IN OCTAVUM LIBRUM PHYSICORUM LC-1N.-1 postquam philosophus in praecedenti libro ostendit quod necesse est ponere primum mobile, et primum motum, et primum motorem; in hoc libro intendit inquirere qualis sit primus motor, et primus motus, et primum mobile. et dividitur in partes duas: in prima praemittit quoddam quod est necessarium ad sequentem investigationem, scilicet motum esse sempiternum; in secunda procedit ad investigationem propositi, ibi: principium autem considerationis etc.. circa primum tria facit: primo movet dubitationem; secundo ostendit veritatem secundum suam opinionem, ibi: incipiemus autem primum etc.; tertio solvit ea quae in contrarium obiici possunt, ibi: contraria autem his etc.. circa primum tria facit: primo proponit dubitationem; secundo ponit opiniones ad utramque partem, ibi: sed quanti quidem etc.; tertio ostendit utilitatem huius considerationis, ibi: considerandum igitur de hoc etc.. circa primum duo facit: primo proponit dubitationem de qua investigare intendit; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi: esse quidem igitur etc.. LC-1N.-2 circa primum sciendum est, quod averroes dicit quod aristoteles in hoc capitulo non intendit inquirere in universali utrum motus sit sempiternus, sed de primo motu. sed si quis consideret et verba et processum philosophi, hoc est omnino falsum. verba enim philosophi universaliter de motu loquuntur, quia dicit: utrum factus sit aliquando motus, cum non esset prius, et corrumpitur iterum sic quod moveri nihil sit. ex quo manifeste apparet quod non de aliquo motu determinato quaerit, sed universaliter: utrum aliquando nihil fuerit motus. ex ipso etiam aristotelis processu apparet hoc esse falsum. primo quidem quia consuetudo sua est, semper ad propositum ex propriis argumentari; si quis autem sequentes rationes consideret quas inducit, in nulla earum sumitur aliquid pro medio, quod proprie ad primum motum pertineat, sed ad motum in communi. unde ex hoc satis apparet quod intendit hic inquirere de sempiternitate motus in communi. secundo quia, si iam probatum esset quod est aliquis motus unus vel plures sempiterni, frustra inquireret inferius, utrum aliqua moveantur semper; cum hoc iam esset probatum. ridiculum est etiam dicere quod aristoteles inferius reiteret suam considerationem a principio, quasi aliquid omisisset, ut commentator fingit. erat enim copia aristoteli corrigendi librum suum, et supplendi in loco debito quod fuerat omissum, ut non inordinate procederet. si enim hoc capitulum exponatur secundum praedicti commentatoris intentionem, omnia sequentia confusa et inordinata apparebunt. nec est mirum: quia uno inconvenienti posito, alia sequuntur. adhuc autem manifestius hoc apparet per hoc, quod aristoteles inferius inquirere intendens de sempiternitate primi motus, utitur eo quod hic demonstratur, quasi principio: quod nullo modo faceret, si hic probasset primum motum esse aeternum. ratio autem ex qua averroes motus fuit, omnino frivola est. dicit enim quod si dicatur quod aristoteles hic intendit inquirere de sempiternitate motus in communi, sequetur quod consideratio aristotelis hic sit diminuta; quia non apparet per id quod hic determinatur, quomodo motus semper possint continuari ad invicem. sed hoc nihil est: quia aristoteli sufficit in hoc capitulo probare in communi quod motus semper fuerit; qualiter autem sempiternitas motus continuetur, utrum per hoc quod omnia semper moveantur, vel per hoc quod omnia quandoque moveantur et quandoque quiescant, vel per hoc quod quaedam semper moventur, quaedam vero quandoque moventur et quandoque quiescunt, statim immediate inquiret. sic igitur secundum hanc intentionem exponendum est praesens capitulum, quod intendit hic inquirere de motu in communi. quaerit ergo secundum hoc, utrum motus in communi aliquando esse inceperit, ita quod prius nihil unquam motum fuerit; et quandoque sic deficiat quod nihil postmodum moveatur: aut e contrario, neque unquam inceperit, neque unquam deficiet; sed semper erat, et semper erit. et ponit exemplum in animalibus, propter hoc quod quidam dixerunt mundum esse quoddam animal magnum. videmus enim quod animalia vivunt, quamdiu apparet in eis aliquis motus: cessante autem omni motu, dicuntur animalia mori. sic igitur et in tota universitate naturalium corporum motus consideratur ut vita quaedam. si ergo motus semper fuit et semper erit, ista quasi vita naturalium corporum erit immortalis et sine cessatione. LC-1N.-3 deinde cum dicit: esse quidem igitur etc., respondet tacitae quaestioni. in praecedentibus enim libris aristoteles locutus fuerat de motu in communi, non applicando ad res: nunc autem inquirens an motus semper fuerit, applicat communem considerationem motus ad esse quod habet in rebus. posset ergo aliquis dicere, quod in hac consideratione prius erat quaerendum de motu, an habeat esse in rebus, quam quaeratur an sit sempiternus: et praecipue, cum quidam negaverint esse motum. ad hoc respondet, dicens quod omnes qui locuti sunt de natura rerum, affirmant quod motus sit. et hoc patet per hoc, quod dicunt mundum esse factum; et quod omnes considerant de generatione et corruptione rerum, quae non potest esse sine motu. est igitur communis suppositio in scientia naturali, quod motus habeat esse in rebus. unde de hoc non est quaerendum in scientia naturali: sicut nec in aliqua scientia movetur quaestio de suppositionibus illius scientiae. LC-1N.-4 deinde cum dicit: sed quanti quidem etc., ponit opiniones ad utramque partem quaestionis motae. et primo ponit opiniones dicentium motum semper esse; secundo opiniones ponentium motum non semper esse, ibi: quicumque autem etc.. ad evidentiam ergo primae partis sciendum est, quod democritus posuit prima rerum principia corpora indivisibilia per se et semper mobilia, ex quorum aggregatione dicebat mundum casualiter factum: et non solum istum in quo nos sumus, sed infinitos alios, secundum quod accidit in diversis partibus infiniti vacui, praedicta corpora congregata mundos fecisse. nec tamen hos mundos ponebat in perpetuum duraturos; sed quosdam eorum fieri per aggregationem atomorum, quosdam vero corrumpi per eorum segregationem. quotcumque igitur philosophi hoc ponunt cum democrito, dicunt semper esse motum; quia semper dicunt esse generationes et corruptiones aliquorum mundorum, quas necessarium est esse cum motu. LC-1N.-5 deinde cum dicit: quicumque autem etc., ponit opiniones ad partem contrariam. et dicit quod quicumque ponunt unum solum mundum, et non esse eum sempiternum, etiam de motu ponunt quod consequitur secundum rationem, ut scilicet non semper sit. si ergo ponatur quod sit aliquod tempus in quo nihil movebatur, oportet quod hoc accidat duobus modis, sicut etiam duobus modis potest poni hic mundus non semper fuisse: uno modo quod mundus iste sic inceperit quod nunquam antea fuerit, sicut posuit anaxagoras; alio modo quod mundus sic inceperit quod aliquo tempore non fuerit, sed ante illud tempus iterum fuerit, ut posuit empedocles. et similiter circa motum anaxagoras dixit quod quondam omnia simul erant unum cum alio commixtum, et nihil erat ab alio segregatum: in qua quidem rerum mixtura necesse fuit ponere quod omnia quiescerent: motus enim non est absque disgregatione; omne enim quod movetur, ab aliquo recedit, ut in aliud tendat. hanc ergo rerum mixturam et quietem posuit praeextitisse in tempore infinito, ita quod nunquam antea fuerat aliquis motus; et quod intellectus, qui solus non erat permixtus, incepit de novo facere motum, et disgregare res ab invicem. empedocles vero dixit quod in aliqua parte temporis est aliquid moveri, et iterum in alia parte temporis est omnia quiescere. ponebat enim empedocles quod amicitia et discordia sunt prima rerum moventia: amicitiae autem proprium est quod ex multis faciat unum, discordiae vero quod ex uno faciat multa. quia vero ad esse corporis mixti requiritur quod elementa sint in unum commixta, ad esse vero mundi requiritur quod elementa sint in locis suis per ordinem distributa: ponebat quod amicitia est causa generationis corporum mixtorum, discordia vero causa corruptionis; sed e contrario in toto mundo amicitia causa corruptionis, et discordia generationis. sic ergo ponebat moveri totum mundum, cum vel amicitia ex multis facit unum, vel discordia multa facit ex uno: sed quietem ponebat esse in mediis temporibus, non quidem ita quod nihil moveretur, sed quantum ad generalem mundi mutationem. et quia posuit sententiam empedoclis, ponit etiam eius verba, quae difficultatem habent, quia metrice scripsit. sic ergo suam sententiam expressit empedocles his verbis, quae sic construenda sunt: didicit nasci, idest sic consuetum est aliquid generari, inquantum ex pluribus fit unum; et iterum, idest alio modo, ex uno geminato, idest composito, perficiuntur plurima, idest fiunt multa per disgregationem: quaedam enim sunt quae generantur per compositionem, quaedam vero per disgregationem. et sicut hoc videmus in particularibus generationibus, sic fiunt res, idest sic est intelligendum in universali rerum generatione quantum ad totum mundum. et nullo modo est ipsius saeculum unum, idest non est unus status durationis rerum; sed quandoque generatur mundus, quandoque corrumpitur, quandoque medio modo se habet: saeculum enim dicitur mensura durationis alicuius rei. distinctionem autem horum saeculorum exprimit subdens, sic autem permutantur; quasi dicat: unum saeculum est in quo res permutantur per congregationem vel segregationem. et ne aliquis opinaretur quod ad generationem mundi non requiritur saeculum, idest tempus aliquod, sed mundus fit in instanti, ad hoc excludendum subiungit: neque simul perficiuntur, sed per multam moram temporis. deinde de alio saeculo subdens dicit: sic autem semper sunt immobiles; quia scilicet in medio tempore generationis et corruptionis posuit res quiescere. et ne aliquis crederet quod semper antea fuerit permutatio, et postea semper futura sit quies, ad hoc excludendum dicit, secundum circulum; quasi dicat: circulariter hoc contingit, quod permutantur res et postea quiescunt, et iterum permutantur, et sic in infinitum. deinde subduntur verba aristotelis exponentis praedicta verba empedoclis, maxime quantum ad hoc quod dixit, sic autem permutantur. dicit ergo quod opinandum est in hoc quod dixit, sic permutantur, intellexisse ab hinc inde, idest a quodam principio usque nunc; non quod semper fuerit motus, vel quod postquam incepit, sit interruptus. LC-1N.-6 deinde cum dicit: considerandum igitur etc., ostendit utilitatem huius considerationis. et dicit quod considerandum est quomodo se habeat veritas circa hanc quaestionem: quia scire veritatem huius quaestionis est praeopere, idest pernecessarium, non solum ad considerationem scientiae naturalis, sed etiam ad scientiam de primo principio: quia et hic in octavo et in metaphys., ad probandum primum principium, utitur aeternitate motus. haec enim via probandi primum principium esse, est efficacissima, cui resisti non potest. si enim mundo et motu existente sempiterno, necesse est ponere unum primum principium; multo magis sempiternitate eorum sublata; quia manifestum est quod omne novum indiget aliquo principio innovante. hoc ergo solo modo poterat videri quod non est necessarium ponere primum principium, si res sunt ab aeterno. unde si etiam hoc posito sequitur primum principium esse, ostenditur omnino necessarium primum principium esse. LC-2N.-1 postquam movit dubitationem de sempiternitate motus, hic intendit ostendere motum esse sempiternum. et dividitur in partes duas: in prima ostendit propositum; in secunda solvit ea quae in contrarium obiici possent, ibi: contraria autem his etc.. circa primum duo facit: primo ponit rationes ad ostendendum sempiternitatem motus; secundo ponit rationes contra opiniones philosophorum contrarium opinantium, ibi: sed non aliquando etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod motus semper fuit; secundo quod semper erit, ibi: eadem autem ratio est etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum ratione accepta ex parte motus; secundo ratione accepta ex parte temporis, ibi: adhuc autem prius et posterius etc.. circa primum tria facit: primo praemittit quoddam quod est necessarium ad probationem sequentem; secundo inducit probationem ad propositum ostendendum, ibi: ergo et hoc necessarium est etc., tertio ostendit necessitatem rationis inductae, ibi: alia quidem movent singulariter etc.. LC-2N.-2 dicit ergo primo, quod ad propositum ostendendum debemus incipere ab his quae primo determinata sunt in physicis, ut eis quasi principiis utamur. per quod dat intelligere, quod praecedentes libri, in quibus de motu in communi determinavit, et propter hoc appellantur universaliter de naturalibus, habent quandam distinctionem ad hunc librum octavum, in quo iam incipit motum ad res applicare. assumit ergo id quod dictum est in iii physicorum, scilicet quod motus est actus mobilis inquantum huiusmodi. ex quo apparet quod ad hoc quod sit motus, necesse est existere res quae possint moveri quocumque motu: quia non potest esse actus sine eo cuius est actus. sic ergo ex definitione motus apparet quod necesse est esse subiectum mobile, ad hoc quod sit motus. sed etiam absque definitione motus per se manifestum est hoc, ut patet ex communi sententia omnium: quilibet enim confitetur hoc esse necessarium, quod non movetur nisi quod est possibile moveri: et hoc secundum unumquemque motum; sicut quod non contingit alterari nisi quod est alterabile, neque mutari secundum locum nisi quod est secundum locum mutabile. et quia subiectum naturaliter prius est eo quod est in subiecto, possumus concludere in singulis mutationibus, et ex parte mobilis et ex parte moventis, quod prius est ipsum subiectum combustibile quam comburatur; et combustivum, idest subiectum potens comburere, quam comburat; prius inquam, non semper tempore, sed natura. LC-2N.-3 ex hac autem aristotelis probatione, averroes occasionem sumpsit loquendi contra id quod secundum fidem de creatione tenemus. si enim fieri quoddam mutari est; omnis autem mutatio requirit subiectum, ut hic aristoteles probat; necesse est quod omne quod fit, fiat ex aliquo subiecto: non ergo possibile est quod fiat aliquid ex nihilo. adducit etiam ad hoc secundam rationem: quia cum dicitur nigrum fieri ex albo, hoc non dicitur per se, ita quod ipsum album convertatur in nigrum; sed hoc dicitur per accidens, quia scilicet recedente albo, succedit nigrum. omne autem quod est per accidens, reducitur ad id quod est per se: hoc autem ex quo aliquid fit per se, est subiectum, quod intrat substantiam rei factae; omne ergo quod dicitur fieri ex opposito, fit quidem ex opposito per accidens, per se autem ex subiecto. non ergo est possibile quod ens fiat ex non ente simpliciter. adducit autem ad hoc tertio communem opinionem omnium antiquorum physicorum, ponentium nihil ex nihilo fieri. assignat autem duas causas, ex quibus reputat hanc positionem exortam, quod aliquid ex nihilo fiat. quarum prima est, quod vulgus non reputat existentia, nisi ea quae sunt comprehensibilia visu: quia ergo vulgus videt aliquid factum visibile, quod prius visibile non erat, reputat possibile aliquid ex nihilo fieri. secunda causa est, quia apud vulgus reputatur esse ex diminutione virtutis agentis, quod indigeat materia ad agendum: quod tamen non est ex impotentia agentis, sed ex ipsa ratione motus. quia ergo primum agens non habet potentiam aliquo modo defectivam, sequitur quod agat absque subiecto. LC-2N.-4 sed si quis recte consideret, ex simili causa ipse deceptus fuit, ex qua causa nos deceptos arbitratur, scilicet ex consideratione particularium entium. manifestum est enim quod potentia activa particularis praesupponit materiam, quam agens universalius operatur; sicut artifex utitur materia quam natura facit. ex hoc ergo quod omne particulare agens praesupponit materiam quam non agit, non oportet opinari quod primum agens universale, quod est activum totius entis, aliquid praesupponat, quasi non causatum ab ipso. nec hoc etiam est secundum intentionem aristotelis. probat enim in ii metaphys., quod id quod est maxime verum et maxime ens, est causa essendi omnibus existentibus: unde hoc ipsum esse in potentia, quod habet materia prima, sequitur derivatum esse a primo essendi principio, quod est maxime ens. non igitur necesse est praesupponi aliquid eius actioni, quod non sit ab eo productum. et quia omnis motus indiget subiecto, ut hic aristoteles probat et rei veritas habet, sequitur quod productio universalis entis a deo non sit motus nec mutatio, sed sit quaedam simplex emanatio. et sic fieri et facere aequivoce dicuntur in hac universali rerum productione, et in aliis productionibus. sicut ergo si intelligamus rerum productionem esse a deo ab aeterno, sicut aristoteles posuit, et plures platonicorum, non est necessarium, immo impossibile, quod huic productioni universali aliquod subiectum non productum praeintelligatur: ita etiam, si ponamus secundum nostrae fidei sententiam, quod non ab aeterno produxerit res, sed produxerit eas postquam non fuerant, non est necessarium quod ponatur aliquod subiectum huic universali productioni. patet ergo quod hoc quod aristoteles hic probat, quod omnis motus indiget subiecto mobili, non est contra sententiam nostrae fidei: quia iam dictum est quod universalis rerum productio, sive ponatur ab aeterno, sive non ab aeterno, non est motus nec mutatio. ad hoc enim quod sit motus vel mutatio, requiritur quod aliter se habeat nunc et prius: et sic aliquid esset prius existens; et per consequens haec non esset universalis rerum productio, de qua nunc loquimur. LC-2N.-5 similiter quod dicit, quod aliquid dicitur fieri ex opposito per accidens, et ex subiecto per se, veritatem habet in particularibus factionibus, secundum quas fit hoc aut illud ens, ut homo aut canis: non autem habet veritatem in universali entis productione. quod patet ex hoc quod philosophus dixit in i physicorum. dixit enim ibi, quod si fiat hoc animal, inquantum est hoc animal, non oportet quod fiat ex non animali, sed ex non hoc animali, puta si fiat homo ex non homine, aut equus ex non equo: si autem fiat animal inquantum est animal, oportet quod fiat ex non animali. sic ergo si fiat aliquod particulare ens, non fit ex omnino non ente: sed si fit totum ens, quod est fieri ens inquantum est ens, oportet quod fiat ex penitus non ente: si tamen et hoc debeat dici fieri (aequivoce enim dicitur, ut dictum est)p quod etiam introducit de antiquis philosophorum opinionibus, efficaciam non habet: quia antiqui naturales non potuerunt pervenire ad causam primam totius esse, sed considerabant causas particularium mutationum. quorum primi consideraverunt causas solarum mutationum accidentalium, ponentes omne fieri esse alterari: sequentes vero pervenerunt ad cognitionem mutationum substantialium: postremi vero, ut plato et aristoteles, pervenerunt ad cognoscendum principium totius esse. sic igitur patet quod non movemur ad ponendum aliquid fieri ex nihilo, quia reputemus ea esse solum entia quae sunt visibilia: sed magis e contrario, quia non consideramus solas productiones particulares a causis particularibus, sed productionem universalem totius esse a primo essendi principio. nec etiam ponimus quod indigere materia ad agendum sit potentiae diminutae, quasi deficientis a virtute naturali: sed dicimus hoc esse potentiae particularis, quae non potest super totum ens, sed facit aliquod ens. et potest sic dici esse potentiae diminutae facere aliquid ex aliquo, sicut si dicamus potentiam particularem esse minorem potentia universali. LC-2N.-6 deinde cum dicit: ergo et haec necessarium est etc., supposito quod ad hoc quod sit motus requiratur mobile et motivum, sic argumentatur. si motus non semper fuit, necesse est dicere aut quod moventia et motiva sint aliquando facta, cum prius non essent; aut quod sint perpetua. si ergo dicatur quod unumquodque mobile est factum, necesse est dicere quod ante mutationem quae accipitur ut prima, sit alia mutatio et motus, secundum quem factum est ipsum mobile, quod potest moveri et motum esse. quae quidem illatio dependet ex praecedentibus. si enim detur quod motus non semper fuerit, sed aliqua mutatio sit prima, ante quam nulla fuerit; sequetur quod illa prima mutatio habeat aliquod mobile, et quod illud mobile sit factum cum prius non fuerit; cum ponantur omnia mobilia esse facta. omne autem quod fit cum prius non fuerit, fit per aliquem motum vel mutationem: motus autem vel mutatio per quam fit mobile, est prior quam mutatio qua mobile movebatur: ergo ante mutationem quae dicebatur esse prima, est alia mutatio; et sic in infinitum. si autem dicatur quod ea quae sunt mobilia semper praeexistebant, etiam motu nullo existente, hoc videtur irrationabile et dictum a nescientibus. statim enim apparet quod si mobilia sunt, oportet esse motum: mobilia enim naturalia simul etiam sunt moventia, ut ex tertio patet. moventibus autem et mobilibus naturalibus existentibus, necesse est esse motum. sed ut profundius ingrediamur ad veritatis inquisitionem, necessarium est hoc idem accidere, si ponantur mobilia et moventia praeexistentia semper ante motum, quod sequebatur si ponantur haec esse facta: scilicet quod ante mutationem quae ponitur prima, sit alia mutatio in infinitum. quod sic patet. quia si ponatur quod sint aliqua mobilia et aliqua motiva, et tamen aliquando primum movens incipiat movere, et aliquid moveri ab ipso, et ante hoc nihil moveatur sed quiescat; oportebit dicere quod sit alia mutatio prius facta in movente vel mobili, quam id quod ponebatur primo movens, incipiat movere: quod sic patet. quies enim est privatio motus: privatio autem non inest susceptivo habitus et formae nisi propter aliquam causam: erat ergo aliqua causa vel ex parte motivi vel ex parte mobilis, quare quies erat: ergo ea durante, semper quies remanebat. si ergo aliquando movens incipiat movere, oportet quod illa causa quietis removeatur. sed non potest removeri nisi per aliquem motum vel mutationem: ergo sequitur quod ante illam mutationem, quae dicebatur esse prima, sit alia mutatio prior, qua removetur causa quietis. LC-2N.-7 deinde cum dicit: alia quidem enim etc., probat necessitatem praemissae rationis. posset enim aliquis dicere quod contingit quandoque quiescere et quandoque moveri, absque hoc quod praeextiterit aliqua causa quietis, quae removeatur. unde hoc vult excludere. et circa hoc duo facit: primo praemittit quoddam quod est necessarium ad propositum; secundo inducit propositam probationem, ibi: sed igitur quaecumque possibilia sunt etc.. dicit ergo primo quod eorum quae movent, quaedam movent singulariter, idest uno modo tantum; quaedam vero movent secundum contrarios motus. quae movent tantum uno modo, sunt naturalia; sicut ignis semper calefacit et nunquam frigefacit. sed agentia per intellectum movent secundum contrarios motus, quia una scientia videtur esse contrariorum, sicut medicina est scientia sani et aegri: unde videtur quod medicus per suam scientiam possit movere secundum contrarios motus. posuit autem hanc distinctionem moventium, quia in iis quae agunt per intellectum, videtur non esse verum quod ipse dixerat, scilicet quod si aliquid movetur cum prius quieverit, oporteat prius removeri causam quietis. agentia enim per intellectum, videntur se ad opposita habere absque aliqua sui mutatione: unde videtur quod possint movere et non movere, absque aliqua mutatione. ne ergo per hoc sua ratio impediatur, subiungit quod ratio sua similiter tenet in iis quae agunt per intellectum, et in iis quae agunt per naturam. quia ea quae agunt per naturam, per se quidem semper movent ad unum, sed per accidens quandoque movent ad contrarium; et ad hoc quod illud accidens eveniat, necesse est esse aliquam mutationem; sicut frigidum per se semper frigefacit, sed per accidens calefacit. sed quod per accidens calefaciat, hoc est per aliquam eius mutationem: vel inquantum vertitur ad alium situm, ut alio modo respiciat id quod nunc calefit ab eo, prius autem frigefiebat; vel inquantum totaliter abscedit. dicimus enim frigus esse causam caloris abscedendo, sicut gubernator per sui absentiam est causa submersionis navis: similiter etiam frigus per accidens fit causa caloris, vel per maiorem elongationem, vel etiam per maiorem appropinquationem; sicut in hyeme interiora animalium sunt calidiora, calore ad interius recurrente propter frigus circumstans. sic etiam est in agente secundum intellectum. scientia enim, licet sit una contrariorum, tamen non aequaliter utrorumque, sed unius principaliter; sicut medicina ad hoc est per se ordinata, quod faciat sanitatem. si ergo contingat quod medicus utatur sua scientia in contrarium ad inducendum aegritudinem, hoc non erit ex scientia per se, sed per accidens, propter aliquid aliud. et ad hoc quod illud aliud adveniat cum prius non esset, necesse est esse aliquam mutationem. LC-2N.-8 deinde cum dicit: sed igitur quaecumque etc., inducit probationem ad propositum ostendendum. dicit ergo quod ex quo ita est, quod simili modo se habet in iis quae agunt secundum naturam et secundum intellectum, possumus universaliter de omnibus loquentes dicere, quod quaecumque sunt possibilia facere aut pati aut movere vel moveri, non penitus possibilia sunt, idest non possunt movere aut moveri in quacumque dispositione se habeant; sed prout se habent in aliqua determinata habitudine et propinquitate ad invicem. et hoc concludit ex praemissis: quia iam dictum est, quod tam in agentibus secundum naturam, quam in agentibus secundum voluntatem, non est aliquid causa diversorum, nisi in aliqua alia habitudine se habens. et sic oportet quod quando appropinquant ad invicem movens et motum convenienti propinquitate, et similiter cum sunt in quacumque dispositione quae requiritur ad hoc quod unum moveat et aliud moveatur, necesse sit hoc moveri, et aliud movere. si ergo non semper erat motus, manifestum est quod non se habebant in ista habitudine ut tunc unum moveret et aliud moveretur; sed se habebant sicut non possibilia tunc movere et moveri; postmodum autem se habent in ista habitudine ut unum moveat et aliud moveatur. ergo necesse est quod alterum eorum mutetur. hoc enim videmus accidere in omnibus quae dicuntur ad aliquid, quod nunquam advenit nova habitudo, nisi per mutationem utriusque vel alterius; sicut si aliquid, cum prius non esset duplum, nunc factum est duplum, etsi non mutetur utrumque extremorum, saltem oportet quod alterum mutetur. et sic si de novo adveniat habitudo per quam aliquid moveat et aliud moveatur, oportet vel utrumque vel alterum moveri prius. et sic sequitur quod sit mutatio quaedam prior mutatione, quae dicebatur esse prima. LC-2N.-9 deinde cum dicit: adhuc autem prius et posterius etc., ostendit propositum, ratione sumpta ex parte temporis. et primo praemittit duo quae sunt necessaria ad sequentem probationem. quorum primum est, quod prius et posterius esse non possunt nisi tempus sit, cum tempus nihil sit aliud quam prius et posterius secundum quod sunt numerata. secundum est, quod tempus non potest esse nisi sit motus; et hoc etiam patet ex definitione temporis, quam supra in quarto posuit, dicens quod tempus est numerus motus secundum prius et posterius. LC-2N.10 secundo ibi: si igitur tempus etc., concludit quandam conditionalem ex iis quae in quarto dicta sunt. posuit enim ibi secundum suam sententiam, quod tempus est numerus motus: secundum vero aliorum philosophorum sententiam, tempus est motus quidam, ut ibidem dixit. quodcumque autem horum sit verum, sequitur hanc conditionalem esse veram: si tempus semper est, necesse est motum esse perpetuum. LC-2N.11 tertio ibi: at vero de tempore etc., probat antecedens praedictae conditionalis dupliciter. primo quidem per opiniones aliorum. et dicit quod omnes philosophi praeter unum, scilicet platonem, concorditer videntur sentire de tempore quod sit ingenitum, idest quod non inceperit esse postquam prius non fuit. unde et democritus probat impossibile esse quod omnia sint facta, quasi de novo inceperint, quia impossibile est sic tempus esse factum, quod de novo inceperit. sed solus plato generat tempus, idest dicit tempus de novo factum. dicit enim plato quod tempus est simul factum cum caelo; ponebat autem caelum esse factum, idest habere durationis principium, ut hic aristoteles ei imponit, secundum quod eius verba superficietenus sonare videntur; quamvis platonici dicant platonem sic dixisse caelum esse factum, inquantum habet principium activum sui esse, non autem ita quod habeat durationis principium. sic igitur solus plato intellexisse videtur quod tempus non potest esse sine motu; quia non posuit tempus esse ante motum caeli. LC-2N.12 secundo ibi: si igitur impossibile etc., probat idem per rationem: quia impossibile est quod dicatur aut intelligatur esse tempus absque ipso nunc, sicut impossibile est quod sit linea sine puncto. nunc autem est quoddam medium, habens de sui ratione quod sit simul et principium et finis, principium quidem futuri temporis, finis autem praeteriti. ex quo apparet quod necesse est semper esse tempus. quodcumque enim tempus accipiatur, eius extremum est aliquod nunc ex utraque parte. et hoc patet per hoc, quod nihil est accipere in actu de tempore, nisi nunc: quia quod praeteritum est, iam abiit; quod autem futurum est, nondum est. nunc autem quod accipitur in extremo temporis, est principium et finis, ut dictum est. ergo necesse est quod ex utraque parte cuiuscumque temporis accepti, semper sit tempus: alioquin primum nunc non esset finis, et ultimum nunc non esset principium. ex hoc autem quod tempus est sempiternum, concludit quod necesse est motum sempiternum esse. et rationem consequentiae assignat: quia tempus est quaedam proprietas motus; est enim numerus eius, ut dictum est. LC-2N.13 videtur autem quod aristotelis ratio non sit efficax. sic enim se habet nunc ad tempus, sicut punctum ad lineam, ut in sexto habitum est: non est autem de ratione puncti quod sit medium; sed aliquod punctum est quod est tantum principium lineae, aliquod autem quod est tantum finis: accideret autem omne punctum esse principium et finem, inquantum est lineae infinitae. non ergo posset probari quod linea sit infinita, ex hoc quod omne punctum sit principium et finis: sed potius e converso, ex hoc quod linea est infinita, probandum esset quod omne punctum esset principium et finis. sic ergo videtur quod omne nunc esse principium et finem, non sic sit verum, nisi ex eo quod tempus ponitur sempiternum. videtur ergo aristoteles in assumptione huius medii supponere sempiternitatem temporis, quam debet probare. averroes autem volens salvare aristotelis rationem, dicit quod hoc quod nunc semper sit principium et finis, convenit ei inquantum tempus non est stans sicut linea, sed fluens. quod manifestum est nihil ad propositum pertinere. ex hoc enim quod tempus est fluens et non stans, sequitur quod unum nunc non possit bis sumi, sicut bis sumitur unum punctum: sed fluxus temporis nihil facit ad hoc quod nunc sit principium et finis simul. eiusdem enim rationis est inceptio et terminatio in omnibus continuis, sive sint permanentia, sive fluentia, ut ex sexto patet. LC-2N.14 et ideo aliter dicendum est, secundum intentionem aristotelis, quod hoc quod omne nunc sit principium et finis, vult accipere ex eo quod primo supposuit, scilicet quod prius et posterius non sit, tempore non existente: hoc enim principio supposito ad nihil aliud usus est; sed ex hoc concluditur quod omne nunc sit principium et finis. detur enim quod aliquod nunc sit principium alicuius temporis: manifestum est autem ex definitione principii, quod principium temporis est ante quod nihil eius existit: est ergo accipere aliquid ante vel prius quam ipsum nunc, quod ponitur principium temporis. prius autem non est sine tempore: ergo nunc quod ponitur principium temporis, est etiam temporis finis. et eodem modo si ponatur nunc esse finis temporis, sequitur quod sit etiam principium: quia de ratione finis est quod post ipsum nihil sit eius: posterius autem non est sine tempore: sequitur ergo quod nunc quod ponitur finis, sit etiam principium temporis. LC-2N.15 deinde cum dicit: eadem autem ratio est etc., ostendit quod motus semper sit futurus. et ostendit hoc ex parte motus: quia ratio supra ex parte motus accepta, non concludebat nisi quod motus nunquam incipiat; ratio vero sumpta ex parte temporis, concludebat utrumque, et quod nunquam inceperit, et quod nunquam deficiat. dicit ergo quod eadem ratione potest probari quod motus sit incorruptibilis, idest quod nunquam deficiat, per quam probatur quod motus nunquam incepit. sicut enim ex hoc quod est motum incipere, sequitur quod sit quaedam mutatio prior mutatione quae ponitur prima; sic si ponatur quod motus quandoque deficiat, sequitur quod sit aliqua mutatio posterior ea quae ponitur postrema. et quomodo hoc sequatur manifestat abbreviando quod supra diffusius dixerat circa inceptionem motus. posuerat enim quod si motus incepit, aut mobilia et moventia inceperunt, aut semper fuerunt. et similis divisio posset hic fieri; quia si motus deficiat, aut mobilia et moventia remanebunt, aut non: sed quia supra ostenderat quod idem sequitur secundum utrumque, ideo hic non utitur nisi altera via, scilicet quod ponatur sic motus deficere, quod mobilia et moventia deficiant. hoc ergo supposito, dicit quod non simul quiescit, idest deficit, motus in actu et ipsum mobile: sed sicut prior est generatio mobilis quam motus eius, ita posterior est corruptio mobilis quam cessatio motus. quod sic patet: quia contingit quod remaneat aliquid combustibile, postquam desinit comburi. et sicut dictum est de mobili, ita dicendum est de motivo: quia non simul desinit esse movens in actu, et esse motivum in potentia. sic igitur patet quod si etiam ipsum mobile corrumpitur post cessationem motus, necessarium erit esse quandam corruptionem ipsius mobilis. et iterum quia ponitur quod omnia moventia et mota desinunt, necessarium erit posterius, quod etiam ipsum corruptivum corrumpatur. cum ergo corruptio sit mutatio quaedam, sequetur quod post ultimam mutationem sint aliquae mutationes. cum ergo hoc sit impossibile, sequitur quod motus in perpetuum duret. LC-2N.16 hae igitur rationes sunt, ex quibus aristoteles probare intendit motum semper fuisse et nunquam deficere. quod quidem quantum ad unam partem fidei nostrae repugnat, scilicet quod ponatur motus semper fuisse. nihil enim secundum fidem nostram ponitur semper fuisse, nisi solus deus, qui est omnino immobilis: nisi forte quis ipsum divinum intelligere velit nominare motum; quod aequivoce intelligeretur: non enim de tali motu aristoteles hic intelligit, sed de motu proprie dicto. quantum vero ad aliam partem, non omnino est contrarium fidei: quia ut supra dictum est, non agit aristoteles de motu caeli, sed universaliter de motu. ponimus autem secundum fidem nostram, substantiam mundi sic quandoque incepisse, quod tamen nunquam desinat esse. ponimus etiam quod aliqui motus semper erunt, praesertim in hominibus, qui semper remanebunt, incorruptibilem vitam agentes, vel miseram vel beatam. quidam vero frustra conantes aristotelem ostendere non contra fidem locutum esse, dixerunt quod aristoteles non intendit hic probare quasi verum, quod motus sit perpetuus; sed inducere rationem ad utramque partem, quasi ad rem dubiam: quod ex ipso modo procedendi frivolum apparet. et praeterea, perpetuitate temporis et motus quasi principio utitur ad probandum primum principium esse, et hic in octavo et in xii metaphys.; unde manifestum est, quod supponit hoc tanquam probatum. LC-2N.17 sed si quis recte rationes hic positas consideret, huiusmodi rationibus veritas fidei efficaciter impugnari non potest. sunt enim huiusmodi rationes efficaces ad probandum quod motus non inceperit per viam naturae, sicut ab aliquibus ponebatur: sed quod non inceperit quasi rebus de novo productis a primo rerum principio, ut fides nostra ponit, hoc iis rationibus probari non potest; quod patet singulas illationes hic positas consideranti. cum enim quaerit, si motus non semper fuit, utrum moventia et mobilia semper fuerunt vel non: respondendum est quod primum movens semper fuit; omnia vero alia, sive sint moventia sive mobilia, non semper fuerunt, sed inceperunt esse a causa universali totius esse. ostensum est autem supra, quod productio totius esse a causa prima essendi, non est motus, sive ponatur quod haec rerum emanatio sit ab aeterno, sive non. sic ergo non sequitur quod ante primam mutationem sit aliqua mutatio. sequeretur autem si moventia et mobilia essent de novo producta in esse ab aliquo agente particulari, quod ageret aliquo subiecto praesupposito, quod transmutaretur de non esse in esse, sive de privatione ad formam: de hoc enim modo incipiendi procedit ratio aristotelis. LC-2N.18 sed quia ponimus saltem primum motorem semper fuisse, respondendum restat sequenti eius