IN QUINTUM LIBRUM PHYSICORUM LC-1N.-1 postquam philosophus determinavit de motu et de his quae consequuntur motum in communi, hic iam accedit ad dividendum motum. et dividitur in partes duas. in prima agit de divisione motus secundum quod dividitur in species; in secunda de divisione motus in partes quantitativas, et hoc in sexto libro, ibi: si autem est continuum etc.. prima autem pars dividitur in duas. in prima agit de divisione motus in suas species; in secunda agit de unitate et oppositione motus, ibi: post haec autem dicamus quid est simul etc.. prima dividitur in duas. in prima distinguit motum per se a motu per accidens; in secunda dividit motum per se in suas species, ibi: quoniam autem omnis mutatio etc.. prima dividitur in duas. in prima distinguit motum per se a motu per accidens; in secunda praetermittendum docet motum per accidens, et determinandum esse de motu per se, ibi: secundum quidem igitur accidens etc.. circa primum duo facit: primo distinguit motum per se a motu per accidens; secundo epilogat praedicta, ibi: quomodo quidem etc.. distinguit autem in prima parte motum per se a motu per accidens, tripliciter: primo quidem ex parte mobilis; secundo ex parte moventis, ibi: est autem et in movente etc.; tertio ex parte termini, ibi: quoniam autem est aliquid etc.. LC-1N.-2 dicit ergo primo quod omne transmutans, idest transmutatum, tribus modis dicitur transmutari. uno enim modo dicitur aliquid transmutari per accidens, sicut cum dicimus musicum ambulare, quoniam hic homo, cui accidit esse musicum, ambulat. alio modo dicitur aliquid transmutari simpliciter, quia aliqua pars eius mutatur, sicut omnia quae dicuntur mutari secundum partes. et ponit exemplum in motu alterationis: dicitur enim sanari corpus animalis, quia sanatur oculus aut thorax, idest pectus, quae sunt partes totius corporis. tertio modo dicitur aliquid moveri, quod neque secundum accidens movetur, neque secundum partem, sed ex eo quod ipsum movetur primo et per se; ut per hoc quod dicit primo, excludatur motus secundum partem; per id quod dicit secundum se, excludatur motus per accidens. hoc autem per se mobile variatur secundum diversas species motus; sicut alterabile est mobile secundum alterationem, et augmentabile secundum augmentum. et iterum in specie alterationis differt sanabile, quod movetur secundum sanationem, et calefactibile, quod movetur secundum calefactionem. LC-1N.-3 deinde cum dicit: est autem et in movente etc., distinguit motum per se a motu per accidens ex parte moventis. et dicit quod similiter praedicta distinctio, quae posita est ex parte mobilis, potest attendi in movente. tripliciter enim dicitur aliquid movere. uno modo per accidens, sicut musicus aedificat. alio modo secundum partem, inquantum aliqua pars eius movet, sicut homo dicitur percutere quia manus eius percutit. tertio modo dicitur aliquid movere primo et per se, sicut medicus sanat. LC-1N.-4 deinde cum dicit: quoniam autem est aliquid etc., procedit ad dividendum motum eodem modo ex parte termini. et primo praemittit quaedam praeambula; secundo ponit divisionem, ibi: est autem et in illis etc.. circa primum tria facit: primo ponit quot requirantur ad motum; secundo comparat ea ad invicem, ibi: alterum enim est quod etc., tertio solvit quandam dubitationem, ibi: quid quidem igitur etc.. dicit ergo primo quod ad motum requiruntur quinque. primo requiritur primum movens, a quo scilicet est principium motus. secundo requiritur mobile quod movetur. tertio, tempus in quo est motus. et praeter ista tria requiruntur duo termini; unus scilicet ex quo incipit motus; et alius in quem motus procedit: omnis enim motus est a quodam in quiddam. LC-1N.-5 deinde cum dicit: alterum enim etc., comparat praemissa ad invicem. et primo mobile ad duos terminos motus; secundo duos terminos motus ad invicem, ibi: magis autem in quod etc.. dicit ergo primo quod id quod primo et per se movetur, alterum est a termino in quem tendit motus, et a termino a quo motus incipit; sicut patet in istis tribus, lignum, calidum et frigidum. in motu enim calefactionis, lignum quidem est subiectum mobile, aliud vero, scilicet calidum, est terminus ad quem, aliud autem, scilicet frigidum, est terminus a quo. dicit autem id quod movetur primum esse alterum ab utroque termino, quia nihil prohibet id quod movetur per accidens, esse alterum terminorum: subiectum enim, ut lignum, est id quod calefit per se; privatio vero et contrarium, ut frigidum, est quod calefit per accidens, ut in primo dictum est. quod autem mobile sit alterum ab utroque termino, consequenter probat per hoc quod motus est in subiecto, sicut in ligno; non autem est in altero terminorum, neque in specie albi neque in specie nigri. et hoc patet per hoc, quod illud in quo est motus, movetur: terminus autem motus neque movet neque movetur: sive terminus motus sit species, idest qualitas, ut in alteratione: sive sit locus, ut in motu locali; sive sit quantum, ut in motu augmenti et decrementi. sed movens movet subiectum quod movetur, in quod movetur, idest in terminum ad quem. quia ergo motus est in subiecto quod movetur, non autem in termino, manifestum est quod subiectum mobile est aliud a termino motus. LC-1N.-6 deinde cum dicit: magis autem in quod etc., comparat utrumque terminorum ad invicem. et dicit quod mutatio magis denominatur a termino ad quem, quam a termino a quo: sicut corruptio dicitur mutatio in non esse, quamvis illud quod corrumpitur mutetur ex esse; e contrario generatio est mutatio in esse, quamvis incipiat a non esse. nomen autem generationis ad esse pertinet, corruptionis vero ad non esse. huius autem ratio est, quia per mutationem aufertur terminus a quo, et acquiritur terminus ad quem: unde motus videtur repugnare termino a quo, et convenientiam habere cum termino ad quem; et propter hoc ab eo denominatur. LC-1N.-7 deinde cum dicit: quid quidem igitur motus sit etc., solvit quandam dubitationem. et circa hoc tria facit. primo praemittit duo quae ex praemissis sunt manifesta: quorum primum est quod in tertio dictum est quid sit motus; secundum est quod in praecedentibus immediate dictum est, quod species, idest qualitas, et locus et quaecumque passiones, idest passibiles qualitates, quae sunt termini motus, non moventur, cum in eis non sit motus, ut dictum est; ut patet in scientia, quae est quaedam species, et calore, qui est quaedam passio vel passibilis qualitas. secundo ibi: et dubitabit aliquis etc., ponit tertium, de quo est dubitatio. et dicit quod aliquis dubitare potest, utrum passiones, idest passibiles qualitates, ut calor et frigus et albedo et nigredo, ex quo non moventur, sint quidam motus. tertio ibi: erit enim ad motum etc., ducit ad inconveniens, si hoc ponatur. cum enim albedo sit terminus in quem est motus, si albedo sit motus, sequitur quod motus sit terminus motus, quod non potest esse, ut infra probabitur. et ex hoc determinat veritatem, et dicit quod albedo non est motus, sed albatio. addit autem fortassis, quia nondum probavit quod motus non terminetur in motum. LC-1N.-8 deinde cum dicit: est autem et in illis etc., ex quo termini motus sunt aliud a mobili et a movente, ut ostensum est, ostendit quod praeter divisionem motus, quae accipitur ex parte moventis et mobilis, dividitur tertio motus ex parte termini. et quia terminus ad quem magis denominat motum quam terminus a quo, ut dictum est, accipit divisionem motus non ex parte termini a quo, sed ex parte termini ad quem. et dicit quod etiam ex parte illorum, scilicet terminorum, potest accipi in motu aliquid quod est per accidens, et aliquid quod est secundum partem et secundum aliud, et aliquid quod est primo et non secundum aliud. per accidens quidem, sicut si dicatur de eo quod fit album, quod mutatur in id quod intelligitur vel cognoscitur ab aliquo, erit hoc per accidens: accidit enim colori albo quod intelligatur. si autem dicatur de eo quod fit album, quod mutetur in colorem, hoc erit secundum partem: dicitur enim mutari in colorem, quia mutatur in albedinem, quae est pars coloris. et simile est si dicam de aliquo qui vadit athenas, quod vadit in europam; quia athenae sunt pars europae. si autem dicatur de eo quod fit album, quod mutatur in album colorem, hoc erit primo et per se. non autem dividit motum ex parte temporis, quod videbatur residuum: quia tempus comparatur ad motum ut mensura extrinseca. LC-1N.-9 deinde cum dicit: quomodo quidem igitur per se etc., epilogat quod dixerat: et dicit quod manifestum est, quomodo aliquid per se movetur, et quomodo secundum accidens, et quomodo secundum aliquid aliud, idest secundum partem; et iterum, quomodo hoc quod dico primo et per se, invenitur tam in movente quam in mobili. dictum est enim quid est movens primo et per se, et quid est quod movetur primo et per se. et iterum dictum est quod motus non est in specie, idest in qualitate, quae est terminus motus; sed est in eo quod movetur, sive in mobili secundum actum, quod idem est. LC-1N.10 deinde cum dicit: secundum quidem igitur accidens etc., ostendit de quo motu sit agendum. et primo ostendit propositum; secundo manifestat quoddam quod dixerat, ibi: ex medio autem etc.. dicit ergo primo quod mutatio quae est per accidens, dimittenda est: sive per accidens accipiatur ex parte moventis, sive ex parte mobilis, sive ex parte termini. et hoc ideo quia motus per accidens est indeterminatus: est enim in omnibus sicut in terminis, et in omni tempore, et omnium subiectorum vel moventium; quia uni infinita possunt accidere. sed mutatio quae non est secundum accidens, non est in omnibus; sed est tantum in contrariis et mediis, quantum ad motum qui est in quantitate, qualitate et ubi; et in contradictione, quantum ad generationem et corruptionem, quorum termini sunt esse et non esse: et hoc patet per inductionem. sub arte autem non cadunt nisi ea quae sunt determinata; nam infinitorum non est ars. LC-1N.11 deinde cum dicit: ex medio autem mutatur etc., manifestat quoddam quod dixerat, scilicet quod motus sit in mediis. et dicit quod contingit mutari ex medio ad utrumque extremorum et e converso, inquantum scilicet possumus uti medio ut contrario respectu utriusque extremi. medium enim inquantum habet convenientiam cum utroque extremorum, est quodammodo utrumque eorum; et ideo potest dici hoc ad illud, et illud ad hoc: sicut si dicam quod media vox inter gravem et acutam est gravis ad ultimam, idest per comparationem ad acutam, et subtilis, idest acuta, per comparationem ad extremam, idest ad gravem; et fuscum est album per comparationem ad nigrum, et e converso. LC-2N.-1 postquam philosophus distinxit motum per se a motu per accidens, hic dividit mutationem et motum per se in suas species. ubi considerandum est quod aristoteles supra in tertio ubi motum definivit, accepit nomen motus secundum quod est commune omnibus speciebus mutationis. et hoc modo accipit hic nomen mutationis: motum autem accipit magis stricte, pro quadam mutationis specie. dividitur ergo pars ista in partes duas: in prima dividit mutationem in suas species, quarum una est motus; in secunda subdividit motum in suas species, ibi: si igitur praedicamenta etc.. circa primum duo facit: primo ponit divisionem mutationis; secundo manifestat partes divisionis, ibi: ex non subiecto quidem etc.. circa primum tria facit: primo praemittit quaedam necessaria ad divisionem mutationis; secundo concludit ex praemissis mutationis divisionem, ibi: quare necesse est etc.; tertio excludit quandam obiectionem, ibi: quae enim est ex non subiecto etc.. LC-2N.-2 dicit ergo primo quod cum omnis mutatio sit a quodam in quiddam, ut manifestatur ex ipso mutationis nomine, quod denotat aliquid esse post aliud, et aliud esse prius et aliud posterius; necesse est his suppositis, quod omne quod mutatur, quatuor modis mutetur. aut enim uterque terminus est affirmatus; et sic dicitur aliquid mutari ex subiecto in subiectum. aut terminus a quo est affirmatus, et terminus ad quem est negatus; et sic dicitur aliquid moveri ex subiecto in non subiectum. aut e converso terminus a quo est negatus, et terminus ad quem est affirmatus; et sic dicitur aliquid moveri ex non subiecto in subiectum. aut uterque terminus est negatus; et sic dicitur aliquid mutari ex non subiecto in non subiectum. non enim accipitur hic subiectum eo modo quo sustinet formam; sed omne illud quod affirmative significatur, dicitur hic subiectum. LC-2N.-3 deinde cum dicit: quare necesse est etc., concludit ex praemissis divisionem mutationis. et dicit quod necessario ex praemissis sequitur, quod tres sint mutationis species: quarum una est ex subiecto in subiectum, sicut cum aliquid mutatur de albo in nigrum; alia autem est ex subiecto in non subiectum, sicut cum aliquid mutatur de esse in non esse; tertia est e converso ex non subiecto in subiectum, sicut cum aliquid mutatur de non esse in esse. LC-2N.-4 deinde cum dicit: quae enim est ex non subiecto etc., excludit quandam obiectionem. posset enim aliquis obiicere, quod cum praemiserit quatuor modis aliquid mutari, debuisset concludere quatuor esse species mutationis, et non tres tantum. sed hanc obiectionem excludit dicens, quod non potest esse aliqua mutationis species de non subiecto in non subiectum; quia omnis mutatio est inter opposita; duae autem negationes non sunt oppositae. neque enim dici potest quod sint contraria, neque quod sint contradictoria. et huius etiam signum est, quia quascumque negationes contingit simul esse veras de aliquo uno et eodem, sicut lapis nec est sanus nec aeger. unde cum mutatio per se sit solum in contrariis et in contradictione, ut supra dictum est, sequitur quod ex negatione in negationem non sit mutatio per se, sed solum sic mutatur aliquid per accidens. cum enim aliquid fit de albo nigrum, fit etiam per accidens de non nigro non album. et per hunc modum dixit aliquid mutari ex non subiecto in non subiectum. quod autem est per accidens in aliquo genere, non potest esse species illius generis. et ideo ex non subiecto in non subiectum non potest esse aliqua mutationis species. LC-2N.-5 deinde cum dicit: ex non subiecto quidem etc., manifestat partes positae divisionis. et circa hoc tria facit: primo manifestat duas partes divisionis; secundo ostendit quod neutra earum est motus, ibi: si igitur quod non est etc.; tertio concludit quod residua pars divisionis est motus, ibi: quoniam autem motus etc.. circa primum duo facit: primo manifestat unam partem divisionis; secundo aliam, ibi: quae vero ex subiecto in non etc.. LC-2N.