fiendi. et dicit quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt transfiguratione, sicut statua fit ex aere; quaedam vero fiunt appositione, ut patet in omnibus augmentatis, sicut fluvius fit ex multis rivis; alia vero fiunt abstractione, sicut ex lapide fit per sculpturam imago mercurii; quaedam vero fiunt compositione, sicut domus; quaedam vero fiunt alteratione, sicut ea quorum materia alteratur, sive fiant secundum naturam sive secundum artem: et in omnibus his apparet quod fiunt ex aliquo subiecto. unde manifestum est quod omne quod fit, fit ex subiecto. sed advertendum est quod artificialia connumeravit inter ea quae fiunt simpliciter (quamvis formae artificiales sint accidentia), quia artificialia quodammodo sunt in genere substantiae per suam materiam: vel propter opinionem antiquorum, qui similiter aestimabant naturalia ut artificialia, ut in secundo dicetur. LC12N.12 deinde cum dicit: quare ostensum ex dictis etc., concludit propositum: et dicit ostensum esse ex dictis quod id cui attribuitur fieri, semper est compositum. et cum in qualibet factione sit id ad quod terminatur fieri, et id cui attribuitur fieri, quod est duplex, scilicet subiectum et oppositum; manifestum est quod in quolibet fieri sunt tria, scilicet subiectum et terminus factionis et oppositum eius; sicut cum homo fit musicus, oppositum est non musicum, et subiectum est homo, et musicus est terminus factionis. et similiter infiguratio et informitas et inordinatio sunt opposita, sed aes et aurum et lapides sunt subiecta in artificialibus. LC13N.-1 postquam philosophus ostendit quod in quolibet fieri naturali tria inveniuntur, hic ex praemissis intendit ostendere quot sunt principia naturae. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo recapitulando ostendit quae dicta sunt, et quae restant dicenda, ibi: primum quidem igitur dictum etc.. circa primum duo facit: primo ostendit tria naturae principia; secundo notificat ea, ibi: subiecta autem natura etc.. circa primum tria facit: primo ostendit veritatem de principiis naturae; secundo ex veritate ostensa solvit praemissas de principiis dubitationes, ibi: unde est quod sicut duo etc.; tertio, quia ab antiquis dictum est quod principia sunt contraria, ostendit utrum semper requirantur contraria vel non, ibi: quot quidem igitur etc.. circa primum duo facit: primo ostendit duo esse principia naturae per se; secundo ostendit tertium esse principium naturae per accidens, ibi: est autem subiectum etc.. LC13N.-2 circa primum utitur tali ratione. illa dicuntur esse principia et causae rerum naturalium, ex quibus sunt et fiunt per se, et non secundum accidens; sed omne quod fit, est et fit ex subiecto et forma; ergo subiectum et forma sunt per se causae et principia omnis eius quod fit secundum naturam. quod autem id quod fit secundum naturam, fit ex subiecto et forma, probat hoc modo. ea in quae resolvitur definitio alicuius rei, sunt componentia rem illam; quia unumquodque resolvitur in ea ex quibus componitur. sed ratio eius quod fit secundum naturam, resolvitur in subiectum et formam: nam ratio hominis musici resolvitur in rationem hominis et in rationem musici; si quis enim velit definire hominem musicum, oportet quod assignet definitionem hominis et musici. ergo id quod fit secundum naturam, est et fit ex subiecto et forma. et notandum est quod hic intendit inquirere principia non solum fiendi, sed etiam essendi: unde signanter dicit ex quibus primis sunt et fiunt. et dicit ex quibus primis, idest per se et non secundum accidens. per se ergo principia omnis quod fit secundum naturam, sunt subiectum et forma. LC13N.