deductioni, qua concludit quod si, praeexistentibus moventibus et mobilibus, incipiat de novo esse motus, oportet quod moventia vel mobilia prius non essent in hac dispositione, in qua sunt dum est motus; et sic oportet quod primam mutationem praecedat aliqua mutatio. et si quidem de ipso motu loquamur, facilis est responsio: non enim mobilia prius erant in hac dispositione in qua nunc sunt, quia prius non erant; unde moveri non poterant. sed sicut dictum est, ipsum esse non acquisiverunt per mutationem vel motum, sed per emanationem a primo rerum principio: et sic non sequitur quod ante primam mutationem sit aliqua mutatio. sed ulterius remanet quaestio de prima rerum productione. si enim primum principium, quod est deus, non aliter se habet nunc quam prius, non magis nunc res producit quam prius: si vero aliter se habet, saltem mutatio quae est ex parte eius, erit prior mutatione quae ponitur prima. et quidem si esset agens per naturam tantum, et non per voluntatem et intellectum, ex necessitate concluderet ratio: sed quia agit per voluntatem, potest per voluntatem aeternam producere effectum non aeternum, sicut intellectu aeterno potest intelligere rem non aeternam: res enim intellecta est quodammodo principium actionis in agentibus per voluntatem, sicut forma naturalis in agentibus per naturam. LC-2N.19 sed adhuc magis instat. non enim videmus quod voluntas postponat facere quod vult, nisi propter hoc quod aliquid exspectatur in futurum, quod nondum est in praesenti; sicut si volo facere ignem non nunc, sed postea exspectatur in futurum frigus, cuius causa facio ignem; vel ad minus exspectatur praesentia temporis. quod autem tempus succedat post tempus, hoc non est absque motu: non ergo potest esse quod voluntas, etiam si ponatur immutabilis, postponat facere id quod vult, nisi aliquo motu interveniente. et sic non potest esse quod nova productio rerum proveniat a voluntate aeterna, nisi mediantibus motibus succedentibus sibi in infinitum. latet autem sic obiicientes, quod haec obiectio procedit de agente in tempore, quod scilicet agit tempore praesupposito: in huiusmodi enim actione quae fit in tempore, oportet considerare aliquam determinatam habitudinem ad hoc tempus, vel ad aliquid eorum quae sunt in hoc tempore, ut fiat magis in hoc tempore quam in alio. sed haec ratio locum non habet in agente universali, quod et ipsum tempus simul cum ceteris producit. cum enim dicimus res non semper fuisse a deo productas, non intelligimus quod infinitum tempus praecesserit, in quo deus ab agendo cessaverit, et postmodum tempore determinato agere ceperit: sed quod deus tempus et res simul in esse produxerit postquam non fuerant. et sic non restat in divina voluntate considerandum, quod voluerit facere res non tunc sed postea, quasi tempore iam existente: sed considerandum solum est hoc, quod voluit quod res et tempus durationis earum inceperint esse postquam non fuerant. si autem quaeratur quare hoc voluit, sine dubio dicendum est quod propter seipsum. sicut enim propter seipsum res fecit, ut in eis suae bonitatis similitudo manifestaretur; ita voluit eas non semper esse, ut sua sufficientia manifestaretur, in hoc quod omnibus aliis non existentibus, ipse in seipso omnem sufficientiam beatitudinis habuit, et virtutis ad rerum productionem. et hoc quidem dici potest quantum humana ratio capere potest de divinis: salvo tamen secreto divinae sapientiae, quod a nobis comprehendi non potest. LC-2N.20 quia igitur huius rationis solutio procedit supponendo quod tempus non fuerit semper, restat solvere rationem per quam ostendi videtur tempus semper fuisse: et ideo forte aristoteles post rationem de motu posuit rationem de tempore, quia consideravit quod praemissa ratio de motu efficaciam non haberet, nisi poneretur tempus aeternum. quod ergo dicit, quod quandocumque est tempus, necesse est ponere aliquod nunc esse, indubitanter concedendum est: omne autem nunc esse principium et finem temporis, concedi non oportet, nisi ponatur etiam motum semper esse; ut scilicet sic quodlibet indivisibile in motu acceptum, quod momentum dicitur, sit principium et finis motus: sic enim se habet nunc ad momentum, sicut tempus ad motum. si ergo ponimus motum non semper fuisse, sed est accipere aliquod primum indivisibile in motu, ante quod nihil fuit motus; erit etiam accipere aliquod nunc in tempore, ante quod non fuit aliquod tempus. iam autem ostendimus, exponendo litteram, quod id quod averroes dicit ad hanc rationem confirmandam, efficaciam non habet. sed nec illud quod aristoteles ad hoc ponit, scilicet quod prius et posterius non sunt sine tempore, efficax esse potest. cum enim dicimus quod principium temporis est ante quod nihil eius est, non propter hoc oportet quod ipsum nunc quod est principium temporis, praecedat tempus quod significatur cum dicitur ante: sicut si in magnitudine dicam quod principium magnitudinis est extra quod nihil est eius, non oportet quod extra illud principium significet aliquem locum in rerum natura existentem, sed imaginabilem tantum: alioquin esset ponere locum extra caelum, cuius est magnitudo finita, habens principium et finem. similiter etiam primum nunc quod est principium temporis, non praecedit tempus in rerum natura existens, sed secundum imaginationem nostram tantum. et hoc tempus designatur, cum dicitur quod primum nunc est principium temporis, ante quod nihil est temporis. vel potest dici, quod cum dicitur principium temporis est ante quod nihil est temporis, ly ante non remanet affirmatum, sed negatur; et sic non oportet ponere tempus ante principium temporis. in iis enim quae sunt in tempore, accidit quod eorum principio tempus aliquod praeexistat: sicut cum dicitur quod principium iuventutis est ante quod nihil est de iuventute, potest intelligi ly ante etiam affirmative, quia iuventus tempore mensuratur. tempus autem non mensuratur tempore; unde eius principio tempus non praeexistit: et sic ly ante, quod ponitur in definitione principii temporis, non oportet quod remaneat affirmatum, sed negatur. est tamen ante tempus aliqua duratio, scilicet aeternitas dei, quae non habet extensionem aut prius et posterius, sicut tempus, sed est tota simul; et non est eiusdem rationis cum tempore, sicut nec magnitudo divina cum magnitudine corporali. sicut ergo, cum dicimus extra mundum non esse nisi deum, non ponimus aliquam dimensionem extra mundum; ita cum dicimus ante mundum nihil fuisse, non ponimus aliquam successivam durationem ante mundum. LC-3N.-1 postquam philosophus posuit rationes ad ostendendum motum semper esse, hic ponit rationes contra anaxagoram et empedoclem, qui contrarium ponebant. et circa hoc duo facit: primo ponit rationem contra eorum positionem; secundo contra rationem quam supponebant, ibi: similiter autem et dicere etc.. dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod motus semper est, non erit dicendum quod aliquando sit motus et aliquando non, sicut dixerunt empedocles et anaxagoras: sic enim dicere sicut ipsi posuerunt, assimilatur cuidam figmento, quia scilicet absque ratione hoc ponebant; omne enim quod ponitur absque ratione vel auctoritate divina, fictitium esse videtur. auctoritas autem divina praevalet etiam rationi humanae, multo magis quam auctoritas alicuius philosophi praevaleret alicui debili rationi, quam aliquis puer induceret. non ergo assimilantur figmento quae per fidem tenentur, licet absque ratione credantur: credimus enim divinae auctoritati miraculis approbatae, idest illis operibus quae solus deus facere potest. LC-3N.-2 deinde cum dicit: similiter autem et dicere etc., obiicit contra rationem cui innitebantur. et circa hoc tria facit: primo ponit istam rationem esse inconvenientem; secundo ostendit quod inconvenientior erat secundum positionem anaxagorae, quam secundum positionem empedoclis, ibi: at vero nihil inordinatum etc.; tertio ostendit quod nec secundum opinionem empedoclis convenienter se habet, ibi: sed et oportet hoc dicentem etc.. dicit ergo primo, quod similiter etiam hoc videtur esse fictitium, quod aliquis ponens motum quandoque esse et quandoque non esse, dicat hoc pro ratione, quod hoc ideo est, quia natum est sic esse, et hoc oportet accipere tanquam principium; sicut empedocles videtur dicere, quod hoc quod res in parte temporis teneant amicitiam et in parte temporis teneant discordiam et moveantur, et quod in medio tempore quiescant, inest rebus ex necessitate; sicut si aliquis diceret quare calidum calefacit, quia sic necesse est esse, et hoc accipiatur quasi principium, quod calidum calefaciat. similiter accipiebat empedocles quasi principium, quod necesse est sic esse, quandoque res moveri per amicitiam, quandoque per discordiam, et quandoque quiescere. et forte etiam eodem modo diceret anaxagoras et alii ponentes unum principium activum, quod oportet hoc accipere quasi principium, quod motus inceperit postquam infinito tempore non fuit. LC-3N.-3 deinde cum dicit: at vero nihil inordinatum etc., ostendit quod hac ratione inconvenientius utebatur anaxagoras quam empedocles. manifestum est enim quod cum ponitur aliquid esse quasi principium, oportet accipere quod hoc sit secundum rei naturam; hoc est, ut natura rei sit talis quod hoc ei conveniat. sic enim accipimus quasi principium, quod omne totum maius est sua parte, quia hoc est de ratione et natura totius, quod excedat partis quantitatem. unde empedocles dicebat, sic aptum natum esse; dans intelligere quod hoc esset accipiendum quasi principium. et similiter anaxagoras diceret, licet non exprimeret. sed manifestum est quod nulla res naturalis, nec aliquid eorum quae naturaliter rebus conveniunt, potest esse absque ordine; quia natura est causa ordinationis. videmus enim naturam in suis operibus ordinate de uno in aliud procedere: quod ergo non habet aliquem ordinem, non est secundum naturam, nec potest accipi ut principium. sed duo infinita non habent ordinem ad invicem, quia infiniti ad infinitum nulla est proportio; omnis autem ordo proportio quaedam est. sic ergo patet quod quiescere res tempore infinito, et postea incipere moveri per infinitum tempus, sine hoc quod sit aliqua differentia inter hoc tempus et illud, quare nunc magis quam prius motus fiat; neque iterum assignare aliquam aliam ordinationem inter aliqua duo, quorum uno deficiente, alterum incipiat et fiat motus, ut anaxagoras ponebat; hoc non est opus naturae. quia quidquid est in natura, aut semper simpliciter, idest eodem modo, se habet, et non aliquando sic, aliquando autem aliter, sicut ignis semper sursum fertur; aut aliqua ratio est quare non semper est eodem modo, sicut non semper animalia crescunt, sed quandoque diminuuntur, et hoc habet aliquam rationem. sic ergo non videtur secundum naturam procedere, quod infinito tempore res quieverint, et postmodum moveri inceperint, ut anaxagoras posuit. unde melius est quod dicatur, sicut empedocles dixit, vel quicumque alius similiter opinatus est, quod totum universum in quadam parte temporis quiescit, et iterum movetur in alia parte temporis; quia iam hoc potest habere aliquam ordinationem: finiti enim ad finitum potest esse proportio. est autem considerandum quod sententia fidei nostrae non est similis positioni anaxagorae. non enim ponimus ante mundum infinita spatia temporis, cuius sit necesse accipere proportionem ad tempus sequens: sed antequam mundus inciperet, sola dei simplex aeternitas fuit, sicut dictum est, quae est omnino extra genus temporis. LC-3N.-4 deinde cum dicit: sed et oportet hoc dicentem etc., ostendit quod nec etiam empedocli convenit praedicta ratio. et primo ostendit propositum; secundo excludit quandam falsam existimationem, ibi: omnino enim existimare etc.. dicit ergo primo, quod etiam qui hoc dicit quod empedocles dixit, non oportet quod solum affirmet quod dicit, sed etiam quod assignet causam sui dicti; et quod nihil ex se apponat ultra id quod causa assignata requirit; neque etiam aliquid velit accipere ut dignitatem, idest ut principium, absque ratione. sed oportet quod adducat ad manifestationem eius quod accepit quasi principium, aut inductionem, sicut in principiis naturalibus quae ex sensibilium experimento accipiuntur; aut demonstrationem, sicut in principiis quae per priora principia demonstrantur. sed hoc empedocles non servat. esto enim quod ipse ponat amicitiam et litem esse causas, tamen hoc non est de ratione amicitiae vel inimicitiae, quod unum eorum post alterum moveat. non est enim de ratione amicitiae, quod in inimicitiam convertatur, nec e converso: sed de ratione amicitiae est quod congreget, de ratione vero inimicitiae est quod disgreget. sed si ulterius determinetur quod in quadam parte temporis haec congreget, et iterum in quadam parte temporis illa disgreget; est ulterius manifestandum in aliquibus particularibus, in quibus hoc contingat. sicut quod amicitia congreget, et inimicitia disgreget, manifestatur in hominibus, quia amicitia homines adunantur ad invicem, inimicitia vero fugiunt ab invicem; et ideo hoc ab empedocle supponitur esse in toto universo, quia videtur sic esse in aliquibus. sed quod secundum aequalia tempora moveant successive amicitia et inimicitia, hoc indiget aliqua ratione manifestante: non enim videtur hoc in hominibus contingere. LC-3N.-5 deinde cum dicit: omnino enim existimare etc., excludit quandam falsam existimationem. posset enim aliquis credere, quod quidquid semper est, non habet causam, propter hoc quod videmus ea quae apud nos causantur, de novo incipere: et ideo videbatur aliquibus, quod quando reducebatur aliqua quaestio in aliquid quod est semper, non oporteret ulterius causam seu rationem quaerere. sic ergo posset empedocles dicere, quod amicitia et lis semper secundum aequalia tempora moverunt: et ideo non est quaerenda huius alia ratio. hoc ergo aristoteles removet, dicens quod non recte se habet opinari quod aliquid existimetur esse principium, propter hoc quod semper aut sic est, aut sic fit. ad hoc enim democritus reducebat omnes causas naturales, assignans principium iis quae de novo fiunt; sed eius quod est semper, nolebat aliquod principium quaerere. quod quidem in aliquibus recte dicitur, sed non in omnibus. manifestum est enim quod triangulus semper habet tres angulos aequales duobus rectis; sed tamen huius perpetuae passionis est altera causa. sed aliqua perpetua sunt, sicut principia, quorum non est alia causa. LC-3N.-6 est autem valde notandum quod hic dicitur; quia ut in ii metaphys. habetur, eadem est dispositio rerum in esse et in veritate. sicut igitur aliqua sunt semper vera et tamen habent causam suae veritatis, ita aristoteles intellexit quod essent aliqua semper entia, scilicet corpora caelestia et substantiae separatae, et tamen haberent causam sui esse. ex quo patet quod quamvis aristoteles poneret mundum aeternum, non tamen credidit quod deus non sit causa essendi ipsi mundo, sed causa motus eius tantum, ut quidam dixerunt. ultimo autem concludit principale propositum epilogando. et dicit tanta dicta esse de hoc quod nullum tempus erit in futuro, neque erat in praeterito, in quo aliquis motus non sit. LC-4N.-1 postquam philosophus posuit rationes ad probandum motum semper esse, hic intendit solvere ea quae in contrarium obiici possunt. et circa hoc duo facit: primo ponit rationes; secundo solvit eas, ibi: horum autem primum etc.. circa primum ponit tres rationes, praemittens suam intentionem: et dicit quod ea quae in contrarium obiici possunt, non est difficile solvere. ex tribus enim rationibus videtur maxime sequi quod motus aliquando incipiat esse, cum prius omnino non fuerit: quarum prima est, qua supra probavit in sexto quod nulla mutatio est infinita; eadem enim ratione probari potest quod nulla mutatio sit perpetua. nulla enim mutatio terminata est perpetua, sicut nec infinita; sed omnis mutatio est terminata. omnis enim mutatio naturaliter est ex quodam in quiddam, et ista duo sunt contraria; unde necesse est quod terminus cuiuslibet mutationis sint ipsa contraria in quibus fit transmutatio. sed quia non in omni motu locali manifesta est contrarietas terminorum, subiungit quod est commune omni motui, quod nihil movetur in infinitum; quia nihil movetur ad id ad quod pertingere non potest, ut in sexto dictum est. sic ergo patet quod nulla mutatio est perpetua, sicut nec infinita. si ergo nulla mutatio est perpetua, videtur etiam possibile dari tempus in quo nulla mutatio sit. et haec prima ratio accepta est ex parte motus. LC-4N.-2 secunda ratio accipitur ex parte mobilis, quam ponit ibi: amplius videmus etc.; quae talis est. si motus non potest fieri de novo cum prius non esset, videtur esse conveniens dicere de unoquoque, quod vel semper movetur, vel nequaquam moveatur: quia si in uno mobili potest quandoque motus esse et quandoque non esse, pari ratione in toto universo. sed videmus quod possibile est aliquid moveri, quod prius non movebatur secundum totum, neque aliquem motum in seipso habebat secundum aliquam sui partem: sicut apparet in rebus inanimatis, in quibus aliquod mobile quandoque moveri incipit, cum antea nulla pars eius moveretur, neque ipsum totum, sed omnino quiesceret. relinquitur ergo quod in toto universo potest esse motus, cum prius non fuerit. LC-4N.-3 sed quia in rebus inanimatis, licet appareat motus in aliquo de novo incipere nullo motu praeexistente in illo eodem, apparet tamen motus praeexistens in aliquo exteriori a quo movetur: ideo tertiam rationem ponit ex parte animalium, quae non moventur ab extrinseco, sed a seipsis; et hoc ibi: multo autem magis etc.. et dicit quod incipere motum cum prius non esset, multo magis est manifestum in rebus animatis quam inanimatis. cum enim nos quieverimus aliquando, nullo motu in nobis existente, aliquando moveri incipimus, et est ex nobis ipsis principium nostri motus, etiam si nihil extrinsecum moveat: quod quidem in rebus inanimatis non contingit, sed semper aliquid extrinsecum movet ipsa, vel generans, vel removens prohibens, vel violentiam inferens. ex quo sequitur quod si animal quandoque totaliter quiescat, quod in aliquo immobili incipiat esse motus cum prius non fuerit, non ex aliquo extrinseco movente, sed ab ipsomet quod movetur. et si hoc potest esse in animali, nihil prohibere videtur quin idem accidat in universo: habet enim animal, et maxime homo, similitudinem quandam cum mundo: unde dicitur a quibusdam quod homo sit parvus mundus. et sic si in parvo mundo incipit motus cum prius non fuerit, videtur quod etiam in magno mundo idem possit contingere. et si hoc contingit in mundo, potest etiam contingere in toto infinito, quod quidam posuerunt extra mundum: si tamen sit aliquod infinitum quod possit quiescere et moveri. LC-4N.-4 deinde cum dicit: horum autem primum etc., solvit per ordinem rationes praemissas. in solutione ergo primae rationis dicit, quod istud recte dicitur, quod motus qui est inter contraria non potest semper durare unus et idem numero; quia forte hoc est necessarium, ut infra probabitur: et ideo ponit sub dubitatione, quia nondum erat probatum. sed quia posset aliquis dicere quod etiam motus qui est inter contraria, potest esse semper unus numero propter identitatem mobilis, quod iterato de contrario in contrarium movetur; sicut si prius movebatur de albo in nigrum, postea moveatur de nigro in album, et sic semper: ideo subiungit quod non est possibile quod semper motus qui est unius et eiusdem mobilis, per reiterationem sit unus et idem. et hoc manifestat per exemplum. ponatur enim quod chorda citharae similiter se habeat; et movens qui percutit chordam, similiter se habeat in movendo: potest esse dubitatio, utrum unius chordae bis percussae sit unus et idem motus et sonus, aut semper alius et alius. sed tamen quidquid sit de aliis mobilibus, nihil tamen prohibet quin aliquis motus qui non est inter contraria, sicut circularis motus, idem semper maneat continuus et perpetuus: quod magis ex sequentibus erit manifestum. licet ergo omnis motus sit finitus secundum terminos, tamen per reiterationem aliquis motus potest esse continuus et perpetuus. LC-4N.-5 deinde cum dicit: moveri autem quod non movetur etc.; solvit secundam rationem. et dicit quod nullum inconveniens est si aliquid inanimatum incipiat moveri cum prius non moveretur, si hoc accidat propter hoc, quod movens extrinsecus aliquando sit praesens, aliquando non. manifestum enim est quod oportet praeexistere motum ex parte moventis, quod aliquando fit prope cum prius non esset. sed istud videtur esse inquirendum quasi dubium, scilicet si, existente movente, idem ab eodem quandoque moveatur, et quandoque non: hoc enim supra dixit non posse accidere, nisi praecedente aliqua mutatione, vel ex parte mobilis vel ex parte moventis: et sic semper praeexistit motus, sive praeexistat movens, sive non. ideo autem hoc videtur quaerendum, quia ille qui hanc rationem induxit, de nullo alio videtur dubitare, quam propter quid quiescentia non semper quiescunt, et mobilia non semper moventur. LC-4N.-6 deinde cum dicit: maxime autem etc., solvit tertiam rationem. et dicit quod id quod tertio obiectum est, maxime facit dubitare quod possit esse motus cum prius non fuerit, sicut videtur accidere in rebus animatis. videtur enim quod animal quod prius quiescebat, postmodum moveatur processivo motu, nullo motu facto ab exteriori: et sic videtur quod illum motum animalis non praecedebat aliquis motus, neque in ipso animali neque in alio, sicut in rebus inanimatis dicebatur. sed hoc est falsum, scilicet quod motus animalis non fiat ab aliquo exteriori. videmus enim semper in animalibus aliquid naturaliter motum, quod scilicet non movetur per voluntatem. et huius quod movetur naturaliter, causa non est ipsum animal per suum appetitum: sed forsitan causa huius naturalis mutationis est continens, idest aer, et ulterius corpus caeleste; sicut manifeste apparet cum alteratur corpus animalis per calorem vel frigus aeris. et dicit forsitan, quia in animali etiam aliquid naturaliter movetur ab interiori principio, sicut patet in mutationibus quae sunt in anima vegetabili, ut apparet in digestione cibi, et in sequentibus transmutationibus; quae dicuntur naturales, quia non sequuntur apprehensionem et appetitum. et quia hoc videtur esse contra id quod est proprium animalis, scilicet quod moveat seipsum; ideo subiungit, quod cum dicimus animal movere seipsum, non intelligimus hoc de quolibet motu, sed de motu locali, secundum quem animal movet seipsum per apprehensionem et appetitum. sic igitur nihil prohibet, immo necessarium est, quod in corpore animalis fiant multae transmutationes a continente, scilicet aere et corpore caelesti; quarum quaedam movent intellectum aut appetitum, ex quo ulterius iam totum animal movetur. LC-4N.-7 est autem considerandum quod hic declarat modum quo corpora caelestia in nos agunt. non enim agunt directe in animas nostras, sed in corpora: motis autem corporibus, per accidens fit motus in viribus animae quae sunt actus corporalium organorum; non autem ex necessitate in intellectu et in intellectivo appetitu, qui non utuntur organis corporeis. aliquando tamen intellectus et voluntas sequuntur aliquas praedictarum mutationum; sicut cum aliquis per rationem eligit vel sequi vel repellere vel aliquid agere propter passionem, vel in corpore vel in parte sensitiva exortam. et ideo non dicit quod omnes motus qui fiunt a continente moveant intellectum aut appetitum, sed quidam, ut omnino necessitatem ab intellectiva parte excludat. ponit autem exemplum eorum quae dixerat, in dormientibus, in quibus maxima quies esse videtur quantum ad animales motus. cum tamen in eis nullus motus sit sensibilis, idest a sensibili apprehensione procedens, iterum surgunt animalia evigilata, propter aliquem motum interius existentem, vel ex opere animae nutritivae, sicut cum digesto cibo deficiunt evaporationes quae somnum causabant, et animal excitatur; sive cum alteratur corpus a continente per calorem aut frigus. et sic diligenter consideranti apparet, quod nunquam in nobis aliquis motus apparet de novo, nisi praecedente aliquo alio motu. et hoc promittit se in sequentibus magis manifestaturum. LC-5N.-1 postquam philosophus in septimo ostenderat quod in moventibus et in mobilibus non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum; et hic iam ostendit quod motus semper fuit et semper erit; ulterius procedit ad inquirendum conditionem primi motus et primi motoris. et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod primus motus est sempiternus, et quod primum movens est omnino immobile; secundo ex hoc procedit ad ostendendum qualis sit primus motus, et qualis sit primus motor, ibi: at vero aliud facientibus principium etc.. prima autem pars dividitur in partes tres: in prima ponit sub quaestione quandam divisionem quinquemembrem; in secunda excludit tres partes propositae divisionis, ibi: omnia igitur quiescere etc.; tertio inquirit de duobus residuis membris, quod eorum sit verius, quia ex hoc dependet veritas quam inquirere intendit, ibi: omnia autem velle aliquando quidem etc.. LC-5N.-2 dicit ergo primo quod principium sequentis considerationis, qua inquirere intendimus de primo motu et primo motore, est quod pertinet ad dubitationem praedictam (quam scilicet movit solvendo secundam rationem): unde contingit quod quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt iterum, et non semper vel moventur vel quiescunt, ex quo ponitur motus sempiternus in communi? et dicit quod necesse est dispositionem rerum, quantum ad motum vel quietem, tripliciter se habere. quorum unus modus est, ut omnia semper quiescant, et nihil aliquando moveatur; secundus modus est, ut omnia semper moveantur, et nihil quiescat; tertius modus est, quod quaedam moveantur et quaedam quiescant. sed iste tertius modus iterum dividitur in tres modos. quorum primus est, quod quaedam moveantur et quaedam quiescant, ita tamen quod ea quae moventur, semper moveantur, et ea quae quiescunt, semper quiescant, et nihil sit quod quandoque moveatur et quandoque quiescat. secundus modus est e contrario, quod omnia sunt nata et moveri et quiescere, et nihil est quod semper moveatur vel semper quiescat. tertius modus huius secundae divisionis est, quod alia semper sint immobilia et nunquam moveantur; alia semper mobilia et nunquam quiescant; alia vero possint accipi cum utroque, scilicet cum motu et quiete, ita quod quandoque moveantur et quandoque quiescant. et istud ultimum membrum est nobis determinandum pro veritate, quia in hoc habentur solutiones omnium obiectorum. et quando hoc ostenderimus, habebimus finem quem intendimus in isto opere, scilicet pervenire ad primum motum sempiternum, et ad primum movens immobile. sic ergo tertium membrum primae divisionis dividitur in tria membra, et fiunt in universo quinque membra huius divisionis. est autem considerandum quod in tribus horum membrorum omnia entia ponuntur unius dispositionis; sicut patet in primo membro, quo dicitur omnia semper quiescere; et in secundo, quo dicitur omnia semper moveri; et in quarto, quo dicitur omnia quandoque quiescere et quandoque moveri. in uno autem membro, scilicet in tertio, dividuntur entia in duas dispositiones, scilicet quod quaedam semper moveantur, et quaedam semper quiescant. in uno etiam membro, scilicet in quinto, dividuntur entia in tres dispositiones, scilicet quod quaedam semper moveantur, quaedam nunquam moveantur, quaedam quandoque moveantur et quandoque non moveantur. et considerandum est quod in hoc ultimo membro non facit mentionem de quiete, sed de immobilitate: quia primus motor, qui nunquam movetur, non potest dici proprie quiescere; quia, ut in quinto dictum est, illud proprie quiescit, quod natum est moveri et non movetur. LC-5N.-3 deinde cum dicit: omnia igitur quiescere etc., excludit tria membra praedictae divisionis. et primo ponit quod non omnia quiescunt semper; secundo quod non omnia moventur semper, ibi: fere autem adhuc etc.; tertio excludit tertium membrum, quo dicebatur quod quae moventur, moventur semper, et quae quiescunt, quiescunt semper, ibi: at vero neque alia quidem etc.. circa primum tria ponit. quorum primum est, quod ex quadam intellectus infirmitate procedit, quod aliqui dicant omnia quiescere, et quod inquirant ad hoc aliquam sophisticam rationem, dimisso sensu: procedit enim ex hoc quod intellectus non est sufficiens ad dissolvendum sophisticas rationes, quae repugnant iis quae sunt manifesta secundum sensum. dictum est autem in i topicorum, quod non est curandum disputare contra quascumque positiones vel problemata, de quibus aliquis dubitat indigens sensu vel poena: unde contra istam positionem non oportet dubitare, propter stultitiam dicentis. secundum quod dicit est, quod ista dubitatio non est de aliquo particulari ente, sed universaliter de toto ente. neque etiam pertinet solum ad naturalem philosophum, sed quodammodo pertinet ad omnes scientias demonstrativas, et ad omnes opiniones, idest ad omnes artes quae utuntur quibusdam opinionibus, sicut rhetorica et dialectica: quia omnes artes et scientiae utuntur motu; practicae quidem, quasi dirigentes aliquos motus, naturalis autem philosophia, speculando naturam motus et mobilium. mathematici etiam utuntur motu imaginato, dicentes quod punctus motus facit lineam. metaphysicus autem considerat de primis principiis. sic igitur patet, quod destruere motum repugnat omnibus scientiis. error autem qui pertinet ad omnia entia et ad omnes scientias, non est reprobandus a naturali, sed a metaphysico. non ergo pertinet ad naturalem contra istum errorem disputare. tertium quod dicit est, quod irrationabiles et importunae dubitationes de principiis in doctrinis mathematicis, non pertinent ad mathematicum, ut eas removeat; et similiter est in aliis scientiis. et similiter nec ad physicum pertinet destruere huiusmodi positionem, quae repugnat suis principiis. in qualibet enim scientia supponitur pro principio definitio subiecti: unde et in scientia quae est de natura, supponitur quasi principium, quod natura sit principium motus. sic ergo per tria media apparet quod ad naturalem non pertinet contra hanc positionem disputare. LC-5N.-4 deinde cum dicit: fere autem etc., excludit secundum membrum, quo ponebatur ab heraclito omnia semper moveri. et primo comparat hanc opinionem praecedenti opinioni, quae ponebat omnia semper quiescere: et dicit quod dicere omnia moveri semper, ut heraclitus dixit, est quidem falsum et contra principia scientiae naturalis; sed tamen minus repugnat arti haec positio quam prima. et quod quidem repugnet arti manifestum est: quia tollit suppositionem scientiae naturalis, in qua ponitur quod natura non solum est principium motus, sed etiam quietis; et sic patet quod similiter naturale est quies, sicut et motus. unde sicut prima opinio, quae destruebat motum, erat contra scientiam naturalem; ita et haec positio quae destruit quietem. ideo autem dixit hanc opinionem esse minus praeter artem, quia quies nihil est aliud quam privatio motus: quod autem non sit privatio motus, magis potest latere quam quod non sit motus. sunt enim quidam motus parvi et debiles, qui vix possunt sentiri: et sic potest videri quod aliquid quiescat, quod non quiescit. sed motus magni et fortes latere non possunt: unde non potest dici quod decipiatur sensus in perceptione motus, sicut in perceptione quietis. et ideo secundo, ibi: et dicunt quidam etc., ostendit quomodo hanc secundam positionem aliqui posuerunt. et dicit quod quidam, scilicet heraclitus et eius sequaces, dixerunt quod omnia quae sunt, semper moventur, non solum quaedam, aut aliquando; sed motus latet sensum nostrum. qui si loquerentur de aliquibus motibus, eorum dictum sustineri posset: sunt enim aliqui motus qui nos latent. sed quia non determinant de quali motu loquantur, sed dicunt de omnibus motibus, ideo non est difficile contra illos obiicere; quia multi motus sunt, de quibus manifestum est quod non possunt semper esse. LC-5N.-5 tertio ibi: neque enim augeri etc., ponit rationes contra opinionem praedictam. et primo quantum ad motum augmenti; secundo quantum ad motum alterationis, ibi: similiter autem et in alteratione etc.. tertio quantum ad motum localem, ibi: et secundum quod fertur. ideo autem ab augmento incipit, quia heraclitus maxime inducebatur ad suam positionem ex consideratione augmenti. videbat enim aliquem augeri secundum aliquam modicam quantitatem in uno anno; et supponens augmentum esse continuum, credebat quod in qualibet parte illius temporis secundum aliquid illius quantitatis augeretur, et tamen non sentitur istud augmentum, quia fit in modica temporis parte; et sic arbitrabatur esse in aliis quae videntur quiescere. dicit ergo contra hoc aristoteles, quod non est possibile continue aliquid augeri vel minui, ita scilicet quod quantitas aucta dividatur secundum tempus, ita quod in qualibet parte aliquid eius augeatur: sed interponitur medium tempus post augmentum unius partis, in quo nihil augetur, sed fit dispositio ad augmentum sequentis partis. et hoc manifestat per similia. quorum primum est, quia videmus quod gutta pluviae multiplicata conterit lapidem. secundum exemplum est, quia videmus quod nascentia, idest plantae in lapidibus nascentes, lapides dividunt. nec possumus dicere quod si gutta multiplicata tantum fodit vel removet de lapide in tanto tempore, quod medietas guttarum prius in medio tempore removerit medietatem illius quantitatis; sed ita contingit hic, sicut in trahentibus navem. non enim si centum homines trahunt navem per tantum spatium in tanto tempore, sequitur quod media pars illorum moveat per medietatem spatii in eodem tempore, vel per idem spatium in duplo tempore, ut in septimo dictum est. ita etiam non sequitur, si multae guttae effodiunt lapidem, quod aliqua pars illarum guttarum prius removerit medietatem in aliquo tempore. et huius ratio est, quia illud quod removetur a lapide per multas guttas, est quidem divisibile in plura; sed tamen non seorsum aliquid illorum plurium a lapide removetur, sed simul omnes partes, prout sunt in potentia in toto remoto. et loquitur hic de primo quod removetur: nihil enim prohibet per longinquum tempus aliquam tam magnam quantitatem removeri a lapide per guttas, quod aliqua pars remota est prius per partem guttarum: est tamen devenire ad aliquod quantum remotum, quod totum simul removetur, et non pars post partem. in remotione ergo illius totius, nulla guttarum praecedentium aliquid removebat, sed disponebat tantum ad remotionem: ultima autem agit in virtute omnium, removendo id ad cuius remotionem ceterae disponebant. et similiter etiam est in motu diminutionis. non est enim necessarium quod si aliquid decrescit tantum in tanto tempore, licet illa quantitas in infinitum dividatur, quod semper in qualibet parte temporis aliquid illius quantitatis subtractum abeat; sed totum simul aliquando abibit. et similiter etiam est in augmento. et sic non oportet quod continue aliquid augeatur vel minuatur. LC-5N.-6 deinde cum dicit: similiter autem et in alteratione etc., contradicit praedictae positioni quantum ad alterationem; et hoc tribus rationibus. primo enim dicit quod similiter dicendum est in qualibet alteratione, sicut dictum est in augmento. quamvis enim corpus quod alteratur, sit partibile in infinitum, non tamen oportet quod propter hoc alteratio in infinitum dividatur, ita scilicet quod in qualibet parte temporis aliquid alterationis fiat; sed multoties fit velox alteratio, ita scilicet quod multae partes corporis alterati simul alterantur, sicut accidit in densatione sive congelatione aquae. tota enim aliqua aqua simul congelatur, non pars post partem (si tamen accipiatur multum de aqua, nihil prohibet partem post partem congelari)p est autem considerandum, quod hoc quod hic dicitur de alteratione et augmento, videtur contrariari iis quae dicta sunt in sexto, ubi ostensum est quod motus dividitur secundum divisionem temporis et mobilis et rei secundum quam est motus. sed sciendum est quod aristoteles in sexto determinabat de motu in communi, non applicando ad aliqua mobilia; et ideo ea quae ibi de motu tractavit, accipienda sunt secundum exigentiam continuitatis motus: hic autem loquitur de motu, applicando ad determinata mobilia, in quibus contingit aliquem motum interrumpi et non continuari, qui secundum rationem communem motus posset esse continuus. LC-5N.-7 secundam rationem ponit ibi: amplius cum infirmetur aliquis etc.. et dicit quod si aliquis qui infirmatur, debeat sanari, necesse est quod sanetur in aliquo tempore, et non in termino temporis. et necesse est ulterius quod ipsa mutatio sanationis tendat in determinatum terminum, scilicet in sanitatem, et in nihil aliud. sic ergo omnis alteratio requirit determinatum tempus et determinatum terminum (quia omnis alteratio est in contrarium, ut in quinto dictum est): nulla autem talis mutatio est semper continua: dicere ergo quod aliquid semper et continue alteretur, est dubitare de manifestis. LC-5N.