-6 dicit ergo primo quod illa mutatio quae est ex non subiecto in subiectum, est inter opposita secundum contradictionem, et vocatur generatio, quae est mutatio de non esse in esse. sed haec est duplex: quaedam enim est simplex generatio, qua aliquid simpliciter generatur; alia vero est generatio quaedam, qua aliquid secundum quid generatur. et ponit exemplum de utraque generatione. et primo de secunda, dicens quod cum aliquid mutatur de non albo in album, est generatio huius et non simpliciter. et secundo de prima; et dicit quod illa generatio, quae est ex non esse simpliciter in ens quod est substantia, est generatio simpliciter, secundum quam simpliciter dicimus aliquid fieri et non fieri. cum enim generatio sit mutatio de non esse in esse, secundum illum modum dicitur aliquid generari, quo ex non esse in esse mutatur. cum autem ex non albo fit album, non mutatur aliquid ex non esse simpliciter in esse simpliciter. quod enim mutatur proprie, subiectum est; subiectum autem albi est aliquod ens actu. unde cum subiectum maneat in tota mutatione, etiam in principio mutationis erat ens actu, simpliciter loquendo; non tamen erat ens actu hoc, scilicet album: et ideo non dicitur fieri simpliciter sed fieri hoc, scilicet album. subiectum vero formae substantialis non est aliquod ens actu, sed ens in potentia tantum, scilicet materia prima, quae in principio generationis est sub privatione, in fine autem sub forma: et ideo secundum generationem substantiae fit aliquid simpliciter. et ex hoc haberi potest, quod secundum nullam formam quae praesupponit aliam formam in materia, attenditur generatio simpliciter, sed solum secundum quid; quia quaelibet forma facit ens actu. LC-2N.-7 deinde cum dicit: quae vero ex subiecto etc., manifestat aliam partem divisionis. et dicit quod illa mutatio quae est ex subiecto in non subiectum, vocatur corruptio. sed quaedam est corruptio simpliciter, quae scilicet est ex esse substantiali in non esse: quaedam vero est in oppositam negationem cuiuscumque affirmationis, sicut de albo in non album, quae est corruptio huius, sicut etiam de generatione dictum est. LC-2N.-8 deinde cum dicit: si igitur quod non est etc., ostendit quod neutra praedictarum partium est motus. et primo quod generatio non sit motus; secundo quod neque corruptio, ibi: neque iam corruptio etc.. primum probat duabus rationibus. quarum prima talis est. quod simpliciter non est hoc aliquid, non potest moveri; quia quod non est, non movetur: sed quod generatur simpliciter, non est hoc aliquid; est enim non ens simpliciter: ergo quod generatur simpliciter, non movetur: ergo generatio simplex non est motus. ad manifestationem autem primae propositionis, dicit quod non ens dicitur tripliciter; et duobus modis dictum, non ens non movetur; tertio modo dictum, movetur per accidens. uno modo dicitur ens et non ens secundum compositionem et divisionem propositionis, prout sunt idem cum vero et falso: et sic ens et non ens sunt in mente tantum, ut dicitur in vi metaphys.; unde non competit eis motus. alio modo dicitur non ens quod est in potentia, secundum quod esse in potentia opponitur ei quod est esse in actu simpliciter: et hoc etiam non movetur. tertio modo dicitur non ens quod est in potentia, quae non excludit esse in actu simpliciter, sed esse actu hoc, sicut non album dicitur non ens, et non bonum: et huiusmodi non ens contingit moveri, sed per accidens, secundum quod huiusmodi non ens accidit alicui existenti in actu, cui competit moveri, sicut cum homo est non albus. quod autem id quod simpliciter non est hoc aliquid, nullo modo moveatur, nec per se nec per accidens, patet ex hoc, quod impossibile est quod non est moveri. unde impossibile est generationem esse motum: illud enim quod non est, fit sive generatur. et quamvis, ut in primo huius dictum est, ex non ente fiat aliquid per accidens, ex ente autem in potentia per se; nihilominus tamen verum est dicere de eo quod fit simpliciter, quod simpliciter non est: unde moveri non potest; et eadem ratione nec quiescere. unde generatio nec motus est, nec quies. haec igitur inconvenientia sequuntur, si quis ponat generationem esse motum, scilicet quod non ens moveatur et quiescat. LC-2N.-9 secundam rationem ponit ibi: et si omne etc.: quae talis est. omne quod movetur est in loco: sed quod non est, non est in loco, quia posset de eo dici quod alicubi esset: ergo quod non est, non movetur, et sic idem quod supra. veritas autem primae propositionis apparet ex hoc, quod cum motus localis sit primus motuum, oportet quod omne quod movetur, moveatur secundum locum, et ita sit in loco. remoto enim priori, removentur ea quae consequenter sunt. LC-2N.10 deinde cum dicit: neque iam corruptio etc., probat quod corruptio non sit motus, quia motui nihil contrariatur nisi motus vel quies: sed corruptioni contrariatur generatio, quae neque est motus neque quies, ut ostensum est: ergo corruptio non est motus. LC-2N.11 deinde cum dicit: quoniam autem etc., concludit ex praemissis, quod residua pars supra positae divisionis sit motus. cum enim motus sit quaedam mutationis species, quia in eo est aliquid post aliud, quod supra dixit ad rationem mutationis pertinere; motus autem neque est generatio neque corruptio, quae sunt mutationes secundum contradictionem; relinquitur ex necessitate, cum non sint nisi tres species mutationis, quod motus sit mutatio de subiecto in subiectum. ita tamen quod per duo subiecta, idest per duo affirmata, intelligamus contraria aut media: quia etiam privatio quodammodo est contrarium, et quandoque significatur affirmative; ut nudum, quod est privatio, et album et nigrum, quae sunt contraria. LC-3N.-1 postquam philosophus divisit mutationem in generationem et corruptionem et motum, hic subdividit motum in suas partes. et quia oppositorum est eadem scientia, primo assignat species motus; secundo ostendit quot modis immobile dicatur, ibi: immobile autem etc.. circa primum duo facit: primo ponit quandam conditionalem, per quam accipitur divisio motus in suas partes; secundo manifestat conditionalem praemissam, ibi: secundum substantiam autem etc.. LC-3N.-2 concludit ergo ex praemissis, quod cum motus sit de subiecto in subiectum, subiecta autem sint in aliquo genere praedicamentorum; necesse est quod species motus distinguantur secundum genera praedicamentorum, cum motus denominationem et speciem a termino trahat, ut supra dictum est. si ergo praedicamenta sunt divisa in decem rerum genera, scilicet substantiam et qualitatem etc., ut dictum est in libro praedicamentorum et in v metaphys.; et in tribus illorum inveniatur motus; necesse est esse tres species motus, scilicet motus qui est in genere quantitatis, et motus qui est in genere qualitatis, et motus qui est in genere ubi, qui dicitur secundum locum. qualiter autem motus sit in istis generibus, et qualiter pertineat motus ad praedicamentum actionis et passionis, in tertio dictum est. unde nunc breviter dicere sufficiat, quod quilibet motus est in eodem genere cum suo termino, non quidem ita quod motus qui est ad qualitatem sit species qualitatis, sed per reductionem. sicut enim potentia reducitur ad genus actus, propter hoc quod omne genus dividitur per potentiam et actum: ita oportet quod motus, qui est actus imperfectus, reducatur ad genus actus perfecti. secundum autem quod motus consideratur ut est in hoc ab alio, vel ab hoc in aliud, sic pertinet ad praedicamentum actionis et passionis. LC-3N.-3 deinde cum dicit: secundum substantiam autem etc., manifestat conditionalem praemissam. et primo ostendit quod in aliis generibus a tribus praedictis, non potest esse motus; secundo ostendit quomodo in istis tribus generibus motus sit, ibi: quoniam autem neque substantiae etc.. circa primum tria facit: primo ostendit quod in genere substantiae non est motus; secundo quod nec in genere ad aliquid, ibi: neque est in ad aliquid etc.; tertio quod nec in genere actionis et passionis, ibi: neque agentis neque patientis etc.. praetermittit autem tria praedicamenta, scilicet quando et situm et habere. quando enim significat in tempore esse; tempus autem mensura motus est: unde per quam rationem non est motus in actione et passione, quae pertinent ad motum, eadem ratione nec in quando. situs autem ordinem quendam partium demonstrat; ordo vero relatio est: et similiter habere dicitur secundum quandam habitudinem corporis ad id quod ei adiacet: unde in his non potest esse motus, sicut nec in relatione. quod ergo motus non sit in genere substantiae, sic probat. omnis motus est inter contraria, sicut supra dictum est: sed substantiae nihil est contrarium: ergo secundum substantiam non est motus. LC-3N.-4 habet autem dubitationem quod hic dicitur, propter hoc quod idem philosophus dicit in libro de generatione, quod ignis est contrarius aquae. et in libro de caelo dicitur, quod caelum non est generabile nec corruptibile, quia non habet contrarium: unde videtur relinquere, quod ea quae corrumpuntur, vel sint contraria vel ex contrariis composita. dicunt autem quidam ad hoc, quod una substantia potest esse alteri contraria, ut ignis aquae, secundum suam formam, non secundum suum subiectum. sed secundum hoc probatio aristotelis non valeret: sufficeret enim ad hoc quod motus sit in substantia, quod formae substantiales sint contrariae. est enim motus de forma in formam, quia et in alteratione subiectum non est contrarium subiecto, sed forma formae. et ideo aliter dicendum, quod ignis est contrarius aquae secundum qualitates activas et passivas, quae sunt calidum et frigidum, humidum et siccum; non autem secundum formas substantiales. non enim potest dici quod calor sit forma substantialis ignis, cum in aliis corporibus sit accidens de genere qualitatis. quod enim est de genere substantiae, non potest esse alicui accidens. sed haec etiam responsio difficultatem patitur. manifestum est enim quod propriae passiones causantur ex principiis subiecti, quae sunt materia et forma. si igitur propriae passiones ignis et aquae sunt contrariae, cum contrariorum sint contrariae causae, videtur quod formae substantiales sint contrariae. item in x metaphys. probatur quod omne genus dividitur per contrarias differentias: differentiae autem sumuntur a formis, ut in viii eiusdem libri habetur: videtur ergo quod sit contrarietas in formis substantialibus. LC-3N.-5 dicendum est igitur quod contrarietas differentiarum, quae est in omnibus generibus, attenditur secundum communem radicem contrarietatis, quae quidem est excellentia et defectus, ad quam oppositionem omnia contraria reducuntur, ut in primo huius habitum est. omnes enim differentiae dividentes aliquod genus, hoc modo se habent, quod una earum est ut abundans, et alia ut deficiens respectu alterius. propter quod aristoteles dicit in viii metaphys., quod definitiones rerum sunt sicut numeri, quorum species variantur per additionem et subtractionem unitatis. non tamen oportet quod in quolibet genere sit contrarietas secundum propriam rationem huius et illius speciei; sed solum secundum communem rationem excellentiae et defectus. quia enim contraria sunt quae maxime distant, oportet quod in quocumque genere invenitur contrarietas, quod inveniantur duo termini maxime distantes, inter quos cadunt omnia quae sunt illius generis. nec hoc sufficeret ad hoc quod in illo genere esset motus, nisi de uno extremo in aliud contingeret continue pervenire. in quibusdam ergo generibus hae duae conditiones desunt, ut patet in numeris. quamvis enim omnes species numerorum differant secundum excellentiam et defectum; tamen non est accipere duo extrema maxime distantia in illo genere: est enim accipere minimum numerum, scilicet dualitatem, non tamen maximum. similiter inter species numerorum non est continuitas; quia quaelibet species numerorum formaliter perficitur per unitatem, quae indivisibilis est, et alteri unitati non continua. et similiter etiam est in genere substantiae. sunt enim formae diversarum specierum ab invicem differentes secundum excellentiam et defectum, inquantum una forma est nobilior alia; et propter hoc ex diversis formis possunt causari diversae passiones, ut obiectum est: tamen una forma speciei secundum propriam suam rationem non habet contrarietatem ad aliam. primo quidem quia in formis substantialibus non attenditur maxima distantia inter aliquas duas formas, ita quod ab una earum non veniatur ordinatim nisi per media: sed materia dum exuitur una forma, potest indifferenter recipere diversas formas absque ordine. unde aristoteles dicit in ii de generatione, quod cum ex terra fit ignis, non oportet quod fiat transitus per media elementa. secundo quia, cum esse substantiale cuiuslibet rei sit in aliquo indivisibili, non potest aliqua continuitas attendi in formis substantialibus, ut motus continuus possit esse de una forma in aliam secundum remissionem unius formae et intensionem alterius. unde probatio aristotelis, qua probat in substantia non esse motum quia non est ibi contrarietas, est demonstrativa, et non probabilis tantum, ut commentator innuere videtur. licet possit et alia ratione probari quod motus non est in substantia, quam supra posuit: quia scilicet subiectum formae substantialis est ens in potentia tantum. LC-3N.-6 in qualitatibus autem tertiae speciei manifeste apparet contrarietas secundum utramque rationem: et quia qualitates possunt intendi et remitti, ut sic possit esse continuus motus de qualitate in qualitatem; et quia invenitur maxima distantia in uno genere inter duo determinata extrema, sicut in coloribus inter album et nigrum, in saporibus inter dulce et amarum. in quantitate autem et loco, alterum istorum manifeste invenitur, scilicet continuitas: sed aliud, scilicet maxima distantia determinatorum extremorum, non invenitur in eis, si secundum communem rationem quantitatis et loci accipiantur; sed solum secundum quod accipiuntur in aliqua re determinata; sicut in aliqua specie animalis vel plantae est aliqua minima quantitas, a qua incipit motus augmenti, et aliqua maxima, ad quam terminatur. similiter etiam in loco inveniuntur duo termini maxime distantes per comparationem ad motum aliquem, a quorum uno incipit motus, et in aliud terminatur, sive sit motus naturalis sive violentus. LC-3N.-7 deinde cum dicit: neque est in ad aliquid etc., ostendit quod non est motus in genere ad aliquid. in quocumque enim genere est per se motus, nihil illius generis de novo invenitur in aliquo, absque eius mutatione; sicut novus color non invenitur in aliquo colorato absque eius alteratione. sed contingit de novo verum esse aliquid relative dici ad alterum altero mutato, ipso tamen non mutato. ergo motus non est per se in ad aliquid, sed solum per accidens, inquantum scilicet ad aliquam mutationem consequitur nova relatio; sicut ad mutationem secundum quantitatem sequitur aequalitas vel inaequalitas, et ex mutatione secundum qualitatem similitudo vel dissimilitudo. LC-3N.