-3 deinde cum dicit: est autem subiectum etc., addit tertium principium per accidens. et dicit quod licet subiectum sit unum numero, tamen specie et ratione est duo, ut supra dictum est; quia homo et aurum et omnis materia numerum quendam habet. est enim ibi considerare ipsum subiectum, quod est aliquid positive, ex quo fit aliquid per se et non per accidens, ut hoc quod est homo et aurum; et est ibi considerare id quod accidit ei, scilicet contrarietatem et privationem, ut immusicum et infiguratum. tertium autem est species vel forma, sicut ordinatio est forma domus, vel musica hominis musici, vel aliquod aliorum quae hoc modo praedicantur. sic igitur forma et subiectum sunt principia per se eius quod fit secundum naturam; sed privatio vel contrarium est principium per accidens, inquantum accidit subiecto; sicut dicimus quod aedificator est causa activa domus per se, sed musicum est causa activa domus per accidens, inquantum accidit aedificatori esse musicum. et sic homo est causa per se, ut subiectum, hominis musici; sed non musicum est causa et principium eius per accidens. LC13N.-4 posset autem aliquis obiicere quod privatio non accidit subiecto quando est sub forma; et sic privatio non est principium essendi per accidens. et ideo dicendum quod materia nunquam est sine privatione: quia quando habet unam formam, est cum privatione alterius formae. et ideo dum est in fieri aliquid quod fit (ut homo musicus), in subiecto quando nondum habet formam, est privatio ipsius musicae; et ideo principium per accidens hominis musici in fieri est non musicum; hoc enim accidit homini dum fit musicus. sed quando iam advenit ei haec forma, adiungitur ei privatio alterius formae; et sic privatio formae oppositae est principium per accidens in essendo. patet ergo secundum intentionem aristotelis quod privatio, quae ponitur principium naturae per accidens, non est aliqua aptitudo ad formam, vel inchoatio formae, vel aliquod principium imperfectum activum, ut quidam dicunt, sed ipsa carentia formae vel contrarium formae, quod subiecto accidit. LC13N.-5 deinde cum dicit: unde est etc., solvit secundum determinatam veritatem dubitationes omnes praecedentes. et concludit ex praedictis quod quodammodo dicendum est esse duo principia, scilicet per se; et quodammodo tria, si coassumatur principium per accidens cum principiis per se. et quodammodo sunt principia contraria, ut si aliquis accipiat musicum et non musicum, calidum et frigidum, consonans et inconsonans; et quodammodo principia non sunt contraria, scilicet si accipiantur sine subiecto; quia contraria non possunt pati ad invicem, nisi hoc solvatur per hoc, quod contrariis supponitur aliquod subiectum, ratione cuius ad invicem patiuntur. et sic concludit quod principia non sunt plura contrariorum, idest contrariis, hoc est quam contraria; sed sunt duo tantum per se. sed nec totaliter duo, quia unum eorum secundum esse est alterum: subiectum enim secundum rationem est duo, sicut dictum est, et sic sunt tria principia: quia homo et non musicus, et aes et infiguratum differunt secundum rationem. sic igitur patet quod priores sermones disputati ad utramque partem, fuerunt secundum aliquid veri, sed non totaliter. LC13N.-6 deinde cum dicit: quot quidem igitur etc., ostendit quomodo sunt duo contraria necessaria et quomodo non. et dicit manifestum esse ex dictis quot sunt principia circa generationem naturalium, et quomodo sint tot. ostensum est enim quod oportet duo esse contraria, quorum unum est principium per se et alterum per accidens; et quod aliquid subiiciatur contrariis, quod est etiam principium per se. sed aliquo modo alterum contrariorum non est necessarium ad generationem: sufficit enim alterum contrariorum quandoque facere mutationem absentia sua et praesentia. LC13N.-7 ad cuius evidentiam sciendum est quod, sicut in quinto huius dicetur, tres sunt species mutationis, scilicet generatio et corruptio et motus. quorum haec est differentia, quia motus est de uno affirmato in aliud affirmatum, sicut de albo in nigrum; generatio autem est de negato in affirmatum, sicut de non albo in album, vel de non homine in hominem; corruptio autem est de affirmato in negatum, sicut de albo in non album, vel de homine in non hominem. sic igitur patet quod in motu requiruntur duo contraria et unum subiectum. sed in generatione et corruptione requiritur praesentia unius contrarii et absentia eius, quae est privatio. generatio autem et corruptio salvantur in motu: nam quod movetur de albo in nigrum, corrumpitur album et fit nigrum. sic igitur in omni mutatione naturali requiritur subiectum et forma et privatio. non autem ratio motus salvatur in omni generatione et corruptione, sicut patet in generatione et corruptione substantiarum. unde subiectum et forma et privatio salvantur in omni mutatione; non autem subiectum et duo contraria. LC13N.