-8 tertiam rationem ponit ibi: atque lapis etc.. et dicit quod lapis non fit neque durior neque mollior, etiam per temporis longinquitatem: et sic stultum est dicere quod omnia semper alterentur. LC-5N.-9 deinde cum dicit: et secundum quod fertur etc., contradicit praedictae opinioni quantum ad motum localem, dupliciter. primo quidem, quia aliqui motus locales et quietes ita sunt manifesti, quod latere non possunt: mirabile enim videtur si lateat quando lapis fertur deorsum, aut quando quiescit in terra. et sic non potest dici quod propter latentiam motus localis ponantur omnia semper moveri localiter. LC-5N.10 secundo ibi: amplius autem terra etc., ratiocinatur sic. terra et quodlibet aliud corpus naturale, quando sunt in propriis locis, ex necessitate naturae quiescunt, et non removentur ex propriis locis, nisi per violentiam: sed manifestum est quaedam corporum naturalium esse in propriis locis: necesse est ergo dicere quod quaedam quiescant secundum locum, et quod non omnia localiter moveantur. ultimo autem epilogando concludit, quod ex praemissis et aliis similibus potest aliquis scire, quod impossibile est aut semper omnia moveri, sicut dixit heraclitus, aut semper omnia quiescere, sicut dixit zeno et parmenides et melissus. LC-6N.-1 reprobatis duobus membris praemissae divisionis, hic reprobat tertium, quod scilicet poni posset entia dividi in duas dispositiones tantum, ita quod quaedam semper quiescerent; alia semper moverentur; et non sit tertium genus entium, quae quandoque moveantur, quandoque quiescant. hoc autem reprobat dupliciter. primo quidem, sicut et praedictas duas positiones, ex eo quod repugnat sensui. non solum enim videmus ad sensum quod quaedam moventur, per quod destruitur prima positio ponentium omnia quiescere semper; et quod quaedam quiescunt, per quod destruitur secunda positio ponentium omnia moveri semper: sed etiam videmus quod in eisdem rebus fiunt praedictae mutationes seu variationes de motu in quietem, et de quiete in motum; per quod apparet quod aliqua sunt quae quandoque moventur et quandoque quiescunt. LC-6N.-2 secundo ibi: et adhuc quia oppugnat etc., reprobat idem per hoc quod qui hanc dubitationem induceret, repugnaret iis quae sunt manifesta in natura. primo enim tolleretur motus augmenti: videmus enim motum augmenti esse in his quae non semper augebantur; alioquin, si semper augerentur, non esset augmentum ad determinatam quantitatem, sed in infinitum. secundo tollitur motus localis violentus: non enim est motus violentus, nisi sit aliquid quod extra naturam moveatur, quod prius quieverit secundum naturam; cum motus violentus non sit nisi recessus a quiete naturali. si ergo nullum quiescens potest moveri, sequetur quod id quod quiescit naturaliter, non possit postmodum per violentiam moveri. tertio excluditur generatio et corruptio per hanc positionem. generatio enim est mutatio de non esse in esse, corruptio vero de esse in non esse. ad hoc ergo quod aliquid corrumpatur, oportet quod prius fuerit ens per aliquod tempus; et ad hoc quod generetur, oportet quod prius fuerit non ens per aliquod tempus. quod autem per aliquod tempus est ens vel non ens, quiescit (ut large de quiete loquamur): si igitur nullum quiescens potest moveri, sequitur quod nihil quod non est per aliquod tempus, possit generari, et nihil quod est in aliquo tempore, possit corrumpi. quarto autem ulterius haec positio destruit universaliter omnem motum: quia in omni motu est quaedam generatio et corruptio, vel simpliciter vel secundum quid. quod enim in aliquid movetur sicut in terminum, generatur hoc, quantum ad motum alterationis et augmenti; aut in hoc, quantum ad motum localem; sicut quod movetur de nigro in album, aut de parvo in magnum, fit album aut magnum; quod autem movetur ad aliquem locum, fit existens in loco illo. sed ex quo aliquid mutatur sicut a termino a quo, corrumpitur hoc in motu alterationis et augmenti, ut nigrum aut parvum; aut ab hinc quantum ad motum localem. quia ergo in omni motu est generatio et corruptio, dum praedicta positio tollit generationem et corruptionem, per consequens tollit omnem motum. quia ergo haec quae dicta sunt, sunt impossibilia, manifestum fit quod quaedam moventur non quidem semper, sed aliquando; et quaedam quiescunt non semper, sed aliquando. LC-6N.-3 deinde cum dicit: omnia autem velle etc., inquirit de aliis duobus membris praemissae divisionis. et primo manifestat suam intentionem; secundo exequitur ipsam, ibi: moventium igitur et eorum quae moventur etc.. circa primum tria facit: primo ostendit ad quam positionem pertineat quartum membrum; secundo ea quae dicta sunt in isto capitulo recolligit, ibi: principium autem iterum faciendum etc.; tertio ostendit quid restat dicendum, ibi: reliquum ergo considerandum etc.. dicit ergo primo, quod ponere quod omnia quandoque quiescunt et quandoque moventur, hoc iam pertinet ad antiquas rationes, quas tetigimus disputantes de motus sempiternitate. hoc enim posuisse videtur praecipue empedocles, quod omnia quandoque moventur sub dominio amicitiae et litis, et quandoque quiescunt intermediis temporibus. LC-6N.-4 deinde cum dicit: principium autem etc., resumit ea quae dicta sunt in isto capitulo. et primo resumit divisionem supra positam; secundo reprobationem primae partis, qua ponitur omnia quiescere semper, ibi: quod quidem igitur non possibile etc.; tertio reprobationem aliorum duorum membrorum, ibi: similiter autem et impossibile etc.. dicit ergo primo, quod ad manifestandum magis intentionem sequentium, debemus incipere ab iis quae nuper determinavimus, sumentes idem principium quod prius; scilicet quod entia oportet primo quod se habeant in aliqua harum trium dispositionum, scilicet quod vel omnia quiescant, vel omnia moveantur, vel quod quaedam quiescant et quaedam moveantur. et hoc tertium iterum in tria dividitur: quia si eorum quae sunt, quaedam quiescunt et quaedam moventur, necesse est quod vel omnia sic se habeant quod quandoque quiescant et quandoque moveantur; vel quod quaedam semper quiescant, quaedam autem semper moveantur; vel quod cum iis duobus apponatur tertium membrum, scilicet quod alia sint quae quiescant aliquando et non semper, aliis quandoque motis et non semper. LC-6N.-5 deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., reprobat primum membrum. et dicit quod supra dictum est, quod non sit possibile omnia quiescere semper, sed et nunc etiam aliquid est addendum. et duo dicit contra hanc positionem. primo quidem quod necesse est ponere aliquem motum saltem in anima. quia si aliquis velit dicere quod secundum veritatem sic se habet quod nihil movetur, sicut dixerunt sequentes melissum, qui posuit quod ens est infinitum et immobile: sed tamen non ita videtur secundum sensum, sed multa entium moventur, ut sensus iudicat. si ergo aliquis dicat quod ista opinio est falsa, qua opinamur quaedam moveri; adhuc sequitur quod motus sit. quia si opinio falsa est, motus est; et universaliter si opinio est, motus est; et similiter si phantasia est, motus est. et hoc ideo, quia phantasia est quidam motus sensitivae partis, factus a sensu secundum actum. opinio etiam quidam motus est rationis, ex aliquibus ratiocinationibus procedens. sed adhuc manifestius sequitur quod motus sit in opinione vel phantasia, si aliquando videatur nobis sic esse, aliquando aliter: quod contingit cum quandoque videntur nobis aliqua quiescere, quandoque vero non quiescere. sic ergo omnino sequitur quod motus sit. secundo contra hanc opinionem dicit, quod apponere intentionem ad destruendum hanc opinionem, et quaerere rationem ad probandum illas res quas debemus habere in maiori dignitate quam quod ratione indigeant, quia scilicet habentur ut per se manifesta: hoc inquam facere nihil est aliud quam male iudicando discernere inter melius et peius in moralibus, et inter credibile et incredibile in logicis, et inter principium et non principium in demonstrativis. qui enim quaerit rationem ad probandum ea quae per se sunt manifesta, et sic habentur ut principia, non cognoscit ea esse principia, dum ea per alia principia probare intendit. similiter videtur quod non sciat cognoscere quid sit credibile et incredibile; quia id quod est per se credibile, per aliud probare intendit, ac si non esset per se credibile. nec etiam inter melius et peius posse discernere videtur, qui magis manifesta per minus manifesta probat. est autem per se manifestum aliqua moveri: non ergo ad hoc debet esse nostra intentio, ut hoc rationibus probare nitamur. LC-6N.-6 deinde cum dicit: similiter autem et impossibile etc., excludit alia duo membra praemissae divisionis. et dicit quod sicut impossibile est omnia quiescere semper, ita etiam impossibile est omnia moveri semper; aut etiam quod alia semper moveantur et alia semper quiescant, ita quod nihil sit quod quandoque moveatur et quandoque quiescat. contra omnia haec sufficit fidem facere per unum medium: quia scilicet videmus quod quaedam quandoque moventur et quandoque iterum quiescunt. unde manifestum est quod impossibile est dicere quod omnia continue quiescant, quod erat primum membrum, et quod omnia continue moveantur, quod erat secundum membrum; vel quod quaedam semper moveantur et quaedam semper quiescant, et nihil sit medium. LC-6N.-7 deinde cum dicit: reliquum ergo etc., ostendit quid restat dicendum: et concludit ex praemissis, quod cum tria membra praemissae divisionis stare non possint, relinquitur considerandum quod membrum aliorum duorum sit verius: utrum scilicet quod omnia sint possibilia moveri et quiescere; aut quaedam sint possibilia moveri et quiescere, ita tamen quod aliqua sint quae semper quiescant, et aliqua quae semper moveantur. hoc enim ultimum est quod demonstrare intendimus. sic enim ostendetur primum motum esse sempiternum, et primum motorem esse immobilem. LC-7N.-1 postquam philosophus suam intentionem manifestavit, hic incipit prosequi suam intentionem: scilicet non omnia quandoque moveri et quandoque quiescere; sed aliquid esse omnino immobile, aliquid autem quod semper movetur. dividitur autem ista pars in duas: in prima ostendit primum movens esse immobile; in secunda ostendit primum mobile semper moveri, ibi: at vero si aliquod est etc.. prima pars dividitur in duas: in prima ostendit primum movens esse immobile ex ordine moventium et mobilium; in secunda ex sempiternitate motus, ibi: et iterum considerans etc.. prima pars dividitur in partes duas: in prima ostendit primum movens esse immobile; in secunda ostendit ipsum esse perpetuum, ibi: quoniam autem oportet etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quoddam quod est necessarium ad probationem sequentium, scilicet quod omne quod movetur ab alio moveatur; secundo ostendit propositum, ibi: hoc autem dupliciter etc.. ostenderat siquidem supra in principio septimi, omne quod movetur ab alio moveri, ratione communi accepta ex parte ipsius motus: sed quia incepit applicare motum ad res mobiles, illud quod supra universaliter est ostensum, hic ostendit universaliter verificari in omnibus mobilibus et moventibus. unde prima pars dividitur in partes duas: in prima ponit divisionem moventium et mobilium; in secunda manifestat propositum in singulis, ibi: et maxime moveri etc.. circa primum duo facit: primo dividit moventia et mobilia; secundo manifestat positam divisionem, ibi: quod enim ipsum a seipso etc.. LC-7N.-2 primo ergo ponit tres divisiones moventium et mobilium. quarum prima est, quod moventium et mobilium quaedam movent seu moventur per accidens, quaedam autem per se. et accipit hic per accidens large, secundum quod comprehendit sub se etiam quod est secundum partem. unde exponens quod dixerat per accidens, subdit quod per accidens moveri aut movere dicitur dupliciter. primo quidem dicuntur movere per accidens, quaecumque movere dicuntur ex eo quod insunt aliquibus moventibus; sicut cum dicitur musicum sanare, quia is cui inest musicum, sanat: et similiter dicuntur moveri per accidens, ex eo quod insunt iis quae moventur, vel sicut locatum in loco, prout dicimus hominem moveri quia navis movetur in qua est; vel sicut accidens in subiecto, prout dicimus album moveri quia corpus movetur. alio modo dicuntur aliqua movere vel moveri per accidens, quia movent aut moventur secundum partem; sicut homo dicitur percutere aut percuti, quia manus percutitur aut percutit. per se autem dicuntur moveri aut movere, per remotionem duorum praedictorum: quia scilicet nec dicuntur movere aut moveri ex eo quod sint in aliis quae movent aut moveantur; neque ex eo quod aliqua pars ipsorum moveat aut moveatur. omissis igitur iis quae movent et moventur per accidens, subdividit ea quae moventur per se. primo quidem, quia eorum quae moventur per se, alia moventur a seipsis, sicut animalia, alia vero ab aliis, sicut inanimata. tertiam divisionem ponit, quia alia moventur secundum naturam, alia extra naturam. LC-7N.-3 deinde cum dicit: quod enim ipsum etc., manifestat qualiter inveniatur secundum naturam et extra naturam in iis quae moventur a seipsis, et quae moventur ab alio. et primo dicit de iis quae moventur a seipsis (sicut sunt animalia, quae movent seipsa), quod moventur secundum naturam. quod probat per hoc quod moventur a principio intrinseco: illa autem dicimus a natura moveri, quorum principium motus in ipsis est. unde manifestum est quod motus animalis, quo movet seipsum, si comparetur ad totum animal, est naturalis: quia est ab anima, quae est natura et forma animalis. sed si comparetur ad corpus, contingit huiusmodi motum esse et naturalem et extra naturam: hoc enim considerandum erit secundum differentiam motus et elementi ex quo constat animal. si enim animal constat ex elemento gravi praedominanti, sicut corpus humanum, et moveatur sursum, erit motus violentus quantum ad corpus: si vero moveatur deorsum, erit motus corpori naturalis. si autem essent aliqua animalia corpore aerea, ut quidam platonici posuerunt, de illis esset e contrario dicendum. secundo manifestat qualiter inveniatur motus violentus et naturalis in iis quae moventur ab alio. et dicit quod horum quaedam moventur secundum naturam, ut ignis sursum et terra deorsum: quaedam vero extra naturam, ut terra sursum et ignis deorsum, qui est motus violentus. tertio ponit alium modum innaturalis motus in animalibus: secundum scilicet quod multoties partes animalium moventur extra naturam, si considerentur rationes et modi naturalis motus in partibus animalium; sicut homo brachia flectit ad anterius, tibias autem ad posterius; canes vero et equi et huiusmodi animalia anteriores pedes ad posterius, posteriores vero ad anterius. si autem fiat motus in animalibus per contrarium, erit motus violentus et extra naturam. LC-7N.-4 deinde cum dicit: et maxime moveri etc., probat omne quod movetur, ab alio moveri. et primo ostendit in quibus sit manifestum; secundo ostendit de iis in quibus est dubium, ibi: maxime autem dubitatur etc.. relictis autem iis quae moventur per accidens, quia ipsa non moventur, sed dicuntur moveri ex eo quod quaedam alia moventur: inter ea quae per se moventur, maxime in his quae moventur per violentiam et extra naturam, manifestum est quod id quod movetur, ab alio movetur. manifestum est enim quod ea quae per violentiam moventur, ab alio moventur, ex ipsa violenti definitione. est enim violentum, ut dicitur in iii ethicorum, cuius principium est extra, nil conferente vim passo. post ista vero quae moventur per violentiam, manifestum est quod id quod movetur ab alio movetur, in iis quae moventur secundum naturam a seipsis, sicut animalia dicuntur seipsa movere. in iis enim manifestum est quod aliquid ab alio movetur: sed dubium potest esse quomodo oporteat accipere in ipsis movens et quod movetur. quantum enim ex primo aspectu apparet, et secundum quod multis videtur, sicut in navibus et in aliis artificialibus quae non sunt secundum naturam, diversum est quod movet ab eo quod movetur, sic et in animalibus: videtur enim quod hoc modo se habeat anima quae movet, ad corpus quod movetur, sicut nauta ad navim, ut dicitur in ii de anima. et per hunc modum videtur quod totum animal seipsum moveat, inquantum una pars eius aliam movet. utrum autem se habeat anima ad corpus sicut nauta ad navim, in libro de anima inquirendum relinquit. quod autem sic aliquid dicatur seipsum movere, inquantum una pars eius movet et alia movetur, in sequentibus ostendetur. LC-7N.-5 deinde cum dicit: maxime autem dubitatur etc., manifestat propositum in iis in quibus est magis dubium. et circa hoc tria facit: primo ponit in quibus sit magis dubium omne quod movetur ab alio moveri, quia scilicet in gravibus et levibus, cum secundum naturam moventur; secundo ostendit quod huiusmodi non movent seipsa, ibi: et namque ipsa a seipsis etc.; tertio ostendit a quo moveantur, ibi: sed accidit et haec etc.. dicit ergo primo, quod ex quo maxime manifestum est quod movetur ab alio moveri, in iis quae moventur per violentiam, et post haec in iis quae movent seipsa; maxime videtur dubium in residuo membro ultimae divisionis, scilicet in his quae non movent seipsa, et tamen moventur naturaliter. ultimam autem divisionem dicit istam, scilicet quod eorum quae moventur non a seipsis sed ab alio, quaedam moventur extra naturam, quaedam vero e contrario moventur secundum naturam. et in istis dubium est a quo moveantur: sicut sunt gravia et levia, quae quidem in contraria loca moventur per violentiam, sed in propria secundum naturam, leve scilicet sursum, grave vero deorsum; sed a quo moveantur non est manifestum cum moventur secundum naturam, sicut est manifestum cum moventur extra naturam. LC-7N.-6 deinde cum dicit: et namque ipsa a seipsis etc., probat quod huiusmodi non movent seipsa, quatuor rationibus. quarum prima est, quod movere seipsum pertinet ad rationem vitae, et est proprie animatorum: motu enim et sensu discernimus animatum ab inanimato, ut dicitur in i de anima. manifestum est autem haec non esse viva, seu animata. non ergo movent seipsa. LC-7N.-7 secunda ratio ponitur ibi: et facere stare etc.: quae talis est. quaecumque movent seipsa, possunt etiam sibi esse causa quietis; sicut videmus quod animalia per suum appetitum moventur et stant. si ergo gravia et levia moverent seipsa motu naturali, possent facere stare seipsa; sicut si aliquis est sibi causa ambulandi, est etiam sibi causa non ambulandi. hoc autem videmus esse falsum: quia huiusmodi non quiescunt extra propria loca, nisi propter aliquam causam extrinsecam prohibentem motum ipsorum. ergo non movent seipsa. sed quia posset aliquis dicere quod huiusmodi, etsi non sint sibi causa standi extra propria loca, sunt tamen sibi causa standi in propriis locis, subiungit tertiam rationem ibi: quare si in ipso est etc.: quae talis est. irrationabile est dicere, quod illa quae movent seipsa, moveantur solum a seipsis secundum unum motum, et non pluribus motibus: quia quod movet seipsum, non habet motum determinatum ab alio, sed ipsum sibi determinat motum; et quandoque determinat sibi hunc motum, et quandoque alium. unde est in potestate eius quod movet seipsum quod determinet sibi hunc vel illum motum. si ergo gravia et levia moverent seipsa, sequeretur quod si in potestate ignis esset quod moveretur sursum, quod in potestate eius esset quod moveretur deorsum; quod nunquam videmus accidere, nisi ex causa extrinseca. non igitur movent seipsa. est autem sciendum, quod istae duae rationes sunt probabiles secundum ea quae apparent de moventibus seipsa quae sunt apud nos, quae quandoque inveniuntur moveri hoc motu, quandoque alio, quandoque etiam quiescere. unde non dixit impossibile est, sed irrationabile; quo modo loquendi in probabilibus uti consuevit. ostendet enim inferius, quod si aliquid est movens seipsum, in quo movens est omnino immobile, quod illud semper movetur, et uno motu: sed tamen hoc non posset dici in gravibus et levibus, in quibus non est aliquid quod non moveatur per se vel per accidens, cum etiam generentur et corrumpantur. LC-7N.-8 quartam rationem ponit ibi: amplius quomodo etc.: quae talis est. nullum continuum movet seipsum: gravia autem et levia sunt continua: ergo nihil horum movet seipsum. quod autem nullum continuum seipsum moveat, sic probat. quia movens ad motum se habet, sicut agens ad patiens: cum autem agens sit contrarium patienti, necesse est quod dividatur id quod est aptum natum agere, ab eo quod est aptum natum pati: secundum ergo quod aliqua sunt non contacta ad invicem, sed sunt omnino unum et continuum et quantitate et forma, secundum hoc non possunt pati ab invicem. sic ergo sequitur quod nullum continuum moveat seipsum, sed necesse est quod movens dividatur ab eo quod movetur; sicut apparet cum res inanimatae moventur ab animatis, ut lapis a manu. unde et in animalibus quae movent seipsa, est magis quaedam colligatio partium, quam perfecta continuatio: sic enim una pars potest moveri ab alia, quod non invenitur in gravibus et levibus. LC-8N.-1 postquam ostendit quod gravia et levia non movent seipsa, hic ostendit a quo moveantur. et primo ostendit a quo moveantur; secundo concludit principale intentum, ibi: si igitur omnia quae moventur etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod naturaliter moventur ab aliquo; secundo inquirit a quo moveantur, ibi: quoniam autem quod potentia etc.. dicit ergo primo, quod etsi gravia et levia non moveant seipsa, tamen moventur ab aliquo. et hoc potest manifestari, si distinguantur causae moventes. sicut enim in his quae moventur, est accipere quaedam secundum naturam moveri, et quaedam extra naturam; ita et in moventibus quaedam movent extra naturam, ut vectis, idest baculus, qui non naturaliter motivus est corporis gravis, puta lapidis; quaedam vero movent secundum naturam, sicut quod est actu calidum naturaliter movet id quod secundum suam naturam est potentia calidum; et similiter est in aliis talibus. et sicut quod est in actu naturaliter movet, ita id quod est in potentia naturaliter movetur, vel secundum qualitatem, vel secundum quantitatem, vel secundum ubi. et quia in secundo dixerat quod illa moventur naturaliter, quorum principium motus in ipsis est per se, et non secundum accidens; ex quo posset videri quod id quod est in potentia tantum calidum, cum fit calidum, non movetur naturaliter, tanquam principio activo motus exterius existente: quasi ad hanc obiectionem excludendam subiungit: cum habeat principium huiusmodi in seipso, et non secundum accidens; quasi dicat quod ad hoc quod motus sit naturalis, sufficit quod huiusmodi principium, scilicet potentia, de qua fecerat mentionem, sit in eo quod movetur, per se et non per accidens, sicut scamnum est potentia combustibile, non inquantum est scamnum, sed inquantum est lignum. unde hoc quod dixerat, non secundum accidens, exponens, subdit quod contingit idem subiectum esse et quantum et quale, sed unum eorum per accidens se habet ad aliud, et non per se: quod ergo est potentia quale, est etiam potentia quantum, sed per accidens. quia igitur quod est in potentia, naturaliter movetur ab alio quod est in actu: nihil autem secundum idem est potentia et actu: sequitur quod neque ignis neque terra neque aliquid aliud moveatur a se, sed ab alio. moventur quidem ignis et terra ab alio, sed per violentiam, cum motus eorum est extra naturalem ipsorum potentiam: sed naturaliter moventur, cum moventur in actus proprios, ad quos sunt in potentia secundum suam naturam. LC-8N.-2 deinde cum dicit: quoniam autem quod potentia etc., ostendit a quo moveantur: et quia quod est in potentia movetur ab eo quod est in actu, primo distinguit potentiam; secundo ex hoc ostendit a quo huiusmodi moveantur, ibi: potentia autem est leve etc.. circa primum tria facit: primo ostendit necessarium esse cognoscere quot modis aliquid dicitur esse in potentia; secundo manifestat, ibi: est autem potentia etc.; tertio solvit ex hoc quandam quaestionem, ibi: et tamen quaeritur etc.. dicit ergo primo, quod ideo non est manifestum a quo gravia et levia moventur suis motibus naturalibus, ut puta ignis sursum et terra deorsum, quia ens in potentia dicitur multipliciter. LC-8N.-3 deinde cum dicit: est autem potentia etc., distinguitur esse in potentia: et primo in intellectu; secundo in qualitate, ibi: similiter autem haec se habent etc.; tertio in motu locali, ibi: similiter autem se habet etc.. dicit ergo primo, quod aliter est in potentia ad scientiam ille qui addiscit et nondum habet habitum scientiae, et ille qui iam habet habitum scientiae sed non considerat utens habitu. ex prima autem potentia in secundam reducitur aliquid, cum activum suo passivo coniungitur; et tunc passivum per praesentiam activi fit in tali actu, qui adhuc est in potentia; sicut addiscens per actionem docentis reducitur de potentia in actum, cui actui coniungitur altera potentia. et sic existens in prima potentia, fit in alia potentia: quia iam habens scientiam, sed non considerans, quodammodo est in potentia ad actum scientiae, sed non eodem modo, sicut antequam addisceret. ergo de prima potentia reducitur in actum cui coniungitur secunda potentia, per aliquod agens, scilicet per docentem. sed quando sic se habet quod habet habitum scientiae, non oportet quod reducatur in secundum actum per aliquod agens, sed statim per seipsum operatur considerando, nisi sit aliquid prohibens, puta occupatio vel infirmitas aut voluntas. vel si non impeditus non posset considerare, tunc non esset in habitu scientiae, sed in eius contrario, scilicet in ignorantia. LC-8N.-4 deinde cum dicit: similiter autem haec etc., manifestat idem in qualitatibus. et dicit quod sicut dictum est de potentia ad sciendum in anima, ita est etiam in corporibus naturalibus. corpus enim cum est actu frigidum, est potentia calidum, sicut ignorans est potentia sciens: sed cum fuerit productum per transmutationem ut habeat formam ignis, tunc iam est ignis in actu, habens virtutem operandi; et operatur statim comburendo, nisi aliquid prohibeat in contrarium agendo, vel qualitercumque aliter impediat, puta subtrahendo combustibile; sicut dictum est quod postquam aliquis addiscendo factus est sciens, statim considerat, nisi aliquid impediat. LC-8N.-5 deinde cum dicit: similiter autem se habet et circa grave etc.; manifestat idem in motu locali gravium et levium. et dicit quod similiter leve fit ex gravi, sicut calidum ex frigido; ut puta cum aer, qui est levis, fit ex aqua, quae est gravis. haec ergo, scilicet aqua, primo est in potentia levis, et postmodum fit levis in actu; et tunc statim habet operationem suam, nisi aliquid prohibeat. sed iam levis existens comparatur ad locum sicut potentia ad actum (actus enim levis, inquantum huiusmodi, est esse in aliquo loco determinato, scilicet sursum): sed prohibetur ne sit sursum, per hoc quod est in contrario loco, scilicet deorsum, quia non potest esse simul in duobus locis: unde illud quod detinet leve deorsum, prohibet ipsum esse sursum. et sicut dictum est in motu locali, ita etiam dicendum est de motu secundum quantitatem vel qualitatem. LC-8N.-6 deinde cum dicit: et tamen quaeritur etc., solvit quandam quaestionem secundum praemissa. licet enim actus levis sit esse sursum, tamen a quibusdam quaeritur quare gravia et levia moventur in propria loca. sed causa huius est, quia habent naturalem aptitudinem ad talia loca. hoc enim est esse leve, habere aptitudinem ad hoc quod sit sursum: et haec est etiam ratio gravis, habere aptitudinem ad hoc quod sit deorsum. unde nihil est aliud quaerere quare grave movetur deorsum, quam quaerere quare est grave. et sic illud idem quod facit ipsum grave, facit ipsum moveri deorsum. LC-8N.-7 deinde cum dicit: potentia autem est leve etc., ex praemissis ostendit quid moveat gravia et levia. et dicit quod cum id quod est in potentia, moveatur ab eo quod est in actu, sicut dictum est, considerandum est quod multipliciter dicitur aliquid esse in potentia leve vel grave. uno enim modo, cum adhuc est aqua, est in potentia ad leve: alio autem modo, cum iam ex aqua factus est aer, est tamen adhuc in potentia ad actum levis, quod est esse sursum, sicut habens habitum scientiae et non considerans, adhuc dicitur esse in potentia; contingit enim quod id quod est leve, impediatur ne sit sursum. si ergo auferatur illud impedimentum, statim agit ad hoc quod sit sursum ascendendo; sicut etiam dictum est in qualitate, quod quando est quale in actu, statim tendit in suam actionem; sicut ille qui est sciens, statim considerat, nisi aliquid prohibeat. et similiter in motu quantitatis: quia ex quo facta est additio quanti ad quantum, statim sequitur extensio in corpore augmentabili, nisi aliquid prohibeat. sic ergo patet quod illud quod movet, idest removet hoc quod est prohibens et sustinens, idest detinens, quodammodo movet et quodammodo non movet: puta si columna sustineat aliquod grave, et sic impediat ipsum descendere, ille qui divellit columnam, quodammodo dicitur movere grave columnae superpositum; et similiter ille qui removet lapidem qui impedit aquam effluere a vase, dicitur quodammodo movere aquam. dicitur enim movere per accidens, et non per se: sicut si sphaera, idest pila, repercutiatur a pariete, per accidens quidem mota est a pariete, non autem per se; sed a primo proiiciente per se mota est. paries enim non dedit ei aliquem impetum ad motum, sed proiiciens: per accidens autem fuit, quod dum a pariete impediretur ne secundum impetum ferretur, eodem impetu manente, in contrarium motum resilivit. et similiter ille qui divellit columnam, non dat gravi superposito impetum vel inclinationem ad hoc quod sit deorsum: hoc enim habuit a primo generante, quod dedit ei formam quam sequitur talis inclinatio. sic igitur generans est per se movens gravia et levia, removens autem prohibens, per accidens. concludit igitur manifestum esse ex dictis, quod nihil horum, scilicet gravium et levium, movet seipsum: sed tamen motus eorum est naturalis, quia habent principium motus in seipsis; non quidem principium motivum aut activum, sed principium passivum, quod est potentia ad talem actum. ex quo patet contra intentionem philosophi esse, quod in materia sit principium activum, quod quidam dicunt esse necessarium ad hoc quod sit motus naturalis: sufficit enim ad hoc passivum principium, quod est potentia naturalis ad actum. LC-8N.-8 deinde cum dicit: si igitur omnia quae moventur etc., concludit conclusionem principaliter intentam in toto capitulo. et dicit quod si hoc verum est, quod omnia quae per se moventur, aut moventur secundum naturam, aut extra naturam et per violentiam; et de illis quae moventur per violentiam, manifestum est quod omnia moventur non solum a quodam movente, sed etiam a movente alio extrinseco; et iterum inter ea quae moventur secundum naturam, quaedam moventur a seipsis, in quibus manifestum est quod moventur ab aliquo, non quidem extrinseco, sed intrinseco; quaedam etiam sunt quae moventur secundum naturam, non tamen a seipsis, sicut gravia et levia, et haec etiam ab aliquo moventur, ut ostensum est (quia aut moventur per se a generante, quod facit ea esse gravia et levia; aut moventur per accidens ab eo quod solvit, idest removet, ea quae impediunt vel removent naturalem motum): sic ergo patet quod omnia quae moventur, moventur ab aliquo vel intrinseco motore vel extrinseco, quod dicit ab alio moveri. LC-9N.-1 postquam philosophus ostendit quod omne quod movetur ab alio movetur, hic incipit ostendere quod necesse est devenire ad aliquod primum movens immobile. et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod necesse est devenire ad aliquod primum, quod vel sit immobile, vel moveat seipsum; in secunda ostendit quod etiam si deveniatur ad aliquod primum quod moveat seipsum, necesse est tamen ulterius devenire ad aliquod primum movens immobile, ibi: necesse igitur omne quod movetur etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod non est possibile quod in infinitum aliquid ab alio moveatur; in secunda quod non est necessarium quod omne movens moveatur, ibi: ad dicta autem etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum ascendendo in ordine mobilium et moventium; secundo descendendo, ibi: amplius autem et sic ipsam etc.. circa primum duo facit: primo praemittit quaedam necessaria ad propositi ostensionem; secundo inducit rationem ad propositum ostendendum, ibi: si ergo necesse etc.. LC-9N.-2 praemittit autem duo: quorum primum est divisio moventis. cum enim dictum sit quod omne motum ab aliquo movetur, contingit aliquid esse movens dupliciter. uno modo quando non movet propter seipsum, idest propria virtute, sed quia est motum ab aliquo alio movente; et hoc est secundum movens. alio modo aliquid movet propter seipsum, idest propria virtute, non quia est motum ab alio. contingit autem quod tale movens moveat dupliciter. uno modo ita quod primum movens moveat proximum post ultimum, idest id quod est sibi proximum post secundum movens; et hoc contingit quando primum movens movet mobile per unum tantum medium. alio vero modo movens movet mobile per plura media, ut patet cum baculus movet lapidem et movetur a manu, quae movetur ab homine, qui non movet eo quod ab aliquo alio moveatur: sic ergo homo est primum movens propter seipsum, et movet lapidem per plura media; si autem moveret lapidem manu, moveret per unum medium tantum. LC-9N.-3 secundo ibi: utraque igitur movere dicimus etc., ponit comparationem primi moventis et secundi. cum enim tam primum movens quam ultimum movere dicamus, dicimus quod magis movet primum movens quam ultimum. et hoc patet per duas rationes. quarum prima est, quod primum movens movet secundum movens, sed non e converso. secunda ratio est, quia secundum movens non potest movere sine primo, sed primum movens potest movere sine secundo; sicut baculus non potest movere lapidem nisi moveatur ab homine, sed homo potest movere etiam sine baculo. LC-9N.-4 deinde cum dicit: si ergo necesse etc., ostendit propositum secundum praemissa. ostensum est enim quod omne quod movetur, ab aliquo movetur. illud autem a quo movetur, aut movetur aut non movetur; et si movetur, aut ab alio movetur aut non. haec autem duo, scilicet quod movetur ab alio, et quod movetur non ab alio, sic se habent quod posito uno ponitur aliud, et non e converso. quia si sit aliquid quod movetur ab alio, necesse est devenire ad aliquod primum quod non movetur ab alio; sed si ponatur aliquod primum huiusmodi, scilicet quod non moveatur ab alio, non est necessarium ulterius ponere alterum, scilicet quod movetur ab alio. et hoc quidem per se manifestum est: sed primum poterat esse dubium, scilicet quod si invenitur aliquid quod movetur ab alio, quod inveniatur aliquod primum quod non movetur ab alio; et ideo consequenter hoc probat sic. quia si aliquid movetur ab alio, et iterum illud ab alio, et nunquam est devenire ad aliquid quod non moveatur ab alio, sequitur quod sit procedere in infinitum in moventibus et motis. et hoc quidem esse impossibile, supra probatum est in septimo: sed hic probat certiori via, quia in infinitis non est aliquid primum. si ergo moventia et mota procedant in infinitum, non erit aliquid primum movens. iam autem dictum est, quod si primum movens non movet, nec ultimum movet: non ergo erit aliquod movens: quod est manifeste falsum. non est ergo procedere in infinitum in hoc quod aliquid moveatur ab alio. si ergo detur quod omne quod movetur ab aliquo movetur, ut ostensum est; et iterum supponatur quod primum movens movetur: cum probatum sit quod non moveatur ab alio, necesse est quod moveatur a seipso. est autem in hac ratione attendendum, quod primum movens moveri non est hic probatum; supponit autem hoc secundum communem opinionem platonicorum. quantum autem ad virtutem rationis, non magis concluditur quod primum movens moveat seipsum, quam quod sit immobile: unde in sequentibus hanc eandem conclusionem sub disiunctione inducit, ut infra patebit. LC-9N.