-8 hoc autem quod hic dicitur, in quibusdam non videtur habere difficultatem, in quibusdam autem sic. sunt enim quaedam relationes quae non sunt aliquid realiter in eo de quo praedicantur. quod quidem quandoque contingit ex parte utriusque extremi, sicut cum dicitur idem eidem idem: haec enim identitatis relatio in infinitum multiplicaretur, si quaelibet res esset sibi eadem per relationem additam: manifestum est enim quod quodlibet sibi ipsi est idem. est ergo haec relatio secundum rationem tantum, inquantum scilicet unam et eandem rem ratio accipit ut duo extrema relationis. et similiter est in multis aliis. quaedam vero relationes sunt, quarum una realiter est in uno extremo, et alia secundum rationem tantum in altero, sicut scientia et scibile: scibile enim relative dicitur, non quia ipsum refertur per aliquam relationem in ipso existentem, sed quia aliud refertur ad ipsum, ut patet per philosophum in v metaphys.. et similiter est cum columna dicitur dextra animali: dextrum enim et sinistrum sunt relationes reales in animali, quia in eis inveniuntur determinatae virtutes, in quibus huiusmodi relationes fundantur: in columna autem non sunt secundum rem, sed secundum rationem tantum, quia non habet praedictas virtutes, quae sunt fundamenta harum relationum. quaedam vero relativa sunt, in quibus ex parte utriusque extremi invenitur relatio realiter existens, sicut in aequalitate et similitudine: in utraque enim invenitur quantitas vel qualitas, quae est huius relationis radix. et simile etiam apparet in multis aliis relationibus. in illis igitur relationibus quae non ponunt rem aliquam nisi in uno extremorum, non videtur difficile quod mutato illo extremo, in quo relatio realiter existit, de novo dicatur aliquid relative de altero, absque sui mutatione, cum nihil ei realiter adveniat. sed in illis in quibus relatio invenitur realiter in utroque extremorum, videtur difficile quod aliquid relative dicatur de uno per mutationem alterius absque mutatione sui: cum nihil de novo adveniat alicui absque mutatione eius cui advenit. unde dicendum est quod si aliquis per suam mutationem efficiatur mihi aequalis, me non mutato, ista aequalitas primo erat in me quodammodo, sicut in sua radice, ex qua habet esse reale: ex hoc enim quod habeo talem quantitatem, competit mihi quod sim aequalis omnibus illis, qui eandem quantitatem habent. cum ergo aliquis de novo accipit illam quantitatem, ista communis radix aequalitatis determinatur ad istum: et ideo nihil advenit mihi de novo per hoc quod incipio esse alteri aequalis per eius mutationem. LC-3N.-9 deinde cum dicit: neque agentis etc., probat quod non sit motus in genere actionis et passionis. actio enim et passio non differunt subiecto a motu, sed addunt aliquam rationem, ut in tertio dictum est. unde idem est dicere quod motus sit in agere et pati, et quod motus sit in motu. circa hoc ergo tria facit: primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: primum quidem enim contingit etc.; tertio ponit quandam distinctionem ad propositi manifestationem, ibi: omnino autem quoniam movetur etc.. dicit ergo primo quod sicut motus non est eius quod est ad aliquid, ita etiam non est agentis et patientis, neque etiam, ut absolute loquamur, est moventis aut moti: quia non potest esse quod aliquis motus sit alicuius motus, neque quod generatio sit generationis, quae sunt species mutationis; neque etiam quod mutationis sit mutatio, quae est genus eorum et etiam corruptionis. LC-3N.10 deinde cum dicit: primum quidem enim contingit etc., probat quod mutationis non possit esse mutatio; et hoc per sex rationes. quarum prima est, quia si mutationis sit mutatio, hoc potest intelligi dupliciter. uno modo ut mutatio sit mutationis sicut subiecti quod movetur: sicut aliqua mutatio est hominis, quia homo movetur, puta de albedine in nigredinem. sic ergo potest intelligi quod motus aut mutatio sit mutationis aut motus ut subiecti, ita scilicet quod motus aut mutatio moveatur; puta quod calescat aut infrigidetur vel moveatur secundum locum aut secundum augmentum et diminutionem. sed hoc est impossibile, quia mutatio non est de numero subiectorum, cum non sit substantia per se subsistens. non ergo potest esse mutatio mutationis ut subiecti. LC-3N.11 alio modo potest intelligi ut sit mutatio mutationis ut termini, ita scilicet quod aliquod subiectum moveatur ex una specie mutationis in alteram, sicut ex calefactione in infrigidationem aut sanationem ut duae mutationes intelligantur duo termini unius mutationis, sicut aegritudo et sanitas intelliguntur duo termini mutationis, cum homo mutatur a sanitate in aegritudinem. sed non est possibile quod aliquod subiectum moveatur per se de mutatione in mutationem, sed solum per accidens. et quod hoc non sit possibile per se, probat dupliciter. primo quidem sic. omnis enim motus est mutatio ab una specie determinata in aliam speciem determinatam. et similiter generatio et corruptio, quae condividuntur motui, habent determinatos terminos: sed est differentia intantum quod generatio et corruptio sunt in terminum oppositum sic, idest secundum contradictionem; sed motus est in terminum oppositum non similiter, sed secundum contrarietatem. si igitur aliquod subiectum mutetur de mutatione in mutationem, puta de aegrotatione in dealbationem, simul dum mutatur subiectum de sanitate in aegritudinem, mutabitur etiam ex hac mutatione in aliam. dum enim subiectum adhuc est partim in termino a quo, movetur in terminum ad quem, sicut dum aliquis aliquid habet de sanitate, movetur ad aegritudinem. si igitur motus de sanitate in aegritudinem sit terminus a quo alicuius motus, dum adhuc durat ista mutatio, qua scilicet aliquis mutatur de sanitate in aegritudinem, simul mutabitur subiectum de hac mutatione in aliam, quae succedit in subiecto huic mutationi. manifestum est autem quod quando prima mutatio fuerit terminata, scilicet cum iam quis ex sanitate mutatus est in aegritudinem, poterit deinceps succedere sibi quaecumque alia mutatio. nec hoc est mirum; quia contingit terminata prima mutatione, subiectum quiescere et nulla mutatione mutari; et eadem ratione contingit quod mutetur alia quacumque mutatione. si igitur est aliquis motus de prima mutatione in secundam mutationem, quae succedit in subiecto, sequetur quod motus sit de prima mutatione in quamcumque aliam indeterminate. et hoc est contra rationem motus per se: quia omnis motus est de determinato ad determinatum terminum: non enim corpus movetur per se de albo in quodcumque, sed in nigrum aut medium. patet ergo quod duae mutationes non sunt per se termini mutationis alicuius. LC-3N.12 secundo autem probat idem per aliam rationem. quia si mutatio quaedam per se est de mutatione praecedente in mutationem subsequentem, non oportet quod semper sit mutatio in mutationem contingentem, idest quam contingat simul esse cum mutatione praecedente: sicut dealbatio simul potest esse cum aegrotatione, sed sanatio non potest simul esse cum aegrotatione, quia sunt contrariae mutationes. contingit tamen quod aegrotationi succedat in eodem subiecto sicut dealbatio, ita et sanatio. et hoc est quod dicit, quod mutatio quae ponitur esse de una mutatione in aliam, non semper erit in mutationem contingentem, cum quandoque succedat non contingens. et illa etiam mutatio non contingens est ex quodam in quoddam alterum, idest inter duos alios terminos. quare ista mutatio non contingens, in quam aliquis mutatur de aegrotatione, erit sanatio opposita aegrotationi. quod autem hoc sit inconveniens, patet ex propositione supra inducta, scilicet quod simul dum est prima mutatio, mutabitur in secundam: simul ergo dum aliquis movetur ad aegritudinem, mutabitur ad sanationem. sanationis autem terminus est sanitas: est enim de quodam in quoddam aliud, ut dictum est. unde relinquitur quod simul dum aliquid movetur ad aegritudinem, moveatur etiam ad sanitatem: quod est moveri ad duo contraria simul, et intendere ea simul; quod est impossibile. sic igitur manifestum est quod nulla mutatio est per se de una mutatione in aliam. sed quod hoc contingat esse per accidens, ut praemisit, manifestat subdens quod per accidens hoc contingit, sicut quando subiectum nunc mutatur una mutatione et postmodum alia: puta si dicatur aliquid mutari per accidens de recordatione in oblivionem, vel in quamcumque aliam mutationem: quia subiectum mutationis quandoque mutatur in scientiam, quandoque in aliquid aliud, puta in sanitatem. LC-3N.13 secundam rationem ponit ibi: amplius autem in infinitum etc., et praemittit duas conditionales. quarum prima est, quod si mutatio est mutationis vel generatio generationis, quocumque modo necesse est procedere in infinitum: quia eadem ratione generatio secunda habebit aliam generationem, et sic in infinitum. secunda conditionalis est, quod si ordinentur hoc modo generationes et mutationes, quod mutatio sit mutationis et generatio generationis, si ultima mutatio vel generatio erit, necesse est quod prima sit. hanc autem secundam conditionalem sic probat. sit enim aliquid quod generetur simpliciter, puta ignis: si generationis est generatio, oportet dicere quod etiam ista simpliciter generatio aliquando generabatur, et hoc ipsum fieri fiebat. cum autem fiebat ipsa generatio, nondum erat illud quod generatur simpliciter, scilicet ignis; quia aliquid non est dum fit, sed quando iam factum est, tunc primo est. quamdiu ergo fiebat generatio ignis, ignis nondum erat factus: nondum ergo erat. et iterum ipsa generatio suae generationis eadem ratione aliquando fiebat: et sicut quando fiebat generatio ignis, nondum erat ignis, ita sequitur quod quamdiu fiebat generatio generationis ignis, nondum esset generatio ignis. ex quo manifestum est quod generatio ignis esse non potest, nisi completa sua generatione: et eadem ratione nec illa, nisi fuerit praecedens; et sic usque ad primam. si igitur non fuerit prima generatio, non erit ultima, quae est generatio ignis. sed si procedatur in generationibus in infinitum, non est accipere primam mutationem vel generationem, quia in infinitis non est primum. unde sequitur quod neque sit habitum, idest consequenter se habens, in generationibus et mutationibus. si autem non sit aliqua generatio nec mutatio, nihil fit neque movetur. si igitur generationis sit generatio, et mutationis sit mutatio, nihil fit neque movetur. est autem attendendum, quod haec ratio non excludit quin mutatio possit sequi mutationem per accidens in infinitum: quod oportet dicere secundum opinionem aristotelis, qui posuit motum aeternum. sed intendit ostendere, sicut prius dictum est, quod mutatio non sit mutationis per se in infinitum. sic enim postrema dependeret ex infinitis praecedentibus, et nunquam finiretur. LC-3N.14 tertiam rationem ponit ibi: amplius eiusdem motus etc.: quae talis est. eidem motui contrariatur et motus et quies, sicut ascensioni contrariatur descensus et quies in loco inferiori; et similiter generatio et corruptio contrariantur: contraria autem nata sunt fieri circa idem. ergo quidquid generatur, potest corrumpi. sed si generationis est generatio, oportet quod generatio generetur: ergo generatio corrumpitur. sed quod corrumpitur oportet esse: sicut enim generatur quod non est, ita corrumpitur quod est. ergo oportet quod cum fiat quod fit, idest cum generatur aliquid, generatione existente, tunc ipsa generatio corrumpatur: non quidem statim cum generatio desierit, neque iterum in posteriori tempore, sed simul; quod videtur inconveniens. est autem considerandum quod generatio est ut terminus eius quod generatur sicut substantia, quia generatio est transmutatio ad substantiam: quod autem est generationis subiectum, non est id quod generatur, sed materia eius. unde aristoteles non recedit a suo proposito, quo intendebat ostendere quod mutatio non est mutationis ut termini. LC-3N.15 quartam rationem ponit ibi: amplius oportet materiam etc.: quae talis est. in omni generatione oportet esse aliquam materiam, ex qua fiat illud quod generatur, sicut et in omni mutatione oportet esse aliquam materiam vel subiectum; ut in alteratione subiectum est corpus quantum ad corporales alterationes, et anima quantum ad animales. si igitur generatio generetur, oportet quod sit aliqua materia ipsius generationis, quae scilicet in speciem generationis transeat, sicut materia ignis generati transit in speciem ignis: et talem materiam non est assignare. ponit etiam sub eadem ratione aliud medium: quia scilicet in qualibet generatione vel mutatione oportet esse aliquem terminum, in quem aliquid movetur. et huiusmodi terminum oportet esse hoc aliquid demonstratum vel determinatum: huiusmodi autem non est neque motus neque generatio. non est ergo possibile quod generationis aut motus sit aliqua generatio. LC-3N.16 quintam rationem ponit ibi: similiter autem etc.: quae talis est. sicut se habet genus ad genus, sic et species ad speciem: si igitur generationis sit generatio, oportebit quod etiam doctrinae generatio sit doctrina. sed hoc apparet manifeste falsum: doctrina enim est generatio scientiae, et non generatio doctrinae. ergo neque generationis potest esse generatio. LC-3N.17 sextam rationem ponit ibi: amplius, si tres species etc.: quae talis est. si mutationis sit mutatio vel sicut subiecti vel sicut termini, cum tres sint species motus, ut dictum est, scilicet motus in ubi, in quantitate et qualitate; sequetur quod una harum specierum possit esse subiectum alterius et terminus, et etiam sui ipsius. sequetur ergo quod loci mutatio alteretur vel etiam feratur secundum locum. quae quidem evidentius apparent inconvenientia in speciali quam in communi. non ergo dicendum est quod mutationis sit mutatio, aut generationis generatio. LC-3N.18 deinde cum dicit: omnino autem etc., ostendit quomodo possit esse mutationis mutatio. et dicit quod cum tripliciter aliquid moveatur, ut supra est dictum, vel secundum accidens vel secundum partem vel per se, solummodo per accidens contingit mutari mutationem; inquantum scilicet subiectum mutationis mutatur: puta si aliquis dum fit sanus, currat aut discat; tunc enim sanatio curret aut discet per accidens, sicut musicus aedificat. sed de eo quod movetur per accidens, non intendimus nunc tractare: hoc enim iam supra praetermisimus. LC-4N.-1 ostenso quod non est motus in substantia, neque in ad aliquid, neque in actione et passione, concludit in quibus generibus sit motus. et circa hoc tria facit: primo inducit conclusionem intentam; secundo ostendit qualiter sit motus in unoquoque trium generum, ibi: motus quidem igitur etc.; tertio removet quandam dubitationem, ibi: quae autem est in eadem specie etc.. dicit ergo primo quod cum motus non sit neque in substantia, neque in ad aliquid, neque in facere et pati, ut ostensum est; relinquitur quod motus sit solum in istis tribus generibus, scilicet quantitate, qualitate et ubi: quia in unoquoque horum generum contingit esse contrarietatem, quam requirit motus. quare autem praetermittat tria genera, scilicet quando, situm et habere; et quomodo in istis tribus generibus in quibus est motus, sit contrarietas, supra ostensum est. LC-4N.-2 deinde cum dicit: motus quidem igitur etc., ostendit qualiter sit motus in praedictis generibus. et primo qualiter sit in qualitate; secundo qualiter in quantitate, ibi: qui vero secundum etc.; tertio qualiter in ubi, ibi: qui autem est secundum locum etc.. dicit ergo primo quod motus qui est in qualitate, vocatur alteratio. huic enim generi alludit hoc commune nomen, quod est alteratio: nam alterum solet dici quod differt secundum qualitatem. loquimur autem nunc de qualitate, non secundum quod quale invenitur in genere substantiae, secundum quod differentia substantialis dicitur praedicari in eo quod quale: sed de quali passivo, quod continetur in tertia specie qualitatis, secundum quod quale dicitur aliquid pati aut non pati, ut calidum et frigidum, album et nigrum, et huiusmodi. in his enim contingit esse alterationem, ut in septimo huius probabitur. LC-4N.