-8 haec etiam oppositio invenitur in substantiis, quae est primum genus, non autem oppositio contrarietatis: nam formae substantiales non sunt contrariae, licet differentiae in genere substantiae contrariae sint, secundum quod una accipitur cum privatione alterius, sicut patet de animato et inanimato. LC13N.-9 deinde cum dicit: subiecta autem natura etc., manifestat praemissa principia. et dicit quod natura quae primo subiicitur mutationi, idest materia prima, non potest sciri per seipsam, cum omne quod cognoscitur, cognoscatur per suam formam; materia autem prima consideratur subiecta omni formae. sed scitur secundum analogiam, idest secundum proportionem. sic enim cognoscimus quod lignum est aliquid praeter formam scamni et lecti, quia quandoque est sub una forma, quandoque sub alia. cum igitur videamus hoc quod est aer quandoque fieri aquam, oportet dicere quod aliquid existens sub forma aeris, quandoque sit sub forma aquae: et sic illud est aliquid praeter formam aquae et praeter formam aeris, sicut lignum est aliquid praeter formam scamni et praeter formam lecti. quod igitur sic se habet ad ipsas substantias naturales, sicut se habet aes ad statuam et lignum ad lectum, et quodlibet materiale et informe ad formam, hoc dicimus esse materiam primam. hoc igitur est unum principium naturae: quod non sic unum est sicut hoc aliquid, hoc est sicut aliquod individuum demonstratum, ita quod habeat formam et unitatem in actu; sed dicitur ens et unum inquantum est in potentia ad formam. aliud autem principium est ratio vel forma: tertium autem est privatio, quae contrariatur formae. et quomodo ista principia sint duo et quomodo tria, dictum est prius. LC13N.10 deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., resumit quae dicta sunt, et ostendit quae restant dicenda. dicit ergo quod prius dictum est quod contraria sunt principia, et postea quod eis aliquid subiicitur; et sic sunt tria principia. et ex his quae nunc dicta sunt, manifestum est quae differentia sit inter contraria: quia unum est principium per se, et aliud per accidens. et iterum dictum est quomodo principia se habeant ad invicem: quia subiectum et contrarium sunt unum numero et duo ratione. et iterum dictum est quid est subiectum, secundum quod manifestari potuit. sed nondum dictum est quid sit magis substantia, utrum forma vel materia: hoc enim dicetur in principio secundi. sed dictum est quod principia sunt tria, et quomodo, et quis est modus ipsorum. et ultimo concludit principale intentum, scilicet quod manifestum est quot sunt principia et quae sint. LC14N.-1 postquam philosophus determinavit veritatem de principiis naturae, hic excludit antiquorum dubitationes per ea quae determinata sunt de principiis. et primo dubitationes seu errores qui provenerunt ex ignorantia materiae; secundo dubitationes seu errores qui provenerunt ex ignorantia privationis, ibi: tangentes quidem igitur etc.; tertio reservat alteri scientiae dubitationes quae accidunt circa formam, ibi: de principio autem secundum speciem etc.. circa primum duo facit: primo ponit dubitationem et errorem in quem antiqui inciderunt ex ignorantia materiae; secundo solvit eorum dubitationem per ea quae sunt determinata, ibi: nos autem dicimus etc.. LC14N.