-5 deinde cum dicit: amplius autem et sic ipsam etc., probat idem descendendo. et est eadem ratio cum praemissa quantum ad virtutem inferendi, differens autem secundum ordinem processus: iterat autem eam ad maiorem manifestationem. dicit ergo quod praedictam rationem contingit alio modo prosequi. et praemittit propositiones habentes eandem rationem veritatis cum supra praemissis, sed alio ordine. supra enim praemisit quod omne quod movetur ab alio movetur, et quod illud a quo movetur, movet vel propter seipsum, vel propter aliud prius movens; quod erat procedere ascendendo. hic autem e converso descendendo procedit, dicens quod omne movens movet aliquid et movet aliquo, vel seipso vel alio inferiori movente; sicut homo movet lapidem vel ipse per seipsum vel per baculum, et ventus proiicit ad terram aliqua aut suo impulsu aut per lapidem quem movit. iterum supra praemiserat quod ultimum movens non movet sine primo, sed e converso: loco cuius hic dicit, quod id quo aliquid movet sicut instrumento, impossibile est quod aliquid moveat sine principali movente quod movebat ipsum, sicut baculus sine manu; sed si aliquid movet per seipsum sicut principale movens, non est necesse esse aliud instrumentum quo moveat. et hoc magis manifestum est in instrumentis quam in mobilibus ordinatis, licet habeat eandem veritatem; quia non quilibet consideraret secundum movens esse instrumentum primi. sicut etiam supra dixerat deducendo, quod si sit aliquid quod movetur ab alio, necesse est esse aliquid quod non movetur, sed non e converso: ita hic dicit descendendo, quod si inveniatur quod illud quo movens movet, sit alterum, sicut instrumentum, necesse est esse aliquid quod movebit non aliquo instrumento, sed per seipsum, aut procedetur in infinitum in instrumentis; quod est idem ac si procederetur in infinitum in moventibus, quod est impossibile, ut supra ostensum est. si ergo est aliquid movens id quod movetur, necesse est stare et non in infinitum ire. quia si baculus movet eo quod movetur a manu, sequitur quod manus moveat baculum; si autem et manum aliquid aliud movet, etiam sequitur e converso quod aliquod movens moveat manum; et ita oportet quod sicut proceditur in instrumentis motis, ita procedatur in moventibus quae movent instrumenta. non est autem procedere in infinitum in moventibus, ut supra ostensum est; ergo neque in instrumentis. cum ergo semper alterum quod movetur, moveatur alio movente, et non sit procedere in infinitum; necesse est esse aliquod primum movens quod moveat per seipsum, et non per aliquod instrumentum. si ergo detur quod hoc primum quod movet per seipsum, movetur quidem, sed non est aliquid aliud movens ipsum (quia sic et ipsum esset instrumentum); sequitur ex necessitate quod ipsum seipsum moveat: supposito, secundum platonicos, quod omne movens movetur. unde et secundum istam rationem illud quod movetur, aut statim movebitur a movente quod movet seipsum, aut aliquando erit devenire in aliquod tale movens quod seipsum moveat. LC-9N.-6 deinde cum dicit: ad dicta autem etc.; ostendit quod non omne movens movetur, ut in prioribus rationibus supponebatur. et circa hoc duo facit: primo probat quod non omne movens movetur; secundo tam ex hoc quam ex superioribus rationibus concludit principale propositum, ibi: non ergo necesse semper moveri etc.. dicit ergo primo, quod supra praedicta possunt etiam addi haec ad nostrum propositum ostendendum. et circa hoc tria facit: primo praemittit quandam divisionem; secundo destruit unam partem, ibi: primum quidem igitur etc.; tertio destruit aliam partem, ibi: at vero si non secundum accidens etc.. dicit ergo primo, quod si omne quod movetur, movetur ab eo quod movetur, quod est omne movens moveri, hoc potest esse dupliciter: uno modo quod hoc inveniatur per accidens in rebus ut movens moveatur, ita scilicet quod movens non moveat propter id quod movetur (ut si dicamus aedificatorem esse musicum, non quia musicus est, sed per accidens); aut non est per accidens quod movens moveatur, sed per se. LC-9N.-7 deinde cum dicit: primum quidem etc., destruit primum membrum tripliciter. primo quidem tali ratione. nihil quod est per accidens, est necessarium: quod enim inest alicui per accidens, non ex necessitate inest ei, sed contingit non inesse, sicut musicum aedificatori. si igitur moventia per accidens moventur, sequitur quod contingat ea non moveri; sed cum tu ponas quod omne movens movetur, consequens est quod si non moventur moventia, quod non moveant; sequitur ergo quod aliquando nihil moveatur. hoc autem est impossibile, quia ostensum est supra, quod necesse est motum semper esse. istud autem impossibile non sequitur ex hoc quod supposuimus moventia non moveri: quia si hoc est per accidens quod movens moveatur, moventia non moveri erit possibile; possibili autem posito, nullum sequitur impossibile. relinquitur ergo quod aliud ex quo sequitur, sit impossibile, scilicet quod omne movens moveatur. LC-9N.-8 secundo ibi: et rationabiliter hoc accidit etc., probat idem alia probabili ratione: quae talis est. in motu tria inveniuntur: quorum unum est mobile quod movetur, aliud autem est movens, tertium est instrumentum quo movens movet. in istis autem tribus manifestum est quod id quod movetur, necesse est moveri, sed non est necesse quod moveat. instrumentum autem quo movens movet, necesse est et movere et moveri (movetur autem a principali movente, et movet ultimum motum): unde et omne quod movet et movetur, habet rationem instrumenti. ideo autem instrumentum quo movens movet, et movetur et movet, quia communicat cum utroque, existens in quadam identitate ad id quod movetur. et hoc maxime manifestum est in motu locali: necesse est enim quod a primo movente usque ad ultimum motum, omnia se tangant ad invicem; et sic patet quod instrumentum medium est idem per contactum cum mobili, et sic simul movetur cum ipso, inquantum communicat ipsi. sed etiam communicat moventi, quia est movens; hoc modo tamen ut instrumentum quo movet, non sit immobile. sic igitur ex praemissis apparet quod ultimum motum movetur quidem, sed non habet in se principium movendi neque seipsum neque aliud; et movetur quidem ab alio, sed non a seipso. unde videtur esse rationabile, idest probabile (nec ad praesens curamus dicere quod sit necessarium), esse aliquod tertium, quod moveat cum sit immobile. probabile enim est, quod si aliqua duo coniunguntur per accidens, et unum invenitur sine alio, quod etiam aliud inveniatur sine illo (sed quod possit inveniri sine illo, hoc est necessarium; quia quae per accidens coniunguntur, contingit non coniungi): sicut si album et dulce per accidens coniunguntur in zuccaro, et album invenitur sine dulci, ut in nive, probabile est quod et dulce inveniatur in aliqua re sine albo, ut in cassia. si igitur movens moveri est per accidens, et invenitur moveri absque movere in aliquo, sicut in ultimo moto; probabile est quod inveniatur movere absque moveri, ut sit aliquod movens quod non movetur. ex quo patet quod ista ratio non habet instantiam in substantia et accidente, et materia et forma, et in similibus, quorum unum invenitur sine alio sed non e converso: accidens enim per se inest substantiae, et materiae per se convenit ut habeat esse per formam. LC-9N.-9 tertio ibi: unde anaxagoras dicit etc., probat idem testimonio anaxagorae. quia enim contingit inveniri aliquod movens quod non movetur, ideo anaxagoras recte dixit, ponens intellectum impassibilem et immixtum. et hoc ideo, quia ipse ponebat intellectum primum principium motus: sic autem solummodo poterit movere et imperare, absque hoc quod moveatur, si sit immixtus: quod enim commiscetur alteri, movetur quodammodo ad motum ipsius. LC-9N.10 deinde cum dicit: at vero si non secundum accidens etc., prosequitur aliam partem divisionis; scilicet quod omne quod movetur, movetur ab aliquo quod movetur per se et non secundum accidens. et improbat hoc duabus rationibus: quarum prima talis est. si hoc non est secundum accidens sed ex necessitate ut movens moveatur, et nunquam possit movere nisi moveatur, oportet hoc contingere duobus modis: quorum unus est ut movens moveatur secundum eandem speciem motus qua movet; alius est ut movens secundum unam speciem motus moveat, secundum alteram moveatur. exponit autem consequenter primum modum, cum dicit: dico autem etc.. sic enim dicimus movens moveri secundum eandem speciem motus, puta si calefaciens calefiat, et sanans sanetur, et ferens secundum locum feratur. et secundum modum exponit cum dicit: vel sanans feratur, vel ferens augeatur; hoc enim est ut secundum aliam speciem motus moveat et moveatur. deinde ostendit impossibilitatem primi modi, cum dicit: sed manifestum etc.. manifestum est enim impossibile esse quod movens secundum eandem motus speciem moveatur. non enim sufficiet stare in aliqua specie subalterna, sed oportebit pervenire per divisionem usque ad individua, idest usque ad species specialissimas: puta si aliquis doceat, non solum doceatur, sed idem doceat et doceatur; puta si docet geometriam, quod hoc idem doceatur; aut si movet specie motus localis quae est proiectio, quod secundum eundem motum proiectionis moveatur: et hoc est manifeste falsum. deinde destruit secundum modum, ut scilicet non moveatur movens secundum eandem speciem motus, sed quod movet uno genere motus, moveatur alio genere: puta quod movet secundum locum, moveatur per augmentum; et quod movet per augmentum, moveatur ab aliquo alio per alterationem; et illud alterans moveatur secundum aliquem alium motum. manifestum est autem quod motus non sunt infiniti, neque secundum genus neque secundum speciem. est enim habitum in quinto, quod motus differunt genere et specie secundum differentias rerum in quibus sunt motus: genera autem rerum et species non sunt infinitae, ut alibi probavit; et sic neque genera aut species motus. si ergo movens necesse est moveri alio genere aut alia specie motus, non erit procedere in infinitum, sed erit aliquod primum movens immobile. LC-9N.11 sed quia posset aliquis dicere, quod quando deficient omnes species motus, iterum redibitur ad primam; ut scilicet si primum motum acceptum movebatur localiter, distributis omnibus generibus et speciebus motuum per diversos motores, motor qui residuus erit movebitur motu locali: ad hoc excludendum consequenter dicit, quod tantum valet sic reflectere, ut dicatur quod alterans feratur (quod dicit, quia motum localem supra prius nominaverat, et alterationem ultimo) sic inquam reflectere idem est ac si statim a principio dicatur quod movens secundum locum movetur; et non solum in genere sed in specie, quod docens docetur. et quod hoc tantundem valeat, probat consequenter. omne enim quod movetur, magis movetur a superiori movente quam ab inferiori, et per consequens multo magis a primo movente. si ergo id quod ponebatur moveri localiter, movetur a propinquo quidem movente quod augetur, ulterius autem ab eo quod alteratur, ultra autem ab eo quod movetur secundum locum: hoc quod movetur secundum locum, magis movebitur a primo quod movetur secundum locum, quam a secundo quod alteratur, aut a tertio quod augetur. ergo erit verum dicere quod movens secundum locum, movetur secundum locum; et similiter secundum unamquamque speciem motus. hoc autem non solum est falsum, quia videtur instantiam habere in multis, sed etiam est impossibile. sequeretur enim quod docens addiscat dum docet; quod est impossibile. includit enim hoc contradictionem; quia de ratione docentis est quod habeat scientiam, de ratione autem addiscentis quod non habeat. sic ergo patet quod non est necessarium movens moveri. LC-9N.12 secundam rationem ponit ibi: amplius autem his magis irrationabile etc.: quae non differt a praecedenti nisi in hoc, quod prima deducebat ad quaedam inconvenientia particularia, puta quod proiiciens proiiceretur, aut docens addisceret; haec autem ducit ad inconveniens in communi. unde dicit quod licet inconveniens sit quod docens addiscat, tamen adhuc est magis irrationabile; quia accidit quod omne motivum sit mobile, si nihil movetur nisi ab eo quod movetur. sic enim sequetur quod omne movens sit mobile; puta si dicatur quod omne quod habet virtutem sanandi aut quod sanat in actu, est sanabile, et quod habet virtutem aedificandi, est aedificabile: quod est magis irrationabile quam quod docens addiscat; quia docens potuit prius addiscere, sed aedificans nunquam fuit aedificatus. hoc autem dupliciter sequitur. si enim detur quod omne movens movetur secundum eandem speciem motus, sequitur quod mox, idest immediate, aedificans aedificetur et sanans sanetur: si autem detur quod non per eamdem speciem motus movens movetur, sequitur quod per plura media tandem in hoc veniatur. et hoc exponit: quia si omne quod movet movetur ab alio, sed tamen non movetur secundum eundem motum statim quo movet, sed secundum alterum motum; puta si aliquid sit sanativum, non statim ipsum sanetur, sed moveatur motu disciplinae addiscendo: tamen, cum non sint infinitae species motus, sic ascendendo de mobili ad movens, pervenietur quandoque ad eandem speciem motus, sicut supra expositum est. horum ergo duorum unum apparet manifeste impossibile, puta quod aedificans mox aedificetur; aliud autem videtur esse fictitium, scilicet quod per multa media in hoc veniatur. inconveniens enim est, quod id quod natum est alterare, ex necessitate sit natum augmentari. LC-9N.13 sic ergo consideratis praemissis rationibus, quarum primae concludebant quod non in infinitum hoc procedit, quod omne quod movetur moveatur ab alio; et secundae concludebant quod non omne movens moveatur: possumus ex omnibus praedictis rationibus concludere, quod non est necesse in infinitum quod moveatur ab alio moveri, ita quod semper movetur a movente quod movetur. ergo necesse est quod stetur in aliquo primo. hoc autem primum oportet quod vel sit immobile, vel sit movens seipsum. sed si consideretur quae sit prima causa motus in genere mobilium, utrum illud quod movet seipsum, aut mobile quod movetur ab alio: probabile est apud omnes, quod primum movens sit movens seipsum. semper enim causa quae est per se, est prior ea quae est per alterum. et propter hanc rationem platonici posuerunt ante ea quae moventur ex alio, esse aliquid quod movet seipsum. et ideo considerandum est de eo quod movet seipsum, facientes ex hoc aliud principium nostrae considerationis: scilicet ut consideremus, si aliquid movet seipsum, quomodo hoc est possibile. LC10N.-1 postquam philosophus ostendit quod in mobilibus et in moventibus non proceditur in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum, quod vel est immobile, vel est seipsum movens; hic ostendit quod etiamsi perveniatur ad primum quod est seipsum movens, quod nihilominus oportet devenire ad primum quod est immobile. et dividitur in partes tres: in prima ostendit quod movens seipsum dividitur in duas partes, quarum una movet et alia movetur; in secunda ostendit quomodo huiusmodi partes se habeant ad invicem, ibi: quoniam autem movet etc.; in tertia concludit ex praemissis quod necesse est devenire ad aliquod primum immobile, ibi: manifestum igitur ex his etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod in eo quod movet seipsum, una pars movet et alia movetur, ex hoc quod totum non potest se totum movere; in secunda excludit alios modos, quibus aliquis opinari posset quod esset aliquid movens seipsum, ibi: quod autem non contingat etc.. circa primum tria facit: primo proponit quod movens seipsum non totum movet se totum; secundo probat propositum, ibi: totum enim feretur etc., tertio concludit principale intentum, ibi: hoc quidem igitur movet etc.. LC10N.-2 quia vero totum et pars locum non habent nisi in rebus divisibilibus, ideo ex probatis in sexto concludit primo, quod necesse est omne quod movetur esse divisibile in semper divisibilia: hoc enim est de ratione continui, omne autem quod movetur est continuum, si per se movetur (per accidens enim moveri aliquod indivisibile non est impossibile, ut punctum aut albedinem)p et hoc ostensum est prius in sexto huius: omnia enim quae ante hunc octavum dixit, vocat universalia naturae, quia in hoc octavo ea quae supra de motu in communi dixerat, incipit applicare ad res. sic ergo cum id quod movetur sit divisibile, potest in omni quod movetur inveniri totum et pars. si ergo sit aliquid quod moveat seipsum, erit in eo accipere totum et partem: sed totum non poterit movere seipsum totum (quod est penitus movere ipsum seipsum)p LC10N.-3 deinde cum dicit: totum enim feretur etc., probat propositum duabus rationibus: quarum prima talis est. moventis seipsum simul et semel est unus motus numero: si igitur hoc modo aliquid moveat seipsum quod totum moveat totum, sequetur quod unum et idem erit movens et motum secundum unum et eundem motum, sive sit loci mutatio sive alteratio. et hoc videtur inconveniens: quia movens et motum habent oppositionem ad invicem; opposita autem non possunt inesse eidem secundum idem. non est ergo possibile quod secundum eundem motum sit aliquid idem movens et motum. cum enim aliquid simul movet et movetur, alius est motus secundum quem movet, et alius secundum quem movetur; sicut cum baculus motus a manu movet lapidem, alius numero est motus baculi et motus lapidis. sic ergo sequetur ulterius quod aliquis docebit et docebitur simul secundum unum et idem scibile; et similiter quod aliquis sanabit et sanabitur secundum unam et eandem numero sanitatem. LC10N.-4 secundam rationem ponit ibi: amplius determinatum est etc.; quae talis est. determinatum est in tertio, quod id quod movetur est mobile, scilicet in potentia existens: quia quod movetur, inquantum est in potentia et non in actu movetur: ex hoc enim movetur aliquid, quod cum sit in potentia, tendit in actum. nec tamen id quod movetur, est ita in potentia ut nullo modo sit in actu; quia ipse motus est quidam actus mobilis inquantum movetur: sed est actus imperfectus, quia est actus eius inquantum est adhuc in potentia. sed illud quod movet, iam est in actu: non enim reducitur quod est in potentia in actum, nisi per id quod est actu; hoc autem est movens: sicut calefacit calidum, et generat illud quod habet speciem generativam, sicut hominem generat quod habet speciem humanam, et sic de aliis. si ergo totum moveat se totum, sequitur quod idem secundum idem simul est calidum et non calidum; quia inquantum est movens erit actu calidum, inquantum est motum erit calidum in potentia. et similiter est in omnibus aliis, in quibus movens est univocum, idest conveniens in nomine et ratione cum moto; sicut cum calidum facit calidum, et homo generat hominem. et hoc ideo dicit, quia sunt quaedam agentia non univoca, quae scilicet non conveniunt in nomine et ratione cum suis effectibus, sicut sol generat hominem. in quibus tamen agentibus, etsi non sit species effectus secundum eandem rationem, est tamen quodam modo altiori et universaliori. et sic universaliter verum est quod movens est quodam modo in actu secundum id secundum quod mobile est in potentia. si igitur totum moveat se secundum totum, sequitur quod idem sit simul actu et potentia; quod est impossibile. ex hoc ergo concludit principale intentum, quod moventis seipsum una pars movet et alia movetur. LC10N.-5 deinde cum dicit: quod autem non contingat etc., excludit quosdam modos, quos aliquis posset existimare in motu moventis seipsum. et primo ostendit quod moventis seipsum non movetur utraque pars ab altera; secundo ostendit quod pars moventis seipsum non movet seipsam, ibi: at vero neque ipsius primo seipsum etc.. circa primum duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: neque enim erit etc.. dicit ergo primo, manifestum esse ex iis quae sequuntur, quod non contingit aliquid movere seipsum, hoc modo quod utraque pars eius moveatur a residua; sicut si ab moveat seipsum, quod a moveat b, et b moveat a. LC10N.-6 deinde cum dicit: neque enim erit primum etc., probat propositum quatuor rationibus. et est attendendum, quod ad hanc conclusionem resumit rationes supra positas ad ostendendum quod non omne movens movetur ab alio. unde ex praemissis abbreviate hic colligit quatuor rationes. quarum primam sumit ex prima ratione, quam supra posuit duplici ordine, ad ostendendum quod non proceditur in infinitum in hoc quod semper aliquid ab alio moveatur, propter hoc quod non esset aliquod primum movens, quo remoto removerentur sequentia. unde et hic primo praemittit idem inconveniens. dicit enim quod si in primo moto quod ponitur movens seipsum, utraque pars ab altera reciproce moveatur, sequetur quod non sit aliquod primum movens. et hoc ideo, quia sicut supra dictum est, movens prius est magis causa movendi et magis movet, quam posterius movens. et hoc ideo supra probabatur, quia dupliciter aliquid movet. uno enim modo movet aliquid ex eo quod movetur ab alio, sicut baculus movet lapidem eo quod movetur a manu; et hoc est secundum movens: alio modo movet aliquid ex eo quod movetur ex seipso, sicut homo movet; et haec est dispositio primi moventis. illud autem quod movet non eo quod movetur ab alio, magis est remotum ab ultimo quod movetur, et magis proximum primo moventi, quam medium, quod scilicet movet eo quod ab alio movetur. debet ergo haec ratio sic formari. si totius moventis seipsum utraque pars movet aliam reciproce, non magis movet una quam alia: sed primum movens magis movet quam secundum: ergo neutra earum erit primum movens. quod est inconveniens: quia sic sequeretur quod illud quod movetur ex seipso, non esset propinquius primo principio motus (quod nullum sequitur esse), quam id quod movetur ab alio; cum tamen supra sit ostensum, quod movens seipsum sit primum in genere mobilium. non ergo hoc est verum quod moventis seipsum utraque pars per aliam moveatur. LC10N.-7 deinde cum dicit: amplius, non necesse est etc., sumit duas rationes ad idem, ex una ratione quam supra posuerat ad ostendendum quod non omne movens movetur, ita quod moveri conveniat moventi per accidens. in qua quidem ratione supra duas conclusiones intulit: primam scilicet quod movens contingit et non moveri; alteram quod motus non sit aeternus: et secundum has duas conclusiones, duas hic rationes format. primo enim dicit quod non necesse est movens moveri nisi a seipso secundum accidens: et est sensus quod nisi accipiatur primum movens moveri a seipso, non erit etiam necesse quod movens primum moveatur secundum accidens; sicut quidam posuerunt quod omne movens movetur, et tamen hoc est ei per accidens. cum ergo ponitur quod moventis seipsum pars quae movet, e contra aequaliter movetur ab altera, hoc non erit nisi per accidens. sed sicut supra accipiebamus, quod est per accidens contingit non esse: ergo contingit illam partem quae movet, non moveri. sic ergo remanet quod moventis seipsum una pars movetur, et alia movet et non movetur. LC10N.-8 deinde cum dicit: amplius, non necesse est etc., ponit aliam rationem correspondentem secundae conclusioni, quam supra intulerat, scilicet quod sequitur motum non semper esse. hic autem converso ordine sic arguit. si necesse est motum semper esse, non necesse est movens cum movet e contrario moveri; sed necesse est quod vel movens sit immobile, vel quod ipsum moveatur a seipso. huius autem conditionalis ratio ex supra posita ratione apparet. quia si movens non movet nisi moveatur; et tamen non inest ei moveri nisi per accidens; sequitur quod contingat ipsum non moveri; ergo per consequens neque movere, et sic non erit motus. sed motum supra ostenderat esse sempiternum: ergo non necesse est movens, cum movet, contra moveri. et ita non est verum, quod utraque pars moventis seipsum moveatur ab altera. LC10N.-9 deinde cum dicit: amplius, si movet motum etc., ponit quartam rationem, quae sumitur ex ratione quam supra posuit ad ostendendum quod non inest per se moventi quod moveatur: quia sequeretur quod esset devenire in hoc, quod movens eodem motu moveretur quo movet, ut supra expositum est. et ideo hic abbreviando hanc rationem, dicit quod si utraque pars ab altera moveatur, sequetur quod secundum eundem motum movet et movetur: unde sequitur quod calefaciens calefiat, quod est impossibile. ideo autem sequitur, si moventis seipsum utraque pars ab alia moveatur, quod secundum eundem motum aliquid movet et movetur; quia moventis seipsum est unus motus, et secundum illum oportebit quod pars quae movet moveatur. LC10N.10 deinde cum dicit: at vero neque etc., excludit alium modum, scilicet quod moventis seipsum pars seipsam non movet. et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: totum enim si movetur etc.. dicit ergo primo, quod si accipiatur aliquid quod est primo movens seipsum, non potest dici neque quod una pars eius seipsam moveat, neque quod plures, ita quod quaelibet earum seipsam moveat. LC10N.11 deinde cum dicit: totum enim si movetur ipsum etc., probat propositum duabus rationibus: quarum prima talis est. si totum movetur ipsum a seipso, aut hoc conveniet ei ratione suae partis quae movetur a seipsa, aut ratione totius. si conveniat ei ratione suae partis, ergo illa pars erit primum seipsum movens, quia illa pars separata a toto movebit seipsam: sed totum iam non erit movens seipsum primum, ut ponebatur. si vero dicatur quod totum movet seipsum ratione totius, ergo quod aliquae partes moveant seipsas, hoc non erit nisi per accidens. quod autem est per accidens, non est necessarium: ergo in primo movente seipsum maxime oportet accipere quod partes non moveantur a seipsis. totius ergo primi moventis seipsum, una pars movebit cum sit immobilis, alia movebitur. istis enim solum duobus modis possibile esset quod pars movens moveretur, scilicet aut quod moveretur a parte altera quam movet, aut quod moveret seipsam. unde attendendum est quod aristoteles, excludendo hos duos modos, intendit concludere quod pars movens in movente seipsum, sit immobilis; non autem quod movens seipsum dividatur in duas partes, quarum una sit movens, et alia mota: hoc enim sufficienter conclusum est per id quod primo ostendit, quod totum non movet seipsum totum. et sic patet quod non fuit necessarium aristoteli inducere divisionem quinque membrorum, ut quidam dixerunt: quorum unum membrum sit, quod totum moveat totum; secundum quod totum moveat partem; tertium quod pars moveat totum; quartum quod duae partes vicissim se moveant; quintum quod una pars sit movens et alia mota. si enim totum non movet totum, per eandem rationem sequitur quod totum non moveat partem, nec pars totum: quia utrobique sequeretur quod aliqua pars mota moveret seipsam. unde hoc quod totum non movet totum, sufficit ad concludendum quod una pars sit movens et alia mota: sed ad concludendum quod pars movens non moveatur, probat duo alia, scilicet quod pars movens non moveatur a mota, et quod non moveatur a seipsa. LC10N.12 et ad hoc secundum probandum inducit secundam rationem ibi: amplius si tota etc.: quae talis est. si detur quod pars movens moventis seipsum, ipsa tota seipsam moveat, sequitur per supra probata, quod ipsius partis iterum una pars moveat et alia moveatur: iam enim ostensum est supra quod totum non movet seipsum aliter, nisi per hoc quod una pars eius movet et alia movetur. sit ergo pars movens moventis seipsum, ab: per rationem ergo praemissam sequitur quod una pars eius sit movens, scilicet a, et alia mota, scilicet b. si ergo ab moveat tota se totam, ut tu ponis, sequitur quod idem moveatur a duobus motoribus, scilicet a toto, quod est ab, et a parte, quae est a; quod est impossibile. relinquitur ergo quod pars movens in movente seipsum, est omnino immobilis. LC11N.-1 postquam philosophus ostendit quod movens seipsum dividitur in duas partes, quarum una movet et non movetur, alia autem movetur; hic ostendit quomodo huiusmodi partes se habeant ad invicem. et circa hoc tria facit: primo proponit quod intendit; secundo ostendit propositum, ibi: sit enim a movens etc.; tertio concludit conclusionem principaliter intentam ex omnibus praemissis, ibi: manifestum igitur ex his etc.. dicit ergo primo, quod cum movens dividatur in duo, quorum unum movetur etiam ab alio, aliud vero movens est immobile: et iterum mobile dividatur in duo; est enim quoddam mobile quod etiam movet, quoddam vero mobile quod nihil movet: oportet dicere quod movens seipsum componatur ex duabus partibus, quarum una sit sic movens quod tamen sit immobilis, alia vero sic moveatur quod tamen non moveat. quod autem subdit ex necessitate, dupliciter potest intelligi: quia si intelligatur quod pars mota moventis seipsum non moveat aliquid quod sit pars moventis seipsum, sic legenda est littera, quod necessitas remaneat affirmata, cadens super hoc quod dicit non movente. probat enim statim impossibile esse, quod eius quod primo movet seipsum, sit tertia pars, quae moveatur a parte mota. si vero intelligatur quod pars mota non moveat aliquid extrinsecum, sic hoc quod dicit ex necessitate, cadit sub negatione: non enim est de necessitate moventis seipsum, quod pars eius mota moveat aliquid extrinsecum; nec tamen est impossibile. LC11N.-2 qualiter autem hoc contingat, ostendit consequenter cum dicit: sit enim a movens etc.. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo solvit quandam dubitationem, ibi: dubitationem autem habet etc.. circa primum duo facit: primo ostendit qualiter partes moventis seipsum se habeant ad invicem; secundo qualiter secundum eas totum dicitur seipsum movere, ibi: si igitur continuum est etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod in movente seipsum sunt solae duae partes, quarum una movet et non movetur, alia movetur et non movet; secundo quomodo hae duae partes ad invicem coniungantur, ibi: contacta autem utraque etc.. primum ostendit sic. si dicatur quod pars mota moventis seipsum, iterum moveat aliquid aliud, quod sit pars eiusdem moventis seipsum: sit ergo prima pars moventis seipsum a, quod sit movens immobile: secunda vero pars sit b, quod moveatur ab a, et moveat tertiam partem, quae est c, quae sic moveatur a b, quod nihil aliud moveat quod sit pars moventis seipsum. non enim potest dici quod fiat descensus in infinitum in partibus moventis seipsum, scilicet quod pars mota iterum moveat aliam: quia sic movens seipsum esset in infinitum, quod est impossibile, ut supra ostensum est. erit ergo aliqua pars moventis seipsum, quae est mota non movens, quam dicimus c. et licet contingat per multa media quae sunt moventia et mota, pervenire in ultimum motum quod dicitur c; accipiatur loco omnium mediorum, unum medium quod sit b. sic ergo hoc totum quod est abc movet seipsum. a quo toto si auferatur haec pars quae est c, adhuc ipsum ab movebit seipsum: quia una pars eius est movens, scilicet a, et alia mota, scilicet b, quod requirebatur ad hoc quod aliquid sit movens seipsum, ut supra ostensum est. sed c non movebit seipsum, neque aliquam aliam partem, secundum supposita. similiter etiam bc non movet seipsum sine a, quia b non movet nisi inquantum movetur ab alio quod est a, quod non est pars eius. relinquitur ergo quod solum ab moveat seipsum primo et per se. unde necesse est quod movens seipsum habeat duas partes, quarum una sit movens immobilis, alia vero sit mota, quam necesse est nihil movere quod sit pars moventis seipsum: hoc enim conclusum est per praemissam rationem. vel nihil movens ex necessitate: quia non est de necessitate moventis seipsum, quod pars mota moveat aliquid aliud etiam extrinsecum. LC11N.-3 deinde cum dicit: contacta autem utraque etc., ostendit quomodo hae duae partes se habeant ad invicem. ubi considerandum est, quod aristoteles nondum probavit primum movens non habere aliquam magnitudinem, quod infra probabit. quidam autem antiqui philosophi posuerunt nullam substantiam absque aliqua magnitudine esse. unde aristoteles ante probationem hoc sub dubio secundum suam consuetudinem derelinquens, dicit quod duas partes moventis seipsum, quarum una est movens et alia mota, necesse est aliquo modo coniungi, ad hoc quod sint partes unius totius. non autem per continuationem, quia supra dixit quod movens seipsum et motum non possunt continuari, sed necesse est ea dividi: unde relinquitur quod oportet has duas partes coniungi per contactum; aut ita ut ambae partes contingant se invicem, si ambae partes habeant magnitudinem; aut ita quod altera tantum pars contingatur ab alia, et non e converso, quod erit si movens non habet magnitudinem. quod enim est incorporeum, potest quidem tangere corpus sua virtute movendo ipsum, non autem contingitur a corpore: duo autem corpora se invicem tangunt. LC11N.-4 deinde cum dicit: si igitur continuum est etc., ostendit qua ratione totum dicatur movens seipsum, una parte movente et alia mota. et supponamus quantum ad praesens, quod utraque pars sit continua, idest magnitudinem habens; quia de eo quod movetur, in sexto probatum est quod sit aliquid continuum; et accipiatur nunc idem de movente, antequam veritas probetur. hac igitur suppositione facta, ipsi toti composito ex duobus tria attribuuntur, scilicet moveri, movere, et movere seipsum. sed hoc quod est movere seipsum, attribuitur ei non propter hoc quod aliqua pars eius moveat seipsam, sed ipsum totum seipsum movet: sed hoc quod est movere et moveri, attribuitur toti ratione partis. non enim totum movet neque totum movetur; sed movet una pars eius, scilicet a, reliqua vero pars eius solum movetur, scilicet b: iam enim ostensum est quod non est aliqua tertia pars, ut c, quae moveatur ab ipso b. impossibile est enim hoc, si accipiatur id quod primo movet seipsum, sicut supra ostensum est. LC11N.-5 deinde cum dicit: dubitationem autem habet etc., movet quandam dubitationem circa praemissa. et primo movet eam; secundo solvit, ibi: aut potentia quidem etc.. habet autem haec dubitatio ortum ex hoc quod supra probaverat, quod in primo movente seipsum non sunt nisi duae partes, quarum una movet et alia movetur; quia si esset tertia, etiam ea remota compositum ex primis duabus movet seipsum, et sic ipsum est primum movens seipsum. ex hoc ergo sequitur dubitatio talis. ponamus quod pars moventis seipsum quae est movens immobile, ut a, sit quoddam continuum: de parte autem eius quae movetur, scilicet b, manifestum est quod est aliquid continuum, secundum prius probata. omne autem continuum est divisibile: est ergo dubitatio, si auferatur aliqua pars per divisionem ab a aut a b, utrum reliqua pars moveat aut moveatur. quia si reliqua pars moveat aut moveatur, adhuc residua pars de ab movebit seipsum, et sic ab non primo movebat seipsum. et sic sequitur ulterius, quod nihil erit primo movens seipsum. LC11N.-6 deinde cum dicit: aut potentia quidem etc., solvit positam dubitationem. ubi considerandum est quod aristoteles prius in sexto probavit quod in motu non est aliquid primum, neque ex parte mobilis neque ex parte temporis neque ex parte rei in qua est motus, praecipue in augmento et motu locali: et hoc ideo, quia tunc loquebatur de motu in communi, et de mobili secundum quod est quoddam continuum, nondum applicando ad determinatas naturas. et secundum hoc sequeretur quod non esset aliquid primo motum, et per consequens nec aliquid primo movens, si movens sit continuum: et ita etiam non esset aliquid primo movens seipsum. sed nunc iam aristoteles loquitur de motu, applicando ad determinatas naturas: et ideo ponit aliquid esse primo movens seipsum. et solvit praemissam dubitationem sic: quod nihil prohibet esse divisibile in potentia ex eo quod sunt continua (scilicet movens et motum) si utrumque sit continuum, aut ad minus alterum tantum, scilicet quod movetur, quod necesse est esse continuum. sed tamen possibile est quod aliquod continuum, sive sit movens sive motum, habeat talem naturam, ut non possit actu dividi, sicut patet de corpore solis. et si contingat quod aliquod continuum dividatur, non retinebit eandem potentiam ad hoc quod moveat vel moveatur, quam prius habebat; quia huiusmodi potentia sequitur aliquam formam; forma autem naturalis requirit quantitatem determinatam. unde si sit corpus incorruptibile, dividi non potest in actu. si autem sit corruptibile, si dividatur in actu, non retinebit eandem potentiam, sicut patet in corde. unde nihil prohibet in iis quae sunt divisibilia in potentia, esse unum primum. LC11N.-7 deinde cum dicit: manifestum igitur ex his etc., infert conclusionem principaliter intentam ex omnibus praemissis. et dicit manifestum esse ex praemissis, quod necesse est ponere primum movens immobile. cum enim non procedatur in infinitum in moventibus et motis ab alio, sed necesse sit stare ad aliquod primum, quod est immobile vel movens seipsum; sive moventia et mota stent ad aliquod primum immobile, sive ad aliquod primum quod movet seipsum, utrobique accidit quod primum movens sit immobile; propter hoc quod moventis etiam seipsum una pars est movens immobile, ut nunc ostensum est. LC12N.-1 postquam philosophus ostendit quod in iis quae moventur ab alio, non est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum, quod vel est immobile vel movet seipsum: et ostendit ulterius quod moventis seipsum una pars est movens immobile, et sic utrobique accidit quod primum movens sit immobile; quia tamen in moventibus se quae sunt apud nos, scilicet animalibus corruptibilibus, contingit quod pars movens in movente seipsum est corruptibilis et movetur per accidens, scilicet anima: vult hic ostendere quod primum movens est incorruptibile, et non movetur nec per se nec per accidens. et circa hoc duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat, ibi: sit autem si aliquis velit etc.. circa primum tria facit: primo resumit ea quae supra ostensa sunt; secundo praetermittit quoddam quod videbatur posse valere ad suum propositum, ibi: unumquodque igitur etc.; tertio exponit suum propositum, ibi: quoniam autem necessarium est esse etc.. dicit ergo primo, quod supra ostensum est quod motus semper est et nunquam deficit: et quia omnis motus est ab aliquo movente, in moventibus autem non est procedere in infinitum, necesse est esse aliquod primum movens. et quia nondum probatum est quod primum movens sit unum, ideo sub dubio derelinquit utrum sit unum vel plura. et ulterius ostensum est quod primum movens est immobile, sive statim ascendendo de motis ad moventia perveniatur ad primum immobile, sive perveniatur ad primum movens seipsum, cuius una pars est movens immobile. LC12N.