-3 deinde cum dicit: qui vero secundum quantum etc., ostendit quomodo sit motus in quantitate. et dicit quod motus qui est in quantitate, non est nominatus secundum suum genus, sicut alteratio; sed nominatur secundum suas species, quae sunt augmentum et decrementum. motus enim qui est ab imperfecta magnitudine ad perfectam, vocatur augmentum; qui vero est a perfecta magnitudine in imperfectam, vocatur decrementum. LC-4N.-4 deinde cum dicit: qui autem est secundum locum etc., ostendit qualiter sit motus in ubi. et dicit quod motus secundum locum non habet nomen commune generis, neque nomina propria specierum; sed imponit ei nomen commune, ut vocetur latio: quamvis hoc nomen non sit proprium omnino motus localis in communi. illa enim sola dicuntur proprie ferri, quae sic moventur secundum locum, quod non est in potestate eorum quod stent; et huiusmodi sunt illa, quae non moventur a seipsis secundum locum, sed ab aliis. ideo autem imponi potuit nomen commune motui in qualitate, quia qualitates sunt contrariae secundum propriam rationem suarum specierum, secundum quas continentur sub genere qualitatis. contrarietas autem in quantitate non est secundum rationem suarum specierum, sed secundum perfectum et diminutum, ut supra dictum est; et secundum hoc denominantur species. sed in loco est contrarietas solum per comparationem ad motum, respectu cuius duo termini maxime distant: et ideo, quia ista contrarietas est secundum id quod omnino extraneum est ab hoc genere, non potuit motus qui in hoc genere est, habere nomen, neque in generali neque secundum partes. LC-4N.-5 deinde cum dicit: quae autem est in eadem specie etc., manifestat quoddam quod poterat esse dubium, ostendens ad quam speciem motus reducatur mutatio quae est secundum magis et minus; puta cum aliquid de magis albo fit minus album, et e converso. posset enim alicui videri quod reduceretur ad motum augmenti et decrementi. sed ipse ostendit quod reducitur ad motum alterationis: et dicit quod mutatio quae est in eadem specie qualitatis, puta in albedine, vel in magis vel in minus, est alteratio. et hoc probat per hoc, quod alteratio est mutatio de contrario in contrarium secundum qualitatem, quod contingit dupliciter: aut simpliciter, sicut cum aliquis mutatur de albo in nigrum, vel e converso; aut sic, scilicet cum aliquid mutatur de magis albo in minus album, et e converso. et quod sic mutari sit mutari de contrario in contrarium, probat per hoc, quod cum aliquid mutatur de magis albo in minus album, potest dici mutari de contrario in contrarium, quia appropinquat ad contrarium, scilicet ad nigrum. cum autem mutatur aliquid de minus albo in magis album, idem est ac si mutaretur de contrario in contrarium, scilicet de nigro in ipsum album: ex hoc enim fit magis album, quod magis recedit a nigro, et perfectius participat albedinem. et nihil differt quantum ad hoc quod sit alteratio, quod mutetur aliquid de contrario in contrarium vel simpliciter vel sic, scilicet secundum magis et minus; nisi quod quando mutatur aliquid simpliciter de contrario in contrarium, necesse est quod sint duo contraria in actu termini alterationis, ut album et nigrum; sed mutatio secundum magis et minus est inquantum est plus et minus de altero contrariorum, vel non est. ulterius ibi: quod quidem igitur hi tres etc., concludit manifestum esse ex dictis, tres solum praedictas species motus esse. LC-4N.-6 deinde cum dicit: immobile autem est etc., ostendit quot modis dicitur immobile: et ponit tres modos. primo enim dicitur immobile illud quod nullo modo est aptum natum moveri, ut deus; sicut dicitur invisibile quod non est natum videri, ut sonus. secundo modo dicitur immobile, quod difficile est moveri. et hoc dupliciter: vel quia postquam incepit moveri, tarde et cum magna difficultate movetur, sicut si quis dicat claudum immobilem; vel quia difficile est quod incipiat moveri, et per multum tempus oportet ad hoc laborare, sicut si dicamus quod aliquis mons vel aliquod magnum saxum est immobile. tertio modo dicitur aliquid immobile, quod natum est moveri et potest de facili moveri, non tamen movetur quando natum est moveri, et ubi natum est moveri, et eo modo quo natum est moveri. et hoc solum proprie dicitur quiescere: quia quies est contraria motui. et accipit hic contrarietatem large, secundum quod includit etiam privationem. unde concludit quod oportet quod quies sit privatio in susceptivo motus. contrarium enim et privatio non est nisi in susceptivo sui oppositi. ultimo ibi: quid quidem igitur est motus etc., epilogat quae dicta sunt, dicens manifestum esse ex dictis, quid sit motus et quid quies, et quot sint mutationes, et quales mutationes possint dici motus. LC-5N.-1 postquam philosophus divisit mutationem et motum in suas species, hic procedit ad determinandum de unitate et contrarietate motus in suas species. et circa hoc duo facit: primo praemittit quaedam necessaria ad sequentia; secundo prosequitur principale propositum, ibi: unus autem motus etc.. circa primum tria facit: primo dicit de quo est intentio; secundo exequitur propositum, ibi: simul igitur etc., tertio recapitulat, ibi: quid quidem igitur etc.. dicit ergo primo, quod dicendum est post praedicta, quid est simul, et quid est extraneum vel separatum, et quid est tangere, et quid est medium, et quid consequenter, et quid habitum, et quid continuum, et in quibus haec nata sunt esse. praemittit autem haec, quia horum definitionibus utitur in demonstrationibus consequentibus per totum librum; sicut et in principio euclidis ponuntur definitiones, quae sunt sequentium demonstrationum principia. LC-5N.-2 deinde cum dicit: simul igitur dicuntur haec etc., exequitur propositum. ea primo definit quae praemissa sunt; secundo comparat ea ad invicem, ibi: manifestum autem et quod primum etc.. circa primum tria facit: primo definit ea quae pertinent ad tangere; secundo ea quae pertinent ad hoc quod est consequenter, ibi: medium vero etc.; tertio ea quae pertinent ad continuum, ibi: continuum autem etc.. et quia in definitione eius quod est tangere, ponitur simul, ideo primo definit ipsum: et dicit quod illa dicuntur esse simul secundum locum, quae sunt in uno loco primo; et dicitur primus locus uniuscuiusque, qui est proprius locus eius. ex hoc enim aliqua dicuntur esse simul, quod sunt in uno loco proprio: non autem ex hoc quod sunt in uno loco communi; quia secundum hoc posset dici quod omnia corpora essent simul, quia omnia continentur sub caelo. dicit autem quod simul dicuntur haec esse secundum locum, ad differentiam eorum quae dicuntur esse simul tempore: hoc enim non est nunc ad propositum. per oppositum autem dicuntur esse separatim vel seorsum, quaecumque sunt in alio et alio loco. tangere autem se dicuntur, quorum sunt ultima simul. ultima autem corporum sunt superficies, et ultima superficierum sunt lineae, et ultima linearum sunt puncta. si ergo ponatur quod duae lineae se tangant in suis ultimis, duo puncta duarum linearum se tangentium continebuntur sub uno puncto loci continentis. nec propter hoc sequitur quod locatum sit maius loco: quia punctum additum puncto nihil maius efficit. et eadem ratione se habet in aliis. LC-5N.-3 deinde cum dicit: medium vero in quod aptum etc., definit ea quae pertinent ad hoc quod consequenter se habet. et circa hoc tria facit: primo definit medium, quod ponitur in definitione eius quod est consequenter; secundo definit hoc quod est consequenter, ibi: consequenter autem est etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: quoniam autem omnis mutatio etc.. dicit ergo primo, quod medium est, in quod primo aptum natum est pervenire id quod continue mutatur secundum naturam, quam in ultimum terminum motus, in quem mutatur: sicut si aliquid mutatur de a in c per b, dummodo sit continuus motus, primo pervenit ad b, quam ad c. medium autem potest quidem esse in pluribus; quia inter duo extrema possunt esse multa media, sicut inter album et nigrum sunt multi colores medii: sed ad minus oportet quod sit in tribus, quorum duo sunt extrema, et unum medium. sic igitur medium est per quod in mutatione pervenitur ad ultimum; sed ultimum mutationis est contrarium. dictum est enim supra quod motus est de contrario in contrarium. LC-5N.-4 et quia in definitione medii posuerat continuationem motus, consequenter ostendit quid dicatur continue moveri. potest autem continuatio motus ex duobus attendi: et ex tempore in quo movetur, et ex re per quam transit, sicut est magnitudo in motu locali. ad hoc igitur quod sit motus continuus, requiritur quod nulla interpolatio sit in tempore: quia quantumcumque modicum interpolaretur motus secundum tempus, non esset continuus. sed ex parte magnitudinis per quam transit motus, potest esse aliqua modica interpolatio sine praeiudicio continuationis motus; sicut patet in transitibus viarum, in quibus ponuntur lapides modicum ab invicem distantes, per quos homo transit de una parte viae ad aliam, motu continuo. hoc est ergo quod dicit, quod continue movetur illud quod nihil aut paucissimum deficit rei, idest quod non habet interpolationem ex parte rei per quam transit; aut si deficit, paucissimum deficit. sed temporis non potest nec paucissimum deficere, si sit motus continuus. quomodo autem res possit deficere in motu continuo, manifestat, subdens quod nihil prohibet aliquod moveri continue cum defectu rei, sed non temporis; sicut si aliquis citharizans, statim post hypaten, idest primam chordam gravem, sonet ultimam acutam, intermissis quibusdam chordis in medio. sed iste defectus est rei in qua est motus, non autem temporis. hoc autem quod dictum est de continuitate motus, intelligendum est tam in motu locali, quam in aliis motibus. LC-5N.-5 sed quia non est manifestum quomodo ultimum in motu locali sit contrarium, quia locus non videtur esse contrarius loco, ideo hoc manifestat. et dicit quod contrarium secundum locum est, quod plurimum distat secundum lineam rectam. et intelligendum est plurimam distantiam esse secundum comparationem ad motum et mobilia et moventia: sicut maxime distant secundum locum per comparationem ad motum gravium et levium, centrum et extremitas caeli quoad nos; secundum autem motum meum vel tuum, maxime distat id quo intendimus ire, ab eo a quo incepimus moveri. quid autem sibi velit quod dixit secundum rectitudinem, exponit subdens, minima enim finita etc.. ad cuius intellectum considerandum est, quod minima distantia quae est inter quaecumque duo puncta signata, est linea recta, quam contingit esse unam tantum inter duo puncta. sed lineas curvas contingit in infinitum multiplicari inter duo puncta, secundum quod duae lineae curvae accipiuntur ut arcus maiorum vel minorum circulorum. et quia omnis mensura debet esse finita (alias non posset certificare quantitatem, quod est proprium mensurae), ideo distantia maxima quae est inter duo, non potest mensurari secundum lineam curvam, sed solum secundum lineam rectam, quae est finita et determinata. LC-5N.-6 deinde cum dicit: consequenter autem est etc., definit hoc quod est consequenter, et quandam speciem eius, scilicet habitum. et dicit quod ad hoc quod aliquid dicatur esse consequenter ad alterum, duo requiruntur. quorum unum est, quod sit post aliquod principium quodam ordine; vel secundum positionem, sicut in iis quae habent ordinem in loco; vel secundum speciem, sicut dualitas est post unitatem; vel quocumque alio modo aliqua determinate ordinentur, sicut secundum virtutem, secundum dignitatem, secundum cognitionem, et huiusmodi. aliud quod requiritur est, quod inter id quod est consequenter, et id cui est consequenter, non sit aliquod medium de numero eorum quae sunt in eodem genere: sicut linea consequenter se habet ad lineam, si nulla linea sit in medio; et similiter est de unitate ad unitatem, et de domo ad domum. sed nihil prohibet, ad hoc quod aliquid sit alteri consequenter, quin aliquid sit medium inter ea alterius generis; sicut si aliquod animal sit medium inter duas domus. quare autem dixerit et cuius est consequenter, et quod est post principium, manifestat subdens, quod omne quod dicitur consequenter, est consequenter respectu alicuius, et non tanquam prius, sed tanquam posterius. non enim dicitur quod unum sit consequenter duobus, neque nova luna secundae, sed e converso. deinde definit quandam speciem eius quod est consequenter, quae dicitur habitum. et dicit quod non omne quod est consequenter, est habitum; sed quando sic est consequenter, quod tangit; ita quod nihil sit medium, non solum eiusdem generis, sed nec alterius. LC-5N.-7 deinde cum dicit: quoniam autem omnis mutatio etc., concludit ex praemissis quod, cum medium sit per quod aliquid mutatur in ultimum, et omnis mutatio sit inter opposita, quae vel sunt contraria vel contradictoria, in contradictoriis autem nihil est medium; relinquitur quod omne medium sit inter contraria aliquo modo. LC-5N.-8 deinde cum dicit: continuum autem est quidem etc., manifestat quid sit continuum: et dicit quod continuum est aliqua species habiti. cum enim unus et idem fiat terminus duorum quae se tangunt, dicitur esse continuum. et hoc etiam significat nomen. nam continuum a continendo dicitur: quando igitur multae partes continentur in uno, et quasi simul se tenent, tunc est continuum. sed hoc non potest esse cum sint duo ultima, sed solum cum est unum. ex hoc autem ulterius concludit, quod continuatio esse non potest, nisi in illis ex quibus natum est unum fieri secundum contactum. ex eadem enim ratione aliquod totum est secundum se unum et continuum, ex qua ex multis fit unum continuum, vel per aliquam conclavationem, vel per aliquam incollationem, vel per quemcumque modum contingendi, ita quod fiat unus terminus utriusque; vel etiam per hoc quod aliquid naturaliter nascitur iuxta aliud, sicut fructus adnascitur arbori et continuatur quodammodo ei. LC-5N.