-2 dicit ergo primo quod post determinatam veritatem de principiis, dicendum est quod solum ista via omnis defectus, idest dubitatio, antiquorum solvitur. et hoc est signum esse verum quod de principiis dictum est: nam veritas excludit omnem falsitatem et dubitationem; sed posito quocumque falso, oportet aliquam difficultatem remanere. dubitatio autem et error antiquorum philosophorum hic fuit. primi qui secundum philosophiam inquisierunt veritatem et naturam rerum, diverterunt in quandam aliam viam a via veritatis et a via naturali: quod accidit eis propter infirmitatem intellectus eorum. dixerunt enim quod nihil neque generatur neque corrumpitur: quod est et contra veritatem et contra naturam. et ad hoc ponendum eos infirmitas intellectus coegit; quia nescierunt hanc rationem solvere, per quam videbatur probari quod ens non generatur. quia si ens fit, aut fit ex ente aut ex non ente: et utrumque horum videtur esse impossibile, scilicet quod ens fiat ex ente et quod fiat ex non ente. quod enim ex ente aliquid fieri sit impossibile, ex hoc manifestum est, quia id quod est non fit; nihil enim est antequam fiat: et ens iam est; ergo non fit. quod etiam ex non ente aliquid fieri sit impossibile, ex hoc manifestum est, quia semper oportet aliquid subiici ei quod fit, ut supra ostensum est, et ex nihilo nihil fit. et ex hoc concludebatur quod entis non erat generatio neque corruptio. et ulterius in hoc argumentantes augebant suam positionem, ut dicerent quod non essent multa entia, sed unum ens tantum. et hoc dicebant propter rationem praedictam. cum enim ponerent unum esse materiale principium, et ex illo nihil dicerent causari secundum generationem et corruptionem, sed solum secundum alterationem, sequebatur quod id remaneret semper unum secundum substantiam. LC14N.-3 deinde cum dicit: nos autem dicimus etc., solvit praedictam obiectionem. et circa hoc duo facit: primo solvit dupliciter praedictam obiectionem; secundo concludit principale propositum, ibi: quare secundum quod vere etc.. prima dividitur in duas secundum duas solutiones quas ponit; secunda ibi: alius autem quoniam etc.. LC14N.-4 dicit ergo primo quod, quantum ad modum loquendi, non differt dicere quod aliquid fit ex ente vel ex non ente, vel quod ens aut non ens faciat aliquid aut patiatur, sive de quocumque alio; et dicere huiusmodi propositiones de medico, scilicet quod medicus faciat aliquid aut patiatur, vel quod ex medico sit aliquid aut fiat. sed dicere quod medicus faciat aliquid aut patiatur, vel quod ex medico fiat aliquid, duplicem habet intellectum: ergo dicere quod ex ente aut ex non ente fiat aliquid, aut quod ens aut non ens faciat aliquid aut patiatur, duplicem habet intellectum. et similiter est in quibuscumque aliis terminis ponatur; puta si dicatur quod ex albo fiat aliquid, aut quod album faciat aliquid aut patiatur. quod autem duplicem habeat intellectum, cum dicitur quod medicus aliquid facit aut patiatur, aut quod ex medico fit aliquid, sic manifestat. dicimus enim quod medicus aedificat: sed hoc non facit inquantum est medicus, sed inquantum est aedificator: et similiter dicimus quod medicus fit albus, sed non inquantum est medicus, sed inquantum est niger. alio modo dicimus quod medicus medicatur inquantum est medicus; et similiter quod medicus fit non medicus inquantum est medicus. sed tunc dicimus proprie et per se medicum aliquid facere vel pati, vel ex medico aliquid fieri, quando hoc attribuitur medico inquantum est medicus: per accidens autem quando attribuitur ei, non inquantum est medicus, sed inquantum est aliquid aliud. sic igitur patet quod cum dicitur medicum facere aliquid aut pati, vel ex medico fieri aliquid, dupliciter intelligitur, scilicet per se et per accidens. unde manifestum est quod cum dicitur aliquid fieri ex non ente, proprie et per se hoc intelligitur si fiat aliquid ex non ente inquantum est non ens: et similis ratio est de ente. et hanc distinctionem antiqui non percipientes, in tantum peccaverunt, quod nihil opinati sunt fieri; nec opinati sunt quod aliquod aliorum praeter id quod ponebant primum principium materiale, haberet esse substantiale. puta, dicentes aerem esse primum materiale principium, dicebant omnia alia significare quoddam esse accidentale; et sic excludebant omnem generationem substantialem, solam alterationem relinquentes: ex eo scilicet quod, quia non fit aliquid per se vel ex non ente vel ex ente, opinabantur quod nihil possit fieri ex ente vel non ente. LC14N.