-2 fuit autem quorundam positio, quod omnia principia moventia in iis quae movent seipsa, sunt perpetua: posuit enim plato omnes animas animalium perpetuas. et si vera esset haec opinio, iam statim aristoteles haberet propositum quantum ad hoc quod primum movens sit perpetuum. sed opinio aristotelis est, quod de partibus animae solus intellectus est incorruptibilis; cum tamen etiam aliae partes animae sint moventes. et ideo hoc consequenter praetermittit, dicens: unumquodque igitur etc.. et dicit quod ad rationem quae prae manibus habetur, nihil pertinet an unumquodque principiorum quae movent et sunt immobilia, sit perpetuum, quamvis hoc aliqui posuerunt, ponentes omnes animas incorruptibiles. et dicit hoc non esse ad praesentem rationem, quia hoc non supposito, habebit propositum. LC12N.-3 deinde cum dicit: quoniam autem necessarium etc., exponit quid intendit probare. et dicit quod considerando ea quae sequuntur, manifestum potest esse quod, etsi non omne movens immobile sit perpetuum, necesse est tamen esse aliquid immobile, ita quod nullo modo ab extrinseco moveatur, nec simpliciter nec per accidens, et tamen sit motivum alterius. dicit autem ab omni exterius mutatione, non intendens excludere motum, idest operationem, quae est in operante, prout intelligere dicitur motus, et prout appetitus movetur ab appetibili. huiusmodi enim motus non excluditur a primo movente de quo intendit. LC12N.-4 deinde cum dicit: sit autem si aliquis etc., probat quod dixerat, scilicet quod sit aliquod primum movens perpetuum et penitus immobile. et primo probat hoc per moventia se, quae quandoque sunt et quandoque non sunt; secundo per principia moventia, quae quandoque movent et quandoque non movent, ibi: et iterum considerans etc.. circa primum tria facit: primo ostendit quod oportet esse aliquod primum movens perpetuum; secundo quod tale movens magis debet esse unum quam plura, ibi: unum autem magis etc.; tertio ostendit utrumque simul, scilicet quod est unum primum movens et perpetuum, ibi: manifestum igitur ex his etc.. circa primum duo facit: primo excludit quandam rationem, per quam aliquis posset niti ad probandum propositum; secundo procedit ad propositum ostendendum, ibi: manifestum est enim etc.. LC12N.-5 posset autem aliquis sic procedere. omne quod non potest quandoque esse et quandoque non esse, est perpetuum: sed primum movens, cum sit immobile, ut ostensum est, non potest quandoque esse et quandoque non esse; quia quod quandoque est et quandoque non est, generatur et corrumpitur; quod autem generatur et corrumpitur, movetur: ergo primum movens est perpetuum. aristoteles autem de hac ratione non curat: quia potest aliquis dicere si vult, quod in quibusdam contingit quod quandoque sint et quandoque non sint, absque hoc quod generentur et corrumpantur per se loquendo, et per consequens absque hoc quod per se moveantur. necesse est enim, si aliquid impartibile, quod scilicet non sit compositum ex materia et forma, quandoque sic est et quandoque non est, quod omne tale sine mutatione sui quandoque sit et quandoque non sit; sicut potest dici de puncto et de albedine et de quolibet huiusmodi: ostensum est enim in sexto quod omne quod movetur est partibile, et in vii metaphys. quod omne quod generatur est compositum ex materia et forma. huiusmodi quidem igitur impartibilia per se quidem non generantur neque mutantur, sed per accidens, generatis aut mutatis aliis. ex quo etiam patet quod si aliquid neque per se neque per accidens movetur, quod illud est perpetuum: et si est perpetuum, neque per accidens neque per se movetur, secundum hoc quod est perpetuum. si ergo conceditur esse contingens quod aliquid quandoque sit et quandoque non sit, absque eo quod generetur et corrumpatur; etiam et hoc concedatur esse contingens, quod quaedam principia moventia immobilia, ita tamen quod possint moveri per accidens, quandoque sint et quandoque non sint. nequaquam tamen possibile est omnia principia moventia et immobilia talia esse, ut quandoque sint et quandoque non sint. LC12N.-6 deinde cum dicit: manifestum est enim etc., ostendit propositum. et dicit quod si quaedam moventia seipsa quandoque sunt et quandoque non sunt, necesse est quod sit aliqua causa generationis et corruptionis ipsorum, qua quandoque sunt et quandoque non sunt: quia omne quod movetur, habet causam sui motus; quod autem quandoque est et quandoque non est, si sit compositum, generatur et corrumpitur. movens autem seipsum necesse est quod habeat magnitudinem, quia movetur, et ostensum est in sexto quod nihil impartibile movetur. sed ex dictis non potest haberi quod sit necessarium movens habere magnitudinem, et sic non movetur per se, si quandoque sit et quandoque non sit. si autem generationis et corruptionis eorum quae movent seipsa, est aliqua causa, oportet quod etiam huius sit aliqua causa, quod eorum generatio et corruptio perpetue continuatur. non autem potest dici quod huius continuitatis causa sit aliquod illorum immobilium quae non semper sunt: neque etiam potest dici quod sempiternae generationis et corruptionis quorundam moventium seipsa, sint causa quaedam moventia immobilia quae non semper sunt, et aliorum alia. et hoc exponit subdens, quod huius continuae et sempiternae generationis non potest esse causa neque unum ipsorum neque omnia. et quod unum non possit esse causa, sic ostendit: quia illud quod non est semper, non potest esse causa eius quod est semper perpetuum et ex necessitate. quod autem omnia non possint esse causa, ostendit per hoc quod omnia huiusmodi principia corruptibilia, si generatio est perpetua, sunt infinita et non simul sunt: impossibile est autem unum effectum dependere ex infinitis causis. et iterum ea quae non simul sunt, non possunt esse causa alicuius; licet possit esse quod eorum quae non simul sunt, quaedam disponant et quaedam causent, ut patet in guttis successive cadentibus, quae causant lapidis effossionem: sed si aliqua multa sunt directe causa alicuius, oportet quod simul sint. sic igitur manifestum est quod si sint mille millia principia moventia et immobilia; et si sint etiam multa quae moveant seipsa, quorum quaedam corrumpantur et alia generentur; et inter ista, quaedam sint mobilia et quaedam moventia: nihilominus tamen oportet esse aliquid super omnia, quod sua virtute contineat omnia quae praedicto modo generantur et corrumpuntur: quod quidem sit causa continuae mutationis ipsorum, per quam quandoque sunt et quandoque non sunt; et per quam haec sunt causa generationis et motus his et haec aliis: quia omne generans est causa generationis generato, sed tamen generantia corruptibilia habent quod sint causa generationis, ab aliquo primo incorruptibili. si ergo motus, per quem quaedam quandoque sunt et quandoque non sunt, est perpetuus, ut supra ostensum est; et effectus perpetuus non potest esse nisi a causa perpetua: necesse est quod primum movens sit perpetuum, si est unum; et si sunt plura prima moventia, quod etiam illa plura sint perpetua. LC12N.-7 deinde cum dicit: unum autem magis etc., ostendit quod magis debeat poni unum principium perpetuum quam multa. et dicit quod sicut oportet existimare magis esse principia finita quam infinita, ita oportet existimare quod sit magis unum primum principium quam plura. si enim eadem accidant vel consequantur in effectibus ex positione finitorum principiorum, quae ex positione infinitorum, magis est accipiendum quod sint principia finita quam infinita: quia in his quae sunt secundum naturam, semper est magis accipiendum illud quod est melius, si sit possibile, quia ea quae sunt secundum naturam, sunt optime disposita; melius autem est finitum principium quam infinitum, et unum quam multa. sufficit autem ad causandum perpetuitatem motus, quod sit unum primum principium immobile, si sit perpetuum: non ergo sunt ponenda plura prima principia. LC12N.-8 deinde cum dicit: manifestum igitur ex his etc., concludit ex praedictis quod necesse est esse aliquod unum primum movens et perpetuum. et quamvis hoc ex superioribus sufficienter probatum videatur, posset tamen aliquis calumniose dicere, quod causa continuitatis generationis est aliquod primum movens seipsum perpetuum: sed motor illius moventis seipsum, non est perpetuum et unum, sed movetur a diversis moventibus, quorum quaedam corrumpuntur et quaedam generantur. sed hoc intendit excludere: quia si motus est perpetuus, ut supra probaverat, necesse est quod motus primi moventis seipsum, quod ponitur causa totius perpetuitatis motus, sit sempiternus et continuus: si enim non esset continuus, non esset sempiternus. sed quod consequenter est, non est continuum: ad hoc autem quod motus sit continuus, necesse est quod sit unus: ad hoc vero quod sit unus, necesse est quod sit ab uno movente et unius mobilis. si vero sit aliud et aliud movens, non erit totus motus continuus, sed consequenter se habens. necesse est ergo omnino quod primum movens sit unum et perpetuum. movens autem immobile quod movetur per accidens, non est perpetuum, ut supra dictum est. relinquitur ergo quod primum movens sit omnino immobile, et per se et per accidens. LC13N.-1 postquam philosophus ostendit quod primum movens est perpetuum et omnino immobile, ratione sumpta ex perpetuitate generationis et corruptionis animalium, quae movent seipsa; hic intendit idem ostendere, ratione sumpta ex principiis moventibus. et circa hoc tria facit: primo commemorat ea quae dicta sunt a principio huius tractatus; secundo ex praemissis accipit rationem ad propositum, ibi: ex quibus est scire etc.; tertio concludit solutionem cuiusdam dubitationis supra motae, ibi: manifestum igitur factum est ex dictis etc.. LC13N.-2 circa primum tria resumit: primo destructionem quarundam improbabilium positionum. et dicit quod non solum ex praemissis potest aliquis scire quod est aliquod primum movens immobile, sed etiam per considerationem principiorum motus. et sicut supra dictum est, manifestum est ad sensum quod in rebus naturalibus inveniuntur quaedam, quae aliquando moventur et aliquando quiescunt. et ex hoc manifestatum est supra quod nulla trium positionum est vera: neque illa quae dicit quod omnia moventur semper; neque illa quae dicit quod omnia quiescunt semper; neque illa quae dicit quod omnia quae quiescunt, quiescunt semper, et omnia quae moventur, moventur semper. huius enim rei veritatem demonstrant illa quae sub utroque inveniuntur, scilicet motu et quiete, dum habent potentiam ut quandoque moveantur et quandoque quiescant. LC13N.-3 secundo ibi: quoniam autem huiusmodi etc., commemorat processum supra habitum ad investigandum primum motorem immobilem. et dicit quod quia ista quae quandoque moventur et quandoque quiescunt, sunt omnibus manifesta: ne iterum aliquis sequeretur quartam positionem, ponens omnia entia esse huiusmodi ut quandoque moveantur et quandoque quiescant; volumus demonstrare duplicem naturam diversam, ostendentes scilicet quod quaedam sunt quae sunt semper immobilia, et iterum quod quaedam sunt quae semper moventur. et circa hoc procedentes, proposuimus primo quod omne quod movetur, movetur ab aliquo; et quod necesse est hoc a quo aliquid movetur, aut esse immobile aut moveri; et si movetur, aut a seipso aut ab alio. et cum non sit procedere in infinitum ut ab alio moveatur, oportet devenire ad hoc quod sit quoddam primum principium motus: ita quidem quod in genere eorum quae moventur, est primum principium quod movet seipsum; sed ulterius simpliciter inter omnia, primum principium est quod est immobile. nec debet reputari inconveniens quod aliquid moveat seipsum: quia videmus manifeste esse multa talia in genere animatorum et animalium. LC13N.-4 tertio ibi: haec autem et opinionem etc., commemorat quandam obiectionem supra positam et solutam. cum enim probasset motus perpetuitatem, posuit obiectionem in contrarium ex rebus animatis, quae cum prius quieverunt, incipiunt quandoque moveri. et hoc est quod hic dicit, quod ista animata quae movent seipsa, videbantur opinionem inducere quod contingit in toto universo motum fieri cum prius non fuerit; propter hoc quod videmus in eis hoc contingere, quod cum prius non moverentur, incipiunt quandoque moveri. et ad huius solutionem oportet hic accipere, quod animalia movent seipsa secundum unum motum, scilicet secundum motum localem: hic enim solus motus invenitur in animalibus appetitui subiectus. et tamen nec secundum hunc motum proprie animalia seipsa movent, ita scilicet quod huius motus alia causa non praeexistat. non enim animali ex seipso est prima causa quod localiter moveatur: sed praecedunt alii motus, non voluntarii, sed naturales, vel ab interiori vel ab exteriori, secundum quos animalia non movent seipsa; sicut patet de motu augmenti et decrementi et respirationis, secundum quos motus animalia moventur, quamvis quiescant secundum motum localem, quo moventur a seipsis. horum autem motuum naturalium causa est vel continens extrinsecum, scilicet caelum et aer, a quo immutantur corpora animalium exterius; vel aliquid intrans corpora animalium, sicut aer intrat per respirationem, et alimentum intrat per comestionem et potum. et ex huiusmodi transmutationibus, sive ab interiori sive ab exteriori causatis, contingit quod animalia quandoque incipiunt moveri, cum prius non moverentur; sicut patet ex transmutatione quae est circa alimentum: quia dum decoquitur alimentum, propter vapores resolutos animalia dormiunt; sed quando alimentum est iam digestum et dissolutum, vaporibus residentibus, evigilant animalia et surgunt et movent seipsa motu locali; cum tamen primum principium motionis sit aliquid extrinsecum a natura animalis quod movet seipsum. et inde est quod animalia non semper moventur a seipsis: quia respectu uniuscuiusque animalis moventis seipsum, invenitur aliquod aliud prius movens, quod movetur et movet. si enim esset omnino immobile, semper eodem modo se haberet in movendo: et ita etiam motus animalis esset sempiternus. sed quia hoc movens extraneum quod movet animalia, etiam ipsum movetur, non semper eodem modo movet. unde nec animalia semper eodem modo movent seipsa, quia in his omnibus primum movens quod est causa animali movendi seipsum, sicut anima, sic movet quod movetur, non quidem per se sed per accidens: quia corpus mutatur secundum locum, mutato autem corpore, mutatur, et id quod in corpore existit, per accidens, scilicet anima. et sic ex necessitate mutatur totum movens seipsum, ut non sit in eadem dispositione movendi. LC13N.-5 deinde cum dicit: ex quibus est scire etc., ex praemissis ostendit propositum: et primo quod primum movens sit immobile; secundo quod primus motus sit sempiternus, ibi: at vero si aliquid est etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo excludit quandam obiectionem, ibi: non est autem idem moveri secundum accidens etc.. dicit ergo primo, quod ex praemissis possumus scire quod si aliquod principium est movens immobile, quod tamen movetur secundum accidens, non potest facere continuum motum et sempiternum. ista enim causa est assignata quare animalium animae non movent semper, quia moventur per accidens. sed ostensum est supra quod necesse est motum universi esse continuum et sempiternum. ergo necesse est primam causam moventem in toto universo esse immobilem, ita quod nec etiam secundum accidens moveatur. sed sicut supra dictum est, in rebus naturalibus inveniri debet quidam motus immortalis et incessabilis, et quod totum ens, idest dispositio huius universi, maneat in sua dispositione et in eodem statu. ex immobilitate enim principii quod ponitur manere immobile, sequitur quod totum universum habeat quandam permanentiam sempiternam, secundum quod continuatur primo principio immobili, recipiendo influentiam ab ipso. LC13N.-6 deinde cum dicit: non est autem idem etc., excludit quandam obiectionem. dixerat enim quod si aliquod movens movetur per accidens, non movet motu sempiterno. hoc autem videtur habere instantiam, quia secundum eius positionem motus inferiorum orbium, puta solis et lunae et aliorum planetarum, sunt sempiterni; et tamen motores eorum videntur moveri per accidens, si sequamur ea quae superius dixit. ea enim ratione dixit animam animalis per accidens moveri, quia corpus animalis movetur quodam alio motu ab exteriori principio, qui non est ab anima: similiter autem apparet quod orbis solis movetur quodam alio motu, quasi delatus ex motu primi orbis, secundum quod revolvitur ab oriente in occidentem; isto autem motu non movetur a proprio motore, sed e converso ab occidente in orientem. hanc ergo obiectionem excludit, dicens quod moveri secundum accidens potest attribui alicui vel secundum seipsum, vel secundum alterum; et hoc non est idem. motoribus igitur orbium planetarum attribui potest moveri per accidens, non ita quod ipsi per accidens moveantur, sed ita quod orbes ab eis moti per accidens moventur, delati ex motu superioris orbis. et hoc est quod dicit, quod moveri per accidens ab altero, idest ratione alterius, inest quibusdam principiis caelestium motuum, quantum ad motores orbium qui moventur pluribus motibus, scilicet motu proprio et motu superioris orbis: sed alterum, scilicet moveri per accidens secundum seipsum, invenitur solum in corruptibilibus, sicut in animabus animalium. et huius diversitatis ratio est, quia motores superiorum orbium non constituuntur in suo esse ex sua unione ad corpora, et eorum connexio est invariabilis; et ideo quamvis corpora orbium moveantur, ipsi non moventur per accidens: sed animae quae movent animalia, constituuntur in suo esse secundum unionem ad corpora, et variabiliter eis connectuntur; et ideo secundum transmutationem corporum ipsae etiam animae dicuntur per accidens mutari. LC13N.-7 deinde cum dicit: at vero si aliquid est etc., probat quod primus motus est sempiternus. et hoc duabus rationibus: quarum prima dependet ex praemissis, et talis est. motus qui non est semper, invenitur esse a motore qui movetur per se vel per accidens, ut ex praedictis patet: cum ergo primum movens sit immobile et perpetuum, ita quod nec per se nec per accidens movetur, necesse est quod primum mobile, quod movetur ab hoc motore penitus immobili, perpetuo moveatur. est autem attendendum, quod supra probavit immobilitatem primi motoris, per perpetuitatem motus supra ostensam: hic autem e converso, per immobilitatem primi motoris probat perpetuitatem motus: esset autem sua probatio circularis, si de eodem motu intelligeret. unde dicendum est quod supra probavit immobilitatem primi motoris ex perpetuitate motus in communi; unde dixit quod in his quae sunt, est incessabilis quidam et immortalis motus: hic autem per immobilitatem primi motoris probat perpetuitatem primi motus. ex quo manifestum est falsum esse quod commentator dicit, quod supra in principio huius octavi probavit motum primum esse perpetuum. LC13N.-8 secundam rationem ponit ibi: hoc autem est manifestum etc., quae sumitur ex perpetuitate generationis. et dicit quod primum motum esse perpetuum, manifestum est etiam ex eo quod non est possibile aliter esse generationem et corruptionem et huiusmodi mutationes non temporales, nisi sit aliquid quod moveat et moveatur: quod enim omnis mutatio sit ab aliquo motore, iam supra ostensum est. oportet ergo generationem et corruptionem et huiusmodi mutationes esse ab aliquo motore. non autem possunt esse immediate a motore immobili, quia immobile semper movebit eundem motum et eodem modo; quia non mutabitur eius dispositio et habitudo ad mobile; manente autem eadem habitudine motoris ad mobile, semper manet idem motus. non autem generatio et corruptio semper eodem modo sunt, sed quandoque aliquid generatur, quandoque corrumpitur: non ergo sunt immediate a motore immobili, sed a motore mobili. quod autem movetur a motore moto, quod tamen movetur a motore immobili, in alternatione diversorum motuum potest habere perpetuitatem: quia propter id quod movens mobile aliter et aliter se habet ad res motas, non causabit eundem motum semper; sed magis, propter id quod in diversis locis (si moveatur motu locali) vel in diversis speciebus (si moveatur motu alterationis) causabit contrarium motum in aliis, et faciet quandoque quiescere, quandoque autem moveri. dicit autem contrariis locis aut speciebus, quia nondum est probatum qua specie motus primum mobile moveatur; sed hoc infra inquiret. sic igitur inquantum movetur, est causa diversitatis motuum; inquantum vero movetur a motore immobili, est causa perpetuitatis in hac mutationum diversitate. ipsa ergo perpetuitas generationis ostendit primum motum esse perpetuum, et a motore immobili moveri. est autem sciendum quod hae rationes, quibus aristoteles probare nititur primum motum esse perpetuum, non ex necessitate concludunt: potest enim contingere absque omni mutatione primi motoris, quod non semper moveat, sicut supra ostensum est in principio huius octavi. LC13N.-9 deinde cum dicit: manifestum igitur factum est etc., infert quandam conclusionem, quam supra dimiserat insolutam; scilicet quare quaedam moventur semper, et quaedam non semper. et dicit quod huius causa manifesta est ex praemissis: quae enim moventur a motore immobili et perpetuo, moventur semper; quae autem moventur a motore mutato, non semper moventur: quia immobile, ut prius dictum est, cum simpliciter et similiter et in eadem dispositione maneat, movebit unum motum et simplicem. LC14N.-1 postquam philosophus ostendit quod primum movens est immobile et primus motus est perpetuus, hic incipit ostendere quis sit primus motus, et quale sit primum movens. et dividitur in partes duas: in prima ostendit quis sit primus motus; in secunda quale sit primum movens, ibi: quod autem hoc necesse est etc.: circa primum duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo exequitur propositum, ibi: tribus autem existentibus etc.. dicit ergo primo, quod ad hoc quod praemissa certius considerentur, oportet ab alio principio incipere, ut scilicet consideremus utrum sit aliquis motus, quem contingat esse in infinitum continuum: et si contingat aliquem motum talem esse, quis est hic, et quis est etiam primus motuum. et ne aliquis putaret alium esse quem contingit esse continuum, et qui est primus, ad hoc excludendum subiungit manifestum esse quod, cum necessarium sit motum semper esse, et quod primus est in sempiternum continuus, propter hoc quod causatur a primo movente immobili; necesse est quod sit unus et idem motus quem contingit esse in sempiternum continuum, et qui est primus. LC14N.-2 deinde cum dicit: tribus autem existentibus etc., ostendit propositum: et primo per rationes; secundo per antiquorum dicta, ibi: quod autem secundum locum mutatio etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod motus localis est primus; secundo quis motus localis, ibi: quae autem loci mutatio etc.. primum ostendit tripliciter: primo quidem per proprietates motuum; secundo per distinctionem prioris et posterioris, ibi: amplius et hinc considerantibus etc.; tertio per ordinem mobilium, ibi: maxime autem manifestum est etc.. LC14N.-3 circa primum ponit duas rationes: circa quarum primam sic procedit. primo enim proponit quod intendit: et dicit quod cum sint tres species motus, unus quidem qui est secundum quantitatem, qui vocatur augmentum et diminutio; alius autem qui est secundum passibilem qualitatem, et vocatur alteratio; tertius autem qui est secundum locum, et vocatur loci mutatio: necesse est quod iste sit primus inter omnes. et hoc secundo probat sic: quia impossibile est quod augmentum sit primus motus. augmentum enim esse non potest nisi alteratio praeexistat; quia illud quo aliquid augmentatur, est quodammodo dissimile et quodammodo simile. quod enim sit dissimile, patet; quia illud quo aliquid augmentatur est alimentum, quod est in principio contrarium ei quod nutritur, propter diversitatem dispositionis. sed quando iam additur ut augmentum faciat, necesse est quod sit simile. de dissimilitudine autem non transitur ad similitudinem, nisi per alterationem. necesse est ergo quod ante augmentum praecedat alteratio, per quam alimentum de una contraria dispositione mutetur in aliam. tertio vero ostendit quod ante omnem alterationem praecedat motus localis: quia si aliquid alteratur, necesse est quod sit aliquid alterans, quod potentia calidum faciat esse actu calidum. si autem hoc alterans semper esset eodem modo propinquum in eadem distantia ad alteratum, non magis faceret calidum nunc quam prius: manifestum est ergo quod movens in alteratione non similiter distat ab eo quod alteratur, sed aliquando est propinquius, aliquando remotius; quod non potest contingere sine loci mutatione. si ergo necesse est motum semper esse, necesse est loci mutationem semper esse, cum sit prima motuum. et si inter loci mutationes una est prior alia, necesse est, si praemissa sunt vera, quod prima sit sempiterna. LC14N.-4 secundam rationem ponit ibi: amplius autem omnium etc.: quae talis est. alteratio, sicut in septimo probatum est, fit secundum passiones vel passibiles qualitates; inter quas, secundum antiquorum opinionem, principium esse videtur densitas et raritas; quia et grave et leve, et molle et durum, et calidum et frigidum videntur consequi rarum et densum, et secundum ea distingui (in elementis enim densa quidem inveniuntur gravia et frigida, rara vero calida et levia)p et hoc quidem aliqualiter verum est, si in passionibus ordo attendatur secundum propinquitatem ad materiale principium: nam rarum et densum maxime videntur ad materiam pertinere, ut patet ex his quae in quarto sunt dicta. densitas autem et raritas videntur esse quaedam congregatio et disgregatio; secundum quas, scilicet congregationem et disgregationem, antiqui philosophi ponebant fieri generationem et corruptionem substantiarum. qua quidem opinione nunc utitur ut probabili, antequam veritatem generationis et corruptionis ostendat in libro de generatione. illa autem quae congregantur et disgregantur, ex hoc ipso secundum locum mutari videntur. loci ergo mutatio principium est alterationis. sed attendendum quod congregatio et disgregatio corporum existentium in actu ad motum localem pertinent: congregatio vero et disgregatio, secundum quod eadem materia continetur sub magnis vel parvis dimensionibus, non pertinent ad motum localem, sed ad motum alterationis. et secundum hoc aristoteles supra in quarto assignavit rationem rari et densi. sed hic loquitur secundum quod erat probabile ex opinione aliorum philosophorum. sicut autem motus localis requiritur ad alterationem, ita etiam requiritur ad augmentum. necesse est enim quod eius quod augetur et decrescit, magnitudo mutetur secundum locum; quia quod augetur excrescit in maiorem locum, quod autem decrescit in minorem contrahitur. sic ergo patet quod motus localis est naturaliter prior et alteratione et augmento. LC14N.-5 deinde cum dicit: amplius et hinc considerantibus etc., probat idem, distinguendo modos prioris et posterioris. et dicit quod ex hac consideratione manifestum erit quod loci mutatio est prima inter motus; quia sicut in aliis rebus prius aliquid altero dicitur multipliciter, ita et in motu. dicitur enim uno modo prius, quo non existente, non erunt alia, sed illud potest esse sine aliis: sicut unum est prius duobus, quia duo non possunt esse nisi sit unum, unum autem potest esse si non sint duo. secundo dicitur aliquid prius tempore: quod scilicet est remotius a praesenti nunc in praeterito, vel propinquius in futuro, ut in quarto dictum est. tertio dicitur aliquid prius secundum substantiam, idest secundum substantiae complementum; sicut actus est prior potentia, et perfectum imperfecto. LC14N.-6 secundo ibi: quare quoniam motum etc., probat motum localem esse primum tribus modis praedictis; et primo quantum ad primum; secundo quantum ad secundum, ibi: adhuc tempore etc.; tertio quantum ad tertium, ibi: omnino autem videtur etc.. dicit ergo primo, quod cum necesse sit semper motum esse, ut supra probatum est, hoc potest intelligi dupliciter: uno modo quod sit aliquis continuus motus; alio modo secundum quod sunt motus consequenter se habentes, inter quos nihil sit medium. magis autem salvatur sempiternitas motus, si motus sit continuus: et iterum dignius est esse continuum, quam consequenter, quia plus habet de ratione unitatis et perpetuitatis; semper autem in natura debemus accipere quod dignius est, si sit possibile. est autem possibile aliquem motum esse in infinitum continuum; non autem aliquem alium nisi loci mutationem: quod nunc quidem supponatur, posterius quidem probabitur. ex quo apparet necesse esse ponere motum localem esse primum. alii enim motus non requiruntur ad hoc quod sit motus localis. nulla enim necessitas est, ut id quod movetur secundum locum, augmentetur vel alteretur; quia non est necesse quod corpus quod movetur secundum locum, generetur aut corrumpatur; augmentum autem et alteratio locum habent solum in iis quae generantur et corrumpuntur. sed nullum horum motuum esse contingit, nisi sit ille motus sempiternus, et quem movet primum movens, quem diximus non esse nisi motum localem. sic igitur motus localis potest esse sine aliis, sed non e converso. est ergo primus, primo modo prioritatis. LC14N.-7 deinde cum dicit: adhuc tempore prior est etc., probat quod sit prius tempore. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod simpliciter loquendo est prius tempore; quia id quod est perpetuum, simpliciter loquendo, est prius tempore quam non perpetuum: solum autem motum localem contingit esse perpetuum, ut dictum est: ergo simpliciter loquendo est primus tempore. LC14N.-8 secundo ibi: sed in uno quidem etc., excludit quandam obiectionem, per quam videtur hoc removeri. quia si consideremus aliquod unum corpus quod de novo generetur, loci mutatio est postrema tempore inter omnes motus; quia primo generatur, postea alteratur et augetur, et demum habet motum secundum locum, quando iam perfectum est, ut patet in homine et in pluribus animalibus. sed per hoc non excluditur quin simpliciter motus localis sit primus tempore: quia ante omnes istos motus qui sunt in hoc generato, necesse est praecedere quendam motum localem in aliquo priori mobili, quod sit causa generationis his quae generantur sicut generans est causa eius quod generatur, ita tamen quod ipsum non est generatum. quod autem motus qui praecedit generationem sit motus localis, et quod sit simpliciter primus motuum, ostendit subdens: quoniam generatio videtur esse prima motuum in his quae generantur, quia primo oportet rem fieri quam moveatur; et hoc verum est in quocumque generato: sed tamen necesse est esse aliquod prius motum quam ea quae generantur, et quod ipsum non sit generatum; vel si est generatum, quod etiam illo priori sit aliud prius; et sic vel procedetur in infinitum, quod est impossibile, ut supra ostensum est, vel pervenietur ad aliquod primum. sed impossibile est generationem esse primam, quia sic sequeretur quod omnia quae moventur essent corruptibilia: omne enim generabile est corruptibile. si ergo primum mobile generatur, sequitur quod sit corruptibile, et per consequens omnia consequentia mobilia. si ergo generatio non est prima simpliciter, manifestum est quod nullus consequentium motuum potest esse simpliciter primus. et dico consequentes motus, augmentum, alterationem, decrementum, et tandem corruptionem, qui omnes motus tempore generationem sequuntur. si ergo generatio non est prior loci mutatione, sequitur quod nulla aliarum mutationum possit esse prior simpliciter quam loci mutatio. et ita, cum necesse sit esse aliquam primam simpliciter, sequitur quod loci mutatio sit prima. LC14N.-9 deinde cum dicit: omnino autem videtur etc., probat quod motus localis sit primus perfectione. et hoc ostendit dupliciter. primo sic: omne quod fit, dum fit, est imperfectum, et tendit ad principium, idest ut assimiletur principio suae factionis, quod est primum naturaliter. ex quo patet quod id quod est posterius in generatione, est prius secundum naturam. sed in processu generationis in omnibus generabilibus ultimo invenitur loci mutatio, non solum in eodem, sed etiam considerando totum progressum naturae generabilium; inter quae quaedam viventia sunt penitus immobilia secundum locum propter indigentiam organi, sicut plantae, quae non habent organa motus processivi, et similiter multa genera animalium; sed perfectis animalibus inest motus localis. si igitur loci mutatio inest illis quae magis comprehendunt naturam, idest quae magis perveniunt ad perfectionem naturae, sequitur quod motus localis sit primus secundum substantiae perfectionem inter omnes motus. LC14N.10 secundo ibi: et quia nequaquam etc., ostendit idem sic. quanto aliquis motus minus removet a mobili, tanto subiectum eius est perfectius, et sic ipse motus etiam quodammodo est perfectior. secundum autem motum localem solum nihil removetur quod insit subiecto mobili: secundum enim alterationem fit transmutatio secundum qualitatem, in augmento vero et decremento secundum quantitatem, quae insunt subiecto; transmutatio vero generationis et corruptionis attenditur secundum formam quae constituit substantiam subiecti; motus autem localis est solum secundum locum, qui exterius continet. relinquitur ergo quod motus localis sit maxime perfectus. LC14N.11 deinde cum dicit: maxime autem manifestum est etc., probat quod motus localis sit primus, ex parte mobilis. manifestum est enim quod movens seipsum propriissime movet se secundum motum localem. cum igitur movens seipsum sit principium aliorum moventium et mobilium, et per consequens sit primum inter omnia quae moventur; sequitur quod motus localis, qui est ei proprius, sit primus inter omnes motus. sic igitur concludit ex praemissis, quod loci mutatio sit prima inter omnes motus. LC15N.-1 postquam philosophus ostendit quod motus localis est primus inter omnes motus, hic ostendit quis motus localis sit primus. et quia, sicut supra dixit, necesse est eundem esse motum continuum et primum, dividitur haec pars in partes duas: in prima ostendit quis motus possit esse semper continuus; in secunda ostendit quod ille motus est primus, ibi: quod autem lationum circularis etc.. prima autem pars dividitur in partes tres: in prima ostendit quod nullus motus potest esse continuus nisi localis; in secunda quod nullus motus localis potest esse continuus praeter circularem, ibi: quoniam autem contingit esse quendam etc.; in tertia ostendit quod motum circularem contingit esse continuum, ibi: qui autem in circulari etc.. circa primum duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: omnes enim ex oppositis etc.. dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod loci mutatio est prima inter omnes species motus, nunc ostendendum est quae loci mutatio sit prima; quia eius etiam sunt multae species, ut in septimo ostensum est. et simul etiam secundum eandem methodum, idest artem, idest secundum eandem artificialem considerationem, erit manifestum id quod nunc paulo supra diximus, et quod etiam prius suppositum est in principio huius octavi, quod contingit aliquem motum esse continuum et perpetuum. oportet enim quod idem sit primus et continuus, ut supra ostensum est; et ideo sub eadem consideratione utrumque eorum cadit. quod ergo nulla alia species motus praeter loci mutationem possit esse continua et perpetua, manifestum est ex his quae dicentur. LC15N.-2 deinde cum dicit: omnes enim ex oppositis etc., ostendit propositum. et circa hoc duo facit: primo ostendit quod nulla alia species mutationis praeter localem potest esse continua et perpetua, una et eadem existens; secundo quod nec duae mutationes aliae oppositae possunt sibi succedere sine interpositione quietis, ibi: amplius in generatione etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo excludit quasdam obiectiones, ibi: nihil enim differt etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum in motibus; secundo in mutationibus, ibi: similiter autem et in mutationibus etc.. proponit ergo primo unam propositionem, quae communiter vera est tam in motibus quam in mutationibus, quod scilicet omnes motus et mutationes sunt ex oppositis in opposita: a qua generalitate excipitur quodammodo loci mutatio, ut in fine sexti dictum est. generatio enim et corruptio, quae sunt mutationes, habent pro terminis esse et non esse; alterationis vero termini oppositi sunt contrariae passiones, idest passibiles qualitates, ut calidum et frigidum, album et nigrum; augmenti vero et diminutionis oppositi termini sunt magnum et parvum, sive perfectum et imperfectum in magnitudine seu quantitate. manifestum est autem ex his quae dicta sunt in quinto, quod motus qui sunt in contraria sunt contrarii: motus igitur qui est in album, contrarium est motui qui est in nigrum. sed contraria non possunt esse simul: ergo dum aliquid movetur ad album, non simul movetur ad nigrum. quod ergo incipit moveri ab albo in nigrum motu denigrationis, etiamsi moveretur motu dealbationis dum fieret album, tamen manifestum est quod non poterat simul moveri motu denigrationis. quod autem prius existebat, si non semper movebatur aliquo motu determinato, necesse est dicere quod prius quiescebat quiete opposita huic motui: quia omne quod est natum moveri, vel quiescit vel movetur. manifestum est ergo quod id quod movetur in aliquod contrarium, aliquando quiescebat quiete opposita tali motui. nullus ergo motus qui est in aliquod contrarium, potest esse continuus et perpetuus. si ergo huic conclusioni addatur quod primo positum est, scilicet quod omnis motus alterationis vel augmenti vel decrementi sit in aliquod contrarium, sequetur quod nullus huiusmodi motus possit esse continuus et perpetuus. LC15N.