-9 deinde cum dicit: manifestum autem et quod primum etc., comparat tria praemissorum ad invicem, de quibus principaliter intendit, scilicet consequenter se habens, contactum et continuum. et circa hoc tria facit: primo comparat consequenter se habens ad contactum; secundo contactum ad continuum, ibi: et si continuum etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: quare si est unitas etc.. dicit ergo primo manifestum esse, quod consequenter se habens est primum inter tria praemissa ordine naturae, secundum quod dicitur esse prius, a quo non convertitur consequentia essendi; quia omne contactum necesse est esse consequenter: oportet enim inter ea quae se contingunt, esse aliquem ordinem, ad minus positione. sed non oportet omne quod consequenter se habet, esse tangens: quia ordo potest esse in quibus non est tactus, sicut in separatis a materia. unde hoc quod est consequenter, invenitur in iis quae sunt priora secundum rationem: invenitur enim in numeris, in quibus non invenitur tactus, qui invenitur solum in continuis. numeri autem secundum rationem sunt priores continuis quantitatibus, sicut magis simplices et magis abstracti. LC-5N.10 deinde cum dicit: et si continuum est etc., comparat contactum ad continuum. et dicit quod eadem ratione contactum est prius quam continuum: quia si aliquid est continuum, necesse est quod sit tangens; sed non est necessarium, si tangit quod sit continuum. et hoc probat per rationem utriusque. non enim necessarium est quod ultima aliquorum sint unum, quod est de ratione continui, si sunt simul, quod est de ratione contacti: sed necesse est e converso, si ultima sunt unum, quod sint simul, ea ratione qua potest dici, quod unum sit simul sibi ipsi. si autem hoc quod dico simul, importat habitudinem distinctorum, non possunt esse unum quae sunt simul: et secundum hoc nec contacta esse possunt quae sunt continua, sed communiter accipiendo. unde concludit quod insertus, idest continuatio secundum quam una pars inseritur alteri in uno termino, est ultimus in ordine generationis, prout specialia sunt posteriora communibus, sicut prius generatur animal quam homo. et ideo dico esse ultimum insertum, quia necesse est aliqua se tangere ad invicem, si ultima eorum sunt adnata, idest naturaliter unita; sed non est necessarium quod omnia quae se tangunt, quod sint naturaliter adnata ad invicem. sed in quibus non potest esse contactus, manifestum est quod in his non potest esse consertus, idest continuatio. LC-5N.11 deinde cum dicit: quare si est unitas etc., concludit quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod si unitas et punctum sunt separata, sicut quidam dicunt, ponentes mathematica separari secundum esse, sequitur quod unitas et punctum non sunt idem. et hoc manifestum fit duabus rationibus. primo quidem, quia puncta sunt in his quae nata sunt se tangere, et secundum puncta aliqua se tangunt ad invicem: in unitatibus autem non invenitur contactus, sed solum hoc quod est consequenter. secundo vero, quia inter duo puncta contingit esse aliquid medium; omnis enim linea est media inter duo puncta: sed inter duas unitates non necesse est esse aliquod medium. patet enim quod inter duas unitates, quae constituunt dualitatem, et ipsam primam unitatem, nihil est medium. ultimo ibi: quid quidem igitur est simul etc., epilogat quae dicta sunt: et est planum in littera. LC-6N.-1 postquam philosophus posuit quasdam definitiones necessarias ad sequentia, procedit ad tractandum de unitate et diversitate motus. et primo determinat de unitate et diversitate motus; secundo de contrarietate, quae est quaedam diversitatis species, ibi: amplius autem determinandum etc.. circa primum duo facit: primo distinguit unitatem motus secundum tres communes modos; secundo alterum eorum subdividit, ibi: quoniam autem continuus est etc.. circa primum tria facit: primo ostendit quomodo motus dicatur unus genere; secundo quomodo dicatur unus specie, ibi: specie autem unus est etc.; tertio quomodo dicatur unus numero, ibi: simpliciter autem unus etc.. LC-6N.-2 dicit ergo primo quod motus dicitur unus multipliciter, secundum quod et ipsum unum in communi acceptum multipliciter dicitur, scilicet genere et specie et numero. dicitur autem motus unus genere, secundum figuras praedicamenti. omnes enim qui sunt in una coordinatione praedicamenti, possunt dici unus motus genere: sicut omnis loci mutatio est unus motus genere, quia est in uno praedicamento ubi; differt autem genere ab alteratione, quae est in praedicamento qualitatis, ut supra dictum est. LC-6N.-3 deinde cum dicit: specie autem unus est etc., ostendit quomodo motus sit unus specie. et primo ostendit propositum; secundo movet quandam dubitationem, ibi: dubitabit autem aliquis etc.. dicit ergo primo quod motus dicitur unus specie, cum non solum est unus secundum genus, sed etiam secundum speciem individuam, idest specialissimam, quae non dividitur in alias species. sunt enim quaedam species quae dividuntur in alias species; sicut color species est qualitatis, sed tamen habet differentias, quibus in diversas species dividitur. unde motus qui sunt secundum colores, possunt esse diversi specie, sicut dealbatio et denigratio: sed omnis dealbatio est eadem secundum speciem, et similiter omnis denigratio; quia albedini non sunt amplius species, in quas dividatur. sed tamen si sunt quaedam quae sunt simul genera et species, manifestum est quod motus qui conveniunt in specie subalterna, sunt ut unum specie, idest secundum quid unus; sed simpliciter non sunt unus specie. sicut scientia est quaedam species existimationis, et genus diversarum scientiarum: unde omnis doctrinatio, quae est motus ad scientiam, est quodammodo una specie, non tamen simpliciter; quia doctrinatio qua docetur grammatica, est simpliciter alia specie ab ea qua docetur geometria. attendendum est autem, quod in praemissis unitatem et diversitatem motus determinavit secundum genera et species in quibus contingit motum esse, quia motus quodammodo reducitur ad genus rerum in quibus est motus. LC-6N.-4 deinde cum dicit: dubitabit autem aliquis etc., movet quandam dubitationem circa praemissa: utrum scilicet ex necessitate sit unus specie motus, cum aliquid idem mutatur multoties de eodem in idem; sicut si unum punctum secundum geometras, qui imaginantur punctum moveri, moveatur ex hoc loco in hunc locum multoties. et hoc quidem videtur secundum praemissa. si enim motus qui in eandem speciem sunt, ut in albedinem, sunt idem specie, multo magis duo motus qui sunt in eundem locum numero. si autem hoc concedatur, sequitur inconveniens, scilicet quod motus rectus sit unus specie motui circulari. contingit enim ab hoc loco in hunc locum primo quidem moveri circulariter, quasi per arcum quendam; postmodum vero motu recto, quasi per lineam rectam. et similiter sequitur in motibus animalium, quod ambulatio, quae est per lineam rectam, sit eadem secundum speciem volutationi, qua animal per lineam circularem volvendo se movetur. hanc autem dubitationem solvit secundum praemissa. determinatum est enim quod, si id in quo est motus, est alterum specie, et motus est alter specie; ut sic ad hoc quod motus sit idem specie, non solum requiratur identitas termini secundum speciem, sed etiam identitas eius per quod transit motus. manifestum est autem quod linea recta et circularis sunt diversae secundum speciem: unde motus circularis et rectus, et volutatio et ambulatio, non sunt idem secundum speciem, quamvis sint inter eosdem terminos; quia via non est eadem secundum speciem. sed si sint idem termini, et eadem via secundum speciem, sunt idem motus secundum speciem. et multo magis si termini et via sunt eadem numero, motus iterati erunt idem secundum speciem. LC-6N.-5 deinde cum dicit: simpliciter autem unus motus est etc., ponit tertium modum, quo motus dicitur unus numero. et circa hoc duo facit: primo manifestat quis motus sit unus numero; secundo circa hoc movet quasdam dubitationes, ibi: socratem autem etc.. dicit ergo primo quod secundum praedictos modos non dicitur motus unus simpliciter, sed secundum quid, scilicet genere et specie. tertio autem modo dicitur motus simpliciter unus, qui est unus numero secundum suam essentiam. quis autem motus sit hoc modo unus, manifestum erit distinguendo ea quae requiruntur ad motum. sunt enim numero tria circa quae consistit unitas motus: scilicet subiectum quod movetur; et genus vel species, in qua est motus; et tempus quando movetur. et manifestat singula. quod movetur quidem dictum est, quia necesse est aliquid esse in quocumque motu quod movetur, sicut hominem aut aurum vel quodcumque corpus. et similiter necesse est hoc, vel quaecumque alia mobilia, moveri in aliquo genere vel specie, puta in loco aut in passione, idest in passibili qualitate. et similiter necesse est considerare quando movetur: quia omne quod movetur, movetur in tempore. contingit autem de numero horum trium inveniri unum genere aut specie in re in qua est motus, sicut in loco vel in qualitate. sed in tempore non est attendenda quantum ad unitatem motus unitas generis vel speciei, cum non sit nisi unum tempus secundum speciem; sed quod sit habitum, idest continuo consequens absque interpolatione. unitas autem motus secundum quam dicitur simpliciter unus, consistit in unitate omnium horum. oportet enim id in quo est motus, esse unum et indivisibile, eo modo quo species specialissima indivisibilis dicitur. et iterum oportet ipsum tempus, quando fit motus, esse unum continuum et non deficiens, idest absque interpolatione. et tertio oportet id quod movetur esse unum. sed excludit duos modos unitatis subiecti, qui non sufficiunt ad hoc, quod motus sit unus simpliciter. primus modus est secundum accidens; sicut coriscus et albus sunt unum secundum accidens, nec tamen motus proprius corisci, et motus proprius albi est unus. motus enim proprius albi est nigrum fieri, et motus proprius corisci est ambulare; qui quidem motus differunt. secundus modus est unitas generis vel speciei: non enim ad hoc quod sit unus motus numero, sufficit quod subiectum sit unum sicut aliquid commune, vel genus vel species. contingit enim duos homines in eodem tempore sanari, et secundum eandem speciem sanationis, puta quia sanantur de ophthalmia, quae est infirmitas oculorum: et sic concurrit unitas ipsius quando, et eius in quo, et unitas subiecti secundum speciem. non tamen hae duae sanationes sunt unus motus numero, sed unus specie. LC-6N.-6 deinde cum dicit: socratem autem etc., introducit quandam dubitationem. et circa hoc tria facit: primo ponit id quod videtur in primo aspectu de unitate motus secundum numerum; secundo movet dubitationem circa hoc, ibi: habet autem dubitationem etc.; tertio determinat veritatem, ibi: eadem enim ratio est etc.. dicit ergo primo quod contingit aliquod unum mobile, ut socratem, secundum alterationem eandem specie, alterari in uno tempore, et iterum in alio; sicut si sanetur bis de ophthalmia. haec autem iterata alteratio erit unus motus numero, ut videtur in primo aspectu, si sanitas quae acquiritur sit eadem numero. et hoc erit si contingat id quod est corruptum, iterum fieri unum numero, quod videtur impossibile. sanitas enim quae in prima alteratione fuit acquisita, postmodum fuit corrupta; et non potest recuperari eadem numero. sed videtur quod si recuperetur eadem numero, quod alteratio sequens esset unus numero motus cum prima: si vero non recuperetur eadem sanitas numero, erit quidem motus idem specie, sed non unus numero. LC-6N.-7 deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., movet quandam aliam dubitationem circa hoc. et dubitatio talis est: si aliquis continue perseveret in sanitate, vel in quocumque alio accidente, utrum una sanitas, vel quicumque alius habitus aut passio, possit esse in corporibus? et videtur quod non; quia quibusdam philosophis visum fuit, quod omnia subiecta quae habent aliquas qualitates aut habitus, sint in continuo motu et fluxu. si ergo in aliquo qui sanus perseverat, una et eadem sanitas est, quae fuit in mane et quae est nunc in meridie vel sero; non videtur posse reddi ratio quare, etiam si aliquis deficit a sanitate et iterum accipiat sanitatem, secunda sanitas recuperata non sit una numero cum sanitate prius habita. hanc autem dubitationem aristoteles non solvit, quia non est ad propositum; sed magis ad considerationem metaphysici pertinet, ad quem pertinet considerare communiter de uno et multo, et eodem et diverso. et iterum quia illa dubitatio super falso fundatur, scilicet quod omnia sint in continuo motu et fluxu, quod heraclitus opinatus est, et aristoteles improbat in iv metaphys.. nec tamen est similis ratio: quia quamdiu sanitas manet, licet varietur homo secundum sanitatem, ut puta si fiat homo magis vel minus sanus, non intercipitur esse sanitatis, sicut intercipitur quando totaliter corrumpitur sanitas. LC-6N.-8 deinde cum dicit: eadem enim ratio etc., determinat veritatem circa id quod praedixerat. dixerat enim supra, quod si sit eadem qualitas quae recuperatur, erit idem motus numero secunda alteratio cum prima; si vero non redit eadem numero qualitas, sequitur quod non sit unus actus numero. et interposita quadam dubitatione, quasi assignans rationem praemissorum, subdit quod ideo praemissa dicta sunt, quia eadem ratio videtur in primo aspectu de unitate qualitatis et motus. sed intantum differunt, quia bene sequitur, si duo motus sint idem eo modo sicut aliquis motus dicitur unus numero, necesse est quod habitus, id est qualitas acquisita per motum, sit una: quia unus numero actus est unius numero qualitatis acquisitae per actum illum. sed si qualitas sit una quae redit, potest alicui videri quod non propter hoc sit unus actus: non enim, si terminus motus est unus numero, oportet quod motus sit unus numero. quod patet in motu locali. cum enim ambulans pausat, cessat illa ambulatio: sed quando iterum ambulare incipit, iterum ambulatio erit. si ergo dicatur quod sit una et eadem ambulatio, contingit quod unum et idem sit et corrumpatur multoties; quod est impossibile. sic igitur et si contingeret quod eadem numero sanitas reparetur, non sequeretur quod secunda sanatio esset idem numero motus cum prima; sicut nec secunda ambulatio cum prima, quamvis utraque sit ad eundem locum numero. ulterius concludit quod istae dubitationes sunt extra principalem intentionem, et ideo sunt praetermittendae. LC-7N.-1 postquam philosophus posuit quod tria requiruntur ad hoc quod sit unus motus simpliciter, scilicet unitas temporis, et rei in qua est motus, et subiecti; hic hoc probare intendit. cum enim multipliciter dicatur unum simpliciter, uno modo sicut aliquod indivisibile est unum, alio modo sicut continuum est unum; motus non potest dici simpliciter unus sicut indivisibilis, quia nullus motus indivisibilis est. unde relinquitur quod hoc modo dicatur unus sicut continuus; et quod hoc sit motui esse unum simpliciter, quod est ei esse continuum; et ipsa continuitas motus sufficiat ad eius unitatem. sequitur enim quod si est continuus, quod sit unus. quaecumque igitur requiruntur ad continuitatem motus, requiruntur ad eius unitatem. LC-7N.-2 ad continuationem autem motus requiruntur tria. quorum primum est unitas speciei. non enim omnis motus potest continuari omni motui; sicut etiam in aliis continuis non indifferenter qualecumque contingat esse aliquid, continuari potest cuicumque, qualecumque illud esse contingat: sed illa continuari possunt, quorum ultima contingit esse unum, quod est de ratione continui, ut supra dictum est. sed quaedam sunt quae nulla ultima habent, ut formae et indivisibilia omnia: et ideo eorum non potest esse continuatio. quorundam vero sunt aliqua ultima, quae sunt divisibilia et quantitatem habentia, quae sunt aequivoca, idest non convenientia in nomine et ratione: et ista etiam non possunt continuari. nec etiam potest esse contactus in quibusdam eorum. non enim potest dici quod linea et ambulatio se contingant, vel quod unum sit eorum ultimum, quod est ea continuari ad invicem. ex quo patet quod ea quae sunt diversorum generum vel specierum, non possunt continuari ad invicem. ergo motus qui differunt genere vel specie, possunt esse habiti, idest consequenter ad invicem se habere, sicut aliquis post cursum potest statim febricitare; cursus autem et febricitatio sunt in diversis generibus. et in eodem genere, scilicet loci mutationis, una loci mutatio est consequenter se habens ad aliam, cum tamen non sit continua; sicut patet in diffusione lampadis, ut puta cum candela de manu in manum transfertur: sunt enim ibi diversi motus non continui. vel potest intelligi quod motum localem liquoris quo flamma sustentatur, quem appellat diffusionem, consequitur motus localis flammae, quae nomine lampadis significatur. praedictae igitur mutationes, quia differunt genere vel specie, non sunt continuae, cum non possint habere unum ultimum, quod ponitur esse de ratione continui. unde possunt quidem motus specie vel genere differentes, esse consequenter se habentes et habiti, idest quodammodo se tangentes, absque aliqua interpolatione temporis, inquantum tempus est continuum. quod quidem eadem ratione habet continuitatem, qua et motus, scilicet inquantum est ei unum ultimum. nihil autem prohibet in uno instanti temporis, ad quod continuantur partes eius, terminari unum motum, et incipere alium alterius generis vel speciei; et sic motus illi erunt habiti, sed non continui. et ideo secundum praemissa sequitur quod ad hoc quod motus sit continuus, requiritur quod sit unus secundum speciem: quae quidem unitas speciei est in motu ex re in qua est motus, inquantum est indivisibilis secundum speciem. LC-7N.