-5 sed nos etiam ipsi dicimus quod ex non ente nihil fit simpliciter et per se, sed solum secundum accidens: quia quod est, idest ens, per se quidem non est ex privatione. et hoc ideo, quia privatio non intrat essentiam rei factae; ex hoc autem aliquid fit per se, quod inest rei postquam iam facta est; sicut figuratum fit ex infigurato non per se, sed per accidens, quia postquam iam est figuratum, infiguratum non inest ei. sed iste est mirabilis modus fiendi aliquid ex non ente, et qui videbatur impossibilis antiquis philosophis. sic igitur patet quod ex non ente fit aliquid non per se, sed per accidens. LC14N.-6 similiter si quaeratur utrum ex ente fiat aliquid, dicendum est quod ex ente fit aliquid per accidens, sed non per se. et hoc manifestat per tale exemplum. ponamus enim quod ex equo generetur aliquis canis: quo posito, manifestum est quod ex quodam animali fiat quoddam animal; et sic ex animali fiet animal. non tamen fiet animal ex animali per se, sed per accidens: non enim fit inquantum est animal, sed inquantum est hoc animal; quia animal iam est antequam fiat canis, quia est equus, sed non est hoc animal quod est canis. unde per se hoc animal quod est canis, fit ex non hoc animali, idest ex non cane. sed si fieret animal per se et non per accidens, oporteret quod fieret ex non animali. sic etiam est de ente: fit enim ens aliquod ex non ente hoc, sed accidit ei quod non est hoc quod fit ens. unde non fit aliquid per se ex ente, neque per se ex non ente: hoc enim per se significat aliquid fieri ex non ente, si fiat ex non ente inquantum est non ens, ut dictum est. et sicut cum hoc animal fit ex hoc animali, vel hoc corpus ex hoc corpore, non removetur omne corpus nec omne non corpus, nec omne animal vel non animal, ab eo ex quo aliquid fit; sic non removetur ab eo ex quo fit hoc ens, neque omne esse neque omne non esse: quia id ex quo fit hoc ens quod est ignis, habet aliquod esse, quia est aer, et aliquod non esse, quia non est ignis. LC14N.-7 iste est igitur unus modus solvendi praedictam dubitationem. sed iste modus solvendi insufficiens est: si enim ens fit per accidens et ex ente et ex non ente, oportet ponere aliquid ex quo fiat ens per se; quia omne quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se. LC14N.-8 ad ostendendum igitur ex quo fit aliquid per se, subiungit secundum modum, ibi: alius autem quoniam etc.. et dicit quod contingit aliqua eadem dicere et secundum potentiam et secundum actum, ut certius determinatum est in aliis, scilicet in ix metaphys.. ex ente igitur in potentia fit aliquid per se; ex ente autem in actu, vel ex non ente, fit aliquid per accidens. hoc autem dicit quia materia, quae est ens in potentia, est id ex quo fit aliquid per se: haec est enim quae intrat substantiam rei factae. sed ex privatione vel forma praecedente fit aliquid per accidens, inquantum materiae ex qua fit aliquid per se, conveniebat esse sub tali forma vel sub tali privatione; sicut statua ex aere fit per se, sed ex non habente talem figuram et ex habente aliam figuram, fit statua per accidens. LC14N.-9 ultimo concludit principale propositum, ibi: quare secundum quod vere dicimus etc.: dicens quod sicut vere dicimus, omnes defectus, idest dubitationes, solvuntur propter praedicta. ex quibus dubitationibus coacti, aliqui antiqui removerunt quaedam praedictorum, scilicet generationem et corruptionem, et pluralitatem rerum substantialiter differentium. sed haec natura manifestata, scilicet materia, solvit omnem illorum ignorantiam. LC15N.-1 postquam philosophus exclusit dubitationes et errores antiquorum philosophorum provenientes ex ignorantia materiae, hic excludit errores provenientes ex ignorantia privationis. et circa hoc tria facit: primo proponit errantium errores; secundo ostendit differentiam huius positionis ad veritatem supra ab ipso determinatam, ibi: sed hoc differt etc.; tertio probat suam opinionem veram esse, ibi: subiecta quidem natura etc.. LC15N.