-3 deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit idem in mutationibus, idest in generatione et corruptione; quia generatio et corruptio opponuntur et universaliter secundum communem oppositionem entis et non entis, et iterum in singulari, sicut generatio ignis opponitur corruptioni ignis, secundum oppositionem esse ipsius et non esse. unde si impossibile est simul esse oppositas mutationes, sequetur quod nulla mutatio sit continua et perpetua, eodem modo sicut et prius de motibus: sed necesse erit inter duas generationes eiusdem, intervenire medium tempus in quo erat corruptio; et similiter inter corruptiones tempus generationis. LC15N.-4 deinde cum dicit: nihil enim differt etc., excludit tres obiectiones. primo quia posset aliquis dicere quod cum mutationes opponantur secundum oppositionem terminorum; termini autem generationis et corruptionis non sunt contrarii, sed oppositi secundum contradictionem; videtur sequi quod generatio et corruptio non sunt contraria: et sic non erit eadem ratio de eis et de motibus qui sunt contrarii. huic ergo obiectioni respondet, dicens quod nihil differt mutationes quae differunt secundum contradictorios terminos, esse contrarias vel non contrarias, dummodo hoc solum verum sit, quod impossibile sit ambas eidem simul inesse. hoc enim quod est esse contrarium vel non contrarium, nihil est utile ad rationem praemissam. LC15N.-5 secundam obiectionem excludit ibi: neque si non necesse etc.. posset enim aliquis dicere, quod necesse est illud quod non semper movetur prius quiescere, quia motus opponitur quieti; sed hoc non habet locum in mutationibus generationis et corruptionis, quibus non opponitur quies proprie loquendo, ut in quinto dictum est. huic ergo obiectioni respondet, dicens quod nihil etiam differt quantum ad propositam rationem, si non est necesse quiescere in aliquo contradictoriorum terminorum; neque etiam si mutatio non contrariatur quieti (quia fortasse illud quod non est, non potest quiescere: corruptio autem est in non esse: unde videtur quod in termino corruptionis non possit esse quies): sed hoc solum sufficit ad propositum, si sit tempus medium inter duas generationes aut inter duas corruptiones. sic enim consequens erit quod neutra istarum mutationum sit continua. post hoc autem redit ad primam obiectionem: et dicit quod ideo non differt contrarias aut non contrarias esse secundum contradictionem mutationes, quia neque etiam in prioribus, in quibus agebatur de motibus, non erat utile ad propositum quod in eis est contrarietas, sed quod non contingit eos simul esse; quod non est proprium contrariorum, sed commune omnibus oppositis. LC15N.-6 tertiam obiectionem excludit ibi: non oportet autem turbari etc.. dixerat enim supra, motus esse contrarios qui sunt in contraria: cum ergo motus sit contrarius quieti, videtur sequi quod uni sint duo contraria; quod est impossibile, ut probatur in x metaphys.. ad hoc ergo excludendum dicit, quod non oportet de hoc turbari, quod videtur sequi idem esse contrarium pluribus, scilicet motus et quieti et motui qui est in contrarium. sed hoc solum debemus accipere, quod unus motus contrarius opponitur quodammodo et motui contrario et quieti; motui quidem contrario secundum directam contrarietatem, quieti autem magis secundum oppositionem privativam; quae tamen habet aliquid de contrarietate, inquantum quies opposita est finis et complementum contrarii motus: sicut etiam aequale et commensurabile opponitur quodammodo duobus, scilicet excellenti et ei quod excellitur, sive magno et parvo, quibus opponitur secundum privationem magis, ut patet in x metaphys.. et iterum hoc oportet accipere, quod non contingit simul esse neque oppositos motus neque oppositas mutationes. LC15N.-7 deinde cum dicit: amplius in generatione et corruptione etc., ostendit quod non solum inter duos motus vel mutationes eiusdem speciei oportet esse medium tempus; et quod nulla mutatio una, quae est in aliquod oppositorum, potest esse perpetua et continua; sed etiam quod impossibile est quod oppositi motus aut mutationes sic succedant sibi invicem, quod non intercidat tempus medium. hoc enim videtur penitus esse inconveniens in generatione et corruptione, si quando aliquid factum est, generatione completa, statim necesse sit quod corruptio incipiat; et quod nullo tempore permaneat id quod generatum est. frustra enim aliquid generaretur, nisi generatum in esse permaneret. unde ex his mutationibus potest fieri fides in aliis: hoc enim est naturale quod similiter se habet in omnibus, quia natura semper eodem modo operatur. sicut ergo inconveniens videtur quod id quod generatur, statim cum generatum est corrumpatur; ita inconveniens videtur quod id quod dealbatur, statim cum factum est album denigretur, et quod id quod augetur statim decrescat. in omnibus enim his naturae intentio frustraretur. LC16N.-1 postquam philosophus ostendit quod nulla mutatio potest esse continua et perpetua nisi localis, hic ostendit quod nulla loci mutatio potest esse continua et perpetua nisi circularis. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum demonstrative; secundo logice, ibi: rationabiliter autem etc.. circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo ex veritate demonstrata solvit quasdam dubitationes, ibi: unde et ad dubitationem etc.. circa primum tria facit: primo dicit quid principaliter intendat. intendit enim ostendere quod possibile est esse quendam motum, qui unus existens, in infinitum continuetur; et quod talis motus est solus circularis. et hoc primo ostendet. LC16N.-2 secundo ibi: omne quidem enim movetur etc., ostendit quomodo procedendum sit. quia enim omne quod localiter fertur, movetur vel circulariter, vel motu recto, vel motu composito ex utroque, sicut si aliquid moveretur per chordam et arcum; manifestum est quod si quis duorum simplicium motuum, scilicet vel circularis vel rectus, non potest esse in infinitum continuus, quod multo minus ille qui est compositus ex utroque. unde oportet praetermittere motum compositum, et agere de simplicibus. LC16N.-3 tertio ibi: quod autem quod fertur etc., ostendit quod motus rectus qui est super magnitudinem rectam et finitam, non possit esse in infinitum continuus; et ita nullus motus rectus continuus potest esse in infinitum, nisi poneretur aliqua magnitudo infinita in actu; quod supra improbatum est in iii physicorum. ostendit autem hoc duplici ratione: quarum prima talis est. si aliquis super rectam magnitudinem et finitam movetur in infinitum, oportet quod hoc fiat per reflexionem. ostensum est enim in sexto, quod magnitudinem finitam pertransit aliquid tempore finito; cum ergo pervenitur ad terminum magnitudinis finitae, cessabit motus, nisi mobile revertatur per reflexionem ad principium magnitudinis unde cepit moveri. sed illud quod reflectitur secundum motum rectum, movetur contrariis motibus. quod sic probat. contrarii motus sunt quorum termini sunt contrarii, ut in quinto habitum est. sed contrarietates loci sunt sursum et deorsum, ante et retro, dextrum et sinistrum: omne autem quod reflectitur, secundum aliquam istarum contrarietatum necesse est quod reflectatur: omne ergo quod reflectitur, movetur contrariis motibus. ostensum est autem supra in quinto, quis motus sit unus et continuus, ille scilicet qui est unius subiecti et in uno tempore et in eadem re non differenti secundum speciem. haec enim tria considerantur in omni motu: primum est tempus; secundum est subiectum quod movetur, ut homo aut deus, secundum eos qui corpora caelestia deos dicebant; tertium autem est in quo movetur, quod quidem in motu locali est locus, in alteratione passio, idest passibilis qualitas, in generatione et corruptione species, in augmento et diminutione magnitudo. manifestum est autem quod contraria differunt secundum speciem: unde motus contrarii non possunt esse unus et continuus. praedicta autem sex sunt loci differentiae; et sic oportet quod sint contraria, quia cuiuslibet generis differentiae sunt contrariae. relinquitur ergo quod impossibile sit, id quod reflectitur moveri uno motu continuo. LC16N.-4 et quia posset aliquis dubitare an id quod reflectitur contrariis motibus moveatur, propter hoc quod non apparet manifesta et determinata contrarietas in loco, sicut in aliis generibus in quibus est motus, ut supra in quinto dictum est: ideo addit quoddam signum ad hoc idem ostendendum, praeter rationem supra positam ex contrarietate terminorum. et dicit quod signum huius est, quod motus qui est ab a in b, sit contrarius ei qui est a b in a, sicut contingit in motu reflexo: quia huiusmodi motus, si simul fiant, stant et repausant ad invicem, idest unus impedit alium et facit eum stare. et non solum hoc contingit in reflexione motus recti, sed etiam in reflexione motus circularis. signentur enim in aliquo circulo tria signa, scilicet abc: constat quod si incipiat moveri ab a in b, et postea moveatur ab a in c versus aliam partem, quod erit reflexio; et isti duo motus impediunt se, et unus sistit, idest facit stare, alium. sed si continue moveatur aliquid ab a in b, et per b iterum in c, non erit reflexio. ideo autem motus reflexi impediunt se invicem tam in recto quam in circulo, quia hoc est de natura contrariorum, quod se impediant et corrumpant. motus autem qui sunt diversi et non contrarii, non se impediunt; sicut motus qui est sursum et qui est in latus, puta in dextrum vel sinistrum, non se impediunt, sed simul potest aliquid moveri et sursum et in dextrum. LC16N.-5 deinde cum dicit: maxime autem manifestum etc., ponit secundam rationem ad ostendendum quod motus reflexus non potest esse in infinitum continuus: quae quidem ratio accipitur ex quiete, quam necesse est intervenire. dicit ergo quod maxime ex hoc manifestum est quod impossibile est motum rectum esse continuum in infinitum, quia necesse est id quod reflectitur quiescere inter duos motus. et hoc verum est non solum si moveatur per lineam rectam, sed etiam si feratur secundum circulum. et ne aliquis intelligat ferri secundum circulum, idem esse quod ferri circulariter, ad hoc excludendum subdit, quod non est idem ferri circulo, idest circulariter secundum proprietatem circuli, et ferri circulum, idest pertransire suo motu circulum. contingit enim aliquando quod secundum quandam continuationem sit motus eius quod movetur, dum scilicet pertransit partem post partem secundum ordinem partium circuli; et hoc est ferri circulariter. quandoque autem contingit quod pertransit circulum, quando redierit ad principium unde incepit moveri, non pertransire ultra secundum ordinem partium circuli, sed redire retro; et hoc est reflecti. sive ergo fiat reflexio in linea recta, sive in linea circulari, necesse est quod interveniat quies media. LC16N.-6 et huius rei fides accipi potest non solum ex sensu, quia sensibiliter hoc apparet, sed etiam ex ratione. cuius quidem rationis principium hoc sumendum est, quod cum tria sint in magnitudine quae pertransitur, scilicet principium, medium et finis, medium utrumque est respectu utriusque; quia respectu finis est principium, et respectu principii est finis; et sic cum sit unum subiecto, est duo ratione. iterum aliud principium est sumendum, quod aliud est quod est in potentia et quod est in actu. his ergo visis, considerandum est ex dictis, quod quodlibet signum, idest quodlibet punctum signatum, infra terminos lineae supra quam aliquid movetur, medium est in potentia; sed non est medium in actu, nisi fiat divisio secundum motum, ita scilicet quod in illo puncto id quod movetur stet, et iterum ab illo puncto incipiat moveri: quia sic medium illud fiet actu principium et finis; principium quidem posterioris, inquantum inde incipit rursus moveri, finis autem primi, inquantum scilicet ibi terminatus est primus motus per quietem. sit enim una linea in cuius principio sit a, in medio b, in fine c. moveatur ergo ab a in b, et ibi stet; et iterum incipiat moveri a b, et feratur usque in c. sic enim manifestum erit quod b est actu finis prioris motus, et principium posterioris. sed si aliquid feratur continue ab a in c sine interpositione alicuius quietis, non est possibile dicere mobile factum esse, idest advenire, neque abesse, idest abscedere, neque in hoc signo quod est a, neque in hoc signo quod est b; sed solum hoc potest dici, quod in a vel in b sit in quodam nunc (non autem in aliquo tempore, nisi forte secundum hoc quod aliquid dicitur esse alicubi in tempore, quia est ibi in nunc temporis. et ita quod movetur continue ab a in c in aliquo tempore, erit in b in nunc, quod est divisio quaedam illius temporis: et sic dicetur esse in b in illo toto tempore, eo modo loquendi quo dicitur aliquid moveri in die, quia movetur in parte illius diei)p et quia hoc videbatur dubium, quod id quod fertur non adsit et absit cuicumque signo in magnitudine signato, quae motu pertransitur continuo, ostendit hoc consequenter: dicens quod si aliquis concedat quod mobile adsit et absit alicui signo in magnitudine signato, sequitur quod ibi quiescat. impossibile est enim quod in eodem instanti adsit et absit mobile ab hoc signo quod est b: quia adesse alicubi et abesse sunt contraria, quae non possunt esse in eodem instanti. oportet ergo quod in alio et alio nunc temporis mobile adsit et absit alicui signo magnitudinis. inter quaelibet autem duo nunc est tempus medium: ergo sequetur quod mobile quod est a, quiescit in b. omne enim quod est alicubi per aliquod tempus, est in eodem prius et posterius. et similiter est dicendum in omnibus aliis signis vel punctis, quia de omnibus eadem ratio est. unde manifestum est quod illud quod continue fertur per magnitudinem aliquam, in nullo intermedio signo magnitudinis adest et abest, idest accedit et recedit. cum enim dicitur quod mobile adsit alicui signo, vel fiat in eo, vel accedat ad ipsum, per omnia huiusmodi significatur quod illud signum sit terminus motus. cum autem dicitur quod absit vel abscedat, significatur quod sit principium motus. non est autem actu medium signum magnitudinis nec principium nec finis motus, quia nec terminatur nec incipit ibi motus; sed in potentia tantum (posset enim ibi motus incipere vel terminari)p unde nec adest nec abest mobile a signo medio, sed simpliciter dicitur esse ibi in nunc. esse enim mobile in aliquo signo magnitudinis, comparatur ad totum motum sicut nunc ad tempus. LC16N.-7 sed cum mobile quod est a, utatur ipso b ut medio, principio et fine in actu, necesse est quod ibi stet, propter hoc quod facit ipsum movendo et stando unum signum esse duo, scilicet principium et finem, sicut etiam contingit in intelligendo. possumus enim simul intelligere unum punctum ut est unum subiecto: sed si seorsum intelligamus ipsum ut principium, seorsum autem ut finem, non simul hoc continget. ita et cum id quod movetur, utitur aliquo signo ut uno, non erit ibi nisi in uno nunc. si autem utitur eo ut duobus, scilicet ut principio et fine in actu, necesse erit quod sit ibi in duobus nunc, et per consequens in tempore medio, et ita quiescet. manifestum est ergo quod id quod continue movetur ab a in c, in medio b neque affuit neque abfuit, idest neque accessit neque abscessit: sed a primo signo, quod est a, abfuit vel abscessit, quasi a principio in actu; in ultimo autem signo, quod est c, affuit vel accessit, quia ibi perficitur motus, et mobile quiescit. et est attendendum quod in praemissis ponitur a quandoque quidem pro mobili, quandoque vero pro principio magnitudinis. LC16N.-8 ex istis autem patet quod motus reflexus, sive in circulari sive in recta magnitudine, non potest esse continuus, sed intercidit quies media; quia idem signum est quod actu fit finis primi motus et principium reflexionis. sed in motu circulari mobile non utitur aliquo signo ut principio vel fine in actu, sed quolibet signo magnitudinis utitur ut medio: et ideo motus circularis potest esse continuus, non autem reflexus. LC17N.-1 postquam philosophus ostendit quod motus reflexus non potest esse continuus et unus, hic secundum praemissa solvit quasdam dubitationes. et dividitur in partes tres, secundum tres dubitationes quas ex praemissis solvit: secunda pars incipit ibi: eodem autem modo obviandum est etc.; tertia ibi: manifestum autem etc.. circa primum duo facit: primo ponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi: non ergo ponendum est etc.. LC17N.-2 dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est ad probandum quod motus reflexus non est continuus, potest etiam dici ad solvendum quandam dubitationem. est enim una talis dubitatio. sint duae magnitudines aequales, quarum una dicatur e et alia z. sint etiam duo mobilia aequaliter velocia, quorum unum sit a et aliud sit d; et moveatur a continue ab extremo, idest principio magnitudinis, ad c; d vero feratur ad i. et ponamus quod in magnitudine quae est e, signetur quoddam signum medium quod est b, quod tantum distet a c, quantum in magnitudine quae est z, distat z ab i. et ponamus quod simul dum a in suo motu continuo accedit ad b signum, quod d mobile in suo motu continuo recedat a z, et veniat ad i. cum ergo motus sint regulares et aeque veloces utriusque mobilis, sequetur quod prius veniet d in i, quam a veniat in c: quia quod prius recedit, prius perveniet ad finem aequalis magnitudinis; prius autem recessit d a z, quam a recederet a b, quia d recessit a z quando a pertingebat ad b. ergo secundum hoc a non simul advenit in b, et recessit ab eo; et ita sequitur quod posterius recesserit quam advenerit: quia si simul adveniret et recederet, non posterius moveri inciperet. et ita necessitas est quod a, dum continue fertur, quiescat in b: et sic motus continuus erit compositus ex quietibus, sicut zeno ponebat, ut supra habitum est in sexto. LC17N.-3 deinde cum dicit: non ergo ponendum etc., solvit motam dubitationem secundum praemissa. supponebat enim obiectio praedicta quod a, dum continue movetur, accedit ad aliquod signum in medio magnitudinis positum, scilicet ad b, et quod simul dum accedit a ad b, d recedit a quodam alio signo, scilicet a z; quod est contra praemissa. dictum est enim supra, quod cum aliquid continue fertur, neque potest adesse neque abesse, idest recedere et accedere, a signo medio. ergo non est ponendum hoc quod obiectio supponebat, quod cum a affuit, idest accessit ad b, ipsum d simul recessit a z: quia si detur quod a accessit ad b, erit pari ratione dare quod recesserit, et quod hoc non fuerit simul, sed in duobus instantibus, ita quod in tempore intermedio quieverit. sed sicut dictum est prius, cum aliquid continue movebatur, in aliquo signo medio non aberat et aderat, sed simpliciter erat; non quidem per aliquod tempus, quia sic quiesceret, sed in decisione temporis, idest in aliquo nunc, quod dividit tempus. hoc ergo quod obiectio supponebat, scilicet quod a adesset, et quod d abesset ab aliquo signo medio, impossibile est dicere in motu continuo. sed in reflexo necesse est ut ita dicatur. si enim aliquod mobile quod est i, feratur ad punctum quod est d, et iterum reflectatur, manifestum est quod mobile utitur ultimo quod est d, quasi principio et quasi fine, scilicet uno signo ut duobus: unde necesse est quod ibi quiescat. nec est dicendum quod simul accesserit ad ipsum d, et recesserit ab eodem: quia sequeretur quod simul in eodem instanti esset ibi et non esset. omne enim quod motum est, est in termino ad quem movebatur; et omne quod incipit moveri, non est in termino a quo incipit moveri: hoc autem significatur, cum dicimus adesse vel accedere, quod est terminari motum ad punctum illud; cum autem dicimus abesse vel recedere, significamus motum incipere. unde necesse est omne quod accedit vel adest ad aliquod signum, esse in eo: quod autem abest vel abscedit, non esse in eo. quia ergo impossibile est simul esse et non esse in aliquo signo, per consequens impossibile est quod simul adsit et absit eidem, ut superius pluries est suppositum. est autem hic attendendum quod aliter utitur hic litteris quam supra. utitur enim hic i pro mobili, d vero pro termino: supra autem e converso. non est autem in motu reflexo danda solutio, quae prius data est in motu continuo. non enim potest dici quod mobile quod est i, sit in termino quod est d, a quo incipit reflecti, solum in decisione temporis, idest in nunc; et quod mobile neque affuerit neque defuerit eidem, sicut dicebatur in motu continuo: quia in motu reflexo necesse est venire ad finem qui est actu finis, et non in potentia tantum, sicut medium in motu continuo erat principium et finis solum in potentia. illud ergo quod est in medio motus continui, est in potentia tantum principium et finis; sed hoc a quo incipit reflexio, est actu principium et finis: finis quidem motus qui erat deorsum, puta lapidis; principium autem est in actu motus reflexi qui est sursum, dum lapis cadens in terram resilit sursum. sicut ergo in magnitudine in qua est motus, signum a quo reflectitur est principium et finis in actu; ita et in ipsis motibus est accipere actu finem unius et principium alterius: quod non esset, nisi quies interveniret media. necesse est ergo quod id quod reflectitur in linea recta, quiescat. et ita sequitur quod in recta magnitudine non possit esse motus continuus et perpetuus: quia magnitudo recta non est infinita, et ita non posset esse in perpetuum motus rectus continuus, nisi reflecteretur. LC17N.-4 deinde cum dicit: eodem autem modo obviandum etc., ponit secundam dubitationem. et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem; secundo excludit quandam solutionem supra in sexto positam, ibi: in primis igitur etc.; tertio ponit veram solutionem, ibi: sed verum dicendum etc.. dicit ergo primo, quod eodem modo per ea quae supra ostensa sunt, possumus obviare ad eos qui ponunt obiectionem zenonis, qui sic volebant argumentari. omne quod movetur oportet quod prius pertranseat medium quam perveniat ad finem: sed inter quoslibet duos terminos sunt infinita media, propter hoc quod magnitudo est divisibilis in infinitum; et ita impossibile est transire media, quia infinita non contingit transire: ergo nihil potest movendo ad aliquem terminum pervenire. vel potest eadem dubitatio aliter formari, sicut quidam eam proponunt. omne quod pertransit aliquod totum, prius pertransit medietatem: et cum medietas iterum dividatur in medietatem, oportet quod prius pertransierit medietatem medietatis: et ita omne quod movetur, numerat quamlibet medietatem, pertingendo ad ipsam. sed medietates sic accipi possunt in infinitum: ergo sequitur quod si aliquid pertransit totam magnitudinem, quod numeravit numerum infinitum; quod est manifeste impossibile. LC17N.-5 deinde cum dicit: in primis igitur rationibus etc., excludit solutionem quam supra in sexto posuerat ad hanc obiectionem: et primo recitat eam; secundo excludit, ibi: sed haec solutio etc.. dicit ergo primo quod praedicta obiectio soluta est supra in sexto, cum de motu in communi agebatur, per hoc quod sicut magnitudo dividitur in infinitum, ita et tempus; et sic eodem modo tempus habet in seipso infinita, sicut et magnitudo. et ita non est inconveniens si infinita quae sunt in magnitudine, transeat aliquis in infinitis quae sunt in tempore: quia non est inconveniens quod infinita magnitudo transeatur tempore infinito; sed sicut in sexto ostensum est, infinitum eodem modo invenitur in magnitudine et in tempore. LC17N.-6 deinde cum dicit: sed haec solutio etc., excludit hanc solutionem. et dicit quod haec solutio sufficiens est ad obviandum interroganti qui sic interrogabat: an contingeret in tempore finito transire et numerare infinita. quae quidem interrogatio repellebatur per hoc quod dicitur, quod tempus finitum habet infinita, in quibus possunt transiri infinita quae sunt in magnitudine. sed ista solutio non sufficit ad rei veritatem: quia si aliquis praetermittat quaerere de magnitudine; et praetermittat interrogare an in tempore finito contingat infinita transire; et faciat hanc eandem interrogationem de ipso tempore, utrum scilicet infinita quae sunt in tempore possint transiri, propter hoc quod tempus in infinitum dividitur: ad hanc interrogationem non sufficiet praedicta solutio, et ideo oportet aliam solutionem quaerere. LC17N.-7 deinde cum dicit: sed verum dicendum est etc., ponit veram solutionem, secundum ea quae supra praemiserat. et dicit quod secundum veritatem hoc dicendum est ad solutionem dubitationis motae, illud quod praemisimus in rationibus supra positis proxime, scilicet quod si aliquis dividat continuum in duo media, tunc utitur uno signo, scilicet in quo dividitur continuum, tanquam duobus, quia facit ipsum et principium unius partis, et finem alterius. facit autem hoc numerando, et in duo media dividendo. cum autem sic divisum fuerit continuum, iam non erit continuum, sive dividatur magnitudo, ut linea, sive dividatur motus: quia nec motus potest esse continuus nisi sit continui, scilicet et subiecti et temporis et magnitudinis super quam transit motus. sic ergo dividens numerat, et numerando continuitatem solvit. sed in continuo dum continuitas durat, sunt infinita media non in actu, sed in potentia: quia si faciat aliquis aliquod medium esse in actu, hoc erit per divisionem, ut dictum est, in quantum accipietur ut principium unius et finis alterius; et sic non remanebit continuum, sed stabit; idest iam media in actu non erunt infinita, sed in eis erit status. quod maxime accidit in eo qui vult numerare media: quia necesse est ei quod unum signum numeret quasi duo, inquantum est unius medietatis finis, et alterius principium. et hoc dico quando non numeratur totum continuum ut unum, sed numerantur duae medietates in ipso. si enim accipietur totum continuum ut unum, tunc iam dictum est quod signum medium non accipitur ut finis et principium in actu, sed in potentia tantum. his ergo visis, respondendum est ad eum qui interrogat an contingat infinita transire sive in tempore sive in magnitudine, quod quodammodo contingit, et quodammodo non contingit. cum enim sint infinita in actu, non contingit ea transire: cum autem sint infinita in potentia, contingit. et sic cum in continuo non sint infinita media nisi in potentia, contingit infinita transire: quia illud quod continue movetur, secundum accidens transivit infinita, scilicet in potentia. per se enim transivit lineam finitam, cui accidit quod insint ei infinita media in potentia; sed ipsa linea secundum substantiam et rationem est alia ab illis mediis infinitis. non enim linea componitur ex punctis: sed puncta possunt signari in linea, inquantum dividitur. LC17N.-8 deinde cum dicit: manifestum autem et quia etc., solvit tertiam dubitationem. et circa hoc tria facit: primo ponit dubitationem et solutionem; secundo manifestat utrumque per exempla, ibi: sit tempus etc.; tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: si autem quodcumque etc.. ponit ergo dubitationem primo, quae solet fieri in generationibus et corruptionibus. quod enim generatur, desinit non esse et incipit esse. oportet autem aliud tempus assignari ei quod est esse rei generatae vel corruptae, et aliud ei quod est non esse: puta si ex aere generetur ignis, in toto tempore ab erat non ignis sed aer; in toto autem tempore bc est ignis. cum ergo hoc signum temporis quod est b, sit utrique tempori commune, videtur quod in illo instanti communi sit simul esse ignis et non esse eiusdem. hanc ergo dubitationem philosophus solvens, dicit manifestum esse quod nisi aliquis illud signum temporis, quod dividit tempus prius a posteriori, faciat semper esse posterioris rei, idest quod in illo instanti hoc modo se habeat res sicut in tempore sequenti, sequitur quod idem sit ens et non ens simul, et sequitur quod quando aliquid factum est, sit non ens. tunc enim factum est, quando generatio terminatur, scilicet in illo nunc quod dividit tempus prius et posterius: si ergo in toto tempore priori erat non ens, in hoc etiam nunc quando iam generatum est, est etiam non ens, quia istud nunc est finis prioris temporis. quomodo autem ista inconvenientia non sequantur ostendit, subdens quod unum et idem numero signum, scilicet nunc, est commune utrique tempori, scilicet priori et posteriori: sed quamvis sit unum subiecto, non tamen est unum ratione, sed duo; est enim finis prioris temporis et principium posterioris. sed si accipiatur in ipso nunc quod res est, idest si accipiatur secundum quod est unum re, semper tenet se cum posteriori passione. vel aliter: quamvis ipsum nunc sit finis temporis prioris et principium posterioris, et sic sit communis utrique; tamen secundum quod est rei, idest secundum quod comparatur ad rem quae movetur, semper est posterioris passionis; quia res quae movetur, in illo instanti est subiecta passioni posterioris temporis. LC17N.-9 sic ergo obiectione et solutione posita, manifestat utrumque per exempla: et primo obiectionem, cum dicit: sit tempus etc.. dicit ergo: sit tempus acb; res autem quae movetur sit d; quod quidem d in a tempore sit album, in b autem non album. videtur ergo sequi quod in c sit album et non album. et quomodo hoc sequatur ostendit subdens: si enim in toto tempore a est album, sequitur quod in quolibet accepto in ipso a sit album; et similiter si in toto tempore b est non album, sequitur quod in quolibet ipsius accepto sit non album: cum ergo c sit acceptum in utroque, quia est huius finis et illius principium, videtur sequi quod in c sit album et non album. LC17N.10 secundo ibi: non ergo dandum est etc., manifestat solutionem supra positam. et dicit quod non est concedendum quod in quolibet accepto in a sit album, sed est excipiendum ultimum nunc, quod est c, quod quidem iam est postremum, idest ultimus terminus mutationis: puta si album vel fiebat vel corrumpebatur in toto a, in c non corrumpitur nec fit album, sed iam factum est et corruptum. quod autem factum est, est; quod autem corruptum est, non est. unde manifestum est quod in c primo verum est dicere hoc esse album, si ibi terminetur generatio albi, aut esse non album, si ibi terminetur corruptio albi. aut si hoc non dicatur, sequentur inconvenientia supra posita, scilicet quod cum aliquid est iam generatum, adhuc est non ens, et cum corruptum est, adhuc est ens. aut etiam sequitur quod aliquid simul sit album et non album, et universaliter ens et non ens. LC17N.11 deinde cum dicit: si autem quodcumque etc., infert quoddam corollarium ex praemissis, scilicet quod tempus non dividatur in indivisibilia tempora: quia hoc posito, non poterit solvi praemissa dubitatio. dicit ergo quod necesse est omne quod est prius non ens et postea ens, aliquando fieri ens: et iterum necesse est quod cum aliquid fit, non est. si autem haec duo quae supponit, sunt vera, impossibile est quod tempus dividatur in indivisibilia tempora. dividatur enim tempus in indivisibilia tempora: et sit primum tempus indivisibile a; secundum autem, consequenter se habens ad ipsum, sit b. d autem, quod prius non erat album, et postmodum est album, fiebat album in a, et tunc non erat album: oportet autem dare quod sit factum in aliquo tempore indivisibili et habito, idest consequenter se habente, scilicet in b, in quo iam est. si autem fiebat album in a, sequitur quod in a non erat album: in b autem est album. cum ergo inter non esse et esse sit generatio media, quia nihil transit de non esse in esse nisi per generationem, sequitur quod inter a et b sit generatio media: ergo erit aliquod tempus medium inter a et b, in quo fiebat album (quia hoc ponitur tempus b, d generationis)p et similiter cum in illo medio tempore indivisibili fiat album, est non album: unde eadem ratione oportebit ponere aliud tempus adhuc medium, et sic in infinitum. et hoc ideo, quia non potest poni quod in eodem tempore fiat et factum sit. sed non est eadem ratio si dicatur quod non sunt indivisibilia tempora in quae tempus dividitur. dicemus enim secundum hoc, quod unum et idem tempus est in quo fiebat et factum est. sed fiebat et erat non ens in toto tempore praecedenti: est autem factum et ens in ultimo nunc temporis; quod quidem non se habet ad tempus praecedens, sicut habitum aut consequenter, sed sicut terminus eius. sed si ponantur tempora indivisibilia, necesse est quod consequenter se habeant. manifestum est autem secundum praemissa, quod non suppositis temporibus indivisibilibus, si aliquid fiat album in toto tempore a, non est maius tempus in quo factum est et fiebat, quam in quo fiebat solum. quia in toto tempore fit, in ultimo autem termino temporis est factum: tempus autem et terminus temporis non sunt aliquid maius quam tempus tantum, sicut etiam punctum nihil magnitudinis adiicit lineae. sed si ponantur tempora indivisibilia, manifestum est ex praemissis, quod oportet plus temporis esse in quo fit et factum est, quam in quo fit solum. ultimo autem epilogando concludit principale intentum, dicens quod praemissae rationes sunt, et similes eis, quibus credendum est tanquam propriis, quod motus reflexus non est continuus. LC18N.-1 postquam philosophus ostendit rationibus propriis quod motus reflexus non est continuus, hic ostendit idem rationibus communibus et logicis. et circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo probat propositum, ibi: omne enim quod movetur etc.. dicit ergo primo, quod si aliquis velit rationabiliter, idest logice, intendere ad propositum ostendendum, videbitur hoc idem sequi, scilicet quod motus reflexus non est continuus, ex rationibus quae ponentur. LC18N.-2 deinde cum dicit: omne enim quod movetur etc., ostendit propositum: et primo solum in motu reflexo locali; secundo communiter in omnibus motibus, ibi: amplius et ex his manifestum etc.. prima ratio talis est. omne quod movetur continue, a principio sui motus ferebatur sicut in finem ad hoc ad quod pervenit secundum loci mutationem, nisi fuerit aliquid prohibens (quia a prohibente potuisset in aliam partem deflecti)p exemplificat autem hanc propositionem, dicens quod si aliquid per motum localem pervenit ad b, non solum quando propinquum erat, sed statim quando incepit moveri, movebatur ad b: non est enim aliqua ratio quare magis moveatur ad b nunc quam prius. et simile est in aliis motibus. si autem ita sit quod motus reflexus sit continuus, verum erit dicere quod id quod movetur ab a in c, et iterum reflectitur in a, continue movetur. ergo in prima parte motus qui est ab a in c, movebatur ad terminum ultimae partis qui est a; et sic dum movetur ab a, movetur ad a. sequitur ergo quod simul moveatur contrariis motibus: quia in motibus rectis contrarium est moveri ab eodem et in idem; in motibus autem circularibus non est contrarium. hoc autem est impossibile, quod aliquid simul moveatur contrariis motibus: ergo impossibile est quod motus reflexus sit continuus. LC18N.-3 deinde cum dicit: simul autem et ex hoc etc., ex eodem medio ducit ad aliud inconveniens. si enim aliquid, dum movetur ab a, movetur ad a; non autem potest moveri ad a nisi ex aliquo contraposito, quod sit c, in quo mobile nondum fuit cum incipit moveri ab a: sequitur quod aliquid movetur ex illo termino in quo non est; quod est impossibile. non enim potest aliquid recedere a loco in quo non est. sic ergo impossibile est quod motus reflexus sit continuus. et si hoc est impossibile, necesse est quod in puncto reflexionis mobile quiescat, scilicet in c. ex quo patet quod non est unus motus; quia motus qui distinguitur per interpositionem quietis, non est unus. LC18N.