-3 secundo requiritur ad continuitatem motus, quod sit unius subiecti: quia diversorum subiectorum motus possunt esse habiti, sed non continui; sicut dictum est de mutatione candelae per motum diversarum manuum. LC-7N.-4 tertio requiritur ad continuitatem motus et unitatem, quod sit unus tempore, ad hoc quod non interveniat aliqua immobilitas vel quies. quia si deficeret aliquod tempus motui, in quo scilicet non moveretur, sequeretur quod in illo quiesceret: si autem quies interponitur, erunt multi motus et non unus; multi enim motus et non unus sunt, quorum quies in medio est. unde si aliquis motus sit qui intercipiatur quiete, non erit neque unus neque continuus. intercipitur autem quiete, si tempus sit in medio, ut ostensum est: unde requiritur ad continuitatem motus, quod sit unum tempus continuum. sed tamen hoc non sufficit; quia motus qui non est unus specie, non est continuus, etiam si tempus non deficiat: quia etsi sit unum secundum tempus, erit alius secundum speciem. quia necesse est ad hoc quod sit motus unus continuus, quod sit unus secundum speciem, sed non sequitur quod motus qui est unus secundum speciem, sit unus simpliciter. sic ergo patet quod tria praedicta requiruntur ad hoc quod sit unus motus simpliciter. et hoc est quod concludit, quod dictum est quis motus sit simpliciter unus. LC-7N.-5 deinde cum dicit: amplius autem dicitur unus et perfectus etc., positis tribus modis principalibus unitatis motus, hic ponit duos alios modos secundarios, qui magis pertinent ad quandam formam unitatis, quam ad ipsam unitatem. secundum ponit ibi: amplius autem aliter etc.. dicit ergo primo, quod sive motus dicatur unus secundum genus sive secundum speciem sive secundum substantiam, sicut qui est numero unus, dicitur unus motus ex hoc quod est perfectus, sicut et in aliis rebus perfectum et totum ad unitatis rationem pertinent. non enim dicimus unum hominem vel unum calceum, nisi de toto. quandoque autem dicitur unum etiam de imperfecto, dummodo sit continuum. et ratio huius est, quia unum potest attendi vel secundum quantitatem, et sic sola continuitas sufficit ad unitatem rei; vel secundum formam substantialem, quae est perfectio totius; et sic perfectum et totum dicitur unum. LC-7N.-6 deinde cum dicit: amplius autem aliter praeter praedictos etc., ponit alium modum secundarium, prout dicitur motus unus qui est regularis, idest uniformis; sicut etiam in aliis rebus dicitur unum, quod est simile in partibus. et circa hoc tria facit: primo ponit hunc modum unitatis, secundum quod regularis motus dicitur unus; secundo ostendit in quibus inveniatur regularitas et irregularitas, ibi: est autem et in omni motu etc.; tertio ostendit modos irregularitatis, ibi: irregularitatis autem etc.. dicit ergo primo, quod praeter praedictos modos unitatis, dicitur motus unus qui est regularis, idest uniformis. irregularis enim motus, idest difformis, non videtur esse unus, sed magis motus regularis, idest uniformis; sicut motus qui est totus in directum, est uniformis. ideo autem motus irregularis non videtur unus, quia est divisibilis in partes dissimiles; indivisibilitas autem pertinet ad rationem unius, quia unum est ens indivisum. sed tamen motus irregularis est quodammodo unus. sed unitas motus irregularis et regularis videtur differre secundum magis et minus: quia motus regularis est magis unus quam motus irregularis; sicut et corpus similium partium est magis unum quam corpus dissimilium. LC-7N.-7 deinde cum dicit: est autem et in omni motu etc., ostendit in quibus motibus inveniatur regularitas et irregularitas. et dicit quod in omni genere vel specie motus, invenitur regulare et non regulare: quia potest aliquid alterari regulariter, sicut quando tota alteratio est uniformis; et potest aliquid ferri, idest secundum locum moveri, in magnitudine regulari, idest uniformi, sicut si feratur aliquid per circulum aut per lineam rectam; et similiter est in augmento et decremento. LC-7N.-8 deinde cum dicit: irregularitatis autem differentia etc., accedit ad determinandum de motu irregulari. et primo assignat modos irregularitatis; secundo ostendit quomodo motus irregularis sit unus, quod supra dixerat, ibi: unus igitur etc.. circa primum duo facit: primo assignat duos modos irregularitatis in motu; secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi: unde neque species etc.. dicit ergo primo quod differentia quae facit irregularitatem motus, aliquando est ex parte rei in qua movetur, ut patet praecipue in motu locali: quia impossibile est quod motus sit regularis vel uniformis, qui non transit per magnitudinem regularem, idest uniformem. dicitur autem magnitudo regularis vel uniformis, cuius quaelibet pars uniformiter sequitur ad aliam partem, et sic quaelibet pars potest supponi alteri parti, ut patet in linea circulari, et etiam in linea recta. magnitudo autem irregularis est, cuius non quaelibet pars sequitur uniformiter ad aliam partem; sicut patet in duabus lineis facientibus angulum, quarum una applicatur alteri non in directum, sicut partes unius lineae sibi invicem in directum applicantur. et ideo motus circularis est regularis, et similiter motus rectus: sed motus reflexi aut obliqui, quia faciunt angulum, non sunt regulares nec in magnitudine regulari; vel quicumque alius motus sit per quamcumque magnitudinem, cuius quaecumque pars non conveniat cuicumque parti per uniformitatem applicationis, vel cuius una pars non convenienter possit contingere aliam partem. si enim illa pars quae continet angulum, supponatur illi parti quae angulum non continet, non erit conveniens contactus. LC-7N.-9 secunda differentia irregularitatem faciens est, non ex parte loci, neque ex parte temporis, neque in quod quo, idest neque ex parte eius quod dicit quo, idest ex parte cuiuscumque rei in qua fit motus (non enim est solum motus in ubi, sed in qualitate et quantitate): vel potest hoc referri ad subiectum in quo est motus. sed iste secundus modus irregularitatis accipitur in eo quod ut, idest ex diversitate modi motus. determinatur enim iste secundus modus irregularitatis velocitate et tarditate: quia ille motus dicitur regularis, cuius est eadem velocitas per totum; irregularis autem, cuius una pars est velocior altera. LC-7N.10 deinde cum dicit: unde neque species motus etc., concludit duo corollaria ex praemissis. quorum primum est, quod velocitas et tarditas non sunt species motus, neque differentiae specificae, quia consequuntur omnes species motus; quia velocitate et tarditate determinatur regularitas et irregularitas, quae consequuntur quamlibet speciem motus, ut supra dictum est. nulla autem species vel differentia consequitur omnem speciem sui generis. secundum corollarium est, quod velocitas et tarditas non sunt idem quod gravitas et levitas: quia utrumque istorum habet motum semper ad idem; sicut motus terrae, quae est gravis, semper est ad ipsam, idest ad locum ipsius, qui est deorsum, et motus ignis semper est ad ipsum, idest ad locum proprium, qui est sursum. velocitas autem et tarditas se habent ad diversos motus, ut dictum est. LC-7N.11 deinde cum dicit: unus igitur irregularis est etc., ostendit quomodo motus irregularis sit unus; secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: si autem omnem unum etc.. dicit ergo primo, quod motus irregularis potest dici unus, inquantum est continuus; sed minus dicitur unus quam regularis; sicut et linea habens angulum, minus dicitur una quam linea recta. et hoc maxime apparet in motu reflexivo: quia quasi videntur duo motus. ex hoc autem quod est minus unus, apparet quod aliquid habet de multitudine: quia ex hoc aliquid est minus, quod habet admixtionem contrarii, sicut minus album habet aliquid admixtum de nigro, ad minus secundum quandam appropinquationem. et sic patet quod motus irregularis et est unus, inquantum est continuus, et est quodammodo multiplex, inquantum est minus unus. LC-7N.12 deinde cum dicit: si autem omnem etc., concludit ex immediate dictis quod supra proposuerat; scilicet quod motus qui sunt diversi secundum speciem, non possunt continuari. omnem enim motum unum contingit esse regularem, et iterum non regularem. sed motus qui est compositus ex diversis motibus secundum speciem, non potest esse regularis. quomodo enim esset regularis motus compositus ex alteratione et loci mutatione? necesse est enim ad hoc quod motus sit regularis, quod partes conveniant ad invicem. ergo relinquitur quod motus diversi, qui non consequuntur se invicem eiusdem speciei existentes, non sunt unus motus et continuus; quod supra positum est et per exempla manifestatum. LC-8N.-1 postquam philosophus determinavit de unitate et diversitate motus, hic determinat de contrarietate motuum, quae est quaedam diversitatis species, ut patet in x metaphys.. et dividitur in partes duas: primo ostendit qualiter accipienda est contrarietas in motu, et etiam in quiete; in secunda movet quasdam quaestiones circa contrarietatem praedictam, ibi: dubitabit autem aliquis etc.. circa primum duo facit: primo determinat de contrarietate motus; secundo de contrarietate quietis, ibi: quoniam autem motui etc.. circa primum tria facit: primo distinguit diversos modos, secundum quos videri posset quod acciperetur contrarietas in motu; secundo removet quosdam illorum, ibi: est autem qui est etc.; tertio assignat verum modum contrarietatis in motu et mutatione, ibi: quoniam autem differt etc.. LC-8N.-2 dicit ergo primo, quod post praedicta determinandum est qualis sit motus contrarius alicui motui; et eodem modo determinandum est de mansione, idest de contrarietate quietis ad motum, et quietis ad quietem. sed in hoc tractatu hoc primo faciendum est, quod debemus distinguere modos, secundum quos universaliter accipi potest ratio contrarietatis in motibus. et distinguit quinque modos. quorum primus est, ut ratio contrarietatis in motibus accipiatur secundum accessum ad aliquem terminum, et recessum ab eodem. et hoc est quod dicit: utrum contrarius motus sit qui est ex eodem, ei qui est in idem, ut qui est ex sanitate, ei qui est in sanitatem: secundum quam rationem generatio et corruptio videntur esse contraria, quia generatio est motus ad esse, corruptio autem est motus ab esse. secundus modus est, ut ratio contrarietatis motuum accipiatur secundum contrarietatem terminorum, a quibus incipit motus. et hoc est quod dicit: aut qui est ex contrariis, ut qui est ex sanitate, ei qui est ex aegritudine. tertius modus est, ut contrarietas motuum accipiatur secundum contrarietatem terminorum, ad quos terminatur motus. et hoc est quod dicit: aut qui est in contraria, ut qui est in sanitatem, ei qui est in aegritudinem. quartus modus est, ut accipiatur motuum contrarietas secundum contrarietatem termini a quo, ad terminum ad quem. et hoc est quod dicit: aut qui est ex contrario, ei qui est in contrarium, ut qui est ex sanitate, ei qui est in aegritudinem. quintus modus est secundum contrarietatem ex parte utrorumque terminorum. et hoc est quod dicit: aut qui est ex contrario in contrarium, ei qui est ex contrario in contrarium, ut qui est ex sanitate in aegritudinem, ei qui est ex aegritudine in sanitatem. necesse est enim quod contrarietas motuum accipiatur aut secundum unum horum modorum, aut secundum plures: quia non contingit secundum aliquam aliam rationem contraponere motum motui. LC-8N.-3 deinde cum dicit: est autem qui est ex contrario etc., excludit duos praedictorum modorum. et primo quartum, qui accipiebatur secundum contrarietatem termini a quo, ad terminum ad quem; secundo secundum modum, qui est secundum contrarietatem terminorum, ex quibus incipit motus, ibi: neque qui est ex contrario etc.; tertio concludit quomodo se habeant duo modi reliqui ad invicem, ibi: relinquitur igitur etc.. dicit ergo primo, quod motus qui est ex uno contrario, non potest dici contrarius ei qui est in aliud contrarium, ut si diceretur quod motus qui est ex sanitate, sit contrarius motui qui est in aegritudinem. idem enim non est sibi ipsi contrarium: sed motus qui est ex sanitate, motui qui est in aegritudinem, est unus et idem subiecto, sed non est idem esse ipsis, idest differunt ratione, eo modo quo non est idem secundum rationem moveri a sanitate, et moveri in aegritudinem; quia unus importat habitudinem motus ad terminum a quo, alius autem habitudinem eiusdem motus ad terminum ad quem. non est igitur accipienda contrarietas motus secundum contrarietatem unius termini ad alium. LC-8N.-4 deinde cum dicit: neque qui est ex contrario etc., ostendit quod contrarietas motuum non est accipienda secundum contrarietatem terminorum ex quibus incipit motus. et hoc tribus rationibus, quarum prima talis est. duo motus qui in idem tendunt, non sunt contrarii: sed duo motus ex contrariis recedentes, possunt in unum et idem tendere; simul enim accidit mutari, idest aequaliter, ex contrario in contrarium aut in medium, ut postea dicetur; et sic ex utroque contrario contingit in unum medium mutari. non ergo motus propter hoc sunt contrarii, quia a contrariis incipiunt moveri. LC-8N.-5 secundam rationem ponit ibi: sed magis in contrarium mutari etc.; quae talis est. ex illo accipienda est ratio contrarietatis in motu, quod magis facit motum esse contrarium: sed contrarietas terminorum ad quos motus terminatur, magis videtur esse causa contrarietatis motuum, quam contrarietas terminorum a quibus incipit motus; quia cum dico motus incipere a contrariis terminis, dico remotionem contrarietatis; cum vero dico motus accedere ad contraria, dico acceptionem contrarietatis: ergo non accipitur contrarietas motuum secundum terminum a quo tantum. LC-8N.-6 tertiam rationem ponit ibi: et dicitur autem unusquisque etc.; quae talis est. ab eo a quo aliquid recipit nomen et speciem, recipit etiam contrarietatem, cum contrarietas sit differentia secundum formam, ut patet in x metaphys.. sed unusquisque motus magis dicitur, idest denominatur, et speciem recipit a termino in quem, quam a termino ex quo, sicut sanatio dicitur motus in sanitatem, et aegritudo motus in aegritudinem; et hoc etiam supra dictum est. magis ergo accipienda est contrarietas motuum secundum terminum in quem, quam secundum terminum a quo. et sic idem quod prius. LC-8N.