-2 dicit ergo primo quod quidam philosophi tetigerunt materiam, sed non sufficienter; quia non distinguebant inter privationem et materiam: unde quod est privationis, attribuebant materiae. et quia privatio secundum se est non ens, dicebant quod materia secundum se est non ens. et sic, sicut aliquid simpliciter et per se fit ex materia, sic confitebantur quod simpliciter et per se aliquid fit ex non ente. et ad hoc ponendum duabus rationibus inducebantur. primo quidem ratione parmenidis dicentis quod quidquid est praeter ens est non ens: unde cum materia sit praeter ens, quia non est ens actu, dicebant eam simpliciter esse non ens. secundo vero quia videbatur eis quod id quod est numero unum vel subiecto, sit etiam ratione unum: quod hic appellat esse potentia unum, quia ea quae sunt ratione unum, sic se habent quod eadem est virtus utriusque; ea vero quae sunt subiecto unum sed non ratione, non habent eandem potentiam seu virtutem, ut patet in albo et musico. subiectum autem et privatio sunt unum numero, ut aes et infiguratum: unde videbatur eis quod essent idem ratione vel virtute. sic igitur hic accipit unitatem potentiae. LC15N.-3 sed ne quis hic dubitet occasione horum verborum quid sit potentia materiae, et utrum sit una vel plures; dicendum est quod actus et potentia dividunt quodlibet genus entium, ut patet in ix metaphys. et in tertio huius. unde sicut potentia ad qualitatem non est aliquid extra genus qualitatis, ita potentia ad esse substantiale non est aliquid extra genus substantiae. non igitur potentia materiae est aliqua proprietas addita super essentiam eius; sed materia secundum suam substantiam est potentia ad esse substantiale. et tamen potentia materiae subiecto est una respectu multarum formarum; sed ratione sunt multae potentiae secundum habitudinem ad diversas formas. unde in tertio huius dicetur quod posse sanari et posse infirmari differunt secundum rationem. LC15N.-4 deinde cum dicit: sed hoc differt, etc., ostendit differentiam suae opinionis ad opinionem praemissam. et circa hoc duo facit: primo aperit intellectum suae opinionis; secundo ostendit quid alia opinio ponat, ibi: quidam autem quod non est etc.. dicit ergo primo, quod multum differt aliquid esse unum numero vel subiecto, et esse unum potentia vel ratione. quia nos ipsi dicimus, ut ex superioribus patet, quod materia et privatio, licet sint unum subiecto, tamen sunt alterum ratione. quod patet ex duobus. primo quidem quia materia est non ens secundum accidens, sed privatio est non ens per se: hoc enim ipsum quod est infiguratum, significat non esse, sed aes non significat non esse, nisi inquantum ei accidit infiguratum. secundo vero quia materia est prope rem, et est aliqualiter, quia est in potentia ad rem, et est aliqualiter substantia rei, quia intrat in constitutionem substantiae: sed hoc de privatione dici non potest. LC15N.-5 deinde cum dicit: quidam autem quod non est etc., manifestat intellectum opinionis platonicae. et dicit quod platonici ponebant quidem duo ex parte materiae, scilicet magnum et parvum; sed tamen aliter quam aristoteles. quia aristoteles ponit ista duo esse materiam et privationem, quae sunt unum subiecto et differunt ratione: sed isti non ponebant quod alterum istorum esset privatio et alterum materia, sed privationem coassumebant utrique, scilicet parvo et magno; sive acciperent ista duo simul, utpote cum loquebantur non distinguentes eam per magnum et parvum; sive acciperent utrumque seorsum. unde patet quod omnino aliter ponebant tria principia platonici, ponentes formam et magnum et parvum; et aristoteles, qui posuit materiam et privationem et formam. platonici vero usque ad hoc pervenerunt prae aliis philosophis antiquioribus, quod oportet unam quandam naturam supponi omnibus formis naturalibus, quae est materia prima. sed hanc faciunt unam tantum sicut subiecto ita et ratione, non distinguentes inter ipsam et privationem. quia etsi ponant dualitatem ex parte materiae, scilicet magnum et parvum, nihilominus non faciunt differentiam inter materiam et privationem: sed faciunt mentionem tantum de materia, sub qua comprehenditur magnum et parvum; et privationem despexerunt, de ea mentionem non facientes. LC15N.-6 deinde cum dicit: subiecta quidem natura etc., probat quod sua opinio habet veritatem. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum, scilicet quod oporteat privationem distingui a materia; secundo ostendit quomodo materia corrumpatur vel generetur, ibi: corrumpitur autem etc.. primum autem ostendit dupliciter: primo quidem ostensive; secundo ducendo ad impossibile, ibi: aliud autem aptum natum etc.. LC15N.-7 dicit ergo primo quod ista natura quae subiicitur, scilicet materia, simul cum forma est causa eorum quae fiunt secundum naturam, ad modum matris: sicut enim mater est causa generationis in recipiendo, ita et materia. sed si quis accipiat alteram partem contrarietatis, scilicet privationem, protendens intellectum circa ipsam, imaginabitur ipsam non ad constitutionem rei pertinere, sed magis ad quoddam malum rei: quia est penitus non ens, cum privatio nihil aliud sit quam negatio formae in subiecto, et est extra totum ens: ut sic in privatione locum habeat ratio parmenidis, quidquid est praeter ens est non ens; non autem in materia, ut dicebant platonici. et quod privatio pertineat ad malum, ostendit per hoc, quod forma est quoddam divinum et optimum et appetibile. divinum quidem est, quia omnis forma est quaedam participatio similitudinis divini esse, quod est actus purus: unumquodque enim in tantum est actu in quantum habet formam. optimum autem est, quia actus est perfectio potentiae et bonum eius: et per consequens sequitur quod sit appetibile, quia unumquodque appetit suam perfectionem. privatio autem opponitur formae, cum non sit aliud quam remotio eius: unde cum id quod opponitur bono et removet ipsum, sit malum, manifestum est quod privatio pertinet ad malum. unde sequitur quod non sit idem quod materia, quae est causa rei sicut mater. LC15N.-8 deinde cum dicit: aliud autem aptum natum etc., ostendit idem per rationem ducentem ad impossibile hoc modo. cum forma sit quoddam bonum et appetibile, materia, quae est aliud a privatione et a forma, est apta nata appetere et desiderare ipsam secundum suam naturam. sed quibusdam, qui scilicet non distinguunt materiam a privatione, accidit hoc inconveniens, quod contrarium appetit corruptionem sui ipsius, quod est inconveniens. et quod hoc accidat, sic ostendit. quia si materia appetit formam, non appetit eam secundum quod est sub ipsa forma, quia iam non indiget esse per eam (appetitus autem omnis est propter indigentiam, quia est non habiti): similiter et non appetit eam secundum quod est sub contrario vel privatione, quia unum contrariorum est alterius corruptivum, et sic aliquid appeteret sui corruptionem. manifestum est igitur quod materia quae appetit formam, est aliud ratione sicut a forma ita et a privatione. si enim materia appetit formam secundum propriam naturam, ut dictum est, si ponitur quod materia et privatio sint idem ratione, sequitur quod privatio appetit formam, et ita appetit sui ipsius corruptionem; quod est impossibile. unde et hoc impossibile est, quod materia et privatio sint idem ratione. sed tamen et materia est hoc, idest privationem habens, sicut si femina appetat masculum et turpe appetat bonum non quod ipsa turpitudo appetat bonum sibi contrarium, sed secundum accidens, quia id cui accidit esse turpe, appetit esse bonum: et similiter femineitas non appetit masculinum, sed id cui accidit esse feminam. et similiter privatio non appetit esse formam, sed id cui accidit privatio, scilicet materia. LC15N.-9 sed contra haec verba philosophi avicenna tripliciter opponit. primo quidem quia materiae non competit neque appetitus animalis, ut per se manifestum est, neque appetitus naturalis ut appetat formam, cum non habeat aliquam formam vel virtutem inclinantem ipsam ad aliquid: sic enim grave naturaliter appetit locum infimum, inquantum sua gravitate inclinatur ad locum talem. secundo obiicit ex hoc quod, si materia appetit formam, hoc est quia caret omni forma, aut quia appetit multas formas habere simul, quod est impossibile; aut quia fastidit formam quam habet et quaerit habere aliam, et hoc etiam est vanum: nullo igitur modo dicendum videtur quod materia appetat formam. tertio obiicit per