-4 deinde cum dicit: amplius et ex his etc., probat idem universalius in quolibet genere motus, tribus rationibus. quarum prima talis est. omne quod movetur, movetur aliqua specierum motus supra assignatarum: et similiter omne quod quiescit oportet quod quiescat aliqua quietum oppositarum praedictis motibus. ostensum est enim supra in quinto, quod non potest esse alius motus praeter assignatos. accipiamus ergo aliquem motum distinctum ab aliis motibus hoc modo, quod sit differens specie ab aliis, sicut dealbatio differt a denigratione; non autem sic quod motus qui accipitur distinguatur ab aliis sicut una pars motus ab aliis partibus eiusdem motus, ut una pars dealbationis distinguitur ab aliis partibus dealbationis eiusdem. accepto ergo uno tali motu sicut dictum est, verum est dicere quod illud quod non semper movetur hoc motu, ex necessitate prius quiescebat opposita quiete: sicut quod non semper dealbatur, aliquando quiescebat quiete opposita dealbationi. sed haec propositio non esset vera, si aliqua pars determinata motus acciperetur: non enim est necesse ut id quod non semper movebatur hac parte dealbationis, quod antea quiesceret quiete opposita; quia antea etiam dealbabatur alia parte dealbationis. et propter hoc signanter dixit: et non si aliqua pars est totius. hanc autem propositionem sic probat. duorum privative oppositorum necesse est, cum unum non inest, alterum inesse susceptibili: quies autem opponitur motui privative: ergo si mobile erat quando sibi motus non inerat, ex necessitate sequitur quod tunc quies sibi inesset. hac ergo propositione probata, ex ratione supra posita assumit minorem, dicens quod si motus recti contrarii sunt qui est ab a ad c, et qui est a c ad a; et non contingit simul esse motus contrarios: manifestum est quod quando movebatur ab a ad c, non movebatur tunc a c ad a; et sic isto motu qui est a c ad a non semper movebatur. unde secundum propositionem praemissam, necesse est quod mobile prius quiesceret quiete opposita. ostensum est autem in quinto, quod motui qui est a c, opponitur quies quae est in c: ergo quiescebat in c. non ergo motus reflexus erat unus et continuus, cum distinguatur per interpositionem quietis. LC18N.-5 secundam rationem ponit ibi: amplius autem et haec ratio etc.: quae talis est. simul corrumpitur non album et generatur album: et e contrario simul corrumpitur album et fit non album. sed si motus reflexus in quolibet genere sit continuus, sequetur quod continue alteratio terminetur ad album, et incipiat ex albo recedere, et quod non quiescet ibi aliquo tempore: alioquin non esset continua alteratio, si interponeretur quies. sed sicut dictum est, cum fit album, corrumpitur non album; et cum receditur ab albo, fit non album. sequetur ergo quod simul corrumpatur non album, et fiat non album: quia ista tria sunt in eodem tempore, scilicet fieri album, et corrumpi non album, et iterum fieri non album: si tamen continuetur reflexio absque interpositione quietis. hoc autem est manifeste impossibile, quod simul fiat non album et corrumpatur non album. non ergo est possibile quod motus reflexus sit continuus. haec autem ratio ad generationem et corruptionem pertinere videtur. et propter hoc, hanc rationem dicit esse magis propriam quam praemissas, quia in contradictoriis magis apparet quod non possunt esse simul vera. et tamen quod dicitur in generatione et corruptione, extenditur ad omnes motus; quia in quolibet motu est quaedam generatio et corruptio. sicut enim in alteratione generatur et corrumpitur album vel non album, ita et in quolibet alio motu. LC18N.-6 tertiam rationem ponit ibi: amplius non si continuum etc.: quae talis est. sicut supra in quinto habitum est, non est necessarium si continuum est tempus, quod propter hoc motus sit continuus. motus enim diversarum specierum, etsi succedant sibi in tempore continuo, non tamen sunt continui, sed consequenter se habentes; eo quod oportet continuorum esse unum communem terminum; contrariorum autem et specie differentium, ut albedinis et nigredinis, non potest esse unus communis terminus. cum igitur motus qui est ab a in c, sit contrarius motui qui est a c in a in quocumque genere motus, ut supra in quinto ostensum est, impossibile est quod isti duo motus sint continui ad invicem, etiam si tempus eorum sit continuum, nulla interposita quiete. relinquitur ergo quod motus reflexus nullo modo potest esse continuus. est autem considerandum quod rationes praemissae dicuntur logicae, quia procedunt ex quibusdam communibus, scilicet ex proprietate contrariorum. LC19N.-1 postquam philosophus ostendit quod nullus motus localis potest esse continuus praeter circularem, hic ostendit quod motus circularis potest esse continuus et primus. et primo ostendit hoc per proprias rationes; secundo per rationes logicas et communes, ibi: rationabiliter autem accidit etc.. circa primum duo facit: primo ostendit quod motus circularis sit continuus; secundo quod sit primus, ibi: quod autem lationum etc.. circa primum duo facit: primo ponit duas rationes ad ostendendum quod motus circularis potest esse continuus; secundo ex eisdem rationibus concludit quod nullus alius motus potest esse continuus, ibi: manifestum autem et ex hac divisione etc.. LC19N.-2 quod autem motus circularis possit esse unus continuus, prima ratione sic probat. illud dicitur esse possibile, ad quod nullum sequitur impossibile; nullum autem sequitur impossibile, si dicamus quod motus circularis sit in perpetuum continuus. quod patet ex hoc quod in motu circulari, illud quod movetur ex aliquo, puta a, simul movetur in idem signum secundum eandem positionem, idest secundum eundem processum mobilis, eodem ordine partium servato. quod in motu reflexo non contingit; quia cum aliquid retrocedit, disponitur secundum contrarium ordinem partium in movendo: quia vel oportet quod pars mobilis quae in primo motu erat prior, in reflexione fiat posterior; vel oportet quod illa pars mobilis quae in primo motu aspiciebat ad unam differentiam loci, puta dextrum vel sursum, in reflexione aspiciat ad contrarium. sed in motu circulari servatur eadem positio, dum aliquid movetur ad id a quo recedit. sic ergo poterit dici quod etiam a principio sui motus, dum recedebat ab a, movebatur ad hoc ad quod tandem perveniet, scilicet ad ipsum a. nec propter hoc sequitur hoc impossibile, quod simul moveatur motibus contrariis aut oppositis, sicut sequebatur in motu recto. non enim omnis motus qui est ad aliquem terminum, est contrarius aut oppositus motui qui est ex illo eodem termino; sed ista contrarietas invenitur in linea recta, secundum quam attenditur contrarietas in loco. non enim attenditur contrarietas inter duos terminos secundum lineam circularem, quaecumque pars sit circumferentiae; sed secundum diametrum. contraria enim sunt quae maxime distant: maxima autem distantia inter duos terminos non mensuratur secundum lineam circularem, sed secundum lineam rectam. possunt enim inter duo puncta infinitae lineae curvae describi, sed non nisi una linea recta: id autem quod est unum, est mensura in quolibet genere. sic igitur patet quod si sit aliquis circulus, et dividatur per medium, et sit diameter eius ab; motus qui est per diametrum ab a in b, est contrarius motui qui est per eundem diametrum a b in a. sed motus qui est per semicirculum ab a in b, non est contrarius motui qui est per alium semicirculum a b in a. contrarietas autem erat quae impediebat quod motus reflexus non posset esse continuus, ut ex superioribus rationibus apparet. nihil ergo prohibet, contrarietate sublata, motum circularem esse continuum, et tamen nullo tempore deficere. et huius ratio est, quia motus circularis habet suum complementum per hoc quod est ab eodem in idem; et sic per hoc non impeditur eius continuatio. sed motus rectus habet suum complementum per hoc quod est ab eodem in aliud: unde si ab illo alio revertatur in idem a quo inceperat moveri, non erit unus motus continuus, sed duo. LC19N.-3 deinde cum dicit: et qui quidem etc., ponit secundam rationem, dicens quod motus circularis non est in eisdem; sed motus rectus multoties est in eisdem. quod sic intelligendum est. si enim aliquid moveatur ab a in b per diametrum, et iterum a b in a per eundem diametrum, necesse est quod per eadem media redeat per quae prius transierat: et sic pluries per eadem fertur. sed si aliquid moveatur ab a in b per semicirculum, et iterum a b in a per alium semicirculum, quod est circulariter moveri, manifestum est quod non redit ad idem per eadem media. est autem de ratione oppositorum, quod circa idem considerentur: et sic manifestum est quod moveri ab eodem in idem secundum motum circularem, est absque oppositione; sed moveri ab eodem in idem secundum motum reflexum, est cum oppositione. sic igitur patet quod motus circularis, qui non redit ad idem per eadem media, sed semper pertransit aliud et aliud, potest esse unus et continuus, quia non habet oppositionem: sed ille motus, reflexus scilicet, qui dum redit in idem, pluries in eisdem mediis fit pertranseundo, non potest esse in perpetuum continuus; quia necesse esset quod aliquid simul moveretur contrariis motibus, ut supra ostensum est. et ex eadem ratione concludi potest, quod neque motus qui est in semicirculo, neque in quacumque alia circuli portione, potest esse in perpetuum continuus; quia in his motibus necesse est quod multoties pertranseantur eadem media, et quod moveantur contrariis motibus, quasi debeat fieri reditus ad principium. et hoc ideo, quia neque in linea recta, neque in semicirculo, neque in quacumque circuli portione, copulatur finis principio, sed distant ab invicem principium et finis: sed in solo circulo finis copulatur principio. et ideo solus motus circularis est perfectus: unumquodque enim perfectum est ex hoc quod attingit suum principium. LC19N.-4 deinde cum dicit: manifestum autem et ex hac divisione etc., ostendit ex eadem ratione quod in nullo alio genere potest esse aliquis motus continuus. et primo ostendit propositum; secundo infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: manifestum igitur ex his etc.. dicit ergo primo, quod etiam ex ista distinctione quae ponitur inter motum circularem et alios motus locales, manifestum est quod nec in aliis generibus motus contingit esse aliquos motus in infinitum continuos: quia in omnibus aliis generibus motus, si debeat aliquid moveri ab eodem in idem, sequitur quod multoties pertranseat eadem. sicut in alteratione oportet quod pertranseat medias qualitates: ex calido enim transitur in frigidum per tepidum; et si debeat rediri ex frigido in calidum, oportet quod per tepidum transeatur. et idem apparet in motu qui est secundum quantitatem: quia si quod movetur de magno in parvum, iterum redeat ad magnum, oportet quod bis sit in media quantitate. et simile est etiam in generatione et corruptione: si enim ex igne fiat aer, et iterum ex aere fiat ignis, oportet quod medias dispositiones bis transeat (sic enim medium potest poni in generatione et corruptione, secundum quod accipitur cum transmutatione dispositionum)p et quia media transire contingit in diversis mutationibus diversimode, subiungit quod nihil differt vel pauca vel multa media facere, per quae aliquid moveatur de extremo in extremum; neque accipere aliquod medium positive, ut pallidum inter album et nigrum, vel remotive, ut inter bonum et malum quod neque bonum neque malum est: quia qualitercumque media se habeant, semper accidit quod eadem multoties pertranseantur. LC19N.-5 deinde cum dicit: manifestum igitur etc., concludit ex praemissis, quod antiqui naturales non bene dixerunt, ponentes omnia sensibilia semper moveri: quia oporteret quod moverentur secundum aliquem praedictorum motuum, de quibus ostendimus quod non possunt esse in perpetuum continui; et maxime quia, secundum quod illi dicunt, motus semper continuus est alteratio. dicunt enim quod omnia semper defluunt et corrumpuntur; et adhuc dicunt quod generatio et corruptio nihil est aliud quam alteratio: et sic dum dicunt omnia semper corrumpi, dicunt omnia semper alterari. probatum est autem per rationem supra inductam, quod nullo motu contingit semper moveri nisi circulari: et sic relinquitur quod neque secundum alterationem, neque secundum augmentum, possunt omnia semper moveri, ut illi dicebant. ultimo autem principale intentum epilogando concludit, scilicet quod nulla mutatio possit esse infinita et continua nisi circularis. LC19N.-6 deinde cum dicit: quod autem lationum etc., probat quod motus circularis sit primus motuum, duabus rationibus: quarum prima talis est. omnis motus localis, ut prius dictum est, aut est circularis aut rectus aut commixtus. circularis autem et rectus sunt priores commixto, quia ex illis constituitur. inter illos autem duos, circularis est prior recto: circularis enim est simplicior et perfectior recto. quod sic probat. motus enim rectus non potest procedere in infinitum. hoc enim esset dupliciter. uno modo sic quod esset magnitudo per quam transit motus rectus infinita: quod est impossibile. sed etiam si esset aliqua magnitudo infinita, nihil moveretur ad infinitum. quod enim impossibile est esse, nunquam fit aut generatur; impossibile est autem transire infinitum; nihil ergo movetur ad hoc quod infinita pertranseat. non ergo potest esse motus rectus infinitus super magnitudinem infinitam. alio modo posset intelligi motus rectus infinitus, super magnitudine finita per reflexionem. sed motus qui est reflexus non est unus, ut supra probatum est, sed est compositus ex duobus motibus. si autem super linea recta finita non fiat reflexio, erit motus imperfectus et corruptus: imperfectus quidem, quia possibile est ei fieri additionem; corruptus autem, quia cum pervenerit ad terminum magnitudinis, cessabit motus. sic ergo patet quod motus circularis qui non est compositus ex duobus, et qui non corrumpitur cum venit ad terminum (cum sit idem eius principium et finis), est simplicior et perfectior quam motus rectus. perfectum autem est prius imperfecto, et similiter incorruptibile corruptibili, et natura et ratione et tempore, sicut supra ostensum est, cum probabatur loci mutationem esse priorem aliis motibus. necesse est ergo motum circularem esse priorem recto. LC19N.-7 deinde cum dicit: amplius prior etc., ponit secundam rationem: quae talis est. motus qui potest esse perpetuus, est prior eo qui perpetuus esse non potest; quia perpetuum est prius non perpetuo, et tempore et natura. circularis autem motus potest esse perpetuus, et nullus aliorum motuum, cum oporteat eis succedere quietem: ubi autem quies supervenerit, corrumpitur motus. relinquitur ergo quod motus circularis sit prior omnibus aliis motibus. haec autem quae in hac ratione supponit, ex superioribus patent. LC20N.-1 postquam philosophus ostendit per proprias rationes, quod motus circularis est continuus et primus; hic ostendit idem per quasdam logicas et communes rationes. et ponit tres rationes. circa quarum primam dicit, quod rationabiliter accidit quod motus circularis sit unus et continuus in perpetuum, non autem motus rectus. quia in recto determinatur principium, medium et finis, et omnia haec tria est assignare in ipsa linea recta: et ideo est in ipsa linea unde incipiat motus, et ubi finiatur; quia omnis motus quiescit apud terminos, scilicet vel a quo vel ad quem (has enim duas quietes supra in quinto distinxerat)p sed in linea circulari termini non sunt distincti: nulla enim est ratio quare unum punctum signatum in linea circulari, sit magis terminus quam aliud; quia unumquodque similiter est et principium et medium et finis. et sic quodammodo quod movetur circulariter, semper est in principio et in fine, inquantum scilicet quodlibet punctum signatum in circulo potest accipi ut principium vel finis: et quodammodo nunquam est in principio vel fine, inquantum scilicet nullum punctum circuli est principium vel finis in actu. unde sequitur quod sphaera quodammodo movetur, et quodammodo quiescit: quia sicut in sexto dictum est, sphaera dum movetur semper obtinet eundem locum secundum subiectum, et quantum ad hoc quiescit; alium tamen et alium secundum rationem, et quantum ad hoc movetur. ideo autem in ipsa linea circulari non distinguitur principium, medium et finis, quia haec tria pertinent ad centrum; a quo sicut a principio procedunt lineae ad circumferentiam, et ad ipsum terminantur lineae a circumferentia protractae; et est etiam medium totius magnitudinis secundum aequidistantiam ad omnia signa circumferentiae. et ideo, quia principium et finis circularis magnitudinis est extra circulationem, scilicet in centro, ad quod non pertingit quod circulariter movetur; non est assignare in motu circulari ubi quiescat illud quod fertur, cum pervenerit ad ipsum: quia quod circulariter movetur, semper fertur circa medium, sed non fertur ad ultimum, quia non fertur ad medium quod est principium et ultimum. et propter hoc, totum quod sphaerice movetur, quodammodo semper quiescit, et quodammodo continue movetur, ut dictum est. ex his ergo quae dicta sunt, sic ratio extrahi potest. omnis motus qui nunquam est in principio et fine, est continuus: sed motus circularis est huiusmodi: ergo etc.. et per idem medium probatur quod motus rectus non possit esse continuus. LC20N.-2 deinde cum dicit: accidit autem conversim etc., ponit secundam rationem, dicens quod haec duo conversim se sequuntur, scilicet quod motus circularis sit mensura omnium motuum, et quod sit primus motuum: omnia enim mensurantur primo sui generis, ut in x metaphys. ostenditur. et sic ista proposito convertibilis est: omne quod est mensura, est primum sui generis; et omne quod est primum, est mensura. sed motus circularis est mensura omnium aliorum motuum, ut patet ex his quae in fine quarti sunt dicta: ergo motus circularis est primus motuum. vel si supponatur quod motus circularis sit primus motuum propter supra dictas rationes, concludetur quod sit mensura aliorum motuum. LC20N.-3 tertiam rationem ponit ibi: amplius autem et regularem etc., dicens quod solus motus circularis potest esse regularis: quia quae in linea recta moventur, irregulariter feruntur a principio usque ad finem. est enim motus irregularis, ut in quinto dictum est, qui non est aequaliter velox per totum: quod necesse est accidere in omni motu recto; quia in motibus naturalibus, quanto aliqua quae moventur plus distant a prima quiete, a qua incipit motus, velocius moventur; in motu autem violento, quanto plus distant ab ultima quiete, ad quam terminatur motus, tanto velocius moventur. nam motus naturalis intenditur in fine: violentus autem in principio. hoc autem in motu circulari locum non habet: quia in circulo principium et finis non est natum esse inter ipsam circulationem, quae fit per circumferentiam, sed extra, idest in centro, ut dictum est. unde nulla est ratio quare intendatur vel remittatur motus circularis quasi per approximationem ad principium vel finem; cum semper aequaliter appropinquat centro, quod est principium et finis. manifestum est autem ex his quae in quinto dicta sunt, quod motus regularis est magis unus quam irregularis: et sic motus circularis est prior naturaliter quam motus rectus. quanto enim aliquid est magis unum, tanto naturaliter prius est. LC20N.-4 deinde cum dicit: quod autem secundum locum mutatio etc., ostendit per opiniones antiquorum philosophorum, quod motus localis sit primus motuum. et dicit quod huic veritati attestantur dicta omnium philosophorum antiquorum, qui de motu fecerunt memoriam; quia principiis attribuunt quod moveant motu locali. et hoc primo ostendit per opinionem empedoclis, qui posuit amicitiam et litem prima principia moventia; quorum amicitia congregat, lis vero disgregat: congregatio autem et disgregatio sunt motus locales. secundo ostendit idem per opinionem anaxagorae, qui posuit intellectum primam causam moventem; cuius opus, secundum ipsum, est disgregare commixta. tertio ostendit idem per opinionem democriti, qui non posuit causam moventem, sed dixit quod omnia moventur propter naturam vacui. motus autem qui est propter vacuum, est loci mutatio, vel similis loci mutationi: quia vacuum et locus non differunt nisi ratione, ut in quarto dictum est. et sic dum ponunt res primo moveri propter vacuum, ponunt motum localem naturaliter primum, et nullum aliorum motuum: sed alios motus opinantur consequi ad motum localem. dicunt enim sequentes democritum, quod augmentari et corrumpi et alterari contingit per quandam congregationem et disgregationem indivisibilium corporum. quarto ostendit idem per opiniones antiquorum naturalium, qui ponebant unam causam materialem tantum, vel aquam vel aerem vel ignem, vel aliquid medium. ex illo enim uno materiali principio constituunt generationem et corruptionem rerum per condensationem et rarefactionem; quae per quandam congregationem et disgregationem complentur. quinto ostendit idem per opinionem platonis, qui posuit animam esse primam causam motus. posuit enim plato quod movens seipsum, quod est anima, est principium omnium eorum quae moventur. movere autem seipsum convenit animali et omni animato, secundum eum qui est secundum locum autokinesim, idest per transmutationem localem. sexto autem ostendit idem per ea quae communiter et vulgariter loquentes dicunt. illud enim solum proprie dicimus moveri, quod movetur secundum motum localem. si autem aliquid quiescat in loco, sed moveatur motu augmenti aut decrementi aut alterationis, dicitur quod movetur quodammodo, sed non simpliciter. LC20N.-5 deinde cum dicit: quod quidem igitur semper motus erat etc., epilogat quae dixerat: scilicet quod motus semper fuerit et semper erit, et quod est aliquod primum principium motus perpetui, et quis sit primus motus, et quem motum contingat esse perpetuum, et quod primum movens sit immobile. haec enim omnia in praecedentibus declarata sunt. LC21N.-1 postquam philosophus ostendit qualis sit primus motus, hic ostendit quale sit primum movens. et dividitur in partes duas: primo dicit de quo est intentio; secundo exequitur propositum, ibi: horum autem unum quidem etc.. dicit autem primo, quod cum dictum sit supra quod primum movens est immobile, nunc dicendum est quod primum movens est indivisibile et nullam habens magnitudinem, sicut omnino incorporeum. sed antequam hoc ostendamus, oportet praedeterminare quaedam quae exiguntur ad huius probationem. LC21N.-2 deinde cum dicit: horum autem unum quidem etc., exequitur propositum. et primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad principalis propositi ostensionem; secundo ostendit principale propositum, ibi: determinatis autem his etc.. circa primum tria facit: primo ostendit quod ad motum infinitum requiritur potentia infinita; secundo quod potentia infinita non potest esse in magnitudine finita, ibi: quod autem omnino in finita magnitudine etc.; tertio quod primum motorem oportet esse unum, qui moveat motum continuum et sempiternum, ibi: de his autem quae feruntur etc.. dicit ergo primo, quod inter ea quae praedeterminanda sunt ante principale propositum, unum est quod impossibile est aliquod finitum secundum potentiam, movere per tempus infinitum. quod sic ostendit. tria sunt in quolibet motu: quorum unum est id quod movetur, aliud est ipsum movens, tertium autem est tempus in quo fit motus. oportet autem quod aut omnia ista sint infinita, aut omnia sint finita, aut quod quaedam sint finita et quaedam infinita, vel duo tantum vel unum. ponatur ergo primo quod a sit movens, et b sit mobile, et tempus infinitum sit c. et ponatur quod aliqua pars ipsius a, quae est d, moveat aliquam partem b, quae est e. his ergo positionibus factis, concludi potest quod d movet e in tempore non aequali ipsi c, in quo a movebat b, sed in tempore minori. probatum est enim in sexto quod totum mobile in maiori tempore pertransit aliquod signum, quam pars eius. cum ergo tempus quod est c sit infinitum, relinquitur quod tempus in quo d movet e, non erit infinitum, sed finitum. et sit illud tempus z; ut sicut a movet b in tempore c infinito, ita d moveat e in tempore z finito. cum autem d sit pars ipsius a, si subtrahendo ab a addam ipsi d, totaliter ipsum a auferetur vel consumetur, cum sit finitum: omne enim finitum consumitur per subtractionem, si eadem quantitas semper sumatur, ut in tertio dictum est. et similiter consumetur ipsum b, si continue subtrahatur aliquid ab ipso et apponatur ipsi e; quia b etiam ponebatur esse finitum. sed quantumcumque auferam a tempore quod est c, etiam secundum eandem quantitatem auferendo, non consumetur totum c; quia ponitur esse infinitum. ex hoc concludit quod totum a movet totum b in tempore aliquo finito, quod est pars ipsius c. quod quidem sic sequitur ex praemissis, quia secundum proportionem qua additur ad mobile et ad motorem, additur etiam ad tempus motus. cum ergo subtrahendo a toto mobili et motore, et addendo ad partes ipsorum, consumatur quandoque totum mobile et totum movens, ita quod totum quod erat in toto addetur parti; sequetur quod proportionaliter addendo ad tempus, resultabit tempus finitum, in quo totum movens movebit totum mobile. et sic oportet quod si movens est finitum et mobile finitum, quod tempus sit finitum. sic ergo non est possibile quod a finito movente moveatur aliquid motu infinito, scilicet secundum tempus infinitum. et sic patet quod primo proponebatur, quod non contingit quod finitum movens moveat in tempore infinito. LC21N.-3 movet autem avicenna dubitationem circa hanc aristotelis demonstrationem. videtur enim non esse universalis: est enim aliquod finitum movens et mobile, a quo non potest aliquid subtrahi vel auferri, sicut est corpus caeleste; quod tamen in hac demonstratione non excipitur. unde videtur quod vel demonstratio sit particularis, vel procedat ex falsa suppositione. huic autem obiectioni respondet averroes in commento, quod quamvis a caelo nihil posset subtrahi, haec tamen conditionalis est vera: si a caelo aliqua pars auferatur, pars illa movebit aut movebitur in minori tempore quam totum. nihil enim prohibet conditionalem esse veram, cuius antecedens est impossibile; sicut patet in hac conditionali: si homo volat, habet alas. quidquid autem tollit veritatem conditionalis verae, est falsum, licet antecedens conditionalis sit falsum. veritas autem praedictae conditionalis non potest stare cum hoc quod finitum moveat tempore infinito, ut patet per deductionem aristotelis. sic igitur ex veritate praemissae conditionalis, concludit aristoteles impossibile esse quod finitum moveat tempore infinito. potest autem brevius dici, quod aristoteles quando in demonstrationibus suis utitur ablatione vel subtractione, non semper per ablationem intelligenda est solutio continuitatis, quam impossibile est esse in corpore caelesti; sed ablatio intelligi potest secundum quamcumque designationem. sicut in ligno continuo manente possum designare vel tactu vel cogitatione aliquod punctum, quasi dividens totum; et per hunc modum auferre aliquam partem a toto, et dicere quod minor albedo est in parte quam in toto. et per hunc etiam modum potest dici quod minor virtus est ad movendum in parte corporis caelestis per designationem ablata, quam in toto. LC21N.-4 alia autem dubitatio est difficilior. non enim videtur esse contra rationem moventis finiti, quod moveat tempore infinito: quia si illud finitum sit incorruptibile vel impassibile secundum suam naturam, et non recedens a sua natura, semper eodem modo se habet ad movendum; quia idem eodem modo se habens, semper facit idem. unde non est magis ratio quare non possit movere post, quam ante. et hoc sensibiliter apparet: videmus enim quod sol potest in infinito tempore movere corpora inferiora. ad huius autem dubitationis solutionem, investigandus est processus demonstrationis inductae. certum enim debet esse, quod sic intelligenda est conclusio, quemadmodum sequitur ex praemissis. considerandum est igitur quod tempus motus potest accipi dupliciter, praecipue in motu locali: uno modo secundum partes mobilis; alio modo secundum partes magnitudinis supra quam transit motus. manifestum est enim quod prius una pars mobilis pertransit aliquod signum magnitudinis, quam totum mobile: similiter etiam totum mobile prius pertransit unam partem magnitudinis, quam totam. apparet autem manifeste ex processu aristotelis, quod hic loquitur de tempore motus, secundum quod tempus motus accipitur secundum partes mobilis; et non secundum quod accipitur secundum partes magnitudinis. accipit enim in sua demonstratione, quod pars moventis moveat partem mobilis in minori tempore quam totum moveat totum: quod non esset verum si acciperemus tempus motus secundum partes magnitudinis quae motu pertransitur. eadem enim est proportio partis motoris ad partes mobilis, quae est proportio totius motoris ad totum mobile. unde aequali velocitate semper pars movebit partem, qua totum movet totum: et sic in aequali tempore pertransibit pars mobilis aliquam magnitudinem, mota a parte motoris, et totum mobile motum a toto motore. vel forte in minori tempore movebitur totum quam pars: quia potentia unita maior est quam potentia divisa, et quanto maior est potentia moventis, velocior est motus, et tempus minus. oportet ergo quod hoc intelligatur secundum quod accipitur tempus motus secundum partes mobilis: quia una pars mobilis in minori tempore pertransit aliquod signum, quam totum mobile. et secundum hoc est impossibile quod tempore infinito moveatur, nisi sit mobile infinitum. impossibile est autem quod mobile infinitum moveatur a motore finito: quia semper virtus motoris est maior quam virtus mobilis. unde necesse est quod mobile infinitum moveatur a motore infinito. et sic, sicut impossibile sequitur ex hoc quod ponitur quod motor finitus moveat mobile finitum, motu qui sit infinitus secundum partes mobilis; ita, remoto hoc inconvenienti, oportet ulterius hoc concludere, quod motus infinitus sit mobilis infiniti a motore infinito. LC21N.-5 sed contra hoc potest aliquis obiicere, quod aristoteles supra non probavit motum esse infinitum secundum partes mobilis, sicut motus corporis infiniti dicitur infinitus: quia totum universum corporeum finitum est, ut probatum est in tertio huius, et probabitur in i de caelo. unde non videtur esse demonstratio aristotelis sic verificata ad propositum concludendum, ut scilicet primus motor qui movet motum infinitum, sit infinitus. sed dicendum quod id quod est prima causa motus infiniti, oportet quod sit per se causa infinitatis motus: quia semper causa quae est per se, est prior ea quae est per aliud, ut supra dictum est. virtus autem causae per se determinatur ad effectum per se, et non ad effectum per accidens: sic enim supra in secundo docuit aristoteles comparare causas effectibus. cum autem contingat motum esse infinitum dupliciter, sicut dictum est, scilicet secundum partes mobilis, et secundum partes longitudinis supra quam transit motus; per se infinitum est in motu ex partibus mobilis, per accidens autem secundum partes longitudinis: quia quantitas motus quae attenditur secundum partes mobilis, competit ei secundum proprium subiectum, et ita inest ei per se, quantitas autem motus quae accipitur secundum partes longitudinis, accipitur secundum reiterationem motus ipsius mobilis, prout scilicet mobile totum, quod complevit motum suum super unam partem longitudinis, iterato pertransit aliam. illud ergo quod est prima causa infinitatis motus, habet virtutem super infinitatem motus quae est per se, ut scilicet possit movere mobile infinitum si contingat: et ideo necesse est quod sit infinitum. et quamvis primum mobile sit finitum, tamen habet quandam similitudinem cum infinito, ut dictum est in tertio. ad hoc autem quod aliquid sit causa motus infiniti per reiterationem motus (quod est per accidens), non oportet quod habeat virtutem infinitam, sed sufficit si habet virtutem immobilem finitam: quia semper manente eadem virtute, poterit reiterare eundem effectum; sicut sol habet virtutem finitam, et tamen posset movere inferiora elementa tempore infinito, si motus esset sempiternus, secundum positionem aristotelis. non enim est prima causa infinitatis motus, sed quasi ab alio mota ad movendum tempore infinito, secundum positionem praedictam. LC21N.-6 deinde cum dicit: quod autem omnino in finita etc., ostendit quod necesse est virtutem quae est in magnitudine, proportionari magnitudini in qua est. et primo ostendit quod in magnitudine finita non potest esse potentia infinita, quod principalius intendit; secundo quod nec in magnitudine infinita potest esse potentia finita, ibi: nullum igitur finitum etc.. quod autem in magnitudine finita non contingat esse potentiam infinitam, probat, duas suppositiones praemittendo. quarum prima est, quod maior potentia aequalem effectum perficit in minore tempore quam minor: sicut maior potentia calefactiva ad aequalem caliditatem perducit id in quo agit, in minori tempore; et simile est de potentia dulcorantis vel proiicientis, vel cuiuscumque moventis. et ex hac suppositione concludit, quod cum potentia infinita sit maior quam potentia finita, necesse est quod si sit aliqua magnitudo finita habens potentiam infinitam, quod a tali agente sive unum patiens sive plura patiantur in eodem tempore maiorem mutationem, quam ab alio habente potentiam finitam: vel e converso quod aequalem mutationem patiens, ab eo patiatur in minori tempore. utrumque enim potest intelligi in eo quod dicit et plus quam ab alio. secunda suppositio est, quod cum omne quod movetur moveatur in tempore, ut in sexto probatum est, non potest esse quod patiens immutetur ab agente infinitae potentiae in non tempore. immutatur ergo in tempore. ex hoc sic procedit. sit tempus in quo virtus infinita movet calefaciendo vel impellendo, a; tempus autem in quo aliqua virtus finita movet, sit ab, quod est maius quam a. qualibet autem potentia finita potest accipi alia maior. si ergo accipiamus aliam maiorem potentiam finitam quam primam, quae movebat in tempore ab, sequetur quod haec secunda potentia movebit in tempore minori; et iterum tertia potentia finita maior in tempore adhuc minori. et sic semper accipiendo finitam potentiam, veniam aliquando ad hoc quod aliqua potentia finita moveat in tempore a: cum enim semper fiat additio ad potentiam finitam, excedetur omnis determinata proportio. simul autem additur ad potentiam motivam et subtrahitur a tempore motus; quia maior potentia in minori tempore movere potest. sic ergo sequetur quod finita potentia perficiat motum in aequali tempore cum potentia infinita, quae ponebatur movere in a. hoc autem est impossibile: ergo nulla magnitudo finita habet potentiam infinitam. LC21N.-7 dubitatur autem circa hanc rationem multipliciter. primo namque videtur quod haec ratio nullo modo concludat. quod enim per se convenit alicui, per nullam potentiam potest ab eo removeri, quantumcumque sit magna: non enim est ex defectu potentiae, vel infinitati potentiae repugnat, si dicatur fieri non posse quod homo non sit animal. esse autem in tempore per se convenit motui: ponitur enim motus in definitione temporis, ut supra in quarto habitum est. ergo si ponatur etiam potentia infinita movens, non sequitur quod motus sit in non tempore, ut aristoteles hic concludit. item si consideretur processus philosophi, ex hoc concludit quod motus sit in non tempore, quia potentia movens est infinita; sed potentia infinita movens potest etiam non esse in corpore; ergo eadem ratione sequitur quod talis potentia, si sit infinita, movebit in non tempore. non ergo per hoc quod est impossibile moveri in non tempore, potest concludi quod nulla virtus infinita est in magnitudine, sed quod simpliciter nulla virtus movens sit infinita. item, ad magnitudinem potentiae duo pertinere videntur, scilicet velocitas motus et diuturnitas ipsius; et secundum excessum potentiae videmus fieri excessum in utroque dictorum. sed secundum excessum potentiae infinitae, supra ostendit quod motus perpetuus est ab aliqua potentia infinita, non autem quod aliqua potentia infinita non sit in magnitudine. ergo similiter et hic, secundum excessum in velocitate non debet concludere quod nulla virtus infinita sit in magnitudine, sed quod virtus quae movet tempore infinito, propter sui infinitatem moveat etiam in non tempore. item videtur conclusio esse falsa. quanto enim est maior virtus alicuius corporis, tanto diutius potest conservari in esse: si ergo nullius corporis potentia esset infinita, nullum corpus posset in infinitum durare. quod patet esse falsum tam secundum opinionem ipsius, quam secundum sententiam fidei christianae, quae ponit substantiam mundi in infinitum duraturam. posset etiam moveri obiectio de divisione et additione quibus utitur, quae non conveniunt rerum naturae; sed quia de hoc superius satis dictum est, praetermittatur ad praesens. LC21N.-8 his ergo dubitationibus per ordinem respondentes, dicendum est ad primam, quod philosophus non intendit hic facere demonstrationem ostensivam, sed demonstrationem ad impossibile ducentem; in qua, quia ex aliquo dato aliquid sequitur quod est impossibile, concluditur primum datum impossibile esse. non autem est verum quod primum datum simul cum conclusione esse sit possibile; sicut si daretur quod esset aliqua potentia quae posset removere genus a specie, sequeretur quod illa potentia posset facere quod homo non esset animal: sed quia hoc est impossibile, impossibile est et primum; non autem ex hoc potest concludi esse possibile, quod sit aliqua potentia quae faciat hominem non esse animal. ita ex hoc quod est aliquam potentiam infinitam esse in magnitudine, ex necessitate sequitur motum esse in non tempore: sed quia hoc est impossibile, impossibile est infinitam potentiam esse in magnitudine; nec potest ex hoc concludi esse possibile quod potentia infinita moveat in non tempore. LC21N.