-7 deinde cum dicit: relinquitur igitur etc., concludit quod, remotis duobus modis secundum contrarietatem terminorum acceptis, relinquuntur duo alii, scilicet tertius et quintus: quorum unus est secundum solam contrarietatem terminorum ad quos, quem tangit cum dicit qui est in contraria; alius qui est secundum contrarietatem utrorumque terminorum, quem tangit cum dicit et qui est in contraria ex contrariis. primus autem modus non accipiebatur secundum contrarietatem aliquam terminorum, sed secundum accessum et recessum ab eodem termino. concludit autem ulterius, quod forte hi duo modi residui sunt idem subiecto, quia illi motus qui sunt in contraria, sunt etiam ex contrariis: sed forte secundum rationem non sunt idem, propter diversas habitudines motus ad terminos, ut supra dictum est. et exemplificat quod motus qui est in sanitatem, ei qui est ex aegritudine est idem subiecto, sed non ratione. et similiter qui est ex sanitate, ei qui est in aegritudinem. LC-8N.-8 deinde cum dicit: quoniam autem differt etc., ostendit quomodo accipiatur contrarietas in motu. et primo secundum quod motus est ad contrarium; secundo prout motus est ad medium, ibi: qui autem ad medium etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quid facit contrarietatem in motibus; secundo quid in mutationibus, ibi: qui autem est in contrarium etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum syllogismo; secundo inductione, ibi: manifestum est autem etc.. ponit autem primo talem rationem. contrarietas aliquorum accipitur secundum propriam speciem et rationem ipsorum: sed propria ratio specifica motus est, quod sit quaedam mutatio a quodam subiecto affirmato in quoddam subiectum affirmatum, habens duos terminos (in quo differt a mutatione, quae non semper habet duos terminos affirmatos): ergo relinquitur quod ad contrarietatem motus requiritur contrarietas ex parte utrorumque terminorum; ut scilicet proprie dicatur motus contrarius, qui est ex contrario in contrarium, ei qui est ex contrario in contrarium, sicut qui est ex sanitate in aegritudinem, ei qui est ex aegritudine in sanitatem. LC-8N.-9 deinde cum dicit: manifestum est autem etc., manifestat idem per inductionem. et primo in alteratione corporali: quia aegrotare est contrarium ei quod est sanari, quorum primus est motus a sanitate in aegritudinem, alius vero ab aegritudine in sanitatem. hoc etiam patet in alterationibus animae: quia ei quod est addiscere, contrarium est decipi, non ab ipso, sed ab alio. hi enim motus sunt in contraria ex contrariis; quia addiscere est motus ab ignorantia ad scientiam, decipi autem a scientia ad ignorantiam. quare autem addit non per ipsum, ostendit subdens, quia sicut in scientia contingit quod aliquis per seipsum acquirat eam, et hoc vocatur invenire; quandoque vero non per seipsum sed ab alio, et hoc vocatur addiscere; ita contingit quod aliquando aliquis decipitur a seipso, aliquando ab alio; et hoc proprie opponitur ei quod est addiscere. et hoc etiam apparet in motu locali: quia motus sursum est contrarius ei qui est deorsum, quae sunt contraria secundum longitudinem; et motus qui est ad dextrum, est contrarius ei qui est ad sinistrum, quae sunt contraria secundum latitudinem; et motus qui est ante, est contrarius ei qui est retro, quae sunt contraria secundum altitudinem. sed considerandum est quod hic loquitur de istis differentiis positionum, scilicet de longitudine, latitudine et altitudine, secundum quod sunt in homine: quia sursum et deorsum considerantur secundum longitudinem hominis: dextrum autem et sinistrum secundum latitudinem eius; ante et retro secundum grossitiem eius, quae dicitur altitudo vel profunditas. item considerandum est quod secundum sursum et deorsum invenitur contrarietas etiam in motibus naturalibus: sed secundum dextrum et sinistrum, ante et retro, invenitur contrarietas in motibus, non secundum naturam, sed secundum motum qui est ab anima, quae movet in has contrarias partes. LC-8N.10 deinde cum dicit: qui autem est in contrarium etc., ostendit qualiter sit contrarietas in mutationibus. et primo ostendit quomodo accipiatur contrarietas mutationum in rebus, in quibus invenitur contrarietas; secundo quomodo accipiatur in rebus, in quibus non est contrarietas, ibi: quibus autem non est contrarium etc.. dicit ergo primo, quod si accipiatur contrarietas solum ex parte termini ad quem, ut dicatur contrarius qui est in contrarium, hoc non facit contrarietatem motus sed mutationis, quae est generatio et corruptio; sicut fieri album et fieri nigrum contraria sunt. nec oportet quod contrarietas harum generationum attendatur secundum contrarietatem termini a quo; quia in generatione terminus a quo non est aliquid affirmatum, sed aliquid negatum; fit enim album ex non albo, non autem ex aliquo affirmato. non enim mutatio de subiecto in subiectum est mutatio, sed motus. LC-8N.11 deinde cum dicit: quibus autem non est contrarium etc., ostendit quod in illis, in quibus non est contrarietas, sicut in substantiis et aliis huiusmodi, accipitur contrarietas mutationum secundum accessum et recessum ab eodem termino. et hoc est quod dicit, quod in illis in quibus non est contrarium, accipitur contrarietas mutationis ex eo quod est recessus ab ipso, et quod est accessus in ipsum idem; sicut accessus ad formam ignis, quod pertinet ad generationem ignis, et recessus ab eadem forma, quod pertinet ad eius corruptionem, sunt contraria. unde generatio contraria est corruptioni, et quaecumque remotio cuicumque acceptioni. sed huiusmodi non sunt motus, sed mutationes. patet ergo quod ex quinque modis supra positis, duo, scilicet secundus et quartus, ad nihil utiles sunt; unus autem convenit ad contrarietatem motuum; duo autem congruunt ad contrarietatem mutationum. LC-8N.12 deinde cum dicit: qui autem ad medium etc., determinat de contrarietate motus ex parte medii. et dicit quod in quibuscumque contrariis invenitur medium, motus qui terminantur ad medium, hoc modo ponendi sunt esse contrarii, sicut illi qui terminantur ad contraria: quia motus utitur medio sicut contrario, ita quod ex medio contingit mutari in utrumque contrariorum. sicut ex fusco, quod est medium inter album et nigrum, hoc modo mutatur in album, ac si mutaretur ex nigro in album; et e converso ex albo sic mutatur aliquid in fuscum, ac si mutaretur in nigrum; et ex nigro sic mutatur in fuscum, ac si mutaretur in album: quia fuscum, cum sit medium ad utrumque extremorum, dicitur utrumque; quia in comparatione albi est nigrum, et in comparatione nigri est album, ut supra dictum est. ultimo autem concludit quod principaliter intendit, scilicet quod motus sit contrarius motui secundum contrarietatem utrorumque extremorum. LC-9N.-1 postquam determinavit philosophus de contrarietate motuum, hic determinat de contrarietate quietum. et primo in motibus; secundo in mutationibus, ibi: quibus autem non sunt contraria etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod quies sit contraria motui; secundo quae cui, ibi: qualis autem etc.. dicit ergo primo, quod quia motui non solum videtur contrariari motus, sed etiam quies, determinandum est hoc, qualiter scilicet quies contrarietur motui: quia simpliciter quidem et proprie et perfecte contrariatur motus motui; sed etiam quies motui opponitur, cum sit privatio motus, et privatio quodammodo sit contrarium. est enim privatio et habitus prima contrarietas, ut dicitur in x metaphys.: quia scilicet in omnibus contrariis salvatur privationis ratio et habitus, cum semper alterum contrariorum sit quasi privatio respectu alterius, ut album respectu nigri, et amarum respectu dulcis. LC-9N.-2 deinde cum dicit: qualis autem quali etc., ostendit quae quies cui motui contrarietur. et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat veritatem, ibi: manifestum igitur est etc.; tertio probat, ibi: motui autem ei etc.. in quaestione autem quam ponit, unum supponitur, scilicet quod non omnis quies omni motui opponatur, sed aliqualis quies aliquali motui; sicut motui qui est secundum locum, quies secundum locum. sed quia hoc simpliciter, idest universaliter, dicitur, restat secundum ulterius quaerendum, utrum mansioni, idest quieti, quae est in aliquo termino, puta in albo, opponatur motus, aut ille qui est in album, scilicet dealbatio, aut ille qui est ex albo, scilicet denigratio. LC-9N.-3 deinde cum dicit: manifestum igitur est etc., determinat veritatem: et primo quantum ad contrarietatem motus ad quietem; secundo quantum ad contrarietatem quietum ad invicem, ibi: simul autem etc.. dicit ergo primo, quod cum motus sit inter duo subiecta, idest inter duos terminos affirmatos, motui qui est ex hoc termino in suum contrarium, contrariatur quies quae est in hoc termino; sicut motui qui est ex albo in nigrum, contrariatur quies quae est in albo: et motui qui est ex contrario in hoc, contrariatur quies quae est in contrario; sicut motui qui est ex nigro in album, contrariatur quies quae est in nigro. LC-9N.-4 deinde cum dicit: simul autem etc., agit de contrarietate quietum ad invicem. et dicit quod hae quietes sunt contrariae ad invicem, quae sunt in contrariis terminis. inconveniens enim est, si motus sint contrarii ad invicem, et quietes ad invicem non opponantur. et quomodo quietes sunt oppositae, quae sunt in oppositis, exemplificat subdens, quod quies quae est in sanitate, opponitur quieti quae est in aegritudine. LC-9N.-5 deinde cum dicit: motui autem ei qui est etc., probat quod dixerat de contrarietate quietis ad motum. et dicit quod motui qui est ex sanitate in aegritudinem, opponitur quies quae est in sanitate; quia irrationabile esset quod quies quae est in sanitate, opponeretur motui qui est ex aegritudine in sanitatem. et hoc sic probat: quia eius motus qui est in ipso, idest ad aliquem terminum, status in eodem termino est magis quietatio, idest eius consummatio vel perfectio, quam quod ei opponatur. et quod quies in termino ad quem sit motus perfectio, patet per hoc quod simul fit illa quies cum motu: quia ipsum moveri ad terminum est fieri quietem. unde cum motus sit causa illius quietis, non potest ei opponi, quia oppositum non est causa sui oppositi. sed necesse est quod motui contrarietur aut haec quies quae est in termino ad quem, aut quies quae est in termino a quo. non enim potest dici quod quies quae est in aliqua alia specie, contrarietur motui aut quieti: sicut quod quies quae est in albedine, contrarietur quieti quae est in sanitate, aut motui qui est in sanitate. cum ergo quies quae est in termino ad quem, non contrarietur motui, relinquitur quod contrarietur ei quies quae est in termino a quo. LC-9N.-6 deinde cum dicit: quibus autem non sunt contraria etc., determinat de contrarietate quietis in mutationibus. et circa hoc tria facit: primo resumit quod dictum est de contrarietate mutationum; secundo ostendit quod mutationi non opponitur quies, sed non mutatio, ibi: quies quidem horum etc., tertio ostendit quomodo non mutatio contrarietur mutationi, ibi: simile autem aliquid est etc.. resumit ergo primo quod supra dictum est, scilicet quod in mutationibus in quibus non est contrarietas in terminis, sicut in generatione et corruptione substantiae, oppositio accipitur secundum accessum et recessum ex eodem termino. est enim mutatio quae est ex ipso aliquo termino, opposita mutationi quae est in ipsum. sicut mutatio quae est ex esse, scilicet corruptio, opponitur mutationi quae est in esse, scilicet generationi; cum tamen neutra earum sit motus. LC-9N.-7 deinde cum dicit: quies quidem horum etc., ostendit quod his mutationibus non opponitur quies. et circa hoc tria facit: primo proponit quod intendit; secundo interserit quandam dubitationem, ibi: et si quidem aliquid erit etc.: tertio probat propositum, ibi: si autem hoc etc.. dicit ergo primo, quod in his mutationibus quae non sunt inter contraria, non invenitur quies opposita: sed illud quod opponitur eis, sicut quies motui, potest vocari immutatio, idest non mutatio. LC-9N.-8 deinde cum dicit: et si quidem aliquid erit etc., interserit quandam dubitationem circa praemissa. dictum est enim quod mutatio quae est ad esse, contrariatur mutationi quae est ex esse; quae quidem est in non esse. hoc autem quod dico non esse, potest dupliciter accipi. uno modo quod habeat aliquod subiectum, vel ens actu, sicut non album in corpore, vel in potentia tantum ens, sicut privatio formae substantialis est in materia prima. aut intelligitur tale non esse, quod non habet aliquod subiectum, sed est omnino non ens. si primo modo accipiatur non esse, quod habeat aliquod subiectum, tunc inveniri poterit quomodo una non mutatio sit contraria alii non mutationi: quia poterit dici quod non mutatio quae est in esse, opponitur non mutationi quae est in non esse. ex quo enim non esse habet subiectum, nihil prohibebit dicere, quod illud subiectum permaneat in illo non esse, quod est ipsum non mutari. si vero non est aliquid quod non est, idest si ipsi non esse non est aliquod subiectum, tunc dubitatio remanet, cui non mutationi sit contraria illa non mutatio vel quies, quae est in esse. quod enim omnino non est, non potest dici quiescere aut immutabiliter permanere. et quia necesse est quod non mutationi vel quieti quae est in esse, sit aliqua non mutatio contraria, manifestum ex hoc fit quod illud non esse, a quo est generatio et in quod tendit corruptio, est non esse habens subiectum. LC-9N.-9 deinde cum dicit: si autem hoc est, aut non omnis etc., ostendit quod supposuerat, scilicet quod id quod opponitur generationi et corruptioni non sit quies. si enim hoc daretur, scilicet quod esset quies, sequeretur alterum duorum; scilicet quod aut non omnis quies esset contraria motui, aut quod generatio et corruptio sit motus. unde manifestum est quod id quod opponitur generationi et corruptioni, non dicitur quies, nisi generatio et corruptio esset motus, quod supra improbatum est. LC-9N.10 deinde cum dicit: simile autem aliquid est etc., ostendit quomodo non mutatio sit contraria mutationi. et dicit quod simile est de contrarietate immutationis ad mutationem, sicut de contrarietate quietis ad motum: quia immutatio quae est in esse, contraria est vel nulli immutationi (quod esset si non esse non haberet subiectum): aut ei non mutationi quae est in non esse, si non esse habet subiectum. et haec contrarietas est per modum quo quies opponitur quieti. aut etiam non mutatio quae est in esse, opponitur corruptioni, ut quies motui. non autem opponitur generationi, quia corruptio recedit ab immutatione vel quiete quae est in esse, generatio vero tendit in illam; motui autem et mutationi non opponitur quies in termino ad quem, sed quies in termino a quo. LC10N.-1 postquam philosophus determinavit de contrarietate motuum et quietum, hic movet quasdam dubitationes circa praemissa. et circa hoc duo facit: primo ponit dubitationes et solvit eas; secundo manifestat quaedam, quae in illis dubitationibus possent esse dubia, ibi: dubitabit autem quis etc.. prima pars dividitur in tres, secundum tres dubitationes quas movet; et patent partes in littera. circa primum duo facit: primo movet dubitationem; secundo solvit, ibi: at si est quod violentia fit etc.. LC10N.-2 movet ergo primo dubitationem, quare in genere motus localis inveniuntur quidam motus et quaedam quietes secundum naturam, et quaedam extra naturam, et in aliis generibus hoc non invenitur: puta quod una alteratio sit secundum naturam, et alia extra naturam; quia non videtur magis esse sanatio secundum naturam vel extra naturam, quam aegrotatio, cum utrumque procedat a principio naturali intrinseco. et similiter est in dealbatione et denigratione, et in augmento et decremento: quia neque isti duo motus sic contrariantur ad invicem, ut unus sit secundum naturam et alter extra naturam, cum utrumque naturaliter proveniat. neque augmentum sic contrariatur augmento, ut quoddam sit secundum naturam et quoddam extra naturam. et eadem ratio est de generatione et corruptione: non enim potest dici quod generatio sit secundum naturam et corruptio extra naturam; quia senescere, quod est via in corruptionem, accidit secundum naturam. neque etiam videmus quod una generatio sit secundum naturam et alia extra naturam. LC10N.-3 videtur autem quod hic dicitur esse contrarium ei, quod dicitur in ii de caelo, quod senium, et omnis defectus et corruptio est contra naturam. sed dicendum est, quod senium et corruptio et decrementum est quodammodo contra naturam, et quodammodo secundum naturam. si enim consideretur propria natura alicuius rei, quae dicitur natura particularis, manifestum est quod omnis corruptio et defectus et decrementum est contra naturam: quia uniuscuiusque natura intendit conservationem proprii subiecti; contrarium autem accidit ex defectu seu debilitate naturae. si autem consideretur natura in universali, tunc omnia huiusmodi proveniunt ex aliquo principio naturali intrinseco, sicut corruptio animalis ex contrarietate calidi et frigidi; et eadem ratio est in aliis. LC10N.-4 deinde cum dicit: at si est quod violentia etc., solvit propositam quaestionem per interemptionem. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod in quolibet genere motus invenitur secundum naturam et extra naturam; secundo ostendit quomodo haec duo in motibus et quietibus contrarientur, ibi: omnino quidem etc.. circa primum duo facit: primo determinat veritatem; secundo removet obiectionem, ibi: erunt igitur corruptiones etc.. dicit ergo primo, quod cum illud quod fit ex violentia, sit extra naturam (quia violentum est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo; naturale autem est, cuius principium est intra), sequitur quod corruptio violenta sit corruptioni naturali contraria, sicut corruptio extra naturam ei quae est secundum naturam. et per eandem rationem concludit quod quaedam generationes sunt violentae, et non fatatae, idest non procedentes secundum ordinem naturalium causarum (quia ipse ordo causarum naturalium fatum dici potest), sicut patet cum aliquis facit nasci rosas aut aliquos fructus per aliqua artificia, temporibus non suis; et similiter etiam aliquo artificio procuratur generatio ranarum, aut aliquorum huiusmodi naturalium. unde cum hae generationes sint violentae, per consequens sunt extra naturam, quibus contrariantur generationes quae sunt secundum naturam. idem etiam ostendit consequenter in augmento et decremento. sunt enim quaedam augmenta violenta et extra naturam; sicut patet in illis qui velocius debito ad pubertatem perveniunt, propter teneritudinem vel propter alimentum, idest propter hoc, quod delitiose et abundanti alimento nutriuntur. idem etiam apparet in augmento tritici: quandoque enim frumenta augentur innaturaliter propter abundantiam humorum, et non constringuntur, ut sint spissa et solida, per debitam digestionem. et similiter apparet in alterationibus. sunt enim quaedam alterationes violentae, et quaedam naturales, ut patet maxime in sanatione. quidam enim dimittuntur a febribus, non in criticis diebus; et isti alterantur extra naturam: alii vero in criticis diebus; et isti alterantur secundum naturam. LC10N.-5 deinde cum dicit: erunt igitur corruptiones etc., obiicit contra praedicta. cum enim id quod est extra naturam, contrarietur ei quod est secundum naturam, si inveniatur quaedam generatio secundum naturam et quaedam contra naturam, et corruptio similiter, sequetur quod corruptiones sint contrariae ad invicem, et non generationi: quia unum non potest esse duobus contrarium. et hoc solvit, dicens quod nihil prohibet generationem generationi esse contrariam, et corruptionem corruptioni. sic enim verum est hoc, etiam remota contrarietate eius quod est secundum naturam et eius quod est extra naturam: quia si est quaedam generatio et corruptio dulcis, et alia tristis, oportet generationem generationi esse contrariam, et corruptionem corruptioni. dicitur autem generatio et corruptio dulcis, quando ex minus nobili corrupto, generatur magis nobile, sicut si ex aere corrupto generetur ignis; generatio autem et corruptio tristis, quando ex magis nobili corrupto, generatur minus nobile, ut si ex igne generetur aer. non tamen sequitur, si corruptio opponitur corruptioni, quod non opponatur generationi: quia corruptio opponitur generationi secundum rationem sui generis; corruptio autem corruptioni, secundum rationem propriae speciei: sicut avaritia contrariatur largitati secundum contrarietatem vitii ad virtutem, prodigalitati vero secundum propriae speciei rationem. et hoc est quod concludit, quod corruptio non est contraria corruptioni simpliciter, idest in universali: sed corruptionum haec quidem est talis, illa vero talis, idest violenta et extra naturam, vel dulcis et tristis. LC10N.-6 deinde cum dicit: omnino quidem igitur contrarii etc., ostendit quomodo sit contrarietas in motu et quiete per id quod est extra naturam et secundum naturam. et dicit quod non solum generatio est contraria generationi et corruptioni per id quod est secundum naturam et extra naturam, sed etiam universaliter motus et quietes sunt hoc modo contrarii. sicut motus qui est sursum, est contrarius motui qui est deorsum (quia sursum et deorsum sunt contrarietates loci), et uterque istorum motuum est naturalis alicui corporum; ignis enim naturaliter fertur sursum, terra vero deorsum. et iterum utriusque horum motuum est accipere contrarias differentias has, scilicet quod est secundum naturam et extra naturam. et hoc est quod dicit, et contrariae ipsorum, scilicet motuum differentiae sunt. vel potest intelligi quod ipsorum corporum quae moventur, sunt contrariae differentiae motuum, scilicet secundum naturam et extra naturam: motus enim sursum est quidem naturalis igni, sed moveri deorsum est ei extra naturam. et sic patet quod motus qui est secundum naturam, est contrarius ei qui est extra naturam. et similiter est de quietibus. quia quies quae est sursum, est contraria motui qui est de sursum in deorsum. sed illa quies est terrae innaturalis: sed motus qui est deorsum est ei secundum naturam. unde patet secundum praemissa, quod quies quae est extra naturam, est contraria motui naturali eiusdem corporis: quia etiam in eodem corpore motus sic contrariantur ad invicem, quod scilicet motus naturalis unius corporis est contrarius motui non naturali eiusdem corporis. et sic est etiam de quiete: quia alia quietum contrariarum erit secundum naturam, ut sursum igni et deorsum terrae; alia vero extra naturam, ut deorsum igni, sursum terrae. LC10N.-7 deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., movet secundam dubitationem: utrum scilicet omnis quietis, quae non semper fuit, sit aliqua generatio, et generatio quietis vocatur stare; ut per stare non intelligamus idem quod quiescere, sed stare sit idem quod pervenire ad quietem; quod forte in graeco magis proprie sonat. et videtur determinare in partem negativam per duas rationes. quarum prima est, quod si omnis quietis quae non semper fuit, est generatio, sequetur quod quietis quae est extra naturam (sicut quando terra quiescit sursum), sit aliqua generatio. quies autem generari non potest nisi per motum praecedentem: motus autem praecedens quietem innaturalem est violentus. sic ergo sequitur quod cum terra per violentiam ferebatur sursum, quod tunc stetit, idest quod tunc generabatur eius quies. sed hoc non potest esse, quia semper quod stat videtur ferri velocius, idest dum generatur quies per motum, semper quanto magis appropinquat ad quietem, tanto est motus velocior. cum enim res generata sit perfectio generationis; unumquodque autem quanto est propinquius suae perfectioni, tanto est virtuosius et intensius; sequitur quod motus per quem generatur quies, tanto sit velocior, quanto magis appropinquat ad quietem, ut apparet manifeste in motibus naturalibus. sed in his quae moventur per violentiam, accidit contrarium: quia semper invenitur remissior, quanto magis appropinquat ad quietem. non ergo quies violenta habet generationem. et hoc est quod dicit, quod erit aliquid quiescens violente, sed non factum quiescens, idest absque hoc quod sua quies generetur. LC10N.-8 secundam rationem ponit ibi: amplius videtur ipsum stare etc., quae talis est: quia stare, idest generari quietem, aut omnino est idem cum motu naturali quo aliquid fertur in proprium locum, aut simul cum eo accidit. et manifestum est quod sunt idem subiecto, sed differunt ratione. terminus enim motus naturalis est esse in loco naturali: esse autem in loco naturali et quiescere in eo, sunt idem subiecto: unde et motus naturalis et generatio quietis sunt idem subiecto, sed differunt ratione tantum. manifestum est autem quod quies violenta non generatur per motum naturalem: ergo quies violenta non habet stationem, seu generationem. LC10N.-9 deinde cum dicit: habet autem dubitationem si contraria etc., movet tertiam quaestionem de hoc quod supra dictum est, quod quies quae est in aliquo termino, contrariatur motui quo receditur ab illo termino. sed hoc videtur esse falsum: quia cum aliquis moveatur ex hoc termino sicut ex loco, aut abiiciatur ille terminus, sicut qualitas vel quantitas, adhuc dum movetur, videtur habere illud quod abiectum est vel derelictum. non enim subito deserit aliquid totum locum, sed successive; et similiter successive amittit albedinem. ergo dum movetur, adhuc remanet in termino a quo. si igitur quies qua aliquid manet in termino a quo, contrariatur motui quo inde recedit, sequitur quod duo contraria sint simul; quod est impossibile. LC10N.10 solvit autem hanc dubitationem cum dicit: aut aliquo modo quiescit etc.. et dicit quod illud quod movetur recedendo a termino, quiescit in termino a quo recedit, non simpliciter sed secundum quid, scilicet secundum quod adhuc manet in illo non totaliter, sed partim: quia hoc est universaliter verum, quod semper eius quod movetur, una pars est ibi, scilicet in termino a quo, et alia in termino ad quem. nec est inconveniens quod unum contrariorum secundum quid permisceatur alteri; sed quanto est magis impermixtum, tanto est magis contrarium. et ideo motus est magis contrarius motui, cum nunquam ei permisceatur, quam quies, quae quodammodo permiscetur. et ultimo epilogat quod dictum est de motu et quiete, quomodo in eis sit unitas et contrarietas. LC10N.11 deinde cum dicit: dubitabit autem quis etc., ponit quaedam ad manifestationem praemissorum, quae tamen in exemplaribus graecis dicuntur non haberi; et commentator etiam dicit quod in quibusdam exemplaribus arabicis non habentur: unde magis videntur esse assumpta de dictis theophrasti vel alicuius alterius expositoris aristotelis. tria tamen ponuntur hic ad manifestationem praecedentium. quorum primum pertinet ad quaestionem quam supra movit de generatione quietis non naturalis. unde dicit quod dubitabit aliquis de ipso stare, quod est generari quietem: quia si omnes motus qui sunt praeter naturam, habent quietem oppositam, scilicet non naturalem, utrum et illa quies habeat stare, idest generari? quia si dicatur quod non sit aliqua statio quietis violentae, sequetur inconveniens. manifestum est enim quod id quod per violentiam movetur, quandoque manebit, idest quiescet, et hoc per violentiam. quare sequetur quod aliquid erit quiescens non semper, sine hoc quod fiat quiescens: quod videtur impossibile. sed palam est quod erit quandoque quies violenta. sicut enim movetur aliquid praeter naturam, ita et quiescit aliquid praeter naturam. est autem hic attendendum, quod hoc quod hic dicitur, videtur esse contrarium ei quod supra dictum est. unde averroes dicit quod dubitatio superius mota, hic solvitur. sed melius est ut dicatur quod id quod supra positum est, est magis verum: licet et quod hic dicitur quodammodo sit verum. quies enim violenta non habet generationem proprie, sicut procedentem ab aliqua causa per se factiva quietis, sicut quies naturalis generatur: sed habet generationem per accidens, per defectum virtutis factivae: quia quando cessat violentia moventis vel impeditur, tunc fit quies violenta. et propter hoc motus violentus in fine remittitur; naturalis autem in fine intenditur. sciendum tamen est quod alia littera invenitur in hoc loco, quam oportet ad aliam intentionem referre. dicit enim sic: quod quaeret aliquis utrum motui extra naturam contrarietur aliqua quies non secundum naturam. non quod quies quae est contra naturam, opponatur motui qui est contra naturam proprie, ut supra aristoteles docuit: sed hic dicitur large et improprie, secundum communem oppositionem quietis ad motum. et dicit quod irrationabile videtur, si non inveniatur quaedam quies non naturalis. manifestum est enim quod violentia moventis remanebit, idest cessabit quandoque: et nisi quies aliqua fiat consequenter, motus non perveniet ad statum. unde manifestum est quod motibus violentis opponitur quies violenta: quia quod extra naturam movetur, habet etiam extra naturam quiescere. LC10N.12 deinde cum dicit: quoniam autem est quibusdam etc., ponit secundum, ad explanationem eius quod dictum est de contrarietate motus naturalis et violenti. et dicit quod, cum in quibusdam sit motus secundum naturam et praeter naturam, sicut ignis, qui movetur sursum secundum naturam et deorsum praeter naturam: quaeritur utrum motui naturali ignis sursum, sit contrarius motus violentus ignis deorsum, vel motus terrae, quae naturaliter movetur deorsum. et solvit quod ambo ei contrariantur, sed non eodem modo: sed motus terrae deorsum contrariatur motui ignis sursum, sicut naturalis naturali; motus autem ignis deorsum contrariatur motui ignis sursum, sicut violentus naturali. et eadem ratio est de contrarietate quietum. LC10N.13 deinde cum dicit: forte autem quieti etc., ponit tertium, ad manifestandum id quod dictum est de contrarietate quietis ad motum. et dicit quod forte quieti motus aliquatenus opponitur, et non simpliciter. cum enim aliquis movetur ex hoc in quo quieverat, et abiiciat illud, videtur adhuc habere illud quod abiicitur. unde si quies quae est hic, sit contraria motui qui est hinc in contrarium, sequitur quod simul sint contraria. sed adhuc aliquatenus quiescit dum manet in termino a quo; et universaliter eius quod movetur, aliquid est in termino a quo, et aliquid in termino ad quem: unde quies minus opponitur motui quam motus contrarius, sicut supra expositum est. et ultimo recapitulat, ut per se manifestum est. ex hoc autem ipso quod eadem verba repetuntur, quae supra dicta sunt, manifestum esse potest, quod non sunt verba aristotelis, sed alicuius expositoris. ??