hoc, quia dicere quod materia appetat formam sicut femina masculum, est figurate loquentium, scilicet poetarum, et non philosophorum. LC15N.10 sed huiusmodi obiectiones facile est solvere. sciendum est enim quod omne quod appetit aliquid, vel cognoscit ipsum et se ordinat in illud; vel tendit in ipsum ex ordinatione et directione alicuius cognoscentis, sicut sagitta tendit in determinatum signum ex directione et ordinatione sagittantis. nihil est igitur aliud appetitus naturalis quam ordinatio aliquorum secundum propriam naturam in suum finem. non solum autem aliquid ens in actu per virtutem activam ordinatur in suum finem, sed etiam materia secundum quod est in potentia; nam forma est finis materiae. nihil igitur est aliud materiam appetere formam, quam eam ordinari ad formam ut potentia ad actum. et quia sub quacumque forma sit, adhuc remanet in potentia ad aliam formam, inest ei semper appetitus formae: non propter fastidium formae quam habet, nec propter hoc quod quaerat contraria esse simul; sed quia est in potentia ad alias formas, dum unam habet in actu. nec etiam utitur hic figurata locutione, sed exemplari. dictum est enim supra quod materia prima scibilis est secundum proportionem, inquantum sic se habet ad formas substantiales, sicut materiae sensibiles ad formas accidentales; et ideo ad manifestandum materiam primam, oportet uti exemplo sensibilium substantiarum. sicut igitur usus est exemplo aeris infigurati et hominis non musici ad manifestandam materiam, ita nunc ad eius manifestationem utitur exemplo feminae virum appetentis, et turpis appetentis bonum: hoc enim accidit eis inquantum habent aliquid de ratione materiae. sciendum tamen est quod aristoteles hic loquitur contra platonem, qui talibus metaphoricis locutionibus utebatur, assimilans materiam matri et feminae, et formam masculo; et ideo aristoteles utitur contra eum metaphoris ab eo assumptis. LC15N.11 deinde cum dicit: corrumpitur autem etc., ostendit quomodo materia corrumpatur. et dicit quod quodammodo corrumpitur, et quodammodo non. quia secundum quod est in ea privatio, sic corrumpitur cum cessat in ea esse privatio, ut si diceremus aes infiguratum corrumpi, quando desinit esse infiguratum: sed secundum se, inquantum est quoddam ens in potentia, est ingenita et incorruptibilis. quod sic patet. si enim materia fiat, oportet ei aliquid subiici ex quo fiat, ut ex superioribus patet. sed primum quod subiicitur in generatione est materia: hoc enim dicimus materiam, primum subiectum ex quo aliquid fit per se et non secundum accidens, et inest rei iam factae (et utrumque eorum ponitur ad differentiam privationis, ex qua fit aliquid per accidens, et non inest rei factae)p sequitur ergo quod materia sit antequam fiat, quod est impossibile. et similiter omne quod corrumpitur, resolvitur in materiam primam. quando igitur iam est materia prima, tunc est corruptum: et sic, si materia prima corrumpatur, erit corrupta antequam corrumpatur, quod est impossibile. sic igitur impossibile est materiam primam generari vel corrumpi. sed ex hoc non excluditur quin per creationem in esse procedat. LC15N.12 deinde cum dicit: de principio autem etc., quia iam excluserat errores circa materiam et privationem, restare videbatur ut excluderet errores et dubitationes circa formam. posuerunt enim quidam formas separatas, scilicet ideas, quas reducebant ad unam primam ideam. et ideo dicit quod de principio formali, utrum sit unum vel plura, et quot et quae sint, pertinet determinare ad philosophiam primam, et usque ad illud tempus reservetur: quia forma est principium essendi, et ens inquantum huiusmodi est subiectum primae philosophiae; sed materia et privatio sunt principia entis transmutabilis, quod a philosopho naturali consideratur. sed tamen de formis naturalibus et corruptibilibus in sequentibus huius doctrinae determinabitur. ultimo autem epilogat quae dicta sunt: et dicit quod sic determinatum est quod principia sunt, et quae, et quot. sed oportet iterum aliter principium facere scientiae naturalis, inquirendo scilicet principia scientiae. ??