-9 ad secundam autem dubitationem respondet averroes in commento huius loci, dicens quod ratio aristotelis hic procedit de potentia, ratione suae infinitatis. finitum autem et infinitum convenit quantitati, ut supra in primo habitum est: unde potentiae quae non est in magnitudine, non proprie competit quod sit finita vel infinita. sed haec responsio est et contra intentionem aristotelis, et contra veritatem. contra intentionem quidem aristotelis est, quia aristoteles in praecedenti demonstratione probavit quod potentia movens tempore infinito sit infinita: et ex hoc infra concludit quod potentia movens caelum non est potentia in magnitudine. est etiam contra veritatem: quia cum omnis potentia activa sit secundum aliquam formam, eo modo convenit magnitudo potentiae, et per consequens finitum et infinitum, sicut convenit formae. formae autem convenit magnitudo et per se, et per accidens: per se quidem, secundum perfectionem ipsius formae, sicut dicitur magna albedo etiam parvae nivis, secundum perfectionem propriae rationis; per accidens autem secundum quod aliqua forma habet extensionem in subiecto, sicut dicitur magna albedo propter magnitudinem superficiei. haec autem secunda magnitudo non potest competere potentiae quae non est in magnitudine: sed prima magnitudo maxime ei competit, quia potentiae immateriales, quanto sunt minus contractae per applicationem ad materiam, tanto sunt perfectiores et universaliores. velocitas autem motus non consequitur magnitudinem virtutis quae est per accidens, per extensionem ad magnitudinem subiecti, sed magis eam quae est per se, secundum propriam perfectionem: quia quanto aliquod ens actu est perfectius, tanto est vehementius activum. unde non potest dici quod potentia quae non est in magnitudine, quia non est infinita infinitate magnitudinis quae est ex magnitudine subiecti, propter hoc non causet augmentum velocitatis in infinitum, quod est movere in non tempore. unde et idem commentator hanc dubitationem aliter solvit in xi metaphys., ubi dicit quod corpus caeleste movetur a duplici motore, scilicet a motore coniuncto, qui est anima caeli, et a motore separato, qui non movetur neque per se neque per accidens. et quia ille motor separatus est infinitae virtutis, motus caeli acquirit ab eo perpetuam durationem: quia vero motor coniunctus est finitae virtutis, ideo motus caeli acquirit ab eo velocitatem determinatam. sed nec ista responsio sufficiens est. cum enim utrumque videatur consequi potentiam infinitam, scilicet quod moveat tempore infinito, ut praecedens demonstratio conclusit, et quod moveat in non tempore, ut videtur concludere haec demonstratio: iterum restat dubitatio quare anima caeli, quae movet in virtute motoris separati infiniti, magis ab eo sortiatur ut possit movere tempore infinito, quam ut moveat velocitate infinita, idest in non tempore. LC21N.10 ad hanc igitur dubitationem dicendum est, quod omnis potentia quae non est in magnitudine, movet per intellectum: sic enim philosophus probat caelum moveri a suo motore, in xi metaphys.. nulla autem potentia quae est in magnitudine, movet quasi intelligens: probatum est enim in iii de anima, quod intellectus non est virtus alicuius corporis. haec autem est differentia inter agens per intellectum et agens materiale, quia actio agentis materialis proportionatur naturae agentis; tanta enim procedit calefactio quantus est calor: sed actio agentis per intellectum, non proportionatur naturae ipsius, sed formae apprehensae; non enim aedificator tantum aedificat quantum potest, sed quantum exigit ratio formae conceptae. sic igitur si aliqua esset virtus infinita in magnitudine, sequeretur quod motus ab ipsa procedens esset secundum proportionem eius: et ita procedit demonstratio praesens. si autem sit virtus infinita non in magnitudine, motus ab ipsa non procedit secundum proportionem virtutis, sed secundum rationem formae apprehensae, idest secundum quod convenit fini et naturae subiecti. est etiam aliud attendendum, quod sicut probatum est in sexto huius, nihil movetur nisi magnitudinem habens: unde velocitas motus est effectus receptus a movente in aliquo habente magnitudinem. manifestum est autem, quod nihil habens magnitudinem potest recipere effectum aequalem proportionaliter potentiae quae non est in magnitudine; quia omnis natura corporea comparatur ad naturam incorpoream sicut quoddam particulare ad absolutum et universale. unde non potest concludi, si virtus infinita non sit in magnitudine, quod ex ea consequatur in aliquo corpore infinita velocitas, quae est effectus proportionatus tali potentiae, ut dictum est. sed nihil prohibet in aliqua magnitudine recipi effectum virtutis quae est in magnitudine, quia causa proportionatur effectui. unde si poneretur quod aliqua virtus infinita esset in magnitudine, sequeretur quod effectus correspondens esset in magnitudine, scilicet velocitas infinita. et hoc est impossibile: ergo et primum. LC21N.11 ex his autem patet solutio tertiae dubitationis. nam moveri tempore infinito non repugnat rationi magnitudinis motae: convenit enim magnitudini circulari, ut supra ostensum est. sed moveri velocitate infinita, idest in non tempore, contrariatur rationi magnitudinis, ut in sexto probatum est. unde a primo movente infinitae virtutis, secundum aristotelem, causatur motus diuturnitatis infinitae; non autem motus velocitatis infinitae. LC21N.12 ad quartam vero dubitationem, solvit alexander, ut averroes dicit hic in commento, quod corpus caeleste acquirit aeternitatem a motore separato, quod est infinitae virtutis, sicut et perpetuitatem motus. unde sicut non est ex infinitate caelestis corporis quod in perpetuum moveatur, ita non est ex infinitate corporis caelestis quod in perpetuum duret; sed utrumque est ex infinitate motoris separati. hanc autem responsionem averroes improbare nititur et hic in commento, et in xi metaphys., dicens quod impossibile est quod aliquid acquirat perpetuitatem essendi ab alio; quia sequeretur quod id quod in se est corruptibile, fieret aeternum. sed perpetuitatem motus potest aliquid acquirere ab altero: eo quod motus est actus mobilis a movente. dicit ergo quod in corpore caelesti, quantum est de se, non est aliqua potentia ad non esse, quia eius substantiae non est aliquid contrarium: sed in ipso est aliqua potentia ad quietem, quia motui eius contrariatur quies. et inde est quod non indiget acquirere perpetuitatem essendi ab alio: sed perpetuitatem motus ab alio acquirere indiget. quod autem in corpore caelesti non sit aliqua potentia ad non esse, ex hoc contingere dicit, quod corpus caeleste dicit non esse compositum ex materia et forma quasi ex potentia et actu; sed dicit ipsum esse materiam actu existentem, et formam eius dicit animam ipsius; ita tamen quod non constituatur in esse per formam, sed solum in moveri. et sic dicit in eo esse, non potentiam ad esse, sed solum ad ubi, sicut philosophus dicit in xi metaphys.. LC21N.13 sed haec solutio et veritati repugnat, et intentioni aristotelis. veritati quidem repugnat multipliciter: et primo quia dicit quod corpus caeleste non componitur ex materia et forma: hoc enim est omnino impossibile. manifestum est enim corpus caeleste esse aliquid actu; alioquin non moveretur: quod enim est in potentia tantum, non est subiectum motus, ut in sexto habitum est. oportet autem omne quod est actu, vel esse formam subsistentem, sicut substantiae separatae; vel habere formam in alio, quod quidem se habet ad formam sicut materia, et sicut potentia ad actum. non autem potest dici quod corpus caeleste sit forma subsistens: quia sic esset intellectum in actu, non cadens sub sensu neque sub quantitate. relinquitur ergo quod est compositum ex materia et forma, et ex potentia et actu; et sic est in ipso quodammodo potentia ad non esse. sed dato quod corpus caeleste non sit compositum ex materia et forma, adhuc oportet in ipso ponere aliquo modo potentiam essendi. necesse est enim quod omnis substantia simplex subsistens, vel ipsa sit suum esse, vel participet esse. substantia autem simplex quae est ipsum esse subsistens, non potest esse nisi una, sicut nec albedo, si esset subsistens, posset esse nisi una. omnis ergo substantia quae est post primam substantiam simplicem, participat esse. omne autem participans componitur ex participante et participato, et participans est in potentia ad participatum. in omni ergo substantia quantumcumque simplici, post primam substantiam simplicem, est potentia essendi. deceptus autem fuit per aequivocationem potentiae. nam potentia quandoque dicitur quod se habet ad opposita. et hoc excluditur a corpore caelesti, et a substantiis simplicibus separatis: quia non est in eis potentia ad non esse, secundum intentionem aristotelis; eo quod substantiae simplices sunt formae tantum, formae autem per se convenit esse; materia autem corporis caelestis non est in potentia ad aliam formam. sicut enim corpus caeleste comparatur ad suam figuram, cuius est subiectum, ut potentia ad actum, et tamen non potest non habere talem figuram: ita materia corporis caelestis comparatur ad talem formam ut potentia ad actum, et tamen non est in potentia ad privationem huius formae, vel ad non esse. non enim omnis potentia est oppositorum: alioquin possibile non sequeretur ad necesse, sicut dicitur in ii perihermeneias. est etiam eius positio contra intentionem aristotelis, qui in i de caelo in quadam demonstratione utitur quod corpus caeleste habeat potentiam vel virtutem ad hoc quod sit semper. non potest ergo evadere inconveniens per hoc quod dicit quod in corpore caelesti non est potentia essendi: hoc enim est manifeste falsum, et contra intentionem aristotelis. LC21N.14 videamus ergo utrum convenienter impugnet solutionem alexandri, qui dicit quod corpus caeleste acquirit aeternitatem ab alio. esset siquidem conveniens eius improbatio, si alexander posuisset quod corpus caeleste de se haberet potentiam ad esse et non esse, et acquireret ab alio esse semper. et hoc dico supposita intentione ipsius, ut non excludamus omnipotentiam dei, per quam corruptibile hoc potest induere incorruptionem: quod nunc discutere ad propositum non pertinet. sed tamen averroes, etiam sua intentione supposita, non potest concludere contra alexandrum, qui non posuit quod corpus caeleste acquirat aeternitatem ab alio, quasi de se habens potentiam ad esse et non esse, sed quasi non habens a se esse. omne enim quod non est suum esse, participat esse a causa prima, quae est suum esse. unde et ipsemet confitetur in libro de substantia orbis, quod deus est causa caeli non solum quantum ad motum eius, sed etiam quantum ad substantiam ipsius: quod non est nisi quia ab eo habet esse. non autem habet ab eo esse nisi perpetuum: habet ergo perpetuitatem ab alio. et in hoc etiam consonant dicta aristotelis, qui dicit in v metaphys., et supra in principio huius octavi, quod quaedam sunt necessaria quae habent causam suae necessitatis. hoc ergo supposito, plana est solutio secundum intentionem alexandri, quod sicut corpus caeleste habet moveri ab alio, ita et esse. unde sicut motus perpetuus demonstrat infinitam virtutem motoris, non autem ipsius mobilis; ita et perpetua eius duratio demonstrat infinitam virtutem causae a qua habet esse. LC21N.15 non tamen omnino eodem modo se habet potentia corporis caelestis ad esse et ad moveri perpetuo. non quidem secundum differentiam quam ipse assignat, quod in corpore caelesti sit quantum ad moveri potentia ad opposita, quae sunt quies et motus: sed ad opposita quae sunt diversa ubi. sed differunt quantum ad aliud. nam motus secundum se cadit in tempore: esse vero non cadit secundum se in tempore, sed solum secundum quod subiacet motui. si ergo sit aliquod esse quod non subiacet motui, illud esse nullo modo cadit sub tempore. potentia ergo quae est ad moveri in tempore infinito, respicit infinitatem temporis directe et per se. sed potentia quae est ad esse tempore infinito, si quidem illud esse sit transmutabile, respicit quantitatem temporis: et ideo maior virtus vel potentia requiritur ad hoc quod aliquid duret in esse transmutabili maiori tempore. sed potentia quae est respectu esse intransmutabilis, nullo modo respicit quantitatem temporis. unde magnitudo vel infinitas temporis nihil facit ad magnitudinem vel infinitatem potentiae respectu talis esse. dato ergo per impossibile quod corpus caeleste non haberet esse ab alio, adhuc non posset ex perpetuitate ipsius concludi, quod in eo esset virtus infinita. LC21N.16 deinde cum dicit: nullum itaque finitum etc., probat quod in magnitudine infinita non potest esse potentia finita. et hoc duabus rationibus: circa quarum primam tria facit. primo ponit conclusionem intentam, dicens quod sicut in magnitudine finita non potest esse potentia infinita, ita nec in aliquo quanto infinito potest esse potentia finita secundum totum (nam pars infiniti si accipiatur finita, habebit potentiam finitam)p hoc autem inducit non quasi necessarium ad principale propositum ostendendum, sed quasi cohaerens et affine conclusioni prius demonstratae. LC21N.17 secundo ibi: et tamen contingit etc., ponit quoddam per quod alicui videri posset quod in magnitudine infinita sit potentia finita: videmus enim quod aliqua minor magnitudo habet maiorem virtutem quam maior magnitudo, sicut parvus ignis habet maiorem virtutem activam quam multus aer. sed per hoc non potest haberi quod quantum infinitum habeat potentiam finitam: quia si accipiatur aliqua adhuc magis excedens magnitudo, habebit maiorem virtutem; sicut si aer maior secundum aliquam quantitatem habet minus de virtute quam parvus ignis, si multum augeatur aeris quantitas, habebit maiorem virtutem quam parvus ignis. LC21N.18 tertio ibi: sit igitur in quo est ab etc., ponit demonstrationem intentam: quae talis est. sit quantum infinitum ab; et sit bc magnitudo finita alterius generis, quae habet quandam potentiam finitam; et sit quoddam mobile d, quod moveatur a magnitudine bc, in tempore quod est ez. et quia bc est magnitudo finita, poterit accipi maior magnitudo: accipiatur ergo maior secundum duplam proportionem. quanto autem est maior potentia moventis, tanto in minori tempore movet, ut habitum est in septimo: ergo duplum ipsius bc movebit idem mobile, scilicet d, in medio tempore, quod sit zt, ita quod intelligatur tempus ez dividi per medium in puncto t. semper autem sic addendo ad bc, minuetur tempus motus: sed quantumcumque addatur ad bc, nunquam potest transire ab, quod improportionaliter excedit bc, sicut infinitum finitum. et cum ab habeat potentiam finitam, movet in tempore finito d: et sic semper diminuendo de tempore quo movebat bc, perveniemus ad aliquod tempus minus quam sit tempus in quo movebat ab, quia omne finitum transcenditur per divisionem. sequetur ergo quod minor potentia moveat in minori tempore; quod est impossibile. relinquitur ergo quod in magnitudine infinita erat potentia infinita, quia scilicet potentia magnitudinis infinitae excedit omnem potentiam finitam. et hoc probatum est per subtractionem temporis: quia omnis potentiae finitae necesse est ponere quoddam determinatum tempus in quo movet. quod ex hoc apparet: quia si tanta potentia movet in tanto tempore, maior movebit in minori tempore, sed tamen determinato, idest finito, secundum conversam proportionem; ut scilicet quantum additur ad potentiam, tantum diminuatur de tempore. et sic quantumcumque addas ad potentiam finitam, dummodo remaneat potentia finita, semper habebit tempus finitum: quia erit accipere aliquod tempus quod erit tanto minus tempore prius dato, quanto potentia superexcrescens ex additione, est maior potentia prius data. sed potentia infinita excellit in movendo omne determinatum tempus, sicut in omnibus aliis infinitis contingit: quia omne infinitum, sicut multitudo et magnitudo, excedit omne determinatum sui generis. et sic manifestum est quod potentia infinita excedit omnem potentiam finitam, ex quo excessus potentiae super potentiam est sicut minoratio temporis a tempore, ut dictum est. unde patet quod conclusio praedicta, scilicet quod magnitudinis infinitae sit potentia infinita, ex necessitate sequitur ex praemissis. LC21N.19 deinde cum dicit: est autem hoc demonstrare etc., ponit ad idem aliam demonstrationem, quae non differt a prima nisi in hoc, quod prima concludebat accipiendo potentiam finitam existentem in magnitudine finita alterius generis, haec autem secunda demonstratio procedit accipiendo quandam aliam potentiam finitam, existentem in alia magnitudine finita eiusdem generis, cuius est magnitudo infinita: puta si sit aer magnitudinis infinitae, habens potentiam finitam, accipiemus quandam potentiam finitam existentem in aliqua magnitudine finita alterius aeris. hac positione facta, manifestum est quod potentia finita magnitudinis finitae aliquoties multiplicata, mensurabit potentiam finitam, quae est in magnitudine infinita; quia omne finitum mensuratur ab aliquo finito minori aliquoties sumpto, vel etiam exceditur. cum ergo in magnitudine eiusdem generis oporteat quod maior magnitudo habeat maiorem potentiam, sicut maior aer habet maiorem potentiam quam minor; necesse erit quod illa magnitudo finita quae habebit eandem proportionem ad magnitudinem finitam prius acceptam, quam habet potentia finita infinitae magnitudinis ad potentiam magnitudinis finitae prius acceptae, habeat aequalem potentiam potentiae magnitudinis infinitae. sicut si potentia finita magnitudinis infinitae erit centupla potentiae finitae cuiusdam magnitudinis finitae datae, oportebit quod magnitudo quae est centupla illius magnitudinis finitae, habeat aequalem potentiam magnitudini infinitae; ex quo proportionaliter in re eiusdem generis augetur magnitudo et potentia. hoc autem est impossibile quod conclusum est; quia oporteret quod vel magnitudo finita esset aequalis infinitae, vel quod minor magnitudo eiusdem generis habeat aequalem potentiam maiori. est ergo impossibile et primum ex quo sequitur, scilicet quod magnitudo infinita habeat potentiam finitam. sic ergo epilogando concludit duas conclusiones demonstrativas, scilicet quod in magnitudine finita non possit esse potentia infinita, et quod in magnitudine infinita non possit esse potentia finita. LC22N.-1 postquam philosophus ostendit duo quae sunt necessaria ad principale propositum ostendendum, scilicet quod potentia finita non possit movere tempore infinito, et quod potentia infinita non possit esse in magnitudine finita; nunc accedit ad probandum tertium, scilicet unitatem primi motoris. et circa hoc duo facit: primo enim ostendit quod propter diversitatem motorum, deficit continuitas vel unitas motus, in quibusdam mobilibus quae videntur continue moveri; secundo ostendit ex hoc quod primum motorem necesse est esse unum, ibi: quoniam autem in his etc.. circa primum tria facit: primo enim movet dubitationem de his quae proiiciuntur; secundo solvit dubitationem, ibi: necesse autem etc.; tertio ostendit ex hoc quod motus corporis proiecti non est continuus, ibi: hic quidem igitur etc.. circa primum duo facit: primo ponit dubitationem; secundo excludit quandam solutionem, ibi: si autem simul etc.. proponit ergo dubitationem primo de his quae feruntur proiecta: quae talis est. ostensum est supra in principio huius octavi, quod omne quod movetur, ab alio movetur, dummodo non sit de illis quae movent seipsa, sicut sunt animalia; de quorum numero non est lapis proiectus. movet autem corporale per contactum. est ergo dubitatio quomodo proiecta continue moventur, etiam postquam non tanguntur a movente. videtur enim quod moveantur, nullo movente ipsa. LC22N.-2 deinde cum dicit: si autem simul movet etc., excludit quandam solutionem, quae dicitur fuisse platonis, qui dicebat quod proiiciens qui primo movit lapidem, simul etiam cum lapide movit aliquid aliud, scilicet aerem, et aer motus movet lapidem etiam post contactum proiectoris. sed hanc solutionem excludit: quia similiter videtur impossibile quod moveatur aer non tangente neque movente primo, scilicet proiectore, sicut erat impossibile de lapide; sed videtur esse necessarium quod simul dum primum movens movet, omnia moveantur, et dum primum movens quiescit, idest cessat a movendo, omnia quiescant; quamvis etiam aliquid motum a primo movente, sicut lapis, faciat aliquid moveri, sicut id quod primo movit movebat. LC22N.-3 deinde cum dicit: necesse autem hoc quidem dicere etc., ponit suam solutionem. et dicit quod si secundum movens movet motum a primo movente, necesse est hoc dicere, quod primum movens, scilicet proiiciens, det secundo moventi, scilicet aeri vel aquae vel cuicumque tali corpori quod est natum movere corpus proiectum, ut possit movere et ut possit moveri: utrumque enim habet aer vel aqua a proiiciente, et quod moveat et quod moveatur. sed quia movere et moveri non de necessitate sunt in eodem, cum inveniatur aliquod movens non motum; non simul pausat movens et quod movetur, idest aer motus a proiiciente non simul cessat movere et moveri; sed statim cum primum movens, idest proiiciens, cessaverit movere, et aer cessat moveri, sed adhuc movet. et hoc manifestum est ad sensum: quia quando aliquod mobile iam pervenerit ad terminum motus, in ipso ultimo perventionis potest movere; sed tunc non movetur, sed est in motum esse. dum autem secundum movens movet, movetur illud quod est habitum, idest consequenter se habens ad ipsum. et de hoc etiam tertio est eadem ratio, quia remanet movens etiam quando non movetur. et quia secundum movens habet minus de potentia movendi quam primum, et tertium quam secundum, oportet quod cesset motus proiectionis; ex hoc scilicet quod minor est virtus movendi in habito, idest in consequenti, quam in eo in quo primo fuit. et sic tandem, propter minorationem virtutis movendi, venietur ad hoc quod id quod erit prius respectu sui consequentis, non faciet ipsum consequens habere potentiam movendi, sed faciet ipsum tantummodo moveri. et tunc necesse est quod simul dum hoc ultimum movens pausat a movendo, et motum ab ipso pausabit a moveri; et per consequens pausabit totus motus, quia ultimum motum non potest movere aliquid aliud. LC22N.-4 deinde cum dicit: hic quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod iste motus proiectionis non sit continuus. dicit ergo quod hic motus, scilicet proiectionis, fit in corporibus quae contingit aliquando moveri et aliquando quiescere, si qua vere sunt quibus conveniat. quod patet ex dictis: quiescit enim proiectionis motus per defectum virtutis movendi, ut dictum est. patet etiam ex praemissis quod iste motus non est continuus, etsi continuus videatur. videtur enim continuus propter mobilis unitatem: non tamen est continuus, quia sunt diversa moventia, ut dictum est. aut enim iste motus est a pluribus moventibus consequenter se habentibus, aut etiam a pluribus moventibus se tangentibus (quomodo autem differant consequenter se habere et tangere, supra dictum est in quinto et sexto)p et manifestum est ad sensum, quod utroque modo se habentibus diversis moventibus, possunt movere unum mobile, secundum quod ipsa moventur ab aliquo primo movente. in his enim quae moventur motu proiectionis, non est unum movens tantum, sed multa habita ad invicem, et consequenter se habentia et contacta. et quia diversitas non est absque divisione, ideo praedictus proiectionis motus fit per medium facile divisibile, scilicet per aerem et aquam, in quibus propter divisionem de facili contingit diversitas moventium. quem quidem motum proiectionis aliqui dicunt esse antiperistasim, idest contra-resistentiam; ex eo scilicet quod aer circumstans motus, aliquo modo movet corpus proiectum, sicut supra dictum est in quarto. sed non potest praedicta dubitatio solvi nisi eo modo qui positus est: quia si ponatur causa proiectionis antiperistasis aeris, sequitur quod omnia simul moveant et moveantur, idest quod totus aer simul moveat et moveatur, et per consequens quod simul quiescant omnia; quod patet esse falsum. videmus enim unum aliquid esse quod continue movetur, a quocumque moveatur. quod ideo dico, quia non habet unum et idem determinatum movens, sed moventia diversa. LC23N.-1 soluta dubitatione quam moverat de motu proiectionis, ex cuius solutione accepit quod non est unus motus continuus qui est a pluribus moventibus, hic accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat unitatem primi motoris. et circa hoc duo facit: primo ostendit propositum; secundo movet quandam dubitationem et solvit, ibi: habet autem dubitationem etc.. circa primum tria facit: primo ostendit unitatem primi motoris per continuitatem motus; secundo ostendit quomodo ab uno motore procedit motus continuus, ibi: si quidem igitur motus etc.; tertio ubi sit principium motus continui, ibi: necesse est autem etc.. LC23N.-2 quod autem necesse sit esse unum motorem, probat per continuitatem motus, accipiens quod supra probaverat, quod necesse est aliquem motum continuum semper esse. motus autem continuus est unus, ut dictum est in quinto: ergo necesse est semper esse aliquem motum unum. ad hoc autem quod motus sit unus, necesse est quod sit unius magnitudinis motae (quia non potest moveri aliquod impartibile, ut probatum est in sexto); et etiam oportet quod sit ab uno motore. sive enim sint diversa mobilia, sive diversi motores, non erit unus motus, et per consequens nec continuus: sed erit unus motus divisus ab alio, divisione mobilis vel motoris, et consequenter se habentes. necesse est igitur movens esse unum, quod vel moveat motum, vel moveat immobile existens. LC23N.-3 deinde cum dicit: si quidem igitur etc., ostendit quomodo ab uno motore possit esse motus continuus. et circa hoc duo facit: primo enim ostendit quomodo ab uno motore possit esse motus semper continuus; secundo quomodo sit regularis, ibi: et regularis etc.. dicit ergo primo, quod motus unus, qui est ab uno motore, sicut dictum est, aut est a motore moto, aut a motore non moto. si quidem igitur sit movens motum, sequitur quod movetur ab aliquo, secundum ea quae supra probata sunt. sed hoc non potest procedere in infinitum, ut supra probatum est: quare stabit iste processus motorum et mobilium, et pervenietur ad aliquod primum mobile, quod movetur ab immobili motore; quod quidem non habet necessitatem ut moveat, quia non movetur ab alio. quod enim ab alio movetur, ex necessitate movet, secundum quod imponitur ei necessitas a suo motore. et quia mutatur a sua dispositione, non potest semper movere uniformiter, quia variatur dispositio eius. sed moventi non moto non imponitur necessitas ab alio, nec mutatur dispositio eius: unde non ex necessitate movet, sed potest semper movere; quia sic movere, scilicet absque sui mutatione, est infatigabile. ex hoc enim accidit fatigatio in movendo aliquibus motoribus, quia simul et ipsi moventur; et ex fatigatione contingit quod non possunt semper movere. unde relinquitur quod movens non motum potest movere motu continuo sempiterno. LC23N.-4 et quia ad perfectam motus continuitatem et unitatem requiritur quod motus sit regularis et uniformis, ut in quinto habitum est, ideo consequenter cum dicit: et regularis hic motus etc., ostendit quod motus qui est a motore immobili sit regularis. et dicit quod vel solus iste motus qui est a motore immobili, est regularis; vel si aliqui alii sunt regulares, iste est maxime regularis. utitur autem hac disiunctione, quia dispositio moventis moti quandoque per aliquod tempus manet eadem, non variata, ad minus secundum sensum; et secundum hoc videtur per aliquod tempus movere motum uniformem. sed id quod semper est tale, maxime motum uniformem movet; quia tale movens non habet nec unam mutationem. quod dicit ad ostendendum quod quaedam moventia sunt, quae non moventur eo motu quo movent, sicut corpus caeleste non movetur motu alterationis, sed movetur quodam alio motu, scilicet motu locali. sed primum movens omnino immobile nulla mutatione movetur. nec solum requiritur ad hoc quod motus sit regularis et uniformis, quod movens sit omnino immobile; sed etiam oportet ad hoc quod sit motus similis, idest uniformis, quod id quod movetur non habeat aliquam mutationem iuxta hanc qua movetur a motore immobili; sicut corpus caeleste movetur a motore immobili motu locali, et iuxta illam mutationem non habet aliquam. si enim alteraretur, non remaneret semper eadem dispositio eius ad motum, et sic non esset motus uniformis. LC23N.-5 deinde cum dicit: necesse est autem etc., ostendit ubi sit principium motus primi continui. et quia ostensum est quod primus motus est circularis, qui quidem motus competit magnitudini circulari, necesse est quod primum principium huius motus sit aut in medio, idest in centro, aut in circulo; quia ista sunt principia magnitudinis circularis. lineae enim in magnitudine circulari a centro ad circumferentiam ducuntur: unde necesse est quod alterum horum accipiatur sicut principium, et alterum sicut terminus. ostendit autem consequenter quod principium primi motus est in circulo, tali ratione. omnis motus quanto est propinquior principio moventi, tanto est velocior, quia magis recipit impressionem moventis: sed ita videmus in motu totius firmamenti, qui est a primo motore immobili, quod quanto aliquod mobile magis appropinquat supremae circumferentiae, tanto citius movetur: ergo movens est in circulo et non in centro. huius igitur rationis maior manifesta est. sed ad evidentiam minoris propositionis, considerandum quod in corporibus caelestibus invenitur duplex motus: unus qui est totius firmamenti, quo scilicet totum firmamentum revolvitur ab oriente in occidentem motu diurno; et iste est primus motus: alius motus est quo stellae moventur e converso ab occidente in orientem. in hoc autem secundo motu, tanto unumquodque caelestium corporum velocius movetur, quanto propinquius est centro; ut patet secundum computationem astrologorum, qui motui lunae deputant tempus unius mensis, soli vero, mercurio et veneri unum annum, marti autem duos, iovi duodecim, saturno triginta, et stellis fixis triginta sex millia annorum. sed secundum motum totius firmamenti est e converso. nam quanto aliquod caelestium corporum est remotius a terra, tanto velocius movetur; quia pertransit maiorem magnitudinem in eodem tempore. maiores enim sunt circumferentiae circulorum magis a centro distantes; et tamen omnia corpora caelestia secundum motum totius eodem tempore revolvuntur; et sic oportet superiora esse velociora. unde relinquitur quod principium primi motus non sit in centro, sed in circumferentia. LC23N.-6 sed tunc oritur dubitatio de conclusione. primum enim movens, ut infra concludet, est indivisibile et nullam habens magnitudinem; nec eius potentia est potentia in magnitudine. quod autem est huiusmodi, non videtur habere determinatum situm in corpore: non ergo convenit primo motori esse magis in una parte primi mobilis, quam in alia. sed dicendum est quod dicitur primum movens esse in aliqua parte sui mobilis, non per determinationem suae substantiae, sed per efficientiam motus, quia ex aliqua parte sui mobilis movere incipit; et ideo potius dicitur esse in caelo quam in terra, et potius in oriente, unde incipit. quod non potest intelligi secundum aliquam affixionem motoris illius ad partem determinatam mobilis, cum non sit aliqua pars determinata mobilis semper in oriente, sed quae nunc est in oriente, postmodum est in occidente. et sic patet quod dicitur esse virtus movens in oriente per influentiam motus, et non per determinationem suae substantiae. est etiam considerandum in motu sphaerae, quod simul cum motu habet quandam immobilitatem: partes enim moventur mutando locum et subiecto et ratione, sed totum movetur mutando locum ratione et non subiecto, ut in sexto habitum est. et haec duo attribuuntur duobus principiis magnitudinis sphaericae de quibus hic fit mentio: nam principium motus est ex parte circumferentiae, principium autem immobilitatis est ex fixione centri. LC23N.-7 deinde cum dicit: habet autem dubitationem etc., movet quandam dubitationem circa praedicta. et primo movet eam; secundo solvit, ibi: aut enim ipsum oportet etc.. dixerat enim supra quod movens immobile potest causare motum continuum: et ideo hic consequenter inquirit utrum aliquod movens motum possit causare aliquem motum continuum; ita scilicet quod sit vere continuus sine aliqua intercisione, sicut accidit quaedam intercisio, cum aliquis impellit aliquod corpus et iterum impellit alia vice. manifestum est enim quod iste motus qui sic continuatur ex parte mobilis, non est vere continuus, eo quod motiones non sunt continuae, sed una se habet consequenter ad aliam: non enim continue impellit, sed intercise, ita quod impulsio consequenter se habet ad impulsionem. LC23N.-8 deinde cum dicit: aut enim ipsum oportet etc., solvit praedictam dubitationem: et ostendit quod nullum movens motum potest causare continuum motum. necesse est enim dicere, quod mobile quod continue videtur moveri, aut moveatur immediate per totum motum ab ipso movente moto; aut per multa media, quorum unum contingatur ab alio, sicut dictum est in motu proiectionis. et ista divisio habet aequaliter locum, sive movens motum moveat impellendo, sive trahendo, sive utroque modo, ut accidit in motu vertiginis, ut supra in septimo habitum est. nec contingit pluribus modis aliquid localiter moveri a movente moto, per se et non per accidens (quod enim vehitur, movetur per accidens) et quia dixerat quod in his quae proiiciuntur, est aliud et aliud movens; et hoc videtur esse falsum, propter hoc quod corpus proiectum continue videtur moveri ab aere uno existente: ideo ad hoc excludendum, subiungit quod cum aer aut aqua sit facile divisibilis, ex hoc movet quasi aliud et aliud movens; sed tamen movet sicut semper motus quamdiu durat motus corporis proiecti; et quamvis videatur esse unus aer, tamen est alius et alius per divisionem. utrobique autem, idest sive movens motum moveat impellendo sive trahendo, non potest esse unus motus, sed oportet quod sit habitus, idest consequenter se habens, propter rationem quae supra posita est in motu proiectionis, scilicet ex diversitate moventium. relinquitur ergo quod solus motus qui est a motore immobili, possit esse semper continuus: quia movens se habet semper similiter secundum eandem dispositionem in seipso; et ideo semper et continue potest se similiter habere ad mobile, ut scilicet semper uniformiter moveat ipsum. est autem hic attendendum quod sempiternitatem continui motus attribuit hic philosophus immobilitati motoris, supra autem infinitae potentiae eius. nam sempiternitas motus continui, si attendatur secundum reiterationem motus, respicit immobilitatem moventis; quia si semper similiter se habet, poterit semper reiterare eundem motum. sed infinita virtus moventis respicit ad totam motus sempiternitatem vel infinitatem per se, sicut supra dictum est. est etiam attendendum quod, quia nullum movens motum potest causare motum continuum sempiternum, ideo in xi metaphys. probare intendit multitudinem motorum immobilium secundum multitudinem caelestium motuum, quasi illa consideratio sequatur ad istam. LC23N.-9 deinde cum dicit: determinatis autem his etc., ex praemissis demonstratis concludit principale intentum. et dicit quod ex praedeterminatis manifestum est, quod impossibile est primum movens immobile habere aliquam magnitudinem, vel ita quod ipsum sit corpus, vel quod sit virtus in corpore. quia si haberet aliquam magnitudinem, aut esset finita aut infinita. ostensum est autem supra in tertio, in communibus naturae, quod non est possibile esse aliquam magnitudinem infinitam. relinquitur ergo, si habet magnitudinem, quod habeat magnitudinem finitam. sed quod non habeat magnitudinem finitam, ex hoc probatur, quod impossibile est finitam magnitudinem habere potentiam infinitam. primum autem movens immobile necesse est habere potentiam infinitam: ergo non potest habere magnitudinem finitam. quod autem primum movens immobile necesse sit habere potentiam infinitam, probat per id quod demonstratum est supra, quod impossibile est a potentia finita moveri aliquid secundum infinitum tempus. primum autem movens causat perpetuum motum et continuum, et tempore infinito unus et idem existens: alioquin motus ille non esset continuus. ergo habet potentiam infinitam. et sic non habet magnitudinem finitam; nec infinitam magnitudinem possibile est esse. manifestum est itaque quod primum movens est indivisibile: et quia nullam partem habet, sicut etiam est indivisibile punctum; et etiam sicut omnino nullam habens magnitudinem, quasi extra genus magnitudinis existens. et sic terminat philosophus considerationem communem de rebus naturalibus, in primo principio totius naturae, qui est super